Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten

DE SANCTO REINOLDO MONACHO ET MARTYRE.

[Praefatio]

Reinoldus, monachus Martyr Tremoniae in Westphalia (S.)

[1] Reinoldi monachi ac Martyris hodie natalem, aut translationem, varia referunt Martyrologia: quædam MSS. sub nomine Vsuardi, ita habent: Tremoniæ S. Reynoldi Martyris, [S. Reinoldi nomen in Martyrologiis.] viri eximiæ virtutis, cuius gesta habentur. Martyrol. Coloniense: Tremoniæ in diœcesi Agrippinensi, Translatio S. Reynoldi Monachi & Martyris. Qui clarissimis ortus natalibus, & in armis strenuus, Coloniæ S. Pantaleonis factus monachus, vita & miraculis clarus, a cæmentariis, quibus a suo Abbate præfectus fuerat, occisus, in lacum proiectus est. Vnde Domino reuelante extractus, Tremoniensibus datus fuit. Eadem habet Martyrologium Germanicū, eadē fere Galesinius.addit Molanus in Addit.ad Vsuard. qui ab Archiepiscopo Coloniensi sibi alicuius Sancti corpus dari deuotissime postulabant, quo terra eorum reuerentior & ab hostibus securior esset. MS. Florarium: In Tremonia Translatio S. Reynoldi Martyris anno salutis CDXCV. At manifestum in hoc annorum numero mendum est. Meminit S. Rainoldi Hugo Menardus, (qui Rainaldum vocat) & Ferrarius in generali Catalogo SS.

[2] Arnoldus VVion: Tremoniæ in diœcesi Agrippinensi, Passio & Translatio S. Reinaldi Monachi & Martyris: qui nobili genere ortus (fuit enim Haimonis viri & Equitis nobilissimi filius) militia sæculari, in qua sibi summum gradum acquisierat, relicta, [Coloniæ Monachus fuit.] Colonie S. Pantaleonis Monachus factus, vitæ sanctitate & miraculorum multitudine clatus, a nefariis lapicidis, quibus præfectus erat, occisus, in puteum proiectus est: vnde post Dei admonitu eductus, Tremoniensibus, ab Annone Archiepiscopo Coloniensi alicuius Sancti corpus sibi dari postulantibus, datus est, quo eorum terra reuerentior esset, & ab hostibus securior, cuius in honorem insignem construxerunt ecclesiam. Multa deinde de eo in Notis disputat de ætate, genere, rebus gestis, & vulgatis de eo eiusq; fratribus historiis.

[3] [Fabulosi de eo libri.] Fueritne Haymo aliquis Caroli Magni affinis, qui quatuor habuerit filios, fabulosis pridem libris cantatißimos, non est laboris pretium hic disputare; neque an ex eo numero noster hic Rainoldus extiterit. Vnum sane doleo vehementer, male feriatorum hominum ineptißimis commentis nobilißimorum virorum Caroli Magni, Oliuerij, Rolandi, Adelardi, Reinaldi quoque (fortaßis huius) res gestas fœde obscuratas; mirorq; toleratos hactenus eos libros, qui Madelgisi, Viuiani, filiorumq; Haymonis fictitia bella commemorant, ita ad oblectationem legentium ingeniose, vt interim superstitiones varias, ac magiæ studium animis instillent.

[4] [Vita vnde descripta.] His ergo prætermißis, quæ de Reinoldi cæde ac translatione in MSS. Rubeæ vallis, Ioannis Vlimerij Louanij ad S. Martinum Canonici regularis viri doctißimi autographo, Antonij Liberi Legenda reperi, hic dabo. Testatur Trithemius li.3.de viris illustr. Ord. S. Benedicti cap.249. Natalem eius in Tremonia ciuitate maxima celebritate agi solitam. Est Tremonia vrbs Imperialis in VVestphalia, vulgo Dortmundt. Eam describunt Georgius Brunus lib.4. Theatri vrbium num. 20. & Pet. Bertius Comment.rer. Germanic.lib.3.vbi & S. Reinoldi, cui præcipua vrbis dicata basilica est, meminerunt.

VITA Ex MS. Rubeæ Vallis, & aliis.

Reinoldus, monachus Martyr Tremoniae in Westphalia (S.)BHL Number: 7110

Incerto Avctore Ex mss.

[1] Svmma Dei prouidentia volens genus humanum, venenosi serpentis illusione obligatum, fidei restituere, Martyres, Confessores, Virgines elegit, qui oues aberrantes ad viam salutis æternæ cognoscendam reducerent. Inter quos beatissimus Martyr Christi Reynoldus, tamquam stella quæ ceteris clarior refulget, emicuit: qui quomodo Deus diligendus esset perfectissime edocuit. a Hic siquidem quoniam de Karolidarum stirpe quodammodo primicerius extitit, eius vitam hic inter eos inserere libuit; quatenus ex ipsius additione clarior appareat; quia virtuosus filius magis nobilitat stirpem suam, quam illa ipsum.

[2] [Reinoldus genere illustris.] Futurus igitur felicissimus Martyr Reynoldus, clarissimis ortus natalibus, paternis prædiis diues, & vrbibus, & aliis multis, quæ lōgum est enarrare, sublimis erat dominiis b. At vero patrē eius Haymonē, virū in rebus militaribus strenuum, quis ignoret? Quatuor hic filios genuit, quorum virtus per orbem maxime celebratur; quia quinam extiterint, per vulgares cantilenas apertissime demonstratur. Sicut autem stella aliqua in claritate superat alias, sic nobilitate morum non solum vicit fratres, sed etiam eos, qui tunc temporis erant, homines. Hic enim a primis annis auctorem vitæ cœpit amare, & quem interius dilexit, plenissime tandem cognoscere meruit.

[3] [Fit monachus.] Sapientia itaque Dei illuminatus, reliquit temporalia vt consequeretur æterna, quæ intellexit permanentia. Coloniam igitur veniens monachi habitum induit, atque se totum in eius amorem, cui seruire regnare est, [Claret miraculis.] transfudit. Ibi enim virtus diuina, quæ diu clausa latuit, per eum virtutes operari mirabiliter cœpit: quia, quod maximum est, gratiam in conspectu Principum inuenit. Quid mirum? tantæ siquidem sanctitatis erat, vt amaretur ab omnibus; quem Dominus c innumerabilibus cotuscum fecit virtutibus. Denique in claustro suo infirmitates curauit, claudis gressum, surdis auditum reddidit, quibusdam etiam cæcis a natiuitate visum restituit. Dicitur quoque a multis hominibus id se vidisse attestantibus, quod Dominus mortuum eius precibus suscitauerit, & matri multum flenti, coram omnibus viuum assignauerit. Puerum etiam quemdam per multos annos febribus laborantem ita sanauit, vt eadem die melius haberet, & ad domum suam, glorificans Deum, cum gaudio temearet.

[4] [Pestē grassantem precibus sedat.] Contigit etiam vt populus circumiacentis prouinciæ pestilentia infirmaretur, & subita morte mallent damnari, quam æternaliter d miserabili peste tormentari. Audientes igitur beati viri famam, miserunt ad eum viros timoratos sanitatem suis corporibus exorare, vel dolorem saltem cum vita finire. Qui cum ad eum venissent, omnes sese illius prouoluerunt pedibus, multis lacrymis rogantes, vt gentem eorum ab infirmitate pessima liberare dignaretur. Quorum tandē petitioni acquiescens, se in orationem continuo misit, orans deuotissime Dominum, vt misericordiam iis præstaret, quibus iam sola mortis imago restaret. Dominus igitur iacentem sanctum virum clementer exaudiens, optatam populo languenti sanitatem contulit: & viros memoratos cum gratiarum actione ad propria remisit. Inde reuersi omnes ad patriam vnanimiter Deo gratias persoluunt; eo quod per merita dilecti sui salutem corporum recepissent; & pestes, quibus nimis ægre laborauerant, euasissent. Virtutem etiam beatissimi Reynoldi vbique diffamabant: & laudem ad honorem ipsius postea singulis annis decantabant.

[5] Vir autem Dei Reynoldus postmodum ex præcepto Abbatis sui lapicidarum magister factus est. Vbi cum plus ceteris laboraret, lapicidæ magnam conceperunt aduersus ipsum inuidiam, & qualiter eum morti traderent, dolosam inter se conspirauere sententiam. Habuit autē seruus Dei in consuetudine, [Varias visit ecclesias.] monasteria & singulas longe vel prope positas frequentare ecclesias, & eundo pauperibus, qui eum exspectabant, largiri eleemosynas. Quod vbi homines sceleratissimi intellexerunt, incredibilia exinde conceperunt gaudia, quia sceleris iam se adeptos viderunt præmia. Positis proinde pro tempore insidiis, more latronū statuunt illum deprehendere, & inopinata morte perditum, ne tantum scelus appareat, decernunt abscondere. Quorum consilia famulus Dei cognoscens, quasi ad epulas inuitatus cœpit ad pœnas currere, & latronibus tamquam amicis se offerens, vt mereretur cælos Martyr ascendere affectabat. Quem viri perditissimi inuadentes, [Occiditur a lapicidis.] malleolis confracto capite cerebrum excutiunt, & vestibus spoliatum in quamdam profunditatem aquæ Rheno vicinam mittunt. Sicque egregius Martyr Reynoldus palmam martyrij inuenit: cuius animam cœtus Angelicus cum hymnis & canticis ad cælestia deportauit. Post cuius obitum Abbas cum monachis reliquis, fratris sui corpus vbique quæri præcipiunt: sed diu per orbem terrarum quæsitum non inueniunt.

[6] [Corpus eius diuinitus reuelatum, Coloniam defertur.] Dominus vero, cui digne & laudabiliter seruierat, corpus fidelis famuli sui vlterius latere noluit. Accidit enim vt quædam mulier in lecto ægritudinis per multos annos iaceret; cui nullus medicorum spem salutis promitteret, nisi Pater cælestis hanc potentia suæ virtutis erigeret. Hanc quadam nocte tantus dolor occupauit & opprimere cœpit, vt mortem optaret, & vitam cum dolore finire continuis Deum precibus postularet. Post noctis igitur medium, nimio dolore fatigata, sopore deprimitur: & in eadem dormitione tale somnium vidit. Venit ad eam vir quidam splendidissimus, qui dixit ad illam: Vade ad aquam in qua B. Reynoldus a cæmentariis interfectus est, ibi melius habebis; & locum eidem ostendit. Quæ euigilans hæc se vidisse meminit, & in crastino quæ viderat amicis enarrauit: qui statim ad ostensum sibi locum ægrotantem illam præceperunt adferri, vt ibi ab infirmitate sua per merita gloriosissimi Martyris mereretur liberari. Quo cum esset delata, corpus sacrum in superficie aquæ apparuit, & mulierem sanitati restituit. Quæ a lecto ægritudinis illico surgens, adminiculo fuit sacratissimum corpus extrahentibus, & in gestatorio, quo deportata fuerat, cum portantibus ipsa portabat illud ad monasterium, vbi vir beatus se fecerat monachum.

[7] Inde vbi multum tempus transierat, contigit vt e Trotmannensis vicina, id est, Tremonensis ciuitas, ad f Archiepiscopum Coloniensem venit, atque alicuius Sancti corpus, [Tremoniēsibus miro modo obtingit.] quo terra reuerentior atque ab hostibus securior esset, sibi dari deuotissime postulauit. Quibus vt satisfaceret, Clerum ciuitatis ad se vocati præcepit; & ab eis, quem Trotmannis mittere posset Sanctum diligenter inuestigauit. Qui cum diu dubitarent, Dominus ante ecclesiam in sarcophago beatum Martyrem Reynoldum exposuit, ostendens quia populo g nouiter conuerso eum præesse voluit. Adhuc cæca mens hominum dubitabat quid ageret, & quem Dominus satis aperte mittendum innuerat, in ecclesiam reportabant. Cum autem hoc sæpius contingeret, Dominus tandem oculos cordis eorum aperuit, vt apertissime cognoscerent, quod iste ad saluandos populos mittendus esset. [Tremoniā deportatur.] Conueniens ergo Clerus cū omni populo, honorifice felicissimum Martyrem Reynoldum capsulæ decenter adornatæ imposuerunt, atque ad Trotmanniæ partes deferendum, turba eum ab vrbe Colonia cum innumeris laudibus per tria milliaria prosequente, tradiderunt. In Trotmannorum igitur ecclesiam VII. Id. Ianuar. delatus, dignum ibidem inuenit habitaculum; in quo ad se accurrentem benignus patrocinator saluat populum. In qua ecclesia multa per eum Dominus ostendere dignatus est mirabilia, per quæ fecit eum laudabilem, & omni homini in necessitate laboranti desiderabilem. Cæci sunt illic illuminati, leprosi mundati, paralytica etiam membra ad laudem Dei & honorem sancti Martyris consolidata.

[Annotata]

a Absunt hæc a Ioan. Vlimerij MS. & Legenda Antonij Liberi. Credo a Ioanne Gilmanno vel Antonio Gentio, qui studiose, quos a Carolo Magno ortos putat, aut quoquo modo ei coniunctos, ad Brabantorum laudem commemorat esse addita.

b MS. Vlimerij, & Ant. Liberi Legenda: honoribus.

c MS. Rub. val. mirabilibus.

d MS. Rub. val. insanabili.

e VVitichindus Annal.lib.2. Tremoniam Throtmanni vrbem vocat. Ad quem locum Henricus Meibomius diploma recitat Caroli Magni datum IV. Kal.Octob.Indict. XII. an.Christ. DCCLXXXVIII. regni Caroli XXI. in villa Trutmanni, quo eumdem Trutmannum Comitem in illis partibus instituit. Nequidquam igitur Georgius Brunus a Tortmannis Sueuis eam appellationem accersit. Notat Meibomius varie in diplomatis & scriptoribus hoc nomē efferri; dici enim ab Ottone III. Trotimaniam, a S. Henrico Druthmanniam, a Continuatore Reginonis vicum Droomanni, Ditmaro Trotmunni, Gobelino Trotmundā, Chronico Thuringico Trudmunde.

f Is S. Anno fuit, vt in Præf. dictum, qui an. MLV.III. Martij creatus Archiepiscopus Coloniensis, obiit an. MLXXV. IV. Decembr.

g Nescio qua fide id dicatur, cum constet aliquot sæculis ante illatam in eas oras Christi religionem.





DVD Heiligenlexikon als DVD oder USB-Stick als USB-Stick


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Reinold von Köln

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Reinold von Köln

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.