DE SANCTIS MARTYRIBVS REVOCATO, FIRMO, IVCVNDO, ET SOCIIS.
[Commentarius]
Reuocatus, Martyr (S.)
Firmus, Martyr (S.)
Iucundus, Martyr (S.)
Socii, Martyres
Revocatvm ac Firmum, siue Firminum, martyrio Smyrnæ coronatos dedimus IX. Ianuarij. Rursus X. Ianuar. MS. Martyrol. S. Hieronymi, quod eos IX. retulerat, isthæc habet: IV. Id. In Africa Reuocati, Firmi. At MS. Rhinovv, vt isthic indicauimus: In Sirmis Reuocati. In Africa Firmi. Vetus Martyrologium Hibernicum conuentus Dungalensis, eosdem refert nullo adscripto loco, & Iocundum addit, ac alios, quorum quod vetustate ac situ corruptus codex esset, distincte assequi nomina non potuimus: videntur esse Misigabis, Clistus, Arrius, Petrus. In Florario quoque Iucundus memoratur.
Heiligenlexikon
als USB-Stick oder als DVD
Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon
Seite zum Ausdruck optimiert
Unser Reise-Blog:
Reisen zu den Orten, an denen die
Heiligen lebten und verehrt werden.
Empfehlung an Freunde senden
Artikel kommentieren / Fehler melden
Fragen? - unsere FAQs antworten!

