Suchen:

Ökumenisches Heiligenlexikon

DE SANCTIS MONACHIS MARTYRIBVS SABBA, ESAIA, ET ALIIS XXXVI, IN SINA MONTE ARABIÆ.


Svb Dioclet.

[Commentarius]

Sabbas, monachus Martyr in Sina monte (S.)
Esaias, monachus Martyr in Sina monte (S.)
Alii XXXVIII monachi Martyres in Sina monte

span class="klein">Ex variis.

[1] Sina, qui & Sinai, Arabiæ mons, Moysis Prophetæ memoria acceptarumq; cælitus legum, toto orbe celeberrimus fuit; nec Christianorum postea exsors sacrorum, quorum aliqua etiamnum vestigia supersunt, monachorum circum sita asceteria, sed variis Græcorum Aegyptiorumq; erroribus vitiata. Describit ea Petrus Bellonius Cenomanus lib. 2. Obseruation. cap. 62. & sequentibus. Plurimi alioquin olim isthic sanctißimi viri degere, [Sinai mōtis monachi, Martyres.] vt 30. Martij, cum de S. Ioanne Climaco erit sermo, & alibi, ostendemus. XIV. Ianuarij varij sancti Patres a Græcis Latinisq; celebrantur, quorum alij Diocletiani, alij Theodosij iunioris ætate a Saracenis isthic interfecti fuere. Nam vt primum solitariam colere vitam pij hominis cœpere, opportuna visa isthæc loca sunt, quæ tum vetustis illis sacrata religionibus essent, tum altißimam quietem præberent, rupibus prope inacceßis: fortaßis & latebræ primum hic captatæ iis quos tyrannorum metus Aegypto Syriaue exegerat, qua eadem caussa incultas Thebaidos solitudines aditas primum habitatasq; supra 10. Ianuarij in S. Pauli vita diximus.

[2] Porro duas illas Martyrum classes, quas hoc 14. Ianuarij die coli diximus, confudit Martyrologium Romamum: In monte Sina, [Duæ eorū classes.] inquit, sanctorum triginta octo monachorum a Sarracenis ob Christi fidem interfectorum. Et Molanus ac Menologium Græcorum: Die decimaquarta sanctorum Patrum in Sina & Rhaiti interfectorum. Christophorus quoque Patricius: Raithu etiam Abbates & montis Sinæi. Distinguit S. Nilus in historia cædis suorum æqualium infra nu. 28. Mortui autem sunt consummati septimo die post Theophania, qui est quartusdecimus mensis Ianuarij. Et mox: Interempti vero sunt alij quoque multis ante temporibus, quorum ipsorum quoque commemorationem, propter viæ longitudinem, & eorum qui congregantur multitudinem, eodem die peragunt.

[3] Diserte de prioribus his Menologium ab Henrico Canisio editum: Certamen sanctorum Patrum in Sina interfectorum a Saracenis, temporibus Diocletiani & Petri Alexandrini: fuere autem Patres interfecti XXXVIII. ex quibus Hesaias & Sabas reperti sunt viui, [Priorum martyrium.] alij vero mortui sunt inuenti. Menæa & Anthologion a Clemente VIII. approbatum sub eodem titulo Patrum in Sina interfectorum, primum agunt de iis quorum cædem S. Nilus descripsit, tum de vetustioribus his illa subdunt: Longo vero ante tempore, Diocletiano imperante, Alexandrinam Ecclesiam Petro administrante, occisi alij sunt, qui & ipsi in Sina monte degebant. Egressi enim eiusdem montis accolæ Saraceni, cum eorum Tribunus esset extinctus, multos occiderunt sanctorum anachoretarum, ceteris in munitionem confugientibus. Apparuit vero Saracenis noctu flamma velut vniuersum perurens montem, quæ ad cælum vsque efferri videbatur. Illi prodigio territi, abiectis armis profugere. Fuere vero, qui primum interfecti sunt, triginta octo; quorum corpora diuersis truncata vulneribus. Duo ex ipsis spirantes adhuc reperti Sabbas & Esaias. Quibusdam præcisæ penitus ferro ceruices erant, aliis vna parte pellis hærebat, quorumdam dissecta per medium corpora. Eos duo sepelierunt monachi, qui & hæc retulere.

[4] [Quæ isthic munitio.] Hactenus Menæa. Quod vero memoratur hic munimentum, ὀχύρωμα, in quod se quidam recepere monachorum, id in monte Oreb, Sinæ vicino, fuisse coniicere licet, in cuius vertice planitiem extare scribit Bellonius lib.2.ca.63.inq; ea templum exstructum loco quo Elias commoratus esse dicitur: altius porro gradus lapide solido excisos, atque portam, quæ olim ad graduuum initium claudi solebat, vt id latus seiungeret; vt qui præsidium isthic collocare velit, descensu ex monte in eum locum facile arceat. Non tamen hic tunc præsidium Romanorum militum arbitramur fuisse, saltem Diocletiani ætate, sed perfugium quoddam accolarum, in quod sua deportarent, planam regionem incursantibus Saracenis.

[5] Ambigat quispiam, quosnam primum interfectos, numero XXXVIII. Menæa asserant; an prius isthic memoratos, S. Nili æquales, [Quot fuerint.] an vetustiores. Hi videntur intelligi. Nam S. Nilus etsi accurate etiam minima persecutus, nec Phylarchi, siue Tribuni, extincti, neque actorum in fugam, ignis portento, barbarorum, meminit; nec superstites Esaiam ac Sabbam commemorat, sed solum Theodulum Presbyterum nōdum omnino exanimem repertum refert. An, vt omnino asserere Menæa & Anthologion videntur, inter triginta & octo censendi Sabbas & Esaias, haud æque perspicuum; cum XL. Patres coli memorentur, nec tot S. Nili tempore videantur occisi, & plures multo sint, si vtrique simul iungantur: nisi forte quadragenario numero celebrātur, qui plures fuere, quod is numerus ipso loco non vno mysterio consecratus olim sit. Ferrarius in generali catalogo SS. In monte Sina sanctorum Martyrum XL. monachorum. Sed fallitur dum in Notis scribit eosdem videri, qui in Martyrologio Romano in Raithi regione cæsi referuntur. Multis enim milliaribus ab Oreb & Sina distat Raithu, vt infra dicemus. [Eorum monasterium.] Horum XL. Martyrum memoriæ dicatum videtur monasterium, de quo Bellonius lib. 2. cap. 63. Ad cuius (montis Oreb) radices exiguum monasterium Saranda Pateres nuncupatum, situm est. Voluit forte τεσσαράκοντα Πατέρες scribere. Et diserte sequenti capite vocat monasteriū quadraginta Patrum; siue ibi commorati interemptiq; sint, siue solum eorum isthic agatur celebritas, ad quam olim frequens confluere populus e longinquis etiam locis consueuit, vt ex S. Nili verbis superius relatis patet.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Sabbas vom Sinai und Gefährten

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Sabbas vom Sinai und Gefährten

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung

Unser Reise-Blog:
 
Reisen zu den Orten, an denen die
Heiligen lebten und verehrt werden.


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.

Sie könnnen sich mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt:


Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.