Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten

DE S. SALVIO CONFESSORE EPISCOPO AMBIANENSI IN GALLIA.


Circiter an. Chris. DCXV.

[Praefatio]

Salvius, Episcopus Ambianensis in Gallia (S.)BHL Number: 3229

Ex variis.

[1] Tres in Gallia celebres publica veneratione Saluij Episcopi sunt: primus Albigensis, qui 10. Septembris colitur; alter Ambianensis, qui 11. Ianuarij; tertius Engolismensis Martyr, qui 26. Iunij. Hos sæpe confundunt auctores, vt mox dicemus. Ambianensem hoc die referunt Martyrologium Romanum, [S. Saluius. colitur 11. Ian.28. & 29. Octob.] Galesinius, Maurolycus, Hugo Menardus, Carthusiani. Colonien.in Addit. ad Vsuardum, Andreas Saussaius cum insigni elogio, Autbertus Miræus in Fastis Belgicis. Claudius Robertus in Gallia Christiana tradit eum 29. Octobr. coli, quo die eum rursus refert Saussaius in supplemento Martyrologij Gallicani. At 28. Octobris obiisse in vita traditur, quo die MS. Martyrologium Centulense: Ambianis depositio B. Saluij Episcopi & Confessoris. & MS. Florarium: Ipso die S. Siluij, alias Saluij, Episcopi & Confessoris. Hic a primæuo iuuentutis flore studiis diuinis deditus fuit, & moribus ornatus, ac in omni sanctitate perfectus.

[2] XI. Ianuarij hæc de eo habentur in Martyrologio Romano: Ambianis S. Saluij Episcopi & Martyris. [An Martyr.] Nullum alibi vestigium est, vnde coniici poßit eum martyrio esse coronatum. Addit in Notatione Baronius: Alij Saluinum appellant. Hunc Sigebertus in Chronico Saluum pro Saluio dicit, [Perperam de eo scripta, a Baronio.] occisumque tradit anno 33. Caroli Magni Imperatoris anno Domini 801. De eo Petrus in catalogo lib.2.cap.65. In tabulis Episcoporum Ambianensium ponitur Saluius quinto loco, vt constat ex Demochare, qui eas descripsit. Confundunt hunc nonnulli cum Saluio Episcopo Albigensi, qui sub Chilperico Francorum Rege doctrina claruit & sanctitate, de quo Gregorius Turonensis lib.5. cap.44. Hæc Baronius. Sed quædam discutienda sunt. Democharem secutus est Baronius, qui plura peccat, dum ita scribit: S. Saluius, seu Saluinus, [Demochare,] tempore Chilperici Regis Francorum, de quo scribit Meierus anno 801. inuentum Valentianis a Carolo Rege corpus Diui Saluij Martyris Christi ac Ambianorum Episcopi. Refert Volaterranus hunc Præsulem Chilperico Francorum Regi Ariana impietate infecto restitisse. Cui consonat Petrus de Natalibus in catalogo SS. cap.65.l.2. & Sigebertus an. 801. Hæc ille; [Iac. Meiero,] & quidem quæ ex Meiero affert, ipsa sunt Meieri verba.

[3] At Sigebertus perperam citatur; agit enim de S. Saluio Engolismensi ad an. Christi 801.regni Caroli Magni 33. his verbis: S. Saluius Episcopus veniens ab Aquitania ad fiscum Valentianas, a Winigardo, filio Gerardi Procuratoris ipsius fisci, martyrizatur; & super eius corpore requirendo Karolus Magnus Imperator diuinitus tertio admonitus, corpus quidem inuentum honorifice sepeliuit, interfectores autem eius graui pœna mulctauit; nec tamen per hoc in eos vltio Dei cessauit. In editione Laurentij de la Barre Saluus appellatur, eiusq; interfector VVinigardus filius Genardi, recte. Hallucinatur hic, vt sæpe, [Petro de Natalibus,] Petrus de Natalibus: Saluius, inquit, Episcopus Ambianensis, de territorio Aruernensi, tempore Hilperti Regis claruit, qui prædicto Regi Arriano resistebat. Tempore autem Regis Caroli veniens Valentianas, & prædicans, inuitatus ad prandium a quodam Genardo nobili, dum in mensa quædam vasa argentea protulisset, Vinegandus filius dicti Genardi auaritia ductus, prædicta omnia sibi auferri fecit; deinde ipsum in carcere detineri, ac nocte superueniente eumdem in carcere cum vno eius discipulo iugulari, & corpora eorum latenter abscondit in stabulo armētorum. & post pauca: Qui passi sunt III. Idus Ianuarij. Ita tres in vnum Saluios conflat Petrus. Animaduertere ex parte hunc errorem Carthusiani Colonienses in Addit. ad Vsuardum: [Carthus. Col.] Item secundum catalogum Sanctorū, natalis B. Saluij Episcopi Ambianensis, alias Engolismæ ciuitatis & discipuli eius Martyrum; qui secundum alios passi sunt VI. Kal.Iulij.

[4] [Galesinio,] Galesinius Petrum secutus: Ambiani, inquit, S. Saluij Episcopi & Martyris. Hic Chilperico Rege multis virtutibus floruit, ac Dei gratia res plurimas mirabiliter gessit; cœcis oculorum, surdis aurium sensum, claudis incessum restituit. Sic omni sanctitatis laude clarus, a Vinegardo, Ariano homine, securi percussus est. Volaterranus Geographiæ lib. 3. In hac parte Ambiani Ptolemæo ponuntur, nunc etiam Ambianenses, sanctis ornati Præsulibus, duobus Firminis, Martyre & Professore, ac Honorato & Saluio. [Volaterrano, ] Is vltimus Chilperico Regi Francorum Arriana secta infecto restitit. Martyrologium Germanicum: Ambianis in Gallia alius eiusdem nominis (Saluius) Episcopus & martyr, [Martyrol. Germanico,] qui sub Rege Chilperico res admirandas Dei virtute patrauit, ægros variis morbis leuauit, atque a Vinegardo Ariano innocens trucidatus est. Item natalis S. Saluij Episcopi Engolismensis, eiusque discipuli, de quibus 26. Iulij fusius. Ita & distinguit illius auctor Martyrologij, & confundit Saluios. Vincentius quoque Speculi histor.lib.24. cap.23. [Vincentio Beluac.] ex tribus vnum facit. Dubitat Doubletius, an non hic sit a VVinegando, quem Vinegandum vocat, occisus.

[5] Vitam S. Saluij descripsimus ex peruetusto codice Ecclesiæ S. Audomari, [Vita eius.] contulimusq; cum MS. Domus professæ Societatis Iesu Antuerpiæ, & MS. Nicolai Belfortij. Auctor Francus fuit, vt patet ex Præfat. num.1. Hugo Menardus lib.2. obseruationum eius vitæ epitomen habet, subditq;: Hanc vitam composui ex veteri MS. cœnobij Monasteriolensis, vbi sunt S. Saluij reliquiæ in capsa bracteis argenteis obducta, [Reliquiæ.] in quibus eiusmodi vita incisa est cum characteribus singulas historias explicantibus; in quibus etiam dicitur fuisse Abbas Monasteriolensis cœnobij. Ex iis coniicitur, hoc monasterium illud esse, quod construxit S. Saluius sub titulo S. Mariæ Virginis, antequam mundum eiuraret: quod postea ob illius reliquias, mutato nomine dictum est S. Saluij de Monasteriolo, hoc est Sainct Sauue de Monstreuil. Situm est in diœcesi Ambianensi, estque ordinis S. Benedicti. Ex quo etiam apparet, eum fuisse Ambianensis ciuitatis aut territorij. Hæc Menardus. Illud est cœnobium, cuius mentio fit cap. Ad hæc donatione. 15. de decimis, vbi memoratur Abbas S. Saluij de Monstrali. Porro quem Demochares & Chenu quintum illius Sedis Antistitem, Claudius Robertus nonum facit.

[6] [Quando vixerit:] Ioannes Chenu tempore Chilperici Regis Francorum ait floruisse. Occisus est Chilpericus anno Christi 584. regni 22. Andreas du Chesne V. Cl. tom.1. scriptorum historiæ Frācicæ geminum vitæ, quam damus, fragmentum, veluti duarum diuersarum, recitat, refertq; ad tempora Theodorici filij Clodouæi 11. & S Bathildis. Ast sub Theodorico Childeberti filio, Sigeberti nepote floruiße, certum videtur. Nam primo S. Honoratus eius deceßor tempore Childeberti sedit, [quando S. Honoratus, eius decessor.] vt patet ex historia inuentionis SS. Fusciani, Gentiani, Victorici sub eo factæ, quam XI. Decembris dabimus, vbi ista habentur: Si credere dignum est, volatu pennigero fama labefactā percurrens ad vrbem Parisius, auribus Childeberti Regis, qui illo in tempore Francorum gentem principali regimine gubernabat, intonuit. Quo Princeps audito genua ad terram flectens, & manus ad cælum sustollens orabat, atque pro immensis gaudiis Deum benedicens fletum rigabat ab oculis. Cumque eleuasset a precibus, Dei Sacerdotibus, qui tunc in aula Principis assistebant, precipiens ait: Veloci pergite cursu, & corpora SS. Fusciani, Victorici, & Gentiani Martyrum, quæ sunt iuxta prædia vrbis Ambianensium reperta, ad hæc mœnia deportate, vt ea in honore eximio, quod impendi Martyribus dignum est, possim tradere sepulturæ. Tunc Childebertus piissimus Princeps præfatorum * carpenta in eodem loco cum digno præcepit sepeliri honore, atque desuper aulam templi fideli iussit deuotione construere. Per quos Sanctos Fuscianum, Victoricum, & Gentianum Martyres Christus Dominus inibi plura dignatus est monstrare miracula. In historia translationis S. Firmini Martyris quam dabimus 25. Septembris, idem refertur, interq; cetera illud dicitur: Ipse Honoratus Præsul tempore Childeberti Regis vir clarissimus fuit, &c. De eo agemus 16. Maij. Obiit Childebertus II. anno Christi 596.

[7] Secundo restituit Theodoricus Rex S. Saluio, vt infra nu.12. dicitur, homines vtriusque sexus, quos Mummolus quondam Patricius, capta ciuitate, murisque eius dirutis, captiuauerat & Hispanis miserat. Atqui sub Guntramno vixit Mummolus, eiusq; iussu interfectus est anno regni eius 25. Christi 587. Tertio, missus est a Theodorico Rege Ambianos, vt electioni noui Episcopi mortuo S. Honorato præsset, Sanctus Hautcarius Nouiomensis Ecclesiæ Pontifex; quem Menardus diserte Acarium, & Acharium vocat, qui decessor fuit S. Eligij, seditq; Theodorici, Clotharij, Dagoberti Regum temporibus, [Quando Bercundus successor.] vt 27.Nouembris dicemus. Quarto denique successor S. Saluij Bercundus, quem Claudius Robertus Berhardum vocat, vixit Clotharij Regis tempore, vt in vita S. Walerici Abbatis 1.April. dicemus.

[Annotatum]

* potius corpora.

VITA
Ex tribus veteribus Mss.

Salvius, Episcopus Ambianensis in Gallia (S.)BHL Number: 7470

Avct. Franco Anonymo. Ex. mss.

CAPVT I.
S. Saluij a seculari vita conuersio.

[1] [Præfatio auctoris.] Regnanti Deo & Saluatori nostro Iesu Christo secula per infinita sit honor & gloria: qui post sacrosancte resurrectionis suæ glorificationem, duodecim quos elegit Apostolos, quibus flammas infudit pectore blandas, in omnes misit gentes; quatenus in omnem terrā per ipsos eorumque successores Euangelica fides resonaret, & gratia baptismatis totus renasceretur orbis: dignatus est & genti Francorum dexteram suæ porrigere pietatis; vt sicuti Principi Apostolorum ne marinis absorberetur fluctibus, manum porrexerat miserationis; nihilominus & a nobis apostaticæ diu seruituti addictis lumen suæ claritatis, expulsis tenebrarum vitiis, gratuito largiretur.

[2] Dum igitur longe lateque nomen Christianitatis per regnum vulgaretur Francorum, atque vniuersi ad spem cælestis Hierusalem anhelarent; vir inclytus, Saluius nomine, seculari habitu nutritus atque indutus corpore, [S. Saluius monasteriū ædificat.] diuina inspiratione tactus concupiscentias omnino fugiens illecebrarum, Domino cordetenus militare cupiens, monasterium, quod ipse in honore sanctæ Dei genitricis perpetuæque Virginis Mariæ almique Principis Apostolorum Petri construxerat; quod non solum rebus, verum etiam honoribus sæcularibus nobilitauerat, hilari animo, pro æternæ remunerationis mercede, expetiit, atque illic stricte & deuotissime ieiuniis & orationibus Deo vacans, [Fit monachus.] antiquum hostem quotidie vincere cupiens, & ad cælorum agmina fixis firmiter gressibus scandere cupiens, ibi etiam Deo largiente multorum animas lucrari non distulit: b sed ad Domini gregem fideliter reportare studuit.

[3] c Intellexit namque famulus Dei diuino fultus lumine, in paupertate atque egestate cum timore & amore Dei potius seipsum Domino commendare, quam in huius seculi sperare diuitiis, que mergunt homines in interitum & damnationem iustæ perditionis. Denique regulari habitu indutus, & a Fratribus ibidem Deo militantibus benigne institutus, cum omni subiectione atque obedientia diu est conuersatus. Hic præterea cum virtutibus polleret inclytis, & ab eisdem Fratribus honorifice esset detētus; cōtigit valida ægritudine depressum sui obiisse Abbatem monasterij. [Creatur Abbas.] In cuius quidem vice a Fratribus coactus officium alendi eiusdem gregis suscepit. Acceptumque cum omni reuerentia & humilitate iniunctū negotium, semotus ab eis secretam sibi diligenter perquirens cellulam, [In cella remota reclusus austere viuit.] fauores fugiens humanos, & in ea valedicens Fratribus, nimia egestate atque abstinentia reclusus, pellem corporis pariter & vigorem mutauit. Cum ergo illic graui afflictione corporis moraretur, & indesinenter melodiis hymnorum ac psalmorum Deo psalleret, illud plerumque corde reuoluebat, melius illic occulte inter monachos esse, quam nomen atque honorem habere prædicti ponderis in populo.

[4] Diu igitur in eadem cellula degens, sed secretiorem postea inquirens, [Beneficus erga omnes.] & in ea grauiore afflictione corporis reclusus omnibus seipsum pro obsequio caritatis, in ea hilariter studuit præsentare: videlicet vt si quis domesticus vel extraneus caussa visitationis ad eum venisset, orationis gratiam ei impenderet, & eulogias gratanter tribueret: [Ægros sanat.] qui frequenter Domino largiente infirmis præstitit corporis sanitatem; & pro transgressoribus Dominum veniam postulabat, vt viam veritatis agnoscerēt, & a prauis seductoribus atque operibus omnino fugerent. Cunctis itaque seipsum in exemplum demonstrans, ore quidem quod docuit, operibus fideliter adimpleuit.

[Annotata]

a Hinc liquet auctorem Francum fuisse.

b Du Chesne, & ad Regem.

c Sequentia vsque ad nu.8.habentur in 3. MSS. & Doubletio, absunt apud Du Chesne. Sane eadem a S. Gregorio Turonensi lib.7. cap.1.narrantur, vt suspicari liceat cum Menardo, ex similitudine nominis quod Albigensi Saluio contigerat, Ambianensi tributum.

CAPVT II.
Extasis, & quæ in ea visa.

[5] Qvodam autem tempore febre nimia perculsus, ægrotus iacebat in lectulo: [Ægrotat.] & ecce subito ingenti lumine cellula, in qua iacebat, resplenduit; suauissimoque odore redoluit, ac decussa valde resonuit. Sed ille siquidem oculis in cælum intensis, [In magno lumine exspirat.] manibusque extensis, corde & ore Deum laudans, spiritum Saluatori Domino feliciter reddidit. Audientes itaque monachi, omnisque plebs fidelis eiusdem monasterij, de transitu huius sanctissimi viri; [Effertur sepeliendus.] glomerati in vnum pariter concurrentes, more solito defunctorum exequias præparauerunt, & corpus eius diligēter, & cum omni reuerentia in ecclesiam detulerunt, cum hymnis & canticis, atque custodibus lacrymabiliter commendauerunt.

[6] Mane autem facto, fortirer feretrum discussum est, [Redit ad vitam.] in quo corpus ipsius locatū fuerat, & corpus mouere se cœpit: & quasi de graui somno excitatus, apertisque oculis, & manibus in cælum extensis, de loculo quātocyus surrexit, ac voce flebili fortiter clamans, ait: O Domine misericordissime & piissime Deus, quare hoc fecisti? Cur me in hunc mundum tenebrosum, & nimia repletum fœditate reuocasti? Melius quidem mihi esset in tuo assistere conspectu, tuamque contemplari inenarrabilem gloriam, & Angelorū audire concinentium super astra cæli cantica; quam in istius mundi redire miserias atque ærumnas, quæ in perditionem trahunt omnes, qui eum sequuntur & diligunt. Stupentes vero grauiter, qui circa illum aderant, de hoc inaudito atque horribili facto, propius accedentes, & cum summa diligentia humiliter interrogantes, dixerunt: Quid est hoc, dulcissime Pater? & propter quid tale hoc est factum, quod nullus nostrum vnquam audiuit & vidit? Respondit: Vocatus fui a Domino, & illuc deductus, vbi vidi gloriam Dei Angelorumque cōcinentium choros, ac immensam multitudinem Sanctorum circumstantium; [Cæli gaudia.] qui Dominum vno ore confitentes sunt atque laudantes: vbi est gloria indeficiens, lux inenarrabilis, odor ingens, pax perpetua, suauitas a animi mirabilis: & vbi Dei aspectus saturitas est Angelorum, omniumque Sanctorum: in quo etiam salus omnium & redemptio animarum: cui est honor & gloria indeficiens per infinita seculorum secula. Et cum respondissent omnes, Amen, dixit: Ecce, Fratres mei dilectissimi, sicut cernitis, postquam a conspectu Dei reductus, feretro hactenus quieui, de quo incolumis, & absque vllo dolore corporis surrexi, coram vobis sanus assistens, quod nullo modo ambirem, si voluntas Dei non esset; nolui enim in hunc redire mundum amplius ærumnosum & omni iniquitate plenum, quia est interitus peccatorum & damnatio impiorum. Enimuero, vt verum fatear, [Cur iussus sit redire ad vitam.] voce diuina meis dictum est comitibus: Reuertatur hic in seculo, quoniam necessarius est Ecclesiis nostris. Vox enim audiebatur, qui vero loquebatur, cerni non poterat; ad cuius vocem prostratus cum fletu dicebam: Heu, heu Domine, cur mihi hæc ostendisti, si ab his inenarrabilibus frustrandus eram? Væ mihi, quia me hodie eiicis a facie tua, vt reuertar ad seculum fragile, vt vltra huc redire non valeam. Ne, quæso, Domine, auferas misericordiam tuam a me: sed deprecor, vt permittas me hic habitare, ne illic decidens peream. Ad quod vox, [Promittitur ei Dei protectio.] quæ loquebatur, dixit mihi: Vade in pace: ego enim sum custos tuus, donec reducam te in hunc locum. Tunc relictus a comitibus meis, & ecce vestris sum sacris restitutus ministeriis.

[7] Cumque ad eos hæc, & his similia loqueretur, stupentibus cunctis & admirantibus, cœpit iterum Sanctus Dei cum lacrymosis singultibus, dicere: [Indicat mortem S. Honorati Episcopi.] Denuntio vobis transitum beatæ memoriæ Domini Honorati Ambianicæ Cathedræ Antistitis: qui inter cetera bonitatis suæ insignia, dum corpus Domini sacraret in terris, manum illius b meruit videre in cælis. In cuius obsequio vidi choros psallentium, Angelorumq; agmina cum Sanctorum turmis canentium, qui eum perducunt in cælestem Hierusalem.

[Annotata]

a al. omnium.

b al. merui. Menardus: qui (Honoratus) dicitur vidisse Christi manum in cælis, dum corpus eius consecraret in terris. Historia inuentionus S. Firmini Martyris: Is (Honoratus) dum sacrum corpus Christi super altare Beatæ Mariæ semper virginis consecraret, palmam Domini meruit conspicere, & vice sua mysterium sacræ consecrationis perficere: qui repletus Spiritu sancto, alacri corde de mensa sacrificium manu Saluatoris consecratum accipiens, atque summa cum deuotione sumens, ab omni inquinamento carnis ac spiritus postmodum mansit illæsus. Alia eiusdem inuentionis historia: Qui & pro sorte Sacerdotij & pro nominis qualitate dictus est Honoratus; qui palmam Domini Redemptoris suis oculis visibiliter vidit, & pro eius brachio manus Domini in suis conspectibus globo igneo cælitus in sacrosancto altario sacrificium consecrauit.

CAPVT III.
Episcopatus. virtutes. miracula.

[8] Eodemqve tempore Teudericus gloriosus Rex Francorum monarchiam regiæ potestatis exercebat: qui audiens Sanctum migrasse Honoratū Episcopum a seculo, Legatos suos direxit ad vrbem Ambianicam, Sanctum scilicet a Hautcarium Nouiomensis Ecclesiæ Pontificem, intimans vrbanis, vt dignum Deo sibique salutiferum eligerent Episcopum. Vnde alacres effecti, & præ nimia exultatione gauisi, Deo immensas terratenus reddentes gratias, [Diuinitus designatur Episcopus.] quod suam dignaretur visitare plebē; ac per hoc omnes Ecclesiastici viri triduanum indixerunt ieiunium, quatenus diuina gratia ostendere dignaretur, quis eorum vocaretur Episcopus. Triduano namque peracto ieiunio, diuino meruere responso audire: Saluium a me sciatis electum, & vobis Antistitem datum.

[9] Quocirca omnes pene in vnum globati ad cellulam, in qua vir Domini B. Saluius latitabat, [Inuitus id munus suscipit.] conuenientes, humili deuotione, ac prece supplici deprecantes, dicebant: Ad tuam paternitatem venimus, Domine, iam ex itinere fatigati. Hos tuos exiguos ne despicias seruulos, quia es a Deo electus, & nobis feliciter datus. Quod vir sanctus renuit, dicens, se indignum esse. Præsulari dignitate. Violentia ergo aduenientium sua abstractus a cellula, cælestique est electione dignitatem sortitus Pontificalem. [Eius mores.] Erat quippe vultu decorus, arte & eloquentia facundus, castitate pudicus, moribus ornatus, in consilio prouidus, omni cælesti dignitate perfectus, & a primæuo iuuentutis flore, diuinis studiis deditus, gloriam & blandimenta huius seculi despiciebat; & in diuini cultus officio maximo amore assidue inardescebat. Fuit quidem electus a plebe Ambianensium, & a Deo donatus in sede Sacerdotum: fuit vocatus a populo in ordine magistratus, & coronatus a Deo in honore Apostolatus. Erat autem astutus vt serpens, & simplex vt columba.

[10] Totum regnum Francorum Teudericus Rex suo consilio ordinabat, [Theodorico Regi est a consiliis.] & barbaras nationes feruido gladio eius consultu suæ potestati subiugabat. Is autem venerabilis Præsul Saluius pabulo sancte prædicationis corda populorum assidua perfectione reficiebat, & ad pascua æternæ refectionis inuitabat. Ecclesiam denique, quæ necdum in loco erat, [Templum ædificat.] digno opere construxit, & in Principis Apostolorum B. Petri honorem, nec non & Doctoris gentium S. Pauli verenter beauit.

[11] b Postmodum vero ignorantibus populis, vbi corpus almi Martyris Christi Firmini requiesceret, [Corpus S. Firmini transfert:] Spiritus sancti gratia edoctus perrexit ad locum, vbi Martyr Christi quiescebat, erigensque oculos ad cælum, vidit quasi radium solis ab arce præcelsi throni exire, & in eo loco, in quo S. Firminus requiescebat, inenarrabili terrore fulgere. Qui mox immensas diuinæ misericordiæ referens gratias, cum magna reuerentia cœpit fodere, ac sepulcrum almi Martyris aperire. Odor quoque suauitatis illico tantus excreuerat, quasi illic omnia genera pigmentorum contunderentur & aromatum, & ager virens amœnitate diuersorum florum adesset. Cumque eleuassent eum a sepulchro; & iter carperent deferentes populi sanctum Martyrem ad vrbem; obuiam plurimæ occurrentes cateruæ sternebant vestimenta sua in via, [Item S. Firmini Confessoris, & SS. Acei, & Aceoli.] & voce magna clamabant: Osanna in excelsis, benedictus qui venit in nomine Domini. Quē in ecclesia, quam ipse beatissimus Præsul Saluius construxerat, in crypta orientali in honore eiusdem Martyris miro opere insignita collocauit, & digno cum honore tumulauit, insuperque sepulcrum eius auro gemmisque nobiliter decorauit. Sed & Sanctos Dei c Firminum Episcopum & Confessorem; d Aceum quoque & Aceolum Martyres Christi, in crypta orientali verenter condidit, & decenter exornauit.

[12] Nam & homines vtriusque sexus, quos Mummolus quondam Patricius capta ciuitate, murisq; [In ciues & ciuitatem beneficus.] eius dirutis captiuauerat, & Hispanis miserat; Theudericus Rex inclytus, cum omni eorum facultate, illi reddidit, & suæ eos ciuitati restituit: & quam pene inhabitabilem reperit, diuina suffragante gratia, ad meliorem reparauit statum. Res siquidem, quas regio dono acquisierat, quasque Nobiliores regni ob cælestis patriæ amorem largiti fuerant, omnesque regia auctoritate conscriptas, & priuilegio insignitas Romano, suæ perpetualiter habendas contulit Ecclesiæ.

[13] Quodam vero tempore, dum suam peragraret visitationis gratia diœcesim, [Cœeo visum restituit.] cœcus quidam a parentibus est ei oblatus, & Crucis signaculo mox est illuminatus. Filiam quoque e Guadonis nobilissimi viri a dæmonio liberauit, & pristinæ sanitati restituit. Huius rei gratia in fide Catholica ab ipso beato viro est instructus: vxorque eius diu paralysi morbo percussa, illico sanata, omnibusque sana est reparata viribus. Ac per hoc villam, quam suo iure hereditario, f Vocitatā nomine, vendicabat, [& paralyticam.] quæ ab vrbe Ambianensi quinque distabat millibus, illi perpetualiter cessit habendā, iureque priuilegii possidendam. Vbi etiam ecclesiam construxit, & suo nomine dicauit.

[14] Illo siquidem in tempore g Vimmacum aggrediens pagum, [Item surdū ac mutum.] & in villam quam Theudericus famosissimus Rex, Augustam nomine, dederat, illic resedit: ibique quidam puerulus suæ oblatus est præsentiæ, qui erat surdus, officioque carebat loquelæ, cuius os, frontem, vultumque totum cum olei attrectatione benedixit; ac deinceps vsum loquendi naturalē sine mora percepit: quem demum baptismatis lauacro purgauit, & h Ingaudium feliciter nominauit, imbuit illius diuino mentem flamine, verumque effecit Catholicū fide. Crescebat quotidie admiratio & fama B. Saluij: occurrebant populi, sanabantur infirmi, Christi gratiam, quam contulerat, dilatabat; nam per signa & orationes eius multorum animæ saluabantur. Cœcos illuminabat crucis signaculo, paralyticorum membris pristinam reddebat sanitatem.

[15] Factum est autem vt per aliquot dies vi febrium teneretur: qua ingrauescente, [Eius sudario restinguitur incendium.] tota pene ciuitas dæmonum instinctu igne cremabatur: hac de re populi ad eum confluebant orantes se iuuari, qui tribuens eis sudarium suum, iussit igni opponi, ad cuius præceptum ignis confestim extinguitur, ciuitas saluatur, nociua dæmonum potestas effugatur.

[16] Tali denique cum gloria beati Cōfessoris Christi Saluij felix anima carnea mole v.kal. Nouembris soluta, [Moritur.] Sanctorumque choris in cælo est sociata. Corpus vero eius in ecclesia beatæ Virginis Mariæ est conditum. Sed crescente deuotione fidelium, multorum iam curriculis annorum labentibus, [Coruscat miraculis.] Monasteriolo vico translatum; ibique digno cum honore, claris coruscantibus signis, decenter est exornatum: vbi meritis eius obtinentibus beneficia consequuntur præstante coæterno Patre cum Filio, sanctoque Spiritu, quorum Deitas in vnitate regnat, & indiuisibilis manet per infinita seculorum secula, Amen.

[Annotata]

a Du Chesne Hautgarium. Menardus Acarium, & Acharium.

b De hac S. Firmini Martyris inuentione, quæ, vt dicemus, 13.Ianuarij celebratur, agemus ad illius vitam'25.Septembris; vbi isthæc inter cætera: Ad palatium Theodorici Regis repentinus intonuit nuntius. Atque cum huiuscemodi sermo ad aurem ipsius Principis, vel præcellentissimæ collateraneæ suæ Rodehildis Reginæ perlatus fuisset; tunc ipsi ambo amore Christi, & Angelo pietatis repleti, oculos ac manus ad æthera suspendentes, cœperunt immensas Deo omnipotenti agere gratias, qui tali scilicet pignere eius regni tempore hanc vrbem Ambianensem dignatus est declarare, &c.

c Colitur S. Firminus Confessor 1.Septembris.

d Coluntur SS. Aceus & Aceolus, siue Acius & Aciolus, 1.Maij.

e Ms. Belf. Gandonis.

f Ms. Belf. Vicitatus.

g Ita MS. nostrum.al. Vinimiacum. Du Chesne Vinmacum; & in Indice etiam Vinemacum.

h Ms. Aud. in gaudium feliciter nominauit.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Salvius von Amiens

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Salvius von Amiens

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.