Ökumenisches Heiligenlexikon

DE S. SECVNDINA VIRGINE ET MARTYRE, ANAGNIÆ.


Svb Decio

[Praefatio]

Secundina, Virgo et Martyr Anagniae in Latio (S.)

[1] Anagnia vrbs est Latij, caput Hernicæ gentis, olim, etiam Christianorum æuo, celebris. Hic S. Secundina virgo martyrio coronata est, inscriptaq; Martyrologio XV. Ianuarij his verbis: [S. Secundinæ natalis.] Anagniæ S. Secundinæ Virginis & Martyris. De illius Actis ita scribit Baronius in Notis ad Martyrologium: Eius res gestas, præter illas quæ missæ sunt Romam ab Ecclesia Anagnina, reperimus etiam in vet. cod. MS. nostræ bibliothecæ, [Acta.] quarum præfatio sic exorditur: Martyrum triumphos &c. Has nos consequi adhuc non potuimus, nec Siluanus Razzius, vt lib. de feminis sanctitate illustribus queritur. Dabimus ergo earum epitomen, quam ex veteri codice Ecclesiæ Anagninæ concinnauit Philippus Ferrarius in Catal. SS. Italiæ.

[2] In vita S. Magni Episcopi, quam dabimus XIX. Augusti, ista de S. Secundina habentur: Eodem autem tempore, quo Cornelius Romam ingressus est, sub Decio Cæsare & Valeriano Præfecto, cœpit persecutio diabolica personare aduersus Christianos: & dum B. Magni fama ad Imperatoris peruenisset notitiam, vna cum Valeriano Armentario cum iracundia miserunt XXX. milites, qui B. Magnum cum festinatione ad eos perducerent, aut cæde nimia eum interficerent. Et euntibus eis ad sanctum Dei Episcopum, vt nobis a quibusdam fidelibus intimatum est, occurrit eis in quadragesimo milliario ab vrbe Roma, in via Latina, inuidus diabolus: & cum vidisset milites venientes, misit vocem excelsam ad eos, dicens: Viri optimi, qui ab Imperatore missi estis ad sacrilegum Magnum, [Ea a S. Magno conuersa,] prius vnum consentite mihi, quia est in ciuitate Anagnia Virgo, nomine Secundina, quæ est & ipsa docta & persuasa a Magno mago & seductore: quare Deos blasphemat, & iussa Imperatoris contemnit. Ducite eam ad Imperatorem, vt aut sacrificet, aut interimatur: & sic postea ad contra illum sacrilegum Magnum sententiam dandam venite; [a dæmone indicata satellitibus,] quia & ego statim ab illo reuersus sum, qui multas malas iniurias de Imperatore & omnibus suis facit. Hic autem fortiorem se vobis esse dicit, sicut & antecessores eius Petrus & Paulus.

[3] In vita S. Magni edita a Thoma Angelo Bay, hæc non de Magno, sed de ipsa Secundina dicit diabolus: Modo reuersus sum ab illa, quæ multa mala minatur, & iniurias Imperatoribus facit. At vbi vos audiuit venientes ad se, ita & de vobis facit. Sed pergunt MSS. Acta: Illi autem milites stantes auscultabant verba eius. Hæc cum diabolus diceret, iterum persuasit eis, vt irent in ciuitatem Anagniam, & perquirerent Christi sponsam. [a Tarquinio prodita:] Et inuenientes hominem quemdam paganum, nomine Tarquinium, in eius cor ingressus diabolus, duxit milites, & tradidit eis sanctam Virginem Christi Secundinam. Qua comprehensa cœperunt ei dicere: Cuius sponsa es? aut quem confiteris? Ad quos Virgo Christi Secundina respondit: Ipsius sum discipula, qui pro nobis omnibus vnicum filium suum passioni & morti tradidit, vt nos redimeret. Christum ipsum Dominum & Saluatorem habeo sponsum: ipsum confiteor, & illi soli seruio. Tunc iniqui milites dederunt eam sub custodiam, quousque peruenirent ad virum sanctum & beatum Magnum.

[4] Eadem commemorat aliter paullo Franciscus Maria Torriggius in Vita Italica S. Magni: Interea peruestigantibus sanctum Episcopum Decij satellitibus, ipsi Imperatori via Latina iter agenti occurrit specie humana cacodæmon quadraginta millibus passuum ab Vrbe; eique singulari artificio indicat, Anagniæ mulierem esse, Secundinam nomine, sacris Christianis a Magno imbutam, quæ cunctos a Deorum cultu auertat, pertrahatque ad Christum. Iubet is Secundinam Anagniæ perquiri: sed cum isthic inuenta non esset, prodita est a Gentili quodam Tarquinio, atque a lictoribus comprehensa, cum induci non posset vt Diis sacrificaret, [vbi passa?] Fundos perducta est, ibique XV. Ianuarij martyrium consummauit.

[5] Occurrit igitur dæmon Imperatori vel cuipiam eius Præfecto, via Latina inter Pictas tabernas & Compitum Anagninum. Quod id contigisse dicitur tempore, quo Vrbem ingressus est Cornelius; Thomas Angelus Bay, habet, tempore quo Cornelius Roma egressus est, [quando?] cum nimirum Centumcellas se recepit, vt ad eius natalem dicemus XIV. Septembris. Fundi, vbi occisa dicitur Secundina, etiamnum nomen retinent. Quod Ferrarius XIX. Augusti aliquot diebus ante Magnum, & ab iisdem satellitibus, passam esse Secundinam scribat, haud possumus assentiri. Ab iisdem fortaßis satellitibus capta, sed non nisi quinto post mense occisa.

ACTORVM EPITOME
Auctore Philippo Ferrario in Catal. SS. Ital.

Secundina, Virgo et Martyr Anagniae in Latio (S.)BHL Number: 7553

Avctore Philippo Ferrario.

Secundina Virgo Anagniæ, quo tempore S. Magnus Episcopus captus & martyrio affectus est, [S. Secundina comprehenditur:] & ipsa Decio Imperatore, ab eius satellitibus comprehensa, carceri diutino mancipatur, ex quo post quinque menses educta, cum nec minis, nec promissis a Valeriano Præfecto a Christiana religione remoueri posset, [palmis cæditur:] primum palmis cæditur: sed ministri, voce de cælo ad eos facta, [lictores conuertit:] Vos oratione Secundinæ viuitis, ad Christum conuertuntur; ab eaque in carcerem reducta instructi, deinde baptizati ad octodecim Virgini abeundi potestatem fecerunt. Postera die ante Præsidem tracta, cum in sancto proposito constantissima reperiretur, vestibus exuta dirissime cæditur, [sponte in custodia remanet: cæditur, splendenti corpore:] ingenti ex eius corpore splendore, quem carnifices & milites adstantes ferre non poterant, egrediente: illaque quo acrius cædebatur, eo fortior tortoribus imbecillitatem exprobrabat. Illud etiam mirabile contigisse fertur, quod pro sanguine ex eius corpore lacero lac profluxit, & suauissimus odor exhalabat. Quibus populus animaduersis, Virginem, [lac pro sanguine fundit:] vt pro ipsis intercederet ad Deum, deprecabatur. Cumque Virgo sancta oraret, tonitruo ingenti facto spiritum Deo reddidit. Cuius animam Angeli, Veni sponsa Christi, accipe coronam quam tibi Dominus præparauit in æternum, cantantes, in cælum deduxerunt. [cantu Angelorū euocatur.] Corpus vero a Christianis in vico Salapi nominato conditum, postea in ciuitatem translatum est.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Secundina

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Secundina

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung

Unser Reise-Blog:
 
Reisen zu den Orten, an denen die
Heiligen lebten und verehrt werden.


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.



Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.