Ökumenisches Heiligenlexikon

DE S. SEMEIA PROPHETA.


Circiter an. mvndi MMM. LXXX.

[Commentarius]

Ex variis.

[1] Sanctvm Prophetam Sameam Elamiten hodie celebrant Græci in Menæis. Is ipse est qui in vulgata editione Semeias, ab aliis Semaias appellatur. Hic cum ab Roboami imperio decem desciuissent Tribus, [Semeias reuocat Roboamū a conflictu.] easq; Roboamus numeroso coacto 180. millium exercitu, armis reuocare cogitaret; a Deo missus obuiam est Regi atque exercitui, iam Sichem oppido, vbi castra fixerat Ieroboamus rebellium Tribuum Dux, appropinquanti, atque ista iußus publice edicere: Non ascendetis, neque bellabitis contra fratres vestros filios Israel: reuertatur vir in domum suam: a me enim factum est verbum hoc, permittente scilicet defectionem illam populi in vltionem scelerum Salomonis. Paruit ille intrepidus diuino mandato: visq; verbis illius addita diuinitus est: nam audierunt sermonem Domini, vt 3. Reg. 12. 24. & 2. Paralip. 11. 4. dicitur, & reuersi sunt de itinere sicut eis præceperat Dominus, nec perrexerunt contra Ieroboam.

[2] Egregie hæc Iacobus Salianus noster expendit tom. 4. Annalium veteris testamenti, ad an. Mundi 3061. nu. 4. & 5. Eximium plane, inquit, & admirabile Regis, & Principum eius, [Obedientia Principum, & Regis.] & vniuersi exercitus obedientiæ exemplū. Nam si rem ipsam intuemur; agebatur de re omnium maxima, de qua homines inter se contentiosissime decertare solent, eamque rebus omnibus anteferre, rati regnandi caussa, vt aiebat cum Etheocle Iulius Cæsar, ius omne violari posse, ceteris autem rebus pietatem colendam. Quanto hic magis ad bellum inflāmabantur animi, cum ad commune illud Principum desiderium, vindictæ cupiditas & ignominia amissi regni accederet, quibus quasi gladiis ignis ille fodicaretur? Si gerendæ rei opportunitatē; collectus erat iam exercitus maximus atque validissimus, stabant in armis acies: si finem quærimus; causam iustam defendebāt, iniustam defectionem punituri, vt merito victoriam sperare possent: si personam a bello reuocantem; vnus homo prohibebat, qui se Dei iussu loqui profitebatur, qui nullam pro se rationem, nullam caussam, nullum miraculum præferebat. Quem plerique vt delirum senem, cum contumelia procul amandassent: imo & vt proditorem, & ab hostibus subornatum, male mulctatum in crucem egissent.

[3] [Regis patientia.] Quid ipse Rex Roboam, nonne admirabilem exhibet patientiam, animique demissionem? Qui ne verbo quidem vno contradicit Prophetæ: non opponit belli æquitatem; agi non de iniuste acquirendo, sed iuste recuperando regno. Non queritur iniuriæ sibi factæ atrocitatem, ereptam maximi regni partem, interfectum quæstorem regium; se ipsum conuiciis appetitum, & ad fugam compulsum. Non obiicit collectum iam magno labore, magnisque sumptibus exercitum; si dimittatur, hostes in armis quamprimum fore, aut etiam iam esse, qui reliquam regni partem eripiant.

[4] [Militum animi diuinitus permoti.] Oportuit vtique Deum totum exercitum a pugnæ cupiditate diuinitus auertere, metum & terrorē & victoriæ desperationem in corda eorum iniicere, eisque certo persuadere se contra Deum ipsum, non contra homines pugnam capessere. Et huc videtur alludere Abia qui Roboamo patri successit in regnum, cum fatetur eum fuisse rudem, & corde pauido; ideoque neque Israelitis resistere potuisse. [2. Paral. 137. 7] Accedebat non ignotum Roboamo & Principibus Ahiæ Silonitæ facinus & vaticinum. [3. Reg. 11.] Nec forte miraculum aliquod defuit: quamquam & hæc ipsa tam inopinata cessatio ab armis, non exiguum prodigium fuisse videatur. Audierunt, ergo, sermonem Domini & reuersi sunt de itinere, sicut præceperat eis Dominus.

[5] Cum deinde in omne flagitium præceps iret cum Proceribus suis Roboamus, triennio post, irato Numine, ascendit, inquit sacer scriptor 2. Paralip. cap. 12. Sesac Rex Ægypti in Ierusalem (quia peccauerant Domino) cum mille ducentis curribus, & sexaginta millibus equitum: nec erat numerus vulgi quod venerat cum eo ex Ægypto, Libyes scilicet, & Troglodytæ, & Æthiopes. Cepitque ciuitates munitissimas in Iuda, & venit vsque in Ierusalem. Semeias autem Propheta ingressus est ad Roboam & Principes Iuda, qui congregati fuerant in Ierusalem fugientes Sesac, dixitque ad eos: Vos reliquistis me, & ego reliqui vos in manu Sesac. [Semeias intrepide impios increpat.] Viri sancti aspectu & oratione conterriti cum Rege Principes, Iustus est, inquiunt, Dominus. Flexit ea submißio confessioq; benignissimum Numen, vt tantisper furorem Aegyptij Regis compesceret, ne crudelius sæuiret in populum, sed tributo vrbi imposito, temploq; ac regia spoliatis, domum abiret. Idq; ab eodem denuntiatum est Semeia, diuinorum interprete iudiciorum. Cumque vidisset Dominus, inquit Scriptura, quod humiliati essent, factus est sermo Domini ad Semeiam dicens: Quia humiliati sunt, non disperdam eos, daboque eis pauxillum auxilij, & nō stillabit furor meus super Ierusalem per manum Sesac. Verumtamen seruient ei (pendendo nimirum tributo) vt sciant distantiam seruitutis meæ & seruitutis regni terrarum, &c.

[6] [Eius scripta.] Cetera Semeiæ acta in obscuro sunt, nisi quod eum quædam scripsisse constat, de quibus 2. Paralip. 12. 15. Opera vero Roboam prima & nouissima, scripta sunt in libris Semeiæ Prophetæ, & Addo Videntis, & diligenter exposita. Verum hi quoque libri, a Iacobo Bonfrerio nostro, Præloquior. in Scriptur. cap. 6. sect. 2. sacris scriptis accensi, interciderunt.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Semejas

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Semejas

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.
17.12.2014
Sie könnnen mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt: