Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten

DE S. SETHRIDA VIRGINE, ABBATISSA BRIGENSI IN GALLIA.


Secvlo VII.

[Commentarius]

Sethrida, virgo Anglica in Gallia (S.)

Ex mss.

[1] Celebre cum primis S. Pharæ monasterium est, quod antiqui Eboriacas dixere, intra Brigensem saltum, vnde & Brige appellatum, vulgo Fatemonstier, in Bria Galliæ prouincia, diœcesi Meldensi, de quo plenius vel VII. Decembris, ad S. Pharæ, siue Burgundofaræ, natalem, vel ad eius translationem III. Aprilis. Hic eximia vitæ sanctitate floruit Sethrida regij sanguinis virgo, [S. Sethridæ natalis,] cuius natalem hodie agi testatur Ferrarius his verbis: In territorio Meldensi S. Sethridæ Virginis, Abbatissæ Brigensis. Saussaius supplemento Martyrologij Gallicani: In territorio Meldensi, Brigensi, seu Pharæmonasterio, S. Sethridæ virginis, quæ Angla natione, hanc ad parthenonam studio religionis profecta, ibidemque professa, votique compos, post Angelicæ vitæ in terris decursum ad sanctissimarum Virginum cæleste consortium migrauit. Eius laudes descripsit Beda venerabilis.

[2] Beda lib. 3. historiæ Eccles gentis Anglorum, cap. 8. isthæc de ea tradit: Eo tempore necdum multis in regione Anglorum monasteriis cōstructis, multi de Britannia monasticæ conuersationis gratia, Francorum, vel Galliarum monasteria adire solebant, [genus.] & filias suas eisdem erudiendas ac sponso cælesti copulandas mittebant, maxime in Brige & in Cale, & in Andilegum monasterio: inter quas erat Sedredo, filia vxoris Annæ Regis Orientalium Anglorum, cuius supra meminimus, & filia naturalis eiusdem Regis Edelburg. Vtraque cum esset peregrina, præ merito virtutum eiusdem monasterij Brigensis est Abbatissa constituta. Hæc ille. Ab ipso Anna sanctißimo Rege in Galliam erat missa cum sorore Sethrida, vt ex Henrico Huntindoniensi colligitur, ita lib. 3. historiar. scribente: Minorem vero filiam suam Edelburh, & filiam vxoris suæ Setrid miserat Rex Anna ad monasterium Bruges ad seruiendum Domino. Quæ vtraque cum esset peregrina, merito virtutum Bregensis Abbatissa effecta est. [vita religiosa,] Tunc siquidem mittebant Nobiles Angliæ filias suas erudiendas in Bruge, & in Kala, & in Andilegum monasterio. Misit & Ercembert Bruges filiam suam Erchengotam Christi virginem sanctam & præclaram. Cuius opera virtutum, cuius signa miraculorum ab incolis loci illius vsque hodie narrantur.

[3] Meminit quoque Sethridæ Nicolaus Harpsfeldius sec. 7. cap. 17. & Sedridonem vocat: sed quod eius matrem, Ethelburgæ nouercam facit, haud nobis probatur. Fuit enim S. Hereswida, soror S. Hildæ, S. Edwini Regis & Martyris neptis, primum alteri viro nupta, eiq; Sethridam peperit. mortuo, Annæ Regi Orientalium Anglorum iungitur, cui S. Sexburgam, S. Etheldredam, S. Ethelburgā, S. Witburgam, Adulphum Regem, & S. Iurminum genuit. Anna vero a Penda Merciorum crudelissimo Rege, anno Christi DCLIV. interfecto, in Galliam abiit, inq; Calensi cœnobio vitæ reliquum sanctissime exegit, coliturq; XXIII. Septemb. S. Hilda XVII. Nouembr. S. Sexburga VI. Iulij. S. Etheldreda XXIII. Iunij, S. Ethelburga VII. Iulij, S. VVitburga XVII. Martij, S. Edvvinus XII. Octob.

[4] Cum vero ab ipso Anna Rege; qui an 654. occubuit, missa sit in Galliam Sethrida, hinc de eius ætate fieri coniectura potest. An ipsa prior cœnobio præfuerit, an Ethelburga, [ætas,] quæ iunior erat, non constat. Martyrologium Anglicanum innuit sorori succeßisse Sethridam: [præfectura.] sed fallitur dum hanc quoque Annæ Regis filiam vocat. Claudius Robertus in Gallia Christiana S. Edelburgim ait S. Pharæ in monasterij regimine succeßisse, nulla Sethridæ facta mentione: at non recte Regis Orientalium Saxonum illam fuisse filiam tradit. Orientalium Anglorum voluit scribere. Vtraque sub S. Pharæ disciplina religiosæ vitæ tirocinia posuit.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Sethrida von Faremoutiers

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Sethrida von Faremoutiers

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.