Ökumenisches Heiligenlexikon

DE S. TARSITIA VIRGINE APVD RVTENOS IN GALLIA.

[Praefatio]

Tharsitia, Virgo Rutenis in Gallia (S.)

[1] Rvteni Galliæ populi sunt, inde a Iulij Cæsaris æuo celebres, Gabalis Cadurcisq; vicini. Apud hos vixit coliturq; S. Tarsitia regij sanguinis virgo; de qua præter elogium e Martyrologio Gallicano Saussaij, & genealogiam, nihil comperimus. Ita scribit Saussaius hoc die in Supplemento: Apud Rutenos natalis S. Tarciciæ Virginis, quæ in Germania regio Pipini nata sanguine, specie formosissima, artium sui sexus doctissima, [S. Tarsitiadomo profugit:] pro tuenda castitate in Aquitaniam veniens ad castrum Rutenula dictum, in spelunca montis proximi fugiens se recepit; vbi Domino iugiter seruiens, & aliquando cælitus pasta, & vberibus capræ quotidie diuinitus aduenientis enutrita, [cælitus pascitur:] animam Deo reddidit, cuius corpus venerabile maxima claritate circumfusum, [trāsfertur non sine miraculis,] cum Rutenorum Episcopus fragranti odore refertum comperisset, assistente Clero & populo reuerenter ad S. Vincentium collocauit. Quod regio Pipini natam sanguine scribit, ita accipiendum est, quod ex eo orta sit genere e quo deinde Pipinus.

[2] Eius meminit idem Saussaius in Supplemento ad 2. Ianuarij, his verbis: [Rutenam.] Ruthenæ ciuitate Segodunum in Aquitania prima, S. Vincentij Confessoris; cuius ibi claræ memoriæ dicata est ecclesia, in qua S. Tarcicia Virgo requiescit. At quod ait Ruthenæ ciuitate Segodunum, rectius dixeris, Segoduni ciuitate Rutenorum, nam Segodunum vrbs fuit, non populi Sigodunes. Ita Ptolemæus lib. 2. cap. 7. Ὑπὸ δὲ τούτους Ρουτανὸι, καὶ πόλις σεγόδουνον. infra hos Rhutani, vrbs Segodunum. Ea vrbs Gallice nunc Rodes dicitur.

[3] Refert Ferrarius quoque in Catalogo SS. qui desunt Martyrologio Romano, S. Tarsitiam, sed Tarciliam vocat: In territorio Ruthenensi, inquit, S. Tarciliæ Virginis. [Eius genealogia.] Genealogia S. Tarsitiæ edita est ab Henrico Canisio tom.5. antiquæ lectionis, parte 2. quam cum MS. monasterij S. Maximini Treuiris contulimus.

GENEALOGIA S. TARSITIÆ EX MSS.

Tharsitia, Virgo Rutenis in Gallia (S.)BHL Number: 0696

Ex variis.

Anspertus, qui fuit ex genere Senatorum, præclarus vir atque nobilis, in multis diuitiis pollens, accepit a filiam Lotharij Regis Francorum ad coniugem, [S. Tarsitiæ parentes,] nomine Blithilt, & habuit ex ea filios tres, & filiam vnam. Primogenitus ipsius habuit nomen b Arnoldus, secundus Ferreolus, tertius Modericus: [sancti fratres,] & filia ipsius Tarsicia. Ferreolus quidem Episcopus effectus in c Vceciu ciuitate, d coronatus est martyrio, ibique quiescit in pace. Modericus vero in e Arisido Episcopus est ordinatus, ibique Confessor Christi requiescit in pace, vbi Deus pro eius meritis multa miracula operatur. Tarsicia Virgo Christi, in virginitate sua perseuerans, [miracula.] in f Rodinis ciuitate requiescit; pro cuius meritis ibidem Christi virtus quotidie ostenditur: quæ etiam fertur mortuū g suscitasse. Arnoldus primogenitus ipsius genuit Domnum Arnulfum, Domnus Arnulfus genuit Flodulfum & Ansgisum. Flodulfus diuina gratia annuente Episcopus ordinatus est. Ansgisus genuit Pipinum, Pipinus genuit Karolum, Karolus genuit Domnum Regem Pipinum. Domnus Pipinus Rex genuit Domnum Regem Karolum. Karolus Magnus Imperator genuit Ludouicum Pium Augustum; qui genuit inclytos Reges Lotharium, Karolum, & Ludouicum.

[Annotata]

a Consentiunt Genealogia S. Arnulfi Episcopi Metensis a Pithœo edita, Scipio du Pleix, Sammarthani. Falluntur toto cælo qui Clotharij II. filiam faciunt, cum S. Ferreolus Blithildis filius, Episcopus Vcecensis obierit ipso fere tempore quo natus est Clotharius II. vt proinde non potuerit hic illius auus fuisse.

b In Genealogia S. Arnulphi vocatur Arnualdus. Hunc in Lotharingia vspiam vt Beatum coli, dicato ei sacello, didicimus a Francisco Lahierio nostro.

c Castrum Vsetiense ciuitas est Episcopalis in Gallia Narbonēsi, Gallis nunc Vsez, [Vcecensis vrbs.] aliis Vcetica, & Vtica dictum; vnde sæpe in Conciliis Episcopi Vticenses nominantur.

d Desideratur in Martyrol. Gallicano huius S. Ferreoli nomen, & nobis eius ignotus est natalis. S. Gregorius Turon. lib. 6. cap. 7. de eo ita scribit: Eo tempore Ferreolus Vcecensis Episcopus, [S. Ferreolus Ep. Vcecensis.] magnæ vir sanctitatis, obiit, plenus sapientia & intellectu. Qui libros aliquos Epistolarum, quasi Sidonium secutus, composuit.

e Canisius ediderat Harisio. Alij Arisitam vocant. Carolus de S. Paulo in Geographia sacra ait Bituricensi Archiepiscopo subiectum fuisse Arisitensem Episcopum. S. Gregorius Turon. lib. 5. cap. 5. de Moderico agens, quem Mondericum vocat, [S. Modericus Episc. Arisitensis.] commemorato eius exilio, & apud Arisitensem vicum, inquit, Episcopus instituitur, habens sub se plus minus diœceses quindecim, quas primum Gothi quidam tenuerant, nunc vero Dalmatius Ruthenensis Episcopus vendicabat. Sancti huius Moderici natalem nondum reperimus in Martyrologiis. Ex eius successoribus fuit Emmon Aresetensis, qui Concilio Remensi sub Sonnatio Episcopo interfuit circiter annum 630.

f MS. S. Max. Rodonis.

g Canisius: mortua mortuos.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Tarsitia

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Tarsitia

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung

Unser Reise-Blog:
 
Reisen zu den Orten, an denen die
Heiligen lebten und verehrt werden.


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.



Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.