Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten

DE S. TATIANA MARTYRE.


Svb Alexandro Imp.

[Commentarius]

Tatiana, Martyr Romae (S.)BHL Number: 7989

Ex variis.

[1] Romæ S. Tatianæ Martyris agitur pridie Id. Ianuarias natalis, vt habet Martyrol. Romanum, quæ sub Alexandro Imperatore vncis atque pectinibus laniata, bestiis exposita, [S. Tatianæ natalis.] & in ignem proiecta, sed nil læta, gladio demum percussa migrauit in cælum. Acta eius, quæ Baronius testatur extare in veteri M S. S. Mariæ Maioris Romæ, inde accepimus, sed omnino eadem sunt quæ S. Martinæ, vt I. Ianuarij diximus. Inciditq; nonnumquam suspicari vnam & eamdem esse Martinam & Tatianam. Certe vetus Romanum & cetera Latinorum Martyrologia, Martinam celebrant, nullum, præter Romanum ac Molanum in Addit ad Vsuardum, [Acta similia Actis S. Martinæ.] Tatianæ meminit. Græci in Menologio, Anthologio, Menæis Tatianam habent hoc die, nusquam Martinam. Vtut sit, visum non est integra hic dare Acta, ne & operis nostri moles frustra excrescat, & Lectori generetur fastidium, si eadem sæpius repetantur: præsertim quod ad oram illius Romani codicis hæc recenti manu adscripta sunt: Confunditur hæc historia in multis cum rebus gestis S. Martinæ Virginis. Ideo caute legenda, corrigendaque videtur, &c. Initium tantum & finem eorum Actorum hic dabimus:

[2] Regnante cælo terræque Domino nostro Iesu Christo, [Eorum initium:] aduersante vero seruo diaboli Rege Alexandro, quarto anno regni eius edictum proposuit nouum & inhonestum: sacrificare Galilæos, aut si non sacrificarent, morti damnarentur. Et misit Præpositos & Principes per diuersa loca, vt Christiani vincti traherentur ad sacrificandum idolis, quod & polliciti sunt Imperatoris iussa in omnibus adimplere: & accipientes talia præcepta in multis litteris regalibus scripta circumferebant noua, expositionem sacrificij immundæ culturæ explentes, sicut iusserat eis Rex Alexander. Statunculas vero ostendentes Deorum, sacrificantibus maximos honores dari præcipiebant; non sacrificantes vero diuersis pœnis interimerentur. Talia vero præcipiente Alexandro, iubet per omnia sacrificium cōsummari Romæ Apollini, & sacrificia offerri; Christianos autem viros ac mulieres cum suppliciis violenter trahi ad sacrificandum Apollini. Ministri autem satanæ erant viri pessimi, Vitalis quidam habens dignitatem Comitis, & Bassus Cubicularius, & Caius Domesticus. Isti destinati erant, vt deuastarent cultores Christi.

[3] Finis vero ita habet: Et facta hac voce ceciderunt carnifices, & mortui sunt. [Finis.] Veniens autem Episcopus Rhetoricus cum omni Clero suo, & etiam cum omni Senatu Romano, & tollentes sanctum corpus eius, condiderūt eam in thecam crystallinam in regione XII. glorificantes Deum qui est in cælis, quoniam his, qui confidunt in eum, mors secunda non habet potestatem. Rex autem comprehensus est a doloribus in eadem hora, & lacerans comedebat carnes suas, & suspirans & tremens dicebat: Miserere mei Deus Christianorum, scio enim quia irritaui nomen tuum, vel etiam innocentem famulam tuam excruciaui. Iuste enim in omnibus flammis pœnarum affliges me, secundum opera mea retribues mihi, & omnibus qui abnegant te Domine. Vox autem de cælo facta est: Ingredere in clibanum ignis Alexander, & vade in interiores tenebras, quæ tibi præparatæ sunt, cum ignitis tormentis. Et factus est terræ motus magnus. Crediderunt autem in Domino mille animæ virorum, ac mulierum duo millia ducentæ. Consummata autem est passio Sanctæ Tatianæ mense XII. IX. die ipsius mensis, regnante Domino nostro Iesu Christo, cui est honor & gloria in secula seculorum, Amen.

[4] His quoque Actis similia sunt S. Priscæ, vt XVIII. Ianuarij dicemus, [Similia S. Priscæ Acta.] nisi quod sub Claudio interfecta dicitur, Tatiana & Martina sub Alexandro, & huius vtriusque necem secuta funesta mors tyranni traditur. Vtriusque, Martinæ, inquam, & Tatianæ separatim vitam edidit Italice Antonius Gallonius in lib. de Romanis virginibus. [Tatiana etiam Datiana dicta.] Nec illud omittendum ducimus, quod quæ Græcis, Baronio, Gallonio, Molano ceterisq; Tatiana est, ea in Actis perpetuo fere Datiana appellatur.

[5] Galesinius X. Ianuarij in Notis isthæc habet: In Græcia hoc ipso die S. Tatianæ Martyris, cuius præclara pro gloria Christi dimicatio, Græce scripta legitur. Menologium a Canisio editum, eius martyrium ita recenset: Certamen S. Martyris Tatianæ, ex antiquiore Roma, Alexandro Imperatore, quæ propter Christi fidem oblata Imperatori, & in templum idolorum cum eo ingressa, [Actorum compendiū ex Græcis.] precibus simulachra euertit, atque in terram collisit: quare in faciem verberatur, & vncis eius palpebræ dilacerantur, deinde suspensa pectinibus laniatur, raso capite: postremo cum igni & feris obiecta illæsa mansisset, securi percussa euolauit in cælum. Ast Anthologium a Clemente VIII. approbatum: Hæc erat ex veteri Roma oriunda, Alexandri Imperatoris temporibus, patre ter Consule nata, & pro ritu Ecclesiæ Diaconissa, sed propter Christianam religionem ad Imperatorem deducta, & cum ipso in fanum idolorum ingressa, precibus simulachra deiecit, & humi afflixit, ac confregit. Quapropter os eius euerberatum est, & vncis palpebræ cum cute abrasæ, tum suspensa cæditur, & caput raditur. Postremo cum nec ab igne nec a feris læderetur, securi percutitur.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Tatjana von Rom

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Tatjana von Rom

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.