Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten

DE S. TATONE MONACHO.


An. Chr. DCCXXIX.

[Commentarius]

Tato, monachus in Samnio (S.)

[1] In Samnio, non procul a Vulturni fluminis fonte monasterium est S. Vincentij, olim a Longobardorum Regibus multis prædiis locupletatum, cuius quondam florentißimi, sed sua ætate collabascentis meminit Leander in Samnio. In eo cœnobio S. Tato colitur XI. Ianuarij, [S. Tatonis natalis:] teste Philippo Ferrario in catalogo generali Sanctorum, & in catalogo SS. Italiæ; qui ex dicti cœnobij monumentis eius acta breuiter recenset.

[2] Tato nobilis Beneuentanus, vt Christo seruiret, spretis omnibus, [Vita ex Ferrario.] patria ac parentibus relictis, vna cum Paldone, & Tasone fratribus, quibus erat idem propositum, peregrinationem suscepit. Ac primum in fines Marsorum ad Thomam Abbatem senem, cuius fama sanctitatis vigebat, vt illum, quid sibi esset agendum, consulerent, sese conferunt: cuius persuasu in Samnium circa Vulturni amnis ortum venientes, ibi in solitudine vitam asperrimam sub Paldonis maioris natu regimine, multis sibi sociis adiunctis ducunt. Mortuo Paldone Gregorio II. Pont. Max. Taso etate minor in administratione subrogatur: cuius cum monachi austeritatem & seueritatem non ferrent, Tatonem in locum illius subrogant. Quæ res ad Pontificem delata improbatur. Ipse autem Tato interim sanctitate conspicuus, III. Idus Ianuarij, anno salutis DCCXXIX. obdormit in Domino. Hæc Ferrarius. Colitur S. Paldo XI. Octobris, S. Taso XI. Decembris.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Tato

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Tato

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.