Ökumenisches Heiligenlexikon

DE SS. THECLA VIRGINE, ET IVSTINA, LEONTINIS IN SICILIA.


Secvl. III.

[Praefatio]

Thecla, virgo Leontinis in Sicilia (S.)Iustina, Leontinis in Sicilia (S.)

[1] Leontinis, vetusta ac celebri vrbe Siciliæ, fere medio inter Aetnam & Syracusas interuallo sita, aliquot a mari passuum millibus, coluntur hoc die S. Thecla Virgo, & S. Iustina; vt testatur Octauius Caietanus noster in Idea operis de SS. Siciliæ, [SS. Theclæ & Iustinæ in natalis.] & Philippus Ferrarius in generali catalogo SS. Earum mentio fit in Actis SS. Alphij, Philadelphi, & Cyrini, 10. Maij; in vita SS. Isidoræ & Nephytaæ 17. April. & S. Neophyti Episcopi 1. Septemb.

[2] Breuem earum vitam damus ex Catalogo SS. Italiæ Philippi Ferrarij, [Lectiones de iis & officium.] qui eam accepit ex Lectionibus, quæ in propriis officiis Ecclesiæ Leontinæ, a sacra Rituum congregatione sub Paulo V. Papa approbatis, de iis recitantur. In iis autem Lectionibus, vt idem testatur, titulus sanctarum Virginum illis præponitur, sola tamen Thecla Virgo, Iustina mulier appellatur.

VITA EX PHIL. FERRARIO.

Thecla, virgo Leontinis in Sicilia (S.)Iustina, Leontinis in Sicilia (S.)

[1] [Thecla Martyres sustentat.] Thecla virgo Leontina nobilis, S. Isidoræ filia, ab ea Christianæ fidei præceptis instituta, plurimos ex fidelibus tyrannorum persecutionem declinantes, in suis prædiis fouebat, Martyrum que corpora pretio redempta sepeliebat.

[2] [Sanatur a paralysi.] Cum autem hæc agens paralysim sex annos in lecto iacens passa esset, seque Sanctis Alphio, Philadelpho, & Cyrino, qui ad eam visendam venerant, commendasset, pristine sanitati restituitur. Quo ex tempore ipsos sanctos Martyres visitare, necessariaque ministrare non destitit, ac eorumdem corpora e puteo extracta sepeliuit.

[3] [Citatur a Tertullo. Præside.] Quod vbi Tertullus Præses resciuisset, in iudidicium illam vocat. Ad quam defendendam, cum ad quingentos ex eius seruis conuenissent, quos tamen, soli Deo confisa, dimisit; a moritur Præses: ipsaque B. b Agathonem Episcopum c Liparitanum, in suo prædio latentem cum Neophyto Presbytero d Leontium ad publice Christi fidem prædicandam accersit. Quibus Romam profectis illa operam suam in fidelium turba augenda, nauiter impendit: [Laborat pro infide lium conuersione.] ac opes ingentes in exstruendis templis insumpsit; ac primum sanctis fratribus, alterum viginti sanctis militibus, ac SS. e Neophytæ, & Isidoræ ædificauit: fanumque vetus idolis expurgatum, Deiparæ Virgini ædificauit. [Templa ædificat.] Episcopatum quoque magnificentissime extruxit, dotemque amplissimam attribuit.

[4] [Præscit obitum suum.] Tandem in huiusmodi pietatis operibus versata, orationique & eleemosynis intenta, de obitu a sanctis fratribus, per visū ante mensem admonetur. Cuius corpus, cum IV. Idus Ianuar. ex hac vita migrasset, a Neophyto Episcopo in templo eorumdem Sanctorum fratrum tumulatum est. Iustina vero & ipsa nobilis genere, ac Christiana religione nobilior, Theclæ cognatæ in Leontinorum conuersione socia fuit. Cum autem alterum oculum, quo erat priuata, S. f Alphij precibus recuperasset; feruentius caritate flagrans, [Iustina oculum miraculose recuperat: templa ædificat.] vniuersam substantiam in construendis Ecclesiis distribuit; ac ad cælestem patriam sæpe a sanctis pueris sibi prænuntiatam euolauit.

[Annotata]

a De eius morte Octauius Caietanus ad 14. Iulij: Leontinis sanctorum Martyrum Alphij, Philadelphi, & Cyrini, mira victoria, contra impium Tertullum Siciliæ Præsidem; cum is, vlciscente Deo effusum sanguinem tot innocentium, cælitus a sanctis Fratribus percussus, misere periit.

b De eo agemus 27. Iunij.

c Est Lipara, siue Liparæ, præcipua insularum Æoliarum, vel Vulcaniarum, in qua vrbs eiusdem nominis, etiamnum Sede Episcopali clara, sub Archiepiscopo Messanensi.

d Ita Ptolemæus quoque vrbis nomen extulit. Vulgo Leontini, & oppidum ipsum, & oppidani ab antiquis scriptoribus Græcis ac Latinis appellantur, vt videre est apud Cluuerium Siciliæ antiqua lib.I.cap, 10.

e Amitæ nimirum, ac matri.

f In Lectionibus de SS. Alphio & Fratribus, omnibus id tribuitur: S. Iustinam altero captam oculo sanarunt.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Thecla und Justina

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Thecla und Justina

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung

Unser Reise-Blog:
 
Reisen zu den Orten, an denen die
Heiligen lebten und verehrt werden.


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.



Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.