Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten

DE S. THEODOSIO ANTIOCHENO, ABBATE MONASTERII IN SCOPVLO.


Circiter An. Chr. CDXII.

[Praefatio]

Theodosius, Antiochenus Abbas in Scopulo (S.)

Dvo hoc die celebrantur a Græcis Theodosij, ambo vitam initio anachoreticam auspicati, ambo deinde celebris fundatores cœnobij; iuniori nomen adhæsit Cœnobiarchæ; seniori vero Antiocheni; inde namq; ortus erat, e Cappadocia alter. Antiocheni hic duplicem vitam damus, vnam e Menæis, alteram ex cap. 10. Philothei, [Duo hoc die Theodosij Abbates.] seu libri 9. de vitis Patrum, auctore coæuo Theodoreto Cyri Episcopo. Subnectimus de miraculis ab eodem patratis caput 80. 81. & 85. Prati spiritualis, seu libri 10. de vitis Patrum, in quo libro frequens huius S. Theodosij eiusq; monasterij mentio fit, & variæ anachoretarum, qui deinde in eius monasterio vixerunt, virtutes & miracula describuntur, vt cap. 82. 83. 84. 86. 90. 91. 95. & 109. in quibus paßim nominantur montes monasterij Abbatis S. Theodosij in Syria. & quidem eorum vnus dicitur Phterigius, supra Rosum, prope Priapen fluuium, & iuxta monasterium Abbatis Theodosij in Scopulo. Multa tamen eodem libro narrantur de monasterio S. Theodosij Cœnobiarchæ, quæ perperam in titulis capitum tribuuntur monasterio S. Theodosij Antiocheni, siue in Scopulo.

VITA
Ex Menæis Græcorum.

Theodosius, Antiochenus Abbas in Scopulo (S.)

Avct. Theodoreto.

[1] Hic sanctus Pater noster diuersus est asceta, seu anachoreta, a a priore Theodosio, ciuis Antiochenus, [S. Theodosij patria, genus,] claris parentibus natus. Hic cum olim Dominicam vocem attentius audiret, relicta domo, opibus, cognatis, aliisque omnibus, siluas mari proximas ingressus, cellam angustissimam excitauit; vitamque solitariam amplexus, vestes cilicinas induit, [vita eremitica, perquam austera.] grauesque ferro catenas interius, vnam a ceruice pendentem, alteram lumbos stringentem, singulasque alias in singulis manibus gestauit; precibusque & manuariis laboribus intentus, praua corporis desideria, fastumque, [externa exercitatio.] & alias improbas cupiditates domuit & fregit. Squallenti erat coma & ad pedes vsque promissa. Conficiebat subinde sportulas; subinde b hortulos in rupe excolebat, oleraque conserebat, ex quibus sibi & peregrinis aduentantibus victum parabat.

[2] Temporis autem progressu cum fama viri gloriaque longe lateque spargeretur, hominumque concursus ad illum frequentes fierent, [Discipuli.] qui illius vitam & institutum sequi cupiebant, receptis illis solitudinem quasi in cælestem vrbem conuertit.

[3] Cum vero c Agereni, seu Saraceni, viciniam illam eremi percurrerent, [reuerentia apud Barbaros,] illæso quidem Beato, cuius aspectum verebantur, recessere. Theodosius tamen frequentiorem illorum transitum veritus, solitudine illa relicta in patriam rediit, [reditus in patriam,] ibique modicum tuguriolum fixit, vbicum vitæ consortibus, cælestibus exercitationibus vacauir; præfatus apud suos, etsi tum Agareni ipsos reueriti fuissent, scriptum tamen esse in litteris sacris ad nostram cautelam, vti demus locum iræ. [Rom. 12. 19.] Christumque ipsum refugisse ab Herode in Ægyptum, quo doceret ne periculis nos obiiceremus. [Matth. 2.] Quid enim volentibus religiosam vitam exercere obsit patria? Cum ergo paullulum ibi superuixisset, abiit ad Cælum.

[Annotata]

a Prior dicitur Theodosius Cœnobiarcha, quia licet iunior, prius tamen in Menæis celebratur.

b Græce εἰργάζετο μικρὰς ἀρούρας ἐν τῇ νάπῃ. De arura consule Onomasticon Rosvveydi ad vitas Patrum.

c Theodoretus Isauri.

ALIA VITA
Ex Theodoreti Philotheo, cap. 10.

Theodosius, Antiochenus Abbas in Scopulo (S.)

[1] aRosvs est oppidum Ciliciæ, a b dextra ei qui nauigat in Pontum Ciliciū. Huius ad Orientem & meridiem est mons altus, [S. Theodosij cella,] spatiosus, & vmbrosus, alit autem feras in nemoribus. In eo cum quemdam ad mare vergentem c lucum inuenisset magnus & vulgo celebratus Theodosius, quadam modica extructa domuncula, Euangelicum viuendi institutum solus amplectebatur, [patria, genus,] vir oriundus quidem Antiochia, insignis autem claritate generis: sed tamen & domo, & cognatione, & omnibus aliis relictis, pretiosissimam, vt Euangelice dicam, emit margaritam. [Matth. 13. 46.] Ac de eius quidem a cibo abstinentia, & quomodo humi cubaret, [austeritas vitæ.] & cilicio indueretur, superuacaneum est dicere iis, qui eius vident discipulos & sodales, & in eis eamdem cernunt viuendi formam. Hæctamen ille insigniter persequebatur, vt qui seipsum certantibus exemplar proponeret. His autem adiiciebat ferreum onus collo & lumbis & ambabus manibus. Porro autem gestabat quoque d comam sordidam, & quæ ad ipsos vsque pedes pertingebat, [coma prolixa,] & vlterius etiam progrediebatur, & ideo erat lumbis eius alligata.

[2] Deprecatione autem & hymnodia vtens assidue, cupiditatem, [oratio,] & iram, & arrogantiam, & alias animi belluas sopiebat. Labores autem semper augens laboribus, persequebatur eam quoque quæ manibus fit operationem: [opus manuum.] nunc quidem sportellas quæ vocantur, & vimineas crates contexens; nunc autem parua prædia in saltu efficiens, & semina deiiciens, & illinc quantum victui satis esset, colligens.

[3] Postquam autem procedente tempore eius fama peruasit in omnem partem, [discipuli,] multi multis ex locis concurrebant; eius & habitationis, & laboris, & instituti esse socij cupientes: quos quidem excipiens, ad eamdē vitam deducebat. Et videre licebat alios quidem vela, alios vero sagum ex pellibus texentes: alios vero crates vimineas vel sportellas connectentes, alios vero terram colentes. Et quoniam locus erat maritimus, ad transmittendum quoque quadam constructa nauicula, quæ ponto appellatur, ea vtebantur ad ea quæ erant inferenda, & exportans opera eorum qui simul habitabant, & importans ea quæ erant necessaria. [2. Thessal. 3. 8.] Memor enim vocis Apostolice quæ dicit: Noctu diuque operantes, ne essemus oneri alicui vestrum; &: Manus hæ mihi & iis qui erant mecum suppeditarunt; & ipse laborabat, & hortabatur suos contubernales, vt cum animæ laboribus, corporis quoque labores coniungerent. [Act. 20. 34.] Est enim absurdum, [adhortatio ad laborē.] vt ii quidem qui aluntur in vita seculari, se affligentes & laborantes alant filios & vxores, & præterea & tributa conferant, & ab eis exigantur vectigalia, & Deo offerant primitias, & mendicorum pro viribus medeantur inopiæ; nos autem non quæramus ex laboribus ea quæ sunt necessaria, idque cum vili quidem & modico cibo, vili autem veste vtamut: sed sedeamus quidem compressis manibus, alienis autem fruamur laboribus. Hæc & talia dicens, hortabatur ad operandum, in tempore quidem, quæ sunt vbique præscripta, diuina peragens officia; id autem quod intercedebat temporis, impendens operi.

[4] Non leuem autem curam gerebat hospitum, viris lenitate & morum mansuetudine ornatis, [hospitalitas,] & in proximum caritate præditis, vt eis prouiderent, committens; ipse autem visebat & inspiciebat omnia, perscrutans an ex latis legibus vnusquisque suo fungeretur officio. Hinc factum est, vt tam insignis & celebris esset eius fama, vt qui nauigabant, [miracula,] & plusquam mille stadiis aberant, Deum Theodosij inuocarent in periculis, & Theodosij appellatione sedarent tempestatem.

[5] Eum audaces quoque & immanes hostes sunt reueriti, qui maximam Orientis partem sunt de populati. Quis enim exiis qui in nostro habitabili orbe terrarum habitant, non auditione accepit ea, [reuerentia apud barbaros,] que illo tempore facta sunt, ab iis qui olim quidem Solymi, nunc autem nominantur e Isauri. Illi tamen, qui nec f oppido, nec vico pepercerunt, & quæ cumque capere potuerunt, diripuerunt, & igni mandauerunt, sunt illam reueriti philosophiam, & cum solummodo panem petiissent, & vt pro se orarent significassent, illud illæsum reliquere monasterium: idque non semel sed etiam bis fecere. Veriti tamen Præsides Ecclesiarum, [reditus in patriam, & quare,] ne pecuniæ cupiditate illis barbaris a diabolo immissa, captiuum abduceretur magnum illud lumen (erat enim verisimile fore, vt magna vis pecuniæ ad eum redimendum transmitteretur ab omnibus qui habent in honore res diuinas) ei persuadent vt se conferret Antiochiam. Iam enim captiuos ceperant duos Præsides Ecclesiarum, eos quidem omni officij genere sunt prosecuti: cum autem quatuordecim millia aureorum pro vtrisque accepissent, permiserunt vt redirent quo vellent. Postquam autem peruenit Antiochiam, habitauit quidem in habitaculo, quod inuenit situm prope fluuium, omnes autem traxit ad seipsum qui sciunt talia colligere.

[6] Dum autem me trahit impetus orationis, pretermisi narrare miraculum, quod a diuino illo viro factū est, quod multis quidem fortasse videbitur esse incredibile, & tamen remanet in hodiernum vsque diem, oratione testificans, & ostendens qualem apud Deum gratiam & fiduciam est consecutus hic vir admirabilis. Præceps quædam petra imminet monasterio quod ipse ædificauit: erat autem primo sicca, [riuus e petra precibus elicitus,] & omni humore vacua. In ea fecit a quæductum, qui a vertice fertur in monasterium, tamquam qui motum aquarum haberet in potestate. Plenus autem fiducia in Deum, & firmiter credens, vt est verisimile, se Dominum habere beneuolum, & fidem habens in quam nulla cadebat dubitatio, ascendit in supremam partem eius qui nunc est aquæductus, priusquam surrexissent sodales ad preces consuetas. Et Deum precatus, fretus eo qui facit voluntatē timentium eum, virga, cui innixus erat, petram percussit. Ea vero rupta, aqua instar fluminis scaturiit: & monasterium ingrediens per aquæductum, & quantum ad omnem vsum sufficit abunde suppeditans, in mare propinquum influit: & in hodiernum vsque diem ostenditur, operans Moysaica magni Theodosij gratia. [Psal. 144. 19.] Sufficit vel hoc solum ad ostendendam viri huius erga Deum fiduciam.

[7] Cum autem Antiochiæ vixisset paruo tempore, migrauit ad choros Angelorum. [mors,] Per mediam autem vrbem ferebatur sacrum corpus, tamquam aureis quibusdam coronis, [funus,] feretro illo decoratum, cum omnes Duces concurrissent, & qui magnos suæ fidei creditos gerebant magistr atus. [reliquiæ,] De cubili autem erat magna lis & decertatio, cum id omnes auferre contēderēt, & ex eo benedictio nem & vtilitatem percipere cuperent. Sic elatus, ponitur in æde sanctorum Martyrum, cum g Iuliani, victoria insignis in pietate athletæ, fuisset & contubernalis & eodem tecto vsus. [sepultura,] Idem autem loculus eum excepit, qui illum quoque diuinum & beatum h Aphraatem.

[8] Gregis autem præfecturam accepit; i Helladius ille admirabilis, [successor,] qui in illis quidem locis perpetuis fuit sexaginta annis, deinde Cilicum diuinitus electus est Antistes, cum ne que priorem reliquisset philosophiam, & illis laboribus Pontificatus sudores quotidie adderet. Huius cum Beatus quoque Romulus fuisset auditor, dux maximi gregis fuit creatus. [cœnobium,] Permansit autem illius chorus in hodiernum vsque diem, idem seruans vitæ institutum. Est autem prope monasterium vicus, qui Syriace appellatur Maratus. [inuocatio.] Ego autem fine imposito huic narrationi, rogo vt eius quoque consequar benedictionem.

[Annotata]

a Rhosopolis vrbs Ciliciæ in miraculis S. Simeonis Stylitæ in monte mirabili, in 2. Nicena Synodo Act. 4. Rhosus Stephano. Rossus Ptolomæo, ad Issicum sinum inter Issum & Seleuciam. Perperam ad Russos, seu Roxolanos, confugit Raderus in Notis ad vitam S. Romani Thaumaturgi in Menæis 27. Nouemb.

b Respectu Antiochiæ, seu Syriæ vlterioris, in qua Theodoretus scripsit.

c Idem Theodor etus sequenti capite 11. Magnus ergo Theodosius ab Antiochia profectus, cum in montibus Rosicis decertasset, & Antiochiam reuersus esset, sic vitæ finem accepit.

d Theodor. ibidem de S. Romano: Erat autem coma magno Theodosio similis: vestis autem ferrum similiter.

e Populi ad montem Taurum inter Lycaoniam & Ciliciam Stephano. Consule Ptolemai tabulam I. Asiæ & lib.5 cap.4. de situ Galatiæ. Infestarunt Isauri Armeniam & vicinas regiones circa ann. Chr. 405. ob quorum rabiem tum S. Ioannes Chrysostomus e Cucuso Arabissum abductus est. Conueniunt tempora, quod S. Theodosij discipuli & sodales a Theodoreto referantur in viuis fuisse, cum hæc scriberet, qui citato anno 405. circiter octauum ætatis annum agebat. Consule dicta VIII. Ianuarij ad vitam S. Attici, num. 33.

f S. Chrysostomus epist. 131. ad Elpidium: Nam ne castello quidem, perinde atque carcere, nunc inclusi, fidenti animo esse possumus, propterea quod Isauri huiusmodi arces obsidere non dubitent.

g Hic est S. Iulianus Sabas, cuius ante vitam descripserat Theodoretus cap. 2. & referemus infra XIV. Ianuarij, quo colitur.

h S. Aphraatem celebrabimus VII. Aprilis. hunc Theodoretus adolescens vidit, & sanctæ illius dexteræ benedictionem percepit, vt cap.8. in vita eius refert. Hinc coniicimus S. Theodosium ad ann. Chr. circiter 412. vitamproduxisse.

i Raderus suspicatur Helladium hunc coli a Græcis in Menæis IX. Nouemb. quod istic examinabimus.

DE EODEM S. THEODOSIO,
Ex Prato spirituali Ioan. Moschi.

Theodosius, Antiochenus Abbas in Scopulo (S.)

Avct. Theodoreto

De fonte concesso a Deo fratribus monasterij in Scopulo
ad in orationes Abbatis eorum Theodosij.

[1] Per venimvs ad monasterium Abbatis Theodosij in Scopulo: (est autem mons inter Seleuciam & Rosum Ciliciæ) Patresque loci illius duxerunt nos supra monasterium, quantum est iactus sagittæ, & ostenderunt nobis fontem magnum valde ac speciosum, dixeruntque nobis: Fons iste, fratres, naturalis non est, sed nobis diuinitus indultus est. [Cap. 80.] Sanctus enim Pater noster Theodosius multum ieiunauit, [Fons precibus S. Theodosij elicitus.] multum que lacrymarum fudit, ac multis orationibus & genuflexionibus obtinuit, vt Deus nobis aquæ istius solatium & vsum præstare dignaretur. Ante enim ex torrente patres nostri aquam hauriebant: sed Deus, qui facit voluntatem timentium se, sua infinita bonitate præstitit nobis aquæ istius benedictionem per orationes sancti Patris nostri.

[2] Verum ante hoc biennium quidam ex fratribus petierunt a Patre monasterij, vt lauacrum ædificarent in monastetio. Abbas autem grauiter id quidem ferebat, cessit tamen, fratrum infirmitati condescendens. Ædificatum est igitur lauacrum in monasterio, semelque tantummodo lauatum est in eo, cum statim exsiccatus est talis tantusque a Deo nobis præstitus fons. [Exarescit ob lauacrū constructū.] Et in veritate vobis dicimus, Christiani, multum ieiunauimus, multum orauimus, multas genuflexiones egimus, vt aquam reciperemus, nihilque profecimus. Annus ergo integer sine aqua fontis impletus est, eramusque in magna tribulatione. [Iterum fluit.] Statim vero vt Pater noster bonus & mitis destruxit lauacrum, Deus aquam iterum reddidit nobis.

De puteo aqua impleto, submissa imagine eiusdem Abbatis Theodosij.

[3] Narrauerunt nobis Patres ipsi & istud, dicentes: Mulier quædam fidelis in partibus Apameæ his diebus puteū fodit: cumq; plura expēdisset, ingentesq; labores tolerasset, & effosso puteo in magnam altitudinem, aquam non inuenisset, in mœrore & afflictione multa erat, & propter laborem & propter impensas. [Cap. 81.] Apparuit autem ei sic afflictæ mulier quædā in somnis, dicens: Mitte in Scopulum, [Theodosij imago in puteo aquā euocat.] & adduci tibi fac imaginē Abbatis Theodosij, & per ipsum tibi Deus aquam præstabit. Mulier autem protinus duos homines misi ex suis, accepitque imaginem Sancti. Quā cum in puteum submisisset, statim aqua manauit, ita vt dimidium putei impleretur. Tulerunt autem nobis ex eadem aqua, & bibimus, & glorificauimus Deum.

Quomodo triticum eiusdem monasterij germinauerit
propter cessationem consuetæ eleemosynæ.

[4] Narrauerunt autem nobis rursus & hoc, dicentes: Consuetudo fuit vt in cœna Domini pauperes omnes & pupilli regionis huius confluerent huc, [Triticum in Cœna Domini erogatum pauperibus.] & acciperent medium tritici sextariū, benedictiones tredecim, & sextarium vini, mediumque sextarium mellis pro quolibet. [Cap. 85.] Ante hoc autem triennium, magna tritici sterilitas fuit, vendebaturque triticum in regione hac, sextarij duodecim vno numismate. Cum ergo venissent ieiunij dies, dicunt Abbati nostro quidam ex Patribus: Noli Domine Pater, secundum consuetudinem dare pauperibus triticum, ne desit monasterio, triticum enim non inuenitur. Abbas autem cœpit dicere Fratribus: Non infringamus, filij, benedictionem Patris nostri Theodosij. Videte, mandatum senis est, non expedit nobis illud transgredi. Vere ipse est qui curam nostri gerit. Fratres autem in sua perstiterunt sententia, dicentes Abbati: Non suppetit nobis quod dare possimus. Tunc Abbas contristatus ait illis: Ite, & secundum quod vultis facite. Non itaque, vt consuetum erat, dederunt benedictionem in die sancto Cœnæ & Parasceues. Præfectus postmodum qui præerat horreis, [Negatum, in horreo germinat.] aperuit ostia, & reperit triticum totum germinasse: quare coacti postea sumus illud in mare proiicere. Tunc cœpit Abbas noster dicere Fratribus: Qui Patris nostri monita irrita facit, ista patitur: labores nunc inobedientiæ metite. Quingentos modios daturi eramus & Patri nostro Theodosio per obedientiam placuissemus; fratresque nostros pauperes consolati fuissemus; nunc vero quinque fere millia modiorum tritici perdidimus. Quid lucrati sumus, filij? quantum nobis ipsis nocuimus? Duo profecto mala egimus: vnum, quia mandatum Patris nostri præteriuimus; alterum, quia spem in Deum non habuimus, sed in horreo nostro. Vel ex hoc discamus, Fratres, quia Deus est qui disponit omne humanum genus; quodque S. Theodosius inuisibiliter pro nobis filiis suis curam sollicite gerit.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Theodosius von Antiochia

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Theodosius von Antiochia

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.