Ökumenisches Heiligenlexikon

DE SANCTIS MARTYRIBVS THEOGENE, PRIMO, CYRINO.


Svb Licinio

[Praefatio]

Theogenes, Martyr in Hellesponto (S.)
Cyrinus, Martyr in Hellesponto (S.)
Primus, Martyr in Hellesponto (S.)

[1] Sanctorvm horum Martyrū celebris est, ac præcipue Theogenis, in fastis Ecclesiasticis memoria III. Ianu. Martyrologium S. Hieronymi: In Hellesponto, ciuitate Parethia, Cirici, Primi, Theogenis. MS. vetustißimum monasterij Rhinouvviensis: In Ellesponto Cirici, Primi. Martyrologium Romanum: In Hellesponto sanctorum Martyrum Cyrini, Primi & Theogenis. Eadem Vsuardus, nisi quodpro Cyrino Cyricum habet; MS. domus S. Cæciliæ Leidæ Tiricum. At plurima MSS. exemplaria, & quædam excusa, Diogenem pro Theogene, Menæa Theagenem.

[2] [Beda & Rabanus emendati.] Beda: Et natale S. Theogenis Martyris, & S. Petri Martyris, in Tomis ciuitate natale S. Filij Episcopi, qui post alia tormenta in mare est mersus. Transposita sunt hæc. Lege: In Tomis ciuitate natale S. Theogenis Martyris, filij Episcopi, &c. & Petri Martyris. Sic & Hrabanus: In Tomis ciuitate natalis Titi Episcopi (imo Theogenis filij Episcopi) qui sub Licinio inter tyrones comprehensus, cum nollet militare, cæsus ad mortem, carcere mancipatus, missus in cippo est, donec relatione esset responsum: dimersoque in mare delato corpore eius in littore, a religiosissimis viris depositum est in villa Amādi religiosi viri, vbi fiunt curationes magnæ. MS. Martyrolog. Ecclesiæ S. Lamberti Leodij: In Hellesponto sanctorum Martyrum Cirici, Primi, & Diogenis. eratq; recentiorimanu adscriptum: qui sub tempore Iuliani Imperatoris gladio martyrium compleuerunt.

[3] Martyrologium Vsuardi Coloniæ editum auctius anno 1490. Item in Cyzico Hellesponti passio S. Diogenis Martyris sub Licinio Rege: qui post multas passiones tandem in mare proiectus, a fidelibus honorifice sepelitur. MS. Florarium SS. In Hellesponto SS. Martyrum Cyrici, Primi & Diogenis. Passio S. Theogenis Martyris, qui cum militare nollet, palis fustibus cæditur: postea in carcerem mittitur, & a Domino confortatur. Tandem submergio adiudicatus, cum oraret per tres horas, facta est lux magna super eum, cuius fulgore nautarum & militum oculi sunt excæcati: sicque in mare præcipitatus illustre martyrium consummauit. Quod hic dicuntur nautarum oculi excæcati, idem quoque habet Martyrologium Germanicum, aitq; visum deinde a sancto Martyre illis restitutum. Petrus de Natalibus lib.2.cap.41.ait postquam ad Christi fidem conuersi fuerunt, & baptismum susceperunt post dies nouem, visum recuperasse. In Actis solum dicuntur excæcati ne viderent Angelicam turbam, id est perstricti ac vehementer perculsi.

[4] Maurolycus: Apud Cyzicum in Hellesponto sanctorum Martyrum Cyriaci, Primi, & Theogenis Martyris, qui sub Licinio palis quatuor alligatus, cæsus, & in mare mersus est. Eadem fere Galesinius, qui tamen fallitur dum in Notis ait passos circa annum Christi CCLVI.

[5] [Alius Theogenes 26. Ianu. alius 3. Octobr.] Alius videtur Theogenes, cuius Hippone Regio extabat basilica, de quo XXVI. Ianuarij agemus. Alius item qui in Menologio & Menæis III. Octobr. refertur, diciturq; ignis supplicio extinctus.

[6] Menæa Theogenem II. Ianuarij referunt his verbis: Eodem die sancti Hieromartyris Theogenis. Hic Episcopus erat ad Parium Hellesponti. Adductus vero ad Tribunum Zelicinthium, Christumque Deum professus, fustibus atrociter cæditur: deinde vinctus in altum spargitur, vbi certaminis curriculum absoluit. vbi pro οὗτος ἦν Ἐπίσκοπος. [S. Theogenes filius Episcopi, Parij captus.] Hic erat Episcopus; suspicabatur Rosvveydus legendum ἦν ἐπισκόπου scilicet ὑιὸς, id est, erat Episcopi filius. Est vero Parium vrbs Asiæ ad Hellespontum; vnde fortaßis Paretia, siue Diœcesis, siue Præfectura, in qua eum martyrium subiisse refert Martyrologium S. Hieronymi.

[7] Eodem quoque die II. Ianuarij eum habet Notkerus, sed mendose Philum Episcopum appellans, pro filio Episcopi, his verbis: Item Tomis Phili Episcopi: qui sub Licinio Cæsare inter tyrones comprehensus, cum nollet militare, cæsus ad mortem, & diu in carcere maceratus, & in cippo missus, deinde in mare demersus, martyrium consummauit. Cuius corpus ad littus delatum, & a religiosis viris depositum magnis coruscat virtutibus.

[8] IV. Ianuarij eumdem referunt, qui & hic citati Hrabanus, Notkerus, MS. Martyrologium monasterij S. Maximini: Natiuitas Theogenis Martyris, qui sub Licinio Cæsare per Zelycentium (Hrab. Telicentium, Notker. Licentium) Tribunum passionem compleuit in Hellesponto. Primo inter quatuor columnas tensus, fustibus cæsus est: deinde in carcerem missus est, vt ibi fame interiret: sed Domini pietate inuisibili cibo ibi per XL. dies pastus, in laudibus Dei assidue manebat. Ad vltimum vero in mare missus martyrizatus est (Hrab. & Notker. martyrizauit.) Quem Eutychus & Eustochius & Zoticus (Hrab. Zozius) atque Germanus (deest hic Notkero) tollentes de mari miserunt in loculum, & sepelierunt in foro Hellesponti. Maurolycus quoque eodem die: Apud Cyzicum in Hellesponto Theogenis & sociorum, de quibus pridie. Quarto quoque eos refert Petrus de Natalibus supra citatus.

[9] [Acta hæc vnde descripta.] Acta S. Theogenis descripsi ex vetusto codice manu exarato Imperialis monasterij S. Maximini, & contuli cum MS. S. Mariæ de Ripatorio, Ionino Mombritio, Agonibus Martyrum excusis, MS. Ecclesiæ S. Martini Vltraiecti. Eadem refert Vincentius in speculo lib.13.cap.60.

ACTA.

Theogenes, Martyr in Hellesponto (S.)Cyrinus, Martyr in Hellesponto (S.) Primus, Martyr in Hellesponto (S.)BHL Number: 8107

Ex mss.

[1] Mvlti Martyres vicerunt diabolum, & omnes adinuentiones eius in nomine Domini Iesu Christi, qui coronauit eos; inter quos annumerare dignatus est Theogenem beatissimum Martyrem, qui sic irrisum 1 vicit inimicum. Tempore enim Licinij paganissimi Tyranni comprehensus est in Phrygia, cum esset Episcopi filius, & perductus est ad legionem quæ dicitur Secunda Traiana, [Theogenes capitur: cogitur Licinio militare.] ad Tribunum 2 Zilicentium, & Præpositum Possidonium, quæ legio considebat in Cyzico, quæ est prima Hellesponti; & cogebatur militare a Tribuno Zilicentio & Præposito Possidonio. Ille autem miles fidelissimus veri Dei, plenus Spiritu sancto, 3 constanter in medio legionis dixit: Ego Christianus sum, & milito meo Regi, qui est Rex Regum: illi militans, alij militare non possum. Tribunus Zilicentius dixit: [Detrectat Tyranno militare.] Magis accipe chlamydem & baltheum, & omnia arma felicia, & milita Licinio magno Imperatori. Theogenes dixit: Iam tibi dixi, milito ego meo Regi; alij militare non possum. Tribunus dixit: Non placet tibi Licinius Imperator? Theogenes dixit: Non noui, ego Christianus sum, & non conuenit mihi huic sæculo militare, cui abrenuntiaui 4: sed neque possum negare Regem esse æternū, cui milito. Tribunus dixit: Ecce & isti omnes qui adstant milites, Christiani sunt, & tamen militant. Theogenes dixit: [Quidam Christiani Licinio militabāt.] Vnusquisque scit quomodo militet, ego etiam noui cui militem Regi.

[2] Tribunus dixit: Numquid Dij spirituales non sunt, tu vero corporalis? Theogenes dixit: Ego qui sunt dij non noui, nisi vnum Deum omnipotentem, per Iesum Christum filium eius. Possidonius Præpositus dixit: Ergo Deus habet filium? Theogenes respondit: [Christum Dei filium confitetur.] Habet filium ex verbo veritatis suæ natum. Tribunus dixit: Possumus eum nosse? Theogenes dixit: Si Deus dederit vobis sensum talem vt cognoscatis eum, poteritis eum videre. Possidonius Præpositus dixit: Et si cognoscamus eum, possumus derelinquere Regem nostrum, & venire ad eum? Theogenes respondit: Si vultis, nihil est quod impediat vos: præterea si relinquatis tenebras istius mundi, & ad tempus quas habetis dignitates & honores, & veniatis ad Deum viuum, & Regem æternum, & militetis ei, quemadmodum & ego, viuetis in vitam æternam.

[3] [Ad quatuor palos extenditur, & fustibus cæditur.] Zilicentius Tribunus irascens quasi leo, & stridens dentibus in eum iussit legioni omni, vt de nocte procederent ad campum foras ciuitatem: & cum processissent diluculo ad campum, iussit quatuor figi palos, & extendi ibi Beatissimum Theogenem. Cumque ad quatuor palos extensus esset, iussit eum cædi fustibus robustissimis siluestribus, quousque lassarentur Centuriones octo. Tunc Tribunus dixit: Militas, an non? Theogenes dixit: Ego milito Regi Regum, Domino meo Iesu Christo, filio Dei, qui venturus est iudicare viuos & mortuos. Tunc nullus erit super terram Rex, neque Princeps, qui possit effugere eum, neque diem iudicij eius.

[4] Hæc eo dicente, iterum iussit eum Tribunus cædi secundo quasi deliramenta prosequentem. Vapulans Beatissimus Theogenes, hymnū dicebat Deo, & exultabat vultus eius in gaudio & lætitia magna. [Fustes instar palearum comminuti.] Cum autem mutarentur decem & octo Centuriones, & fustes omnes confracti fuissent sicut palea; ille maiorem spiritus habens virtutem, gratias agens Deo hymnum dicebat: Benedictus es Deus Pater Domini nostri Iesu Christi, qui me dignum habuisti in hanc diem venire, & in hanc lætitiam perduxisti me seruum tuum; & benedictus est Iesus Christus filius tuus Rex cæli & terræ, maris & inferorum, & omnium visibilium & inuisibilium. Laudo & glorifico te Domine Deus qui dignum me habuisti pro tuo nomine pati, & collegam sanctorum Martyrumfieri.

[5] Hæc eo dicente, existimauerunt Tribunus & Præpositus, quod ipsos rogaret, vt eum dimitterent, & dicunt ei: Vis ergo militare? Theogenes Dei famulus maiori voce reclamauit dicens: Prius vobis dixi, & nunc dico, quia Christianus sum, & milito Regi Regū, & non possum desertor esse Domini & Regis mei; vos autem me cogere volentes his pœnis, [Tormenta omnia contemnit.] æternas vobis paratis pœnas. Nam has quas mihi putatis esse pœnas, nihil sunt. Dicit ei Tribunus: Si adhuc nihil sensisti de pœnis, maiores erunt quæ sequentur. Theogenes respondit: Ego non patior hæc, neque sentio: & vos mihi nihil potestis facere, nec spiritum meum in Domino Iesu Christo firmatum pro his pœnis contristare. In corpore meo solummodo tu potestatem habes: quemadmodum tu vis crucia illud, non enim tu poteris me separare a Rege meo. Maiora ligna affer, & fortiores adhibe operarios ad me: isti autem, quos habes, infirmi sunt, & nihil mihi possunt facere.

[6] Cum hæc dixisset, iussit eum duci in ciuitatem. Erat autem hora quasi nona, & tetendit eum publice in 5 civitate. [Extēditur in neruo.] Transiens autem ibi Optio legionis, & videns eum dixit: [Insultat ei Optio legionis.] Vbi est Deus tuus, & Rex cui militas? quare non liberat te de istis pœnis? B. Theogenes respondit: Et prius dixi & nunc dico vobis, quoniam istæ pœnæ in iudicio Regis mei me non sequuntur: quoniam Rex meus & Deus meus defensor mihi est, & liberat me de pœnis istis. Tu autem eum non vides, quoniam cæcus es mente & oculis. Respōdit ei Optio: Si haberem potestatem, gladiis frustari te facerem, & proiicerem canibus. [Prædicit Optionis & Tribuni mortem, & Licinij cladem.] Cui B. Theogenes dixit: Tu mihi nihil facere potes: sed venient dies post modicum tempus, & tua & Tribuni tui crura frangentur, & corpora vestra a feris & auibus consumentur, & omnes ex vobis qui non credunt Regi meo, peribunt. Nam & ipse Rex tuus post modicum concidetur a persequentibus se, & erit vobis magna tribulatio qui illi militatis.

[7] [Quatuor clauis configitur, enecandus fame.] Talia dicente Theogene, præcepit eum Tribunus in carcerem mitti, & in neruo extendi, & quatuor configi clauis, & signauit ipse carcerē, & dimisit eum, vt illic pœnis & fame moreretur. Ibi autem Theogenes a sancto Spiritu pascebatur. In ipsa autem nocte 6 adstitit ei Dominus dicens: [Apparet ei Christus.] Theogenes conualesce, ego enim tecum sum; non accipias escam neque potum ex his omnibus. Est enim incorruptibilis tibi vita in cælis. Et hæc dicens recessit ab eo. Recedente autem Domino cœpit psalmum dicere lætus de Domini repromissione: & erant illic respondentes Angeli, quasi populus multus. Tunc custodes cucurrerūt ad ostium carceris, & viderunt ostium clausum & signaculum integrum, & obseruantes intus viderunt populum multum in albis vestibus psallentes, [Psallenti respondent Angeli.] atque dicentes: Gloria omnipotenti Deo. Timentes autem nuntiauerunt Tribuno.

[8] Ille surgens mox cucurrit ad ostium, & inspexit catenam missam, & signaculum integrum: audiens etiam vocem magnam psalmum dicentium cum Theogene. Fecit itaque militum turbam armatam cum scutis stare ante carcerem, & aperiens festinanter carcerem ingressus est, æstimans quod Christiani essent cum Theogene. Intrans autem neminem intus inuenit, nisi extensum in neruo psalmum dicentem. Tunc comprehendit Tribunum tremor magnus, & omnem multitudinem militum cum eo; & recluserunt ostium, & recesserunt inde. [Cibum oblatum respuit.] Tunc Tribunus pœnitens de tali facto, iussit panem & aquam ei dari. Sed Theogenes noluit accipere secundum præceptum Domini quod audierat prius, dicens: Me pascet Rex meus, & accipio eius annonam quotidie.

[9] Et cum mane factum fuisset, misit relationem ad Regem suum Licinium, referens omnia quæ fecerat Theogeni nolenti militare. Rescripsit Licinius, in mare eum mitti, & corpus eius non colligi. Accipiens autem legationem Tribunus iussit eum in mare mitti. Tunc beatus seruus Dei Theogenes, dignus tali sententia ambulauit gaudens in vitam æternam, [Præcipitādus in mare, educitur sanus e carcere.] in quam eum Deus vocauit. Et erat vultus eius, & omne corpus eius sanum, quasi a balneo, & non de carcere esset eductus ad lætitiam magnam proficiscens: & exiens de carcere impositus est naui, & perduxerunt eum ad locum, vbi in mare eum præcipitare volebant.

[10] [Orans fulgore circumfunditur; adsuntq; ei Angeli.] Conuocauit autem milites & nautas, rogans vt darent ei spatium donec oraret. Et stans contra Orientem beatus seruus Dei eleuans manus orauit ferme per horas tres: & ecce illic lux facta est, cuius fulgore oculi nautarum & militum excæcati sunt, ne viderent Angelicam turbam, voces tantum audiebant colloquentes Beatissimo Theogeni, ita vt nautæ timore perterriti, nollent eum mittere in mare. [Proiicitur in mare.] Ille autem adiurauit eos dicens: Quod vobis iussum est, facite, & reuertentes in ciuitatem credite Deo, vt habeatis vitam æternam. Talia eo dicente, miserunt eum in mare.

[11] [Nautæ & quidam milites conuertuntur.] Reuertentes autem nautæ in ciuitatem, renuntiauerunt quæ viderant, & crediderunt Christo, & filij ipsorum, & alij multi ex populo in illa die, & nonnulli ex legione ipsa. Post dies autem 7 sexaginta facta est pugna vehemens contra Licinium: illic ex legione ipsa quicumque non credebant Deum, gladio ceciderunt. Pro quo facto irascens Licinius Imperator eumdem Tribunum, [Tribuno & Optioni iussu Licinij crura franguntur.] & Optionem legionis ipsius duodecimo milliario a ciuitate duci, & crura eorum frangi præcepit in exemplum aliarum Legionum, sicut prædixerat beatissimus Martyr.

[12] Postquam autem missus est beatissimus Martyr in mare, venerūt fideles fratres, scilicet Eutyches, 8 Eustathius, Zoticus, & alij multi ex fratribus, & sustulerunt corpus eius de littore; erant autem & ipsi fideles, & timentes Deum, & posuerunt corpus eius in loculo, & pertulerunt nocte, & sepelierunt illud iuxta muros ciuitatis, [Sepelitur S. Theogenes.] in villa Adamanti fidelissimi viri in hypogeo. In quo loco nunc magna fiunt mirabilia, & omnium, quacumque teneantur infirmitate, sanantur ægritudines. [Claret miraculis.] Fecit autem ipse Sanctus in carcere dum sperantur relationes, dies quadraginta, nihil omnino cibi gustans, nec aquam, nec alium potum bibens, habens cælestem gubernationem.

[13] Hæc omnia scripta sunt per omnes Ecclesias Dei, in Nicomedia, Bithynia, Heraclea, Cyzico, vt in omnibus annuntietur populis passio sancti Martyris, & sit fortitudo fratrum in Dominica fide. Natalis eius celebratur III. Nonas Ianuarij, præstante Domino nostro Iesu Christo, qui cum Patre & Spiritu sancto viuit & regnat in sæcula sæculorum, Amen.

[Annotata]

1 MS. S. Max. habuit.

2 al. Zylicintium, Græc Ζηλικίνθιον.

3 al. stans. Detrectat Tyranno militare.

4 addit MS. Rip. accipiens fidē.

5 al. neruo. Extēditur in neruo.

6 Agones excusi: adfuit illi visitatio Christi per Angelum suum.

7 Ag. Mar. 40. Mombrit. 9.

8 S. Max. Euthasius. MS. Rip. Eustachius.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Theogenes und Gefährten

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Theogenes und Gefährten

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 20.10.2018
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.

Sie könnnen sich mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt:






Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.