Ökumenisches Heiligenlexikon

DE SANCTIS MARTYRIBVS TIMOTHEO, EVCTO, SEV POLYEVCTO, RVSTICO, PISSEO, VEL CIPISEO, SECVNDO, LVCIO, FELICE, IANVARIO, PALLADIO.

[Commentarius]

Timotheus, in Graecia (S.)Euctus vel Polyeuctus, in Graecia (S.) Felix, in Graecia (S.)Ianuarius, in Graecia (S.) Lucius, in Graecia (S.)Palladius, in Graecia (S.) Pisseus vel Cipiseus, in Graecia (S.)Rusticus, in Graecia (S.) Secundus, in Graecia (S.)

De sanctis his Martyribus hæc habet Martyrologium S. Hieronymi: VI. ID. In Græcia, Eucti, Rustici, Pissei, Timothei, Secundi, Luci. Felicis, Ianuari. In MS. quoque Rhinovviensi itidem perantiquo: In Græcia, Cipisei, Secundi, Timothei, Lucij, Rustici. Timothei plures alij meminere: Beda: Timothei in Græcia. Notkerus: In Græcia Polyecti, (vix dubito quin ille sit Euctus iam relatus, voce aut hic per prothesin, aut isthic per aphæresin corrupta) & Palladij (fortassis hic est Palladius, qui VII. Ianuar. Palladas vocatur in S. Hieronymi Martyrologio.) Et quibusdam interiectis pergit Notkerus: In Græcia Rustici, Timothei, & Iucondi. Vsuardi editio Lubecensis anni 1475. & Parisiensis 1536. Bellini editio Parisiensis anni 1521. & plurima MSS. sub nomine Vsuardi: In Græcia S. Timothei. Martyrologium Coloniense: In Græcia S. Timothei Confessoris. Carthusiani Colonien. in Addit. ad Vsuar. & Martyrol. Germanic. In Græcia S. Timothei Confessoris, qui translatus est Constantinopolim IX. Maij. At IX. Maij ostendunt se de S. Timotheo Pauli discipulo agere, de quo nos. XXIV. Ianuarij. At de hoc S. Timotheo & sociis nihil habemus compertum. Timotheus Confessor in Græcia, in eodem Martyrologio Germanico, Maurolyco, Petro de Natalib. lib.11.cap.130. §.30.refertur, sed IX. Ianuarij.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Timotheus und Gefährten

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Timotheus und Gefährten

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 19.12.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.
Sie könnnen sich mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt:


Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.