Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten

DE SANCTO VALENTINO EPISCOPO PASSAVIENSI.


Circiter An. CDXL.

[Praefatio]

Valentinus, Episcopus Passauiensis in Germania (S.)

[1] Non vno die S. Valentini memoriam celebrant Martyrologia. Nam Romanum XXIX. Octobris ista habet: Eodem die sanctorum Episcoporū Maximiliani Martyris, & Valentini Cōfessoris. [S. Valentini triumphus.] Molanus in Addit. ad Vsuardum, eodem die: In ciuitate Patauiensi triumphus sanctorum Episcoporum Maximiliani Martyris, & Valentini Confessoris. Quis vero ille sit triumphus, non exprimit. Eadem habet Martyrologium Germanicum, additq; præcipuos eius Ecclesiæ & diœcesis patronos esse. In vita S. Maximiliani XII. Octobr. mentio fit seruatæ ciuitatis Patauiensis anno MCCLXV. XXIX. Octobris eius at S. Valentini patrocinio, de quo nos isthic. Corrigendum Gallobelgicum Martyrologium, in quo Patauio Italiæ ambo adscribuntur.

[2] In Dextri Chronico ad annum CDXXIV. num.5. isthæc habentur: Prope Tudem in Gallæcia, in oppido Vianensi, [Non est hic Vianensis in Lusitania.] sancti Pontifices Maximianus & Valentinus Confessores clarent. Non dubitat Biuarius quin hi sint SS. Maximilianus & Valentinus, de quibus Martyrologiū Romanum XXIX. Octobris; & fidenter Molanum corrigit, qui locum Viennæ male cum Theodoro coniunxerit. Ita legendum censet: Eodem die sanctorum Episcoporum Maximiliani Martyris & Valentiniani Confessoris, Viennæ. Item depositio B. Theodori Abbatis. Hunc vero Theodorum asserit S. Pachomij esse discipulum; neque enim vllum Viennæ in Gallia notum esse Theodorum. Verum Theodarium non Theodorum scripsit Molanus; atque is colitur Viennæ illo die, vt ex Adonis Episcopi Viennensis Martyrologio constat, & Theodorus quoque ab aliis appellatur. Ast ille S. Pachomij discipulus Theodorus XXVIII. Decemb. colitur. Quamuis probaret Biuarius Maximianum hunc & Valentinum (quem ipse Valentinianum vocat) coli vspiam, siue hoc siue alio die; at numquam eos pro Batauiensibus nostris supponi patiemur, quos constat antiqua religione celebres fuisse.

[3] [Eius natalis.] VII. Ianuarij ista de S. Valentino scribit Molanus: Patauij, Beatissimi Valentini Episcopi Rhætiarum. Eodem die Ferrarius in generali Catalogo SS. Patauiæ in Norico S. Valentini Episcopi, & eiusdem vrbis Patroni. Eo die coli illum Passauij, testatur Matthæus Raderus Noster. MS. Martyrologium Bedæ monasterij Richebergensis in Bauaria, eodem die: Valentini Episcopi.

[4] IV. Augusti eum alij celebrant; quo die Petrus Galesinius: Patauij in Noricis S. Valentini Episcopi & Confessoris, qui noctu in vigiliis orationibusque frequens interdiu sacrarum lectionum studiis ac pietatis officiis magnopere deditus, cælestium virtutum donis affluēs, migrat ad Dominum. Citat tabulas Passauienses. Cartbusiani Colonienses in Addit. ad Vsuard. [Translatio.] Translatio S. Valentini Episcopi Patauiensis & Confessoris. Eadem Martyrologium Germanicum. Martyrologuim Colon. solum habet: Ipso die B. Valentini Episcopi & Confessoris. Ferrarius: Patauiæ in Norico S. Valentini Episcopi & Cōfessoris. MS. Florarium: Item Translatio S. Valentini Episcopi & Martyris. & paucis interiectis: Item B. Valentini Episcopi & Confessoris. Agitur ergo VII. Ianuarij Natalis S. Valentini, vt ex vita S. Seuerini VIII. Ianuarij patet; IV. Augusti fortaßis translatio & Inuentio secunda, XXIX. Octobris vel prima vel alia quæpiam translatio. Ceterum in catalogo Episcoporum Passauiensium non reperitur Valentini nomen, quod merito miratur M. Velserus in Notis ad S. Seuerini vitam.

[5] [Lucillus eius Presbyter.] Eugippius in vita S. Seuerini VIII. Ianuarij, S. Valentini ita meminit: Epiphaniorum die, cum Sanctus se Lucillus Presbyter Abbatis sui S. Valentini, Rhætiarum [Page 369]quondam Episcopi, diem depositionis annua solemnitate in crastinum celebraturum sollicitus intimasset; idem famulus Dei ita respondit: Si B. Valentinus hæc tibi celebranda solemnia delegauit, ego quoque tibi in eodem die Vigiliarum mearum studia obseruanda, migraturus e corpore, derelinquo. In his sermonibus tremefactus, cum se magis, vtpote homo decrepitus, enixius cōmendaret, quasi primitus transiturus, &c.

[6] Aribo Frisingensis Episcopus in Vita S. Corbiniani, quam VIII. Septembris dabimus, meminit sepulchri S. Valentini a Corbiniano religiose frequentati, eiusq; ecclesiæ in castro Magiensi; ac de corporis translatione hæc habet: Interea vero dum a Longobardorū gente corpus B. Valentini Confessoris Christi de eodem castro ablatum fuisset, & in Tridentinam vrbem deportatū; ac postea a venerando Tassilone Duce in Patauium ciuitatem, cum summo reuocatum honore, &c.

[7] Andreas Braunerus Noster Annal. Boicor. lib. 4. de S. Valentino ita scribit: Integritatem adeo philosophiæ Christianæ nondum adultam temerauerat impia Arij lingua, vt, serpente veneno, totus demum orbis terrarum (verba D. Hieronymi sunt) ingemiscens, se miraretur Arianum. [Quæ gesserit Valentinus.] Certe Batauium, quod Passauium hodie est (Bataua olim castra dictum) ea peste hoc ipso tempore laborabat: verum, quæ Dei bonitas est, non defuit malo medicina, quique illam doctissime faceret, ab ipsis vsque Oceani finibus accitus est. Is D. Valentinus fuit, qui ad hunc Vindeliciæ angulum excolendum cum omne studium operamque contulisset, & tamen cum immitibus ingeniis ægre colluctaretur, semel iterumque Romā profectus, summo Reip. Christianæ Antistiti se stitit; a quo Episcopatus honore auctus, cum ad spartam suam ornandam rediisset, & agendo patiendoque, quæcumque bonus animus potest, nihil proficeret; insanabili Arianorum furori cedere coactus, per reliquam Rhætiam, magno operæ pretio, contemptam in Batauis castris veritatem explicauit. Ad Alpes tandem Maias, Meraniæ (quæ Tiroleos vrbs est) imminentes profectus, etiam illa aspreta molliit, & ad virtutis elegantiam māsuefecit. Idem lib. 5. Magiense castrum, [Magiense castrum vbi.] Maiense vocat, vulgo Matsch, inquit, non procul Merania Tiroleos. Alij Magiam esse volunt Meienfeld Rhætorum oppidum inter Cluniam, quam Veltkirch putant, & Curiam. De S. Valentini translatione idem Braunerus eodem lib. 5. Eiusdem Thassilonis studio, Valentinus Passauiēsium, Corbinianus Frisingensium Episcopi, sedibus suis redditi, ingenti populorū plausu, & pietatis incremento. Nam Valentini corpore Tridento, quo illud Longobardi Maiis exhumatum deportarant, Passauium relato, &c.

[8] Hic dabimus de S. Valentino, quæ de eo tom. I. Bauariæ sanctæ scripsit Matthæus Raderus Noster; tum quæ ad IV. Augusti edidit Surius, a quingentis annis ab anonymo Auctore tradita litteris, sed quæ a se paullulum fatetur expolita.

Vita Auctore Matthæo Radero S. I.

Valentinus, Episcopus Passauiensis in Germania (S.)

Ex Radero.

[1] Divvs Valentinus ante a Seuerinum vixit; ad Oceanum (b Germanicum, opinor) natus, venit Bataua Noricorum, [Valentinus prædicat Passauij.] vbi ea tempestate duæ pestes regnabant in vrbe, Paganorum, inquam, idololatria, & Arianorum perfidia: contra quos in aciem descendit Valentinus; nec multum profecit. Romam semel ac iterum inde profectus, vti summi Pontificis auctoritate Pontificatu auctus, [Fit Episcopus.] acrior rediret, necdum pro animi sententia rem conficere potuit. Imo artibus & improbitate Arianorum vrbe pulsus, ad Alpes Maias haud procul c Merania apud d Teriolos, se contulit: vbi felici admodum successu multis ad Christi sacra traductis, ecclesiam condidit, in qua post ingentes labores conditus, post duo triave sæcula a e S. Corbiniano Bataua est transuectus. Fit huius Diui mentio apud Eugippium in Historia S. Seuerini. f Plura Surius pridie Nonas Augusti. Ponunt Batauienses hunc Diuum non immerito inter primos vrbis suæ Pontifices, & tutelares. Agitatur anniuersaria eius celebritas festa cerimonia VII. Idus Ianuarij. In Batauino Breuiario hæc de illo ad verbum exscripta lege:

[2] Valentinus vitæ sanctitate insignis, ab Oceano ad Bataua oppidum, nunc Passauium nuncupatum, venit. Vbi genti a vero Dei cultu alienæ, verbum vitæ prædicaturus, Romam petiit, vt ad prædicandi munus Apostolica interueniret auctoritas. Reuersus inde, & iussit Pontificis pium opus aggressus, animas, quarum salutem mire sitiebat, assidua verbi diuini prædicatione Christo lucrari diu multumque conatus est. Verum, cum semen verbi salutiferi velut in petrā frustra se spargere videret, Romam rediit, petens se ad alium populum facientem fructum mitti. Sed Valentinus a Pontifice in Episcopum creatus, [Animatur a Papa.] ac, vt Apostoli exemplo adhuc ibidem prædicando opportune importune instaret, remissus est; facultate ei data, post irritos tandem labores, ad alias gentes commigrandi. Cum igitur sanctus Episcopus spiritu Dei feruens, muneri suo iterum ardenter insisteret, & Batauos ad viam veritatis traducere laboraret; illi, Arianorum accedente persidia, [Pellitur.] hanc prædicandi instantiam non ferentes, eum e finibus suis excedere coegerunt. Quare vir Dei Rhætias peragrans, hominum saluti, vbique prædicando, quam maxime studebat. Tandem in montana se contulit: [Prædicat in Alpibus.] vbi multis pro Christo perfunctus laboribus, ingentique animarum fructu reportato, vitæ suæ terminum præsciens, beato fine quieuit; in vita & post mortem miraculis clarus. Eius corpus in Maiensi castro in Alpibus sepultum, ad Bataua tandem, vti propriam Sedem, vnde viuens exsulauerat, honorifice translatum est.

[Annotata]

a Is obiisse dicitur anno CDLXXXII. De Valentino agit Braunerus post an. CDI.

b Laudo coniecturam. Porro cum Germanicus Oceanus secundum Ptolemæum & alios Geographos, a freto quod Britāniam a Gallia diuidit, procul in Septemtrionem protendatur; hinc sequitur S. Valentinum e Belgica oriundum esse. Nam qui alij ea ætate accolæ Germanici Oceani Christi fidem receperant? De Morinis, quorum pars Flandriæ nunc Comitatu cōtinetur, testatur S. Paulinus ep. 28. a S. Victricio esse conuersos; quamquam alij quoque ante Victriciū intulere Belgicis prouincijs lucem Euangelij. Hinc igitur ille Rhætiarum Apostolus prodiit; vel ea fortassis occasione inductus, vt Bataua præcipue peteret, quod Belgicæ originis vrbs erat, Castra Bataua a Batauorum Belgarum nomine dicta, & vulgo solo cognomine Bataua, vnde Germani Battavv, & propria ipsorum dialecto, qua t nostrum in s mutant, Passavv, nunc etiam Latine Passauium, nobilis etiamnum ad Æni ac Danubij confluentes ciuitas.

c Ad dextram Athesis fluuij (quem Germani Etsch, Itali Adice & Adige, accolæ Adese vocant) ripam sita est Merania.

d Athesissinistræ ripæ (inquit Philipp. Cluuerius Italiæ antiquæ lib. 1. cap. 16.) medio ferme itinere inter fontem amnis & oppidum Bolzanum, adposita est arx cum oppidulo, vulgari nunc nomine Tiroli Italis, Germanis Tirol dicta: vnde nobilissimus totius Germaniæ Comitatus Tirolensis cognomentum accepit. Ostendit deinde iam olim Teriolis loco nomen fuisse.

e De S. Corbiniano agemus VIII. Septembr. Sed fallitur hic Raderus: non S. Corbinianus, sed post eius mortem Thassilo Dux S. Valentini transtulit corpus.

f Ea hic subiungemus.

VITA ET TRANSLATIO Ex Laur. Surio IV. Aug.

Valentinus, Episcopus Passauiensis in Germania (S.)BHL Number: 8462

Ex Svrio.

CAPVT I. S. Valentini inuentio, prima translatio.

[1] a Nostro æuo temporibus b Calixti Pontificis Maximi, [S. Valentini corpus inuentum.] anno Dominicæ incarnationis c …… Patauij inuentum est corpus sanctissimum venerandi Confessoris Christi & Episcopi Valentini, idque ab [Page 370]eiusdem Sedis venerabili antistite d Dedalrico. Quod quidem sacrum corpus olim eo translatum a e Longobardorum gente e castro Magiensi, iussu venerandi Ducis Tassilonis, Dei benignitate propriæ Sedi restitutum est.

[2] Prima vero translationis eiusmodi fuit occasio. f Cum beatæ memoriæ S. Corbinianus Episcopus Frisingensis Romam aliquando proficisceretur, [Antea Bataua trāslatum.] captus est a ministris Grimoaldi Longobardorum Principis, qui in Alpibus excubabant, perductusque est in Magiense castrum. Vbi cum maneret sanctissimus vir, accessit ad monumentum S. Valentini, Patauiensis quondam Episcopi, quod in eodem castro in Alpibus sito, idem beatus Antistes Valentinus extruxerat: in quo postquam gentibus prædicauerat, & multos ab ethnicismo ad Christi religionem traduxerat, post obitum suum humatus, requieuit in pace. Vbi vero iussu Grimoaldi Principis Corbinianus Episcopus dimissus est e custodia, g Romam ire perrexit, atque inde prospero cursu ad eumdem locum reuersus est. Cumque non mediocriter doleret sancti Pontificis Valentini corpus a propria ecclesia longius semotum, rogauit h Tassilonem Ducem, patrem Grimoaldi Ducis, vt per ipsum propriæ Sedi quandoque vel mortuus restitueretur. Eius vero precibus annuens Tassilo, præcepit, vt corpus B. Valentini a castro Magiensi Patauium, vnde quondam ab improbis hæreticis, Ariana perfidia infectis, expulsus fuerat, honorifice deportaretur. Itaque hunc in modum translatum est corpus sanctissimi viri a Magiensi castro Patauium, positumque inter duos muros ante fores ecclesiæ B. Stephani protomartyris, vbi Episcopi sedes est.

[3] [Antiqua vita illius.] Ipso autem sanctissimi Valentini Pontificis inuēto corpore nostris temporibus in ecclesia Patauiensi, iuxta illud reperta est tabula plumbea, in qua continebantur scripta strictim, & vt vix possent intelligi, eius sanctissima gesta, tum etiam quis fuerit, quemadmodum Ecclesiæ Patauiensis Episcopatum administrarit; vt expulsus, in locis montanis vitam suam exegerit; vt denique post mortem reductus sit. Quæ quidem scriptura tum vetustate, tum terræ putrefactione dissipata, & ab inuentoribus in vnum collecta, rerum gestarum ordinem ægre hunc in modum manifestat. Venit ab Oceano vir humilis, Valentinus nomine, in Norici vrbem Patauium, idque animo apud illos prædicandi. Sed quia id hominum genus ferum ac belluinum nimis erat, exiguum apud illos animarum fructū capere potuit. Videns autem terræ eius opportunitatem, & quorumdam hominum frugalitatem, regionemque iam albam ad messem, ita intra se cogitabat: Non debet concionandi munus quisquam sibi vsurpare, nisi ex Apostolicæ auctoritatis iussione, sicut scriptum est: Quomodo prædicabunt, nisi mittantur? [Rom. 10. 15.] Hæc dicens, adiit Pontificem Romanum. Qui eum honorifice & reuerenter excepit, libenterque eum audiuit, & Apostolica auctoritate eius studium prædicandi confirmauit. Reuersus ergo ille Patauium, tentauit illic prædicare verbum vitæ, sed nihil profecit, nondum enim tempus miserendi eius aduenerat. Rursus autem cogitauit adire Romanum Pontificem, vt ab eo vel in aliam prouinciam mitteretur, vbi animas Christo lucrifaceret, & suæ quoque salutis acciperet incrementa. Venit ad Pontificem, interrogatur ab eo, quid ita cito reuerti voluerit. Respondet in hunc modum: Domine mi, Pater carissime, obstante infelicitate mea, non potui vllum fructum facere. Redij ergo ad te, orans vt ad aliam gentem me mittas, vbi fructum animarum, Christo iubente, colligam, nec minorem animæ meæ profectum percipiam. Respondit Pontifex: Insta frater opportune, importune, & beatus erit fructus laboris tui: si possis tantum vti constantia, donec frangas feritatem diu reluctantis populi. Quod si vero iam tertio conando nihil effeceris, auctoritate Apostolica licebit tibi ad alias gētes prædicandi caussa cōmigrare. Atque ita imponens ei manum, ordinauit eum Episcopum, dataque benedictione, a se dimisit. Ille celeriter reuersus Patauium, prædicauit verbum salutis, & sanctæ Trinitatis. At homines illi videntes eius prædicandi instantiam, vna cum Arianis restitetūt ei, nec sine læsione eiecerunt eum e finibus suis. Ille vero, vt erat homo patiens, excusso puluere pedum in eos, egressus ab vrbe, ad montana se contulit, vbi ex Dei prouidentia ingentem attulit animarum fructum, cum magno suæ salutis augmento: & tandem Deo & hominibus carus, feliciter in Christo defunctus est.

[Annotata]

a Hinc patet qua ætate hic Auctor vixerit.

b Callistus II. electus est an. MCXIX. obiit sub finem an. MCXXIV.

c Duo MSS. vt habet Surius, annum MXC. exprimebant. Sed vel in Pontificis nomine, inquit, mendum est, vel in numero annorum, legendumque MCXX. aut circiter.

d Vdalricus hic est, quem Hundius ab an. MXCII. vsque ad MCXXIV. ait sedisse.

e Confundit vel Auctor, vel Surius, duas translationes: nam, vt diximus, e Magiensi castro Tridentum est a Longobardis translatum, Tridento Bataua Tassilonis iussu.

f Hæc fusius narrantur in vita S. Corbiniani VIII. Septemb. vt ante diximus.

g Imo in vita S. Corbiniani dicitur id contigisse cum Roma rediret.

h Grimoaldi pater Tassilo non fuit, sed Theodo V. isq; ante Corbinianum, vt & Grimoaldus ipse, vita excessit. Nec Tassilonem rogauit Corbinianus vt ad Sedem suam Valentinus referretur, sed Hugbertum Grimoaldi fratrem, totius tum Boicæ Principem rogauit, vt se in Magiensi castro, vbi sepulchrum erat S. Valentini, sepeliri iuberet. Vtrumque deinde Bataua reportari curauit Tassilo, filius Vtilonis.

CAPVT II. Prædicatio fidei ac virtutum.

[4] [Prædicat in Alpibus.] Fvit itaque B. Valentinus Episcopus in Alpibus, in locis nemorosis & siluestribus, in quibus ethnici multi, & feri ac belluini homines morabantur, prædicans ac docens verbum Dei, & virtutes multas efficiens, ita vt ab obsessis corporibus dæmones pelleret, [Claret miraculis.] sanaret infirmos, & multos male habentes a diuersis languoribus curaret. Erat enim vir sanæ doctrinæ, & fidei Catholicæ regula perfecte imbutus; non palpans vitia hominum, sed pungens; aculeatis sermonibus vtens aduersus flagitiosos, & tamquam clauis quibusdam in altum defixis; abstinens se ab omni fratre ambulante inordinate.

[5] [Hæreticos auersatur.] Versutias hæreticorum toto studio declinabat, ita vt nec audire eos, nec in cibo, potu, aut qualibet amicitiæ coniunctione cum eis communicare vellet. Quæ etiam ei partim caussa fuit montana expetendi, vt nulla ipsi daretur alicuius cum eis cōmercij occasio, aut communicandi necessitas offerretur. Ariana perfidia inter ceteras hæreses per totum orbem peruaserat, & instar serpentis suo veneno infecerat limites, quos olim doctrina Apostolica ad Christi fidem adduxerat. Ne ergo vir sanctus, & Catholicæ religionis firmitate roboratus, hæreticorum, quibus præ multitudine resistere non poterat, tumultuosos clamores audiret, ad montana se contulit: vbi cum sanæ doctrinæ & veritatis prædicationi vigilanter incumberet, multum Domino populum lucratus est.

[6] [Multos cōuertit.] Audientes enim eum populi multi, qui non modo in montanis, sed etiam vicinis locis & circa Alpes contra Italiam & Insubres degebant, sacrum ab eo baptisma percipiebāt. Quidam etiam ab erroribus, quos ab hæreticis hauserant, resilientes, B. Valentini orthodoxa prædicatione instituti, sanam fidem complectebantur, confitentesque peccata sua, & abstinentes se ab omni opere malo, glorificabant Deum Patrem omnipotentem, & Filium eius Dominum Iesum Christum, redemptorem & Saluatorem mundi, & Spiritum sanctum paracletum, illuminatorem & cōsolatorem animarum, veram & sanctam Trinitatem, diuini nominis [Page 371]& confessionis vnitatem. Non est in hac Deitatis confessione diuisio, non est in personis inæqualitas: Pater æqualis & consubstantialis est Filio & Spiritui sancto: attamen alia persona Patris, alia Filij, alia Spiritus sancti; sed vna Deitas & consempiterna maiestas, quæ cuncta creat, cuncta vegetat, cuncta gubernat. Eam fidem constantissime prædicabat B. Valentinus Episcopus, & in hac sanctæ Trinitatis confessione perdurabat. Hac fide multos ab errore diabolicæ prauitatis liberabat, multorumque animas a præcipitio æternæ damnationis eripiebat. Quos vero subtraxit diabolo, illos adduxit ad Christum: quosque conuertit ad fidem, saluti restituit animarum.

[7] Docebat autē eos resistere vitiis, pugnare cū mundi huius prauis cupiditatibus, [Salutaria eius monita:] pristinos errores prorsus abiicere, cunctis vanitatibus valefacere. Docebat populum Dei recte credere, & bene operari, spernere lenocinia blandientis sæculi, perfecteque ambulare in via Domini, & quæ fide recta comprehenderent, ea bonis operibus complere. Cumque hæc alios doceret, nequaquam seipsum neglexit, sed dabat operam, vt posset ipse quoque dicere cum Apostolo: Castigo corpus meum, & in seruitutem redigo, ne forte aliis prædicans, ipse reprobus efficiar. [1. Cor. 9. 27.] Erat eius doctrina sale sapientiæ condita, non declinans neque ad dextram, neque ad sinistram, id est, nec aspera nimium, nec plus satis remissa. Sic extirpabat vitia, vt virtutes pariter non euelleret, conuenienter illi sententiæ de Domino Saluatore: Linum fumigans non extinguet, & arundinem quassatam non conteret. [Isa 42. 3.] [Insignus moderatio.] Linum fumigans extinguere, est peccatores quosque & sceleratos seu criminosos propter fumum fœtoris eorum despicere, & ad reconciliationem diuinæ miserationis per beneuolentiam prædicationis non reuocare. Non extinguere vero, est, ne desperent, per lenitatem ad fiduciam salutis æternæ alliciendo temperare. Arundinem quassatam conterere, est anxias, exacerbatas, & propter iniquitatis suæ instabilitatem afflictas mentes, ad constantiam & fiduciam spei, vitæ æternæ promissionibus non erigere, sed seueritate maledictionis & desperationis cōterere. Quod B. Valentinus prædicator egregius non fecit: sed ita potius peccatoribus prædicabat veniam, vt seipsum etiam peccatorem diceret, summum illum verbi Dei præconem Paulum imitatus, qui dicit: Christus Iesus venit in hunc mundum peccatores saluos facere, quorum primus ego sum: sed ideo misericordiam consecutus sum, vt in me primo ostenderet Christus Iesus omnem patientiam, ad informationem eorum, qui credituri sunt illi in vitam æternam. [1. Tim. 1. 15. & 16.] Ita nimirum S. Valentinus Episcopus dulcis erat eloquio, pro concione suauis, non multiplex nec profusus nimium in verbis, non profundus sensibus, non vafer neque implicatus sententiis: sed humilis voce, lenis exhortatione, conspicuus bonitate, vniuersa morum honestate præclarus. a

[Annotatum]

a Sequentia monet Surius ab eodem scripta esse auctore, a quo superiora huius historiæ; sed non in eadem plumbea tabula fuisse exarata.

CAPVT III. Pietas, mors, translatio.

[8] [Precandi studium.] Erat apud illum in more positum, noctes & dies ruminare psalmos, tota animi attentione hymnos depromere, preces multas fundere, tota compunctione ad Dominum suspirare, & cum Psalmista crebro ingemiscere & dicere: Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est! [Psal. 119. 5. Philip. 1. 23.] cum Apostolo cupere dissolui, & esse cum Christo; frequentissime in precibus suspirare ad Dominum, & cum lacrymis atque singultibus dicere: Quando veniam & apparebo ante faciem Dei? Igitur beatus vir, athleta fortissimus, cum permultos in fide Christi & Catholicæ religionis professione confirmasset, delegit vitā solitariam, vt tanto securius quāto secretius Deo adhæreret, diuinis contemplationibus vacās, & cælesti dulcedini animū intendēs. Fecerat sibi iampridē oratoriolum seorsum ab hominū tumultu, [Amor solitudinis.] in quo crebro pernoctabat in orationibus, vigiliis & ieiuniis insistebat, sæpissime lacrymarū imbribus perfusus, ardentissime ad Deum suspirabat. Diebus vero orationi, lectioni, contemplationi vacabat, eleemosynis, ceterisque, quibus poterat, bonis operibus intentus erat, Deoque soli in secreto cordis sui pura conscientia indefessus militabat.

[9] [Mortem suam præscit.] Post tot vitæ huius labores, post tot bonorum operum sudores, post tantas corporis molestias & vigilias, hæreticorumque vexationes & insidias, Deus omnipotens, cui soli iam longo tempore inhæserat, volens ei reddere mercedem & amplissima præmia, in spiritu ei reuelauit horam, qua esset abiturus a vita. Tū vero ille præmuniuit se vigiliis & precibus, vt posset lætus audire a veniente iudice: Euge serue bone & fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam; intra in gaudium Domini tui.

[10] [Ægrotat.] Cumque labores laboribus, vigilias vigiliis, ieiunia ieiuniis, preces precibus cumularet, aliisque piis operibus incumbendo, diem vocationis suæ cum iugibus lacrymis expectaret, in grauem morbum incidit, quo etiam extinctus est. Sed licet magnis affligeretur corporis molestiis, attamen scutum patientiæ, & obedientiæ virtutem tenens fortiter, non multum contristabatur, sed gaudebat potius, credens a Domino se diligi, quandoquidem tam acriter ab illo castigaretur. Non erat immemor Scripturæ dicētis: Fili mi noli negligere disciplinam Domini, neque fatigeris dum ab eo argueris. [Prou. 3. 11. Heb. 12. 5. & 6.] Quem enim diligit Dominus, castigat: flagellat autem omnem filium, quem recipit, & post flagella in hæreditatē patriæ cælestis introducit. Eiusmodi sancti Spiritus consolationibus confirmatus vir Dei, non timebat mori, sciens se a Domino celeriter a mortis cruciatu liberatum iri.

[11] [Extrema ad suos monita.] Vocatis igitur fratribus & commilitonibus suis, indicauit eis prope adesse suum e vita decessum, cunctosque his compellauit sermonibus: Fratres carissimi, confirmate Ecclesiam in fide Christi, conseruate fidē, pacem, vnitatem, spem, caritatem & religionem Catholicam: & Deus pacis & dilectionis erit vobiscum vsque in finem. Deinde cum lacrymis ita precatus est: Domine Deus, Pater Domini mei Iesu Christi, qui per Spiritus sancti gratiam omnes gentes in vnitate fidei congregasti, collige Ecclesiam tuam vinculo vere fidei & Christianæ religionis: libera eam a prauitate hæreticæ peruersitatis: custodi eam a scissura diabolicæ falsitatis. Domine Iesu Christe, Fili Dei omnipotentis Patris, defende & erue oues tuas de ore luporum, pro quibus fudisti pretiosissimum sanguinem tuum.

[12] [Pie moritur.] Hac oratione sinita, pariterque exhortatione fidissima, vir sanctus propriis manibus accepit corporis & sanguinis Domini Sacramentum, ita dicens: Domine Iesu Christe mundi conditor & redemptor, qui es dux & illuminator animarum nostrarum; obsecro te per mysterium sacratissimæ passionis & resurrectionis tuæ, vt suscipias animam meam, & perducas eam in regnum tuum, quod præparasti diligentibus te. His dictis, tradidit spiritum in manus Angelorum, ad Christum in paradisum perferendum.

[13] Corpus autem eius in Alpibus in ecclesia, quam ipse condiderat, humatum est. Post a aliquantum vero temporis, consopita perfidia hæreticorum, [Corpus transfertur Passauium:] a fidelibus Christianis Patauium translatum est, & in ecclesia B. Stephani Protomartyris honorifice tumulatum. Cumque multis tēporibus claresceret locus ille signis & virtutibus, quas fecit per illum Deus, oblatæ sunt multæ visiones nostris temporibus viris religiosis de corpore eius ex diuina voluntate ad locum celebriorem transferendo. Inuentum est ergo corpus sanctissimi viri inter duos muros basilicæ S. Stephani, & eleuatum [Page 372]cum magno tripudio & populorum conuentu avene rabilibus viris & religiosis Episcopis, collocatumque b in maiori ecclesia ad sedem Pontificis, vbi etiamnum plurima fiunt miracula, [Iterum inuenitur.] quæ facit per illum Deus & Dominus noster Iesus Christus, qui in Sanctis suis est mirabilis & gloriosus in sæcula sæculorū. Amē.

[14] Celebratur autem festum eius in Ecclesia Patauiensi cum primis solemniter & honorifice pridie Nonas Augusti, & fit ibi conuentus multorum hominum, quærentium auxilium & defensionem ab illo: percipiuntque multi, digne postulantes, mentis & corporis sospitatem per Christum Iesum Dominum nostrum.

[Annotata]

a Imo plusquam tribus sæculis post.

b Quæ hæc maior ecclesia? Certe Cathedrale templum Passauij est S. Stephani.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Valentin von Rätien

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Valentin von Rätien

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 18.12.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.