Ökumenisches Heiligenlexikon

DE S. VALENTINO II. INTERAMNENSI EPISCOPO.


Circiter an. Christ. DXXXIII.

[Commentarius]

Valentinus II, Episcopus Interamnensis in Italia (S.)

[1] Valentinvm Interamnensem Episcopum & Martyrem colit Ecclesia XIV. Februarij. Alium eo multo iuniorem eiusdem Sedis Antistitem refert Ferrarius in generali Catalogo Sanctorum VII. Ianarij his verbis: [S. Valentini II. natalis.] Interamnæ in Vmbria S. Valentini Episcopi & Confessoris. Et fusius in Catalogo Sanctorum Italiæ ex quodam [Page 373]MS. Martyrologio Ecclesiæ Interamnensis, in quo tamen, vt ait, nonnulla de eo dicuntur, quæ ad S. Valentinum Passauiensem pertinent.

[2] [Vita ex Ferrario.] De hoc Interamnensi ista scribit idem Ferrarius: Valentinus II. huius nominis Interamnensis Episcopus, Interamne natus & educatus est. Hic in liberalibus disciplinis eruditus primum, deinde in Christiana religione ita profecit & litteris & moribus, vt a Gelasio I. Summo Pōtifice Romæ Ecclesiæ S. Eusebij præfectus fuerit, ac paullo post ad Interamnæ Episcopatum promotus. Multos ex Arianis, qui in ea vrbe tunc temporis erant, [Multos conuertit.] ad Catholicam fidem doctrina & vitæ innocentis exemplo perduxit. Præfuit Ecclesiæ annis circiter XXXIX. obiitque VII. Idus Ianuarij. Cuius corpus in ecclesia S. Zenonis Martyris extra vrbem conditum, multis miraculis claruit. Hæc ille. Sedit S. Gelasius a II. Martij CDXCII. vsque ad XXI. Nouemb. CDXCVI.

[3] Huius Valentini meminit & Baronius in Notis ad Martyrologium Romanū XIV. Februar. cum de Valentino I. agit, [Multa patitur.] citatq; Petrum de Natalibus, qui lib. 1. cap. 15. tradit, ab hoc S. Proculum sacerdotio initiatum, vtrumque a Gothis gentilibus (Arianis fortasse scribere voluit) multa passum, imo & martyrio coronatum: quod tamen de Valentino Ferrarius non scribit. De S. Proculo agemus XIV. Aprilis. Est vero hæc Interamna Vmbriæ, Nare amne circumflua, vnde & nomen nacta, vulgo nunc Terani, siue Terni dicitur. Nam alia est ad Lirim flumen, non procul Aquino; alia in Piceno.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Valentin II. von Terni

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Valentin II. von Terni

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung

Unser Reise-Blog:
 
Reisen zu den Orten, an denen die
Heiligen lebten und verehrt werden.


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.



Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.