Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten

DE S. VALERICO, SIVE VVALERICO, EREMITA IN GALLIA.


Secvlo VI.

[Commentarius]

Valericus sive Walericus, Belga, eremita in Gallia (S.)

[1] Valericvm, aut Walericum, eremitam, (alium a Walerico Luxouiensi monacho, de quo I. Aprilis) refert hoc die Philippus Ferrarius his verbis: Apud Lemouices S. Valericij Abbatis. In Notis ait, ex ciue opulēto, cum relictis omnibus ad sepulchrum S. Martialis esset profectus, [S. VValerici natalis.] factum esse multorum monachorum Patrem. Martyrologium Gallobelgicum: Eodem die decessit in territorio Lemouicensi S. Valericus eremita, in Belgio nobili genere natus, sed multo virtutum præstantia nobilior.

[2] De eo ex Lectionibus Ecclesiæ Lemouicēsis hæc scribit Ioannes Molanus in Natalibus SS. Belgij: [patria,] In territorio Lemouicensi S. VValerici eremitæ & Confessoris. Qui dilectus Deo & hominibus, in prouincia Galliæ quæ Germania dicitur inferior, illustrium virorum sanguine, Christianis parentibus est natus. Postmodum Christo duce Aquitaniam ingressus, [secessus,] & locum secretum expetens, a Clericis Ecclesiæ S. Martialis Lemouicensis, qui eum summa reuerentia prosequebantur, locum solitudinis accepit; in quo ei construxerunt cellulam, & ecclesiam in honorem Martyris Iuliani. Multi autem eo confugiebant ob disciplinam. Clarescebat etiam, prouidente Deo, per miraculorum exhibitionē. Omnibus interea virtutibus ornatus, cum senio grauaretur, sanctitate iuuenesceret, [obitus,] sumpto Dominici corporis viatico, inter verba orationis animam Deo lætus reddidit, quinta Epiphaniæ die. De S. Martiale Lemouicum Apostolo, cuius hic mentio fit agemus XXX. Iunij.

[3] Qua ætate floruerit S. VValericus, docet hoc paullo prolixiori elogio Andreas Saussaius in Martyrologio Gallicano: [ætas,] In agro Lemouicensi S. Valerici Confessoris & eremitæ, qui in secunda Belgica sub Rege Clodoueo magno, ingenuis natalibus ortus, cum ab insita naturæ præstantia, ad omnem virtutis habitum mirabiliter formatus esset, a primis annis religioni deditus, sacro scripturarum diuinarum eloquio incubuit: quarum studio, cælestis vitæ affectibus incensus, virtutum omnium at maxime humilitatis cultum actibus suis exhibuit. Adeo vt cum miraculorum etiam gratia diuinitus decoratus esset; [miracula,] quorum fulgore emicanti sanctitatis eius fama percrebrescebat, vt humanæ laudis auras vitaret, secessum a solo natali remotum, vbi soli Deo notus degeret, [peregrinatio.] cogitarit. In Aquitaniam igitur profectus, audita miraculorum celebritate, quæ ad tumulum S. Martialis magis in dies coruscabant, Lemouicas venit beatissimi opitulatoris apud Deum præsidium vigiliis & orationibus efflagitans, quo sibi solitariam vitam meditanti consilium felicis successus affulgeret. [solitaria vita,] Diuino igitur lumine irradiatus in montem saxis asperrimum, frondibusque vmbrosum, prope id oppidum (cui postea sancti aduenæ memoria nomen indidit) se recepit, sibi a Clericis Ecclesiæ B. Martialis designatum: illicque cellulam construxit, in qua cælestem militiam exorsus, puri famulatus Deo obsequia reddere instituit, vigiliis, ieiuniis & orationibus assiduus. Nec sua ex statione vnquam pedem dimouit, nisi festis solemnioribus quibus B. Iuliani Martyris prope sitam ecclesiam, vel etiam aliquando S. Martialis sepulchrum, magno cum religionis affectu visitabat.

[4] At latere cupientem, diuinæ virtutis magnificentia, quæ eum circumfulsit, inuitum propalauit. Ex huius enim miræ conuersationis actibus, cum e solitudine splendor accolis circum degentibus refulsisset, [plurima miracula,] concursus ad eum fieri cœpit infirmorum opem enixe eius deposcentium, quos ille precibus fusis, impressoq; crucis signaculo recreabat. Energumenos siquidem a dæmonū agitatione liberabat, lunaticis mentē tranquillā, cæcis visum, claudis incessum, restituebat. Cumq; diu tam signis, quam virtutibus claruisset vir sanctus, cōfectus senio, susceptis cum incredibili pietatis sensu sacris mysteriis, terreni carceris mole deposita, ad æterna tabernacula cōmigrauit. Inque S. Iuliani Martyris, [sepultura,] quem ex cælitibus propensius coluerat, æde sepultus, clariora præstitit mortuus quam viuus suorum meritorum insignia, [cultus.] quæ æternæ venerationi nomē eius ac pignora apud posteros consecrarunt. Plura de eo non comperimus.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Walerich

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Walerich

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.