Ökumenisches Heiligenlexikon

DE B. VERONICA DE BINASCO, VIRGINE, MEDIOLANI.


An Ch. MCCCCXCVII.

Veronica de Binasco, Virgo Mediolani (B.)

[1] Binascum Longobardiæ oppidū est, medio fere Ticinum inter ac Mediolanum itinere, quod Leander Albertus honestum & frequēs castellum vocat, traditq; ad Bacinas Latine dictum Alciato, qui isthic magnificam habuit villam, [B. Veronicæ patria,] Binas aliis. Hinc orta sub annum 1445. Veronica est, quæ vicesimosecundo anno ætatis religiosum institutum Mediolani in S. Marthæ cœnobio complexa, tandem anno 1497. 13. Ianuarij, [natalis] feria 5. sancte mortua, viginti post annis, Leonis X. auctoritate, in eodem monasterio coli cœpit. Eius meminit Ferrarius in generali catalogo SS. his verbis: Mediolani in cœnobio S. Marthæ, depositio B. Veronicæ de Binasco Ordinis Prædicatorum.

[2] Sitne illud S. Marthæ cœnobium, Prædicatorum institutione olim formatum, haud possumus pronuntiare: nihil in Veronicæ vita reperimus, [professio.] vnde id conficere fas sit; S. Augustinus, ac S. Martha ceu peculiares Patroni identidem memorantur. Fortaßis hoc scribendi præbita Ferrario est ansa, [vita,] quod Isidorus Isolanus Prædicator, cuius alia quædam præclara extant monumenta, vitam Veronicæ descripserit. Ea anno 1518. Mediolani, typis Gotardi Pontici edita est.

[3] [ad hunc scholia,] Quod nacti sumus exemplar in membrana excusum, scholiis erat, auro, minio, colore vario, exaratis illustratum: quæ, etsi pietatem rerumq; sacrarum reuerentiam eximiam sapiebant, addere tamen omnia superfluum duximus. Bibliopola, a quo id in Italia emptum est, asserebat Cardinalis S. Cæciliæ Sfondrati fuisse, eiusq; studio scholia illa adiecta. Innuebat, vt remur, Paulum Æmilium Sfondratum, non eius patruum Nicolaum Sfondratum, qui Pontifex Maximus Gregorius XIV. dictus est: fuit alioquin vterque tituli S. Cæciliæ Cardinalis; nam Franciscus Gregorij XIV. parens, tit. S. Anastasiæ Cardinalis fuit. Ast omnium horum ætate anteriora sunt horum scholiorum nonnulla, vt ad lib. 3. cap. 6. dicetur. Erat in eodem volumine officium de B. Veronica, manu exaratum, ac Missa, quæ omittenda duximus.

[4] [raptus, & reuelationes.] Multa in extasi vidisse memoratur Veronica, quæ viri docti respuunt vt suspecta falsitatis, circa vitæ Christi mysteria: verum isthæc fortaßis obscurius ab ea narrata, ita scriptor exposuit; aut ipsa ex rerum istarum præceptis animo imaginibus retulit, cum immensam vim diuinæ lucis & dulcedinis, quarum nullas habebat in phantasia species, exprimere non posset. Atque id in aliorum quoque Sanctorum raptibus & reuelationibus licebit subinde obseruare.

INEXPLICABILIS MYSTERII GESTA B. VERONICÆ VIRGINIS
PRÆCLARISSIMI MONASTERII S. MARTHÆ VRBIS MEDIOLANI,
SVB OBSERVATIONE REGVLÆ DIVI AVGVSTINI.

Veronica de Binasco, Virgo Mediolani (B.)

Avctor. Isidoro Isolano.

DEDICATORIA.

Christianissimis Francorum Regibus
Frācisco & Glaudiæ iugalibus, a Mediolaniq;
Ducibus inuictissimis, Frater
Isidorus de Isolanis Mediolanensis,
Ordinis Prædicatorum, humani
diuiniq; Regni felicitatem.

[1] [Christianorum gesta maxime celebrari debere.] Qvisqvis ab orbe condito, Francisce Glaudiaq; maximæ spei Reges, mortalium stratagemata magno & excellenti ingenio nosse sategerit; ea quibus Catholicæ veritatis cultores viri præclarissimi fulsere, maiori ceteris admiratione digna esse persuasum habebit, fatebitur, constantissimoque asseuerabit ingenio. Nempe si Iudæos, genus electum Deo instituente; sapiens, præclarum; si philosophos, animi nobilitate præcipuos; si legislatores insignes spectatosque; si Reges, altissimos principatus maiestate; si magnificentissimos vrbium conditores; si Duces illustrissimos, bellorum, inquam, fulgura, ac viros denique litteratissimos, qui in omni gente, quæ sub cælo est, claruere, ad vnum iustissimi throni examen euocaueris, Christianis incomparabiles omni ex parte inuenientur. Solis Iudæis notus nonnumquam Deus felicissimus creditus est: qui sacrificiorum pia sacra eidem Deo cæli libantes spiritu præcelluere prophetico. Philosophi viri præ ceteris mortalibus naturæ secretiora lustrantes, eruditi, elegantes, immortalis animi signa admirandis operibus dedere. Legislatores æqui prudentes, gnarique rerum humanarum, tot tantisque rebus publicis institutis, orbem vniuersum auxisse videntur. Reges pientissimi, magnarumque mentium pectora sortiti, diuites, præclari, stabiles, historiographos illustres effecerunt. At qui bella gessere Duces inclyti, nobiles, ingenui, pacem armis seruauerunt, magnisque tropæis inter mortales benefici placidique cōmemorari sategerunt. Litterarum denique eruditissimi cultores pectoribus altis omnia excoluisse, illustrasse, immortaliaque reddidisse videntur. Sed, o Christum Deum immortalem! o hominem in tempore quidem natum, sed cunctorum habenas perpetuo moderantem! o Deum altissimum, cuius diuini sectatores Iudæorum dogmata cælesti lumine perspicua facientes ante mortalium oculos posuerūt; & holocausta in melius permutantes sancti Spiritus aduentu Prophetas superauisse non ambigimus. Enimuero philosophantium litteraria instituta Christianis comparata dogmatibus, exilia, impolita, cœca, fœda, deformiaque, duce vero, ac periculis ostentantibus inueniuntur. Iam Christiano lumine Reges amplissimi sapientes effecti apud Superos inexcogitato mortalibus diademate coronari peroptant, magnique Duces arma Christo referunt. In Christianæ profecto familiæ laudibus dicendi copia ægra fatiscit, nubila grauisque sedet: secundis etiam felicibusue flantibus Euris velox ac constans fons eloquentiæ manans deficit, hebet, & languet. O Christianorum diuinas gentes! o rempublicam mirificam, diuina honestate obsignitam, præstantissimam, optimam, quæ humanos animos non inter sidera inani figmento locat, verum beatis enumerat spiritibus, sanctoque viuendi genere post fata beat!

[2] Quamobrem, Francisce Rex inuictissime, Glaudiaque coniux magnanima, a quibus Italia pacem optatissimam inaudito triumphi genere præuio demum accepit; Celsitudini vestræ volumen secreta continens cælestia offerre institui. Cui enim circumspectius honestiusue virginea gesta Christianam fidem extollentia dicare fas erit, quam Regibus Christianissimis? Tu enim es ille Christiani exercitus Imperator, O Francisce Rex inuictissime, [Regem & Reginam ad magna pro fide Catholica agenda, hortatur Auctor:] quem Catholica religio, Crucis munimine insignitum, Christi nominis hostes superaturū præstolatur, obsecrat, certoque numine sperat. Iam iam videre videntur omnes Christiani Imperij fines Michaelem Archangelum sacrum crucis signum ante te deferentem, voce magna clamantem & dicentem. Hæc dicit Dominus Christo meo Francisco, cuius apprehendi dexteram vt subiiciam ante faciem eius gentes & dorsa Regum vertam: Ego ante te ibo, & gloriosos tetræ tibi humiliabo. Te vero, Glaudia, Reginam constantissimam labenti orthodoxæ Reipublicæ veluti suffragia allaturam plurimi venerantur, colunt, & exceptant. Verumenimvero in cælum oculos mentis attollite nonnumquam, o Reges tantæ spei, & iusta Dei iudicia considerate, quibus ab immortali Deo electos Principes immeritos didicimus reprobari, siue dum iustitiam pessumdant, siue dum Romanum Pontificem minime venerantur, siue dum naturæ deliciis laxant habenas. [& ad timorem Dei.] Vos itaque, in quibus domus Dei pene diruta atque Imperium militantis Ecclesiæ inclinatum recumbit, magni Dei tremenda numina pertimescere rogamus: obsecrantes per viscera misericordiæ Dei nostri, quo humanarum diuinarumque rerum secundos successus vobis afferant, confirment, consolidentque vsque in diem Christi Iesu.

[3] Cogor itidem mea quantulacumque litteraria dona Tuæ inscribere Maiestati, o Francisce Rex maxime, ne detestandum ingratitudinis crimen subeam. [Rex Auctorem suo sumptis alit.] Superioribus etenim mensibus per tuas litteras iniunxisti viro vndique clarissimo Ioanni de Selua Senatus tui Mediolani æquissimo Præsidi, vt tuis eleemosynis me aleret, quamquam varia Italiæ regna pro meorum Superiorum imperio sæpenumero peragrarem. Accipite igitur Reges Christianæ Reipublicæ lumina diua Virginea gesta, Veronicamque virginem incognitæ mortalibus sanctitudinis numinibus vestris tutelaribus annumerate. Valete felices. Ex ædibus Diuæ Mariæ Gratiarum, Mediolani, in solemniis S. Michaelis Archangeli MDXVII.

[Annotatum]

a Occuparat paullo ante Mediolanum, aliasq; Insubrum vrbes Franciscus I. Galliæ Rex.

PROOEMIVM IN VITAM B. VERONICÆ MEDIOLANENSIS,

Fratris Isidori de Isolanis Mediolanensis
Ordinis Prædicatorum & vitæ regularis professoris.

[4] [Miseris Ecclesiæ temporibus, Sancti a Deo excitantur:] Cælestibus diuinarum litterarum prodentibus arcanis, didicimus infelici tempestate circum nostra tempora dilabēte homines futuros, qui integritate animi, fide, speque inuiolabili, pietate insignes, frugales, ac eximia sanctitudine superis ciuibus familiares, in præceps ruenti per abrupta vitiorum humano generi præsto adessent, & tamquam splendidissima lumina orbem vniuersum illustrarent. Horum quamquam præclarissima virtus plurimis mortalium abscondita latebit; eos tamen summus opifex tanto amore prosequitur, vt vna se cœnaturum mystico verbo spoponderit. Si quis, inquit, aperuerit mihi, intrabo & cœnabo cum illo. Hæc quidem munere prouidentissimo Christi maximi imperij militantis Ecclesiæ iura moderantis euenire non ambigimus, fatemurque, ac sole clarius obstrictis oculis lumen fidei clarissimum non abiicientibus explorata redduntur. [Apoc. 3. 20.]

[5] Enimvero cum præliaretur Principum gladio aduersus Christianam Rempublicam humani generis sæuissimus dæmonum exercitus, obiecit insatiabili homicidæ Deus pientissimus colla Martyrum, [Martyres contra tyrannos decertant.] Virgines quoque præclarissimas, quarum lacteo sanguine debaccharetur. Retulere inuictissimo tropæa, & sanguine proprio laureati supernæ terrenæque Hierusalem muros magnificentiores amplioresque effecerunt. Terga dans victoribus Sathan altera bella suorum militum impiæ turbæ nouis armis dimicaturæ iniungit. Arma quidem refert victus; at hæreses infelicia mortalium ingenia edocet. Hinc Arrius, Sabellius, Ebion, ac plerique falsa sanctitudinis imagine deceptos homines innumeros ad tartara demiserunt. [Doctores contra hæreticos.] At Christus cælestibus fulgidus armis viros delegit, queis diuina Spiritus sancti munera quam largissime donauit. Hi fuere Catholicæ veritatis Doctores innumeri, os & sapientiam a Patre luminum accipientes, quibus resistere non potuerunt orthodoxæ sapientiæ hostes teterrimi. Sequuti tandem hypocritæ tristes, qui Christiano titulo insigniti, vita turpi, iniquis moribus, verbis sceleratissimis Christi Maximi iussa haud in magno ponunt discrimine. Quis etiam supercælestium fœtorem sulphureum putei ardentis horum impietatis ferre patienter queat? [Confessores & Virgines contra hypocritas.] Hos feminei sexus sanctitudine (vt viros diuinos præteream) præclarissimo ingenio, rerum diuinarum certissimis periculis ad se petram allidit Christus, qua confringuntur, atteruntur, & inanissimi sole clarius ostēduntur.

[6] Plurimæ quidem feminæ Christianæ religionis nostra tempestate floruerunt, quarum gesta impiis incredibilia censentur, pij vero lumine fidei illustres eadem Dei mirabilia demirantur, credunt,, ore prædicant & fatentur. [Miranda quæ sanctis feminis accidere.] Quis enim non admiretur feminam singulis hebdomadis passionis Christi dolores experiētem? Quis non obstupescat Christi Maximi stigmata in corpore portantem, futura præloquentem, suprema Dei immortalis arcana Angelis docentibus clarissime intelligentem? Ambigendum minime Angelum tenebrarum lucis Angeli speciem sæpenumero mentiri: sed credo equidem (nec vana fides) id hominum genus ab Deo esse, regi, & instrui, qui cælestia alto ingenio meditantes in diuini amoris nouas erumpunt flammas, ac supra naturæ vires demiranda experti mirabiliora docent, contemnuntque omne quod in mundo est, vt Christum lucrifaciant. Hæc probandorum spirituum an ex Deo sint lex est, hæc ratio, hicue modus. Quos vbi dignouerimus, captiuandus est intellectus noster in obsequium Christi.

[7] Quamobrem Veronicæ Virginis incomparabilis, quæ me annos adolescētiæ agente diem obiit, magnum sui nominis titulum mortalibus, præsertim Mediolanensibus, relinquens, gesta conscribere orsus aggredior. Collegere primum isthæc, [A quibus acceperit auctor, quæ de Veronica scribit.] Christi Maximi imperio, Benedicta femina sanctimonialis grandæua cœnobij Diuæ Marthæ, Veronica reuelante, Thadæaque Ferrariensis, ex Bonaliorum familia, eiusce professionis, (quā a secretis Veronicæ esse voluit Saluator) oculatissima equidem indagatrix Virginis Veronicæ actorum. Tribus voluminibus ea conscripsit Benedicta materno eloquio, quæ Latinitate donantes eisdem tantummodo ordinem addidimus. Neque volumina manu Benedictæ conscripta diuersa continent, sed duo archetypi sunt, tertius vero ab vtroque exceptus ad verbum transscriptus est. Sunt & apud mortales nunc plerique rerum Veronicæ probatissimæ virtutis testes. Nos equidem cæleste hoc opus exorsi sumus diuina miseratione, neque enim nos dignos arbitramur, qui talia Latino sermone donemus. Verum cum nostræ exilitas conditionis candidæ veritati aut addere quodpiam nequeat, aut minuere, Euangelica sententia in medium afferenda est: Spiritus vbi vult spirat, & vocem eius audis, & nescis vnde veniat, aut quo vadat: sic est omnis qui natus est ex Spiritu. [Ioan. 3. 8.] Sed cum benignum sit & plenum ingenui pudoris fateri per quos profeceris, quemadmodum obnoxij animi est, & infelicis ingenij indicium existit, obtrectatione alienæ scientiæ famam sibi aucupari; fatemur Benedictam Veronicæ gesta conscribentem, diuinos amores spirantibus verbis vti; quam nos frigidi pectoris imitari nequimus. Quæ igitur latenti energia carent nostra volumina, etsi in tanta scriptorum turba in obscuro sint, nobilitate tamen ac magnitudine rerum scriptarum me consoler. Vtcumque erit, iuuabit tamen rerum gestarum memoria pro virili parte, & meipsum consuluisse. [Liu. lib. 1.] Enimuero (vt nobilis historici verbis iterum vtar) si me amor negotij suscepti non fallit, in harum rerum cognitione hoc præcipue salubre ac frugiferum tibi aderit, quoniam omnis exempli documenta in illustri posita monumento intuebere. Inde tibi quod imitere capias: inde fœdum incœptu, fœdum exitu quod vites. Ceterum opus præsens multifariam diuisimus, satis ingenuo Lectori facientes. Per libros enim & capita secta volumina sensum augent, & ignauis vigorem interualla præstare consueuerunt.

BVLLA LEONIS X.
Permittentis coli festum B. Veronicæ.

Leo Papa X. dilectis in Christo filiabus
Matri & monialibus monasterij B. Marthæ Mediolani
salutem & Apostolicam benedictionem.

[8] Cvm, sicut venerabilis frater a Dionysius Episcopus Maclouiensis apud nos & Sedem Apostolicam pro carissimo in Christo filio nostro Francisco Francorum Rege Christianissimo, [Dionysius Episc. Maclouiensis Legatus Regis Galliæ apud Pontificem.] nobis nuper pro parte vestra exposuit; Vos summopere cupiatis quondam Veronicam, dum in humanis ageret, vestri monasterij monialem professam, ob singulares exemplaris vitæ virtutes, ieiunia, orationes, vigilias, & quamplures alias virtuosas & Deo gratas & acceptas operationes, quas adhuc viuens gratia diuina sibi assistente operabatur, ita vt pium sit credere eam in cælum esse relatam; cum ob crebra quæ suis intercessionibus Dominus noster indies post ipsius obitum operatur miracula, tum ob singularem deuotionem quam ad eam geritis; & vt deuotionis feruor accrescat, & bonorum operum sectatrices indies magis atque magis efficiamini, vt liceat vobis eam in ecclesia & monasterio vestro pro Beata colere & venerari, ac in ecclesiis & sacellis vestris eius imaginem depingi facere. Quare præfatus Dionysius Episcopus & Orator nobis vestro nomine humiliter supplicauit, vt huic vestro tam pio honesto desiderio satisfacere, pro nostri pastoralis officij debito, de benignitate Apostolica dignaremur.

[9] Nos igitur qui fideles quoslibet, & præsertim feminei sexus sub suaui religionis iugo Domino famulantes, ad deuotionem & venerationem Sanctorum & Sanctarum Dei, quantum possumus, libenter excitamus; & vt imitatrices illorum existere valeant, [Permittit Pontifex Veronicam vt Beatā coli, eiusq; imaginem pingi.] earum piis desideriis ex magno deuotionis feruore prodeuntibus libenter annuimus, huiusmodi supplicationibus inclinati, vobis quod pro vestra speciali consolatione eamdem Veronicam in vestris ecclesiis & sacellis vt Beatam venerari, & illius imaginem depingi facere, sine incursu alicuius demeriti, vel idololatriæ, seu conscientiæ scrupulo, possitis & valeatis, auctoritate Apostolica & tenore præsentium, de Apostolicæ auctoritatis plenitudine concedimus pariter & indulgemus, constitutionibus & ordinationibus Apostolicis ceterisque aliis in contrarium facientibus non obstantibus quibuscumque. Per hoc autem non intendimus quod catalogo Sanctorum adscripta sit, donec ad illius canonizationem actualiter processum fuerit. Datæ Romæ apud S. Petrum, sub annulo piscatoris, die quintadecima Decembris M. D. XVII. Pontificatus nostri Anno quinto.
Euangelista.������a tergo
Dilectis in Christo filiabus Matri & monialibus monasterij B. Marthæ Mediolanensis.

[Annotatum]

a Dionysius Brissonettus LXIX. Episcopus Maclouiensis, vir sanctissimus, missus quoque fuit pro S. Francisci de Paula canonizatione ad Leonem X. Legatus, vt 2. Apr. dicemus, & B. Ioannis de Craticula prædecessoris sui beatificationem obtinuit, de quo I. Febr.

COMMENDATIO HVIVS LIBRI Ad Patrem monasterij S. Marthæ.

Rufinus Belingerius I. V. Doctor, Archipresbyter
Ecclesiæ SS. Naboris &
Felicis de Pustino Papiensis diœcesis,
Reuerendissimi in Christo Patris &
Illustrissimi Domini D. a Hippolyti,
miseratione diuina Sacrosanctæ Romanæ
Ecclesiæ Tit. S. Luciæ in Silice
Diaconi Cardinalis Estensis, Administratoris
Archiepiscopatus Ecclesiæ
eiusdem, Vicarius Generalis, Venerabili
in Christo Patri D. Io. Antonio
Borsano, Ecclesie S. Pauli Mediolani
Presbytero parochiali, salutem
in Domino & caritatem.

[10] Hoc præsens opusculum veluti rosa prima omni suauissimo sapore referta, quæ ex sacro cœnobio huius inclytæ ciuitatis decus & ornamentum venerabilium Sanctimonialium S. Marthæ Mediolani, vti ex saporifero rosario, Spiritus sancti rore irrigata, diuina gratia illibata custoditaque, ac Angelica manu decerpta, tibi potius quam alij iure dicari & donari debuit: earumdem enim sancto regimini, iudicio totius ciuitatis, & non casu, Pater spiritualis & animarum suarum iustissimus Rector delectus fuisti. Conueniens quippe erat, vt illæ sacræ Sanctimoniales, omni laude dignissimæ, te virum optimum & pari laude dignum in talem Patrem & animarum suarum custodem plene haberent: & vt quando eas, vt decet, exhortaris (prout facis sæpissime) ad ferendam crucem propriam cum patientia & humilitate, habeas solum libellum hunc, ex quo sumens non aliunde, sed ex ipsismet, amplissima documenta, si eas ad humilitatem, si ad obedientiam, si ad paupertatem, castitatem caritatemque & alia huiusmodi similia exhortari volueris, ex rosario isto modum & exempla habebis amplissima.

[11] Et vt facilius id agnoscas, libet huius Virginis vitam carptim transcurrere, [B. Veronicæ vitæ compendium.] quo facilius eius merita possis contemplari. Pluribus testimoniis edocti & certi sumus Beatissimam Veronicam mediocribus ortam parentibus, prius sese Deo dedicasse quam Deum potuisset per ætatem cognoscere; & anno iam maiorem virginitatem suam consecrasse Christo, quem sua in maiestate sedentem mirabili visione contemplata est; & arcana cælestis aulæ vidisse, quæ effari non potest lingua mortalis. Habitum vero S. Augustini deuote extorsit in cœnobio antedicto, [Variæ virtutes:] mundanas delicias a se abdicauit, orationi se totam dedit, ceteras Sanctimoniales vt idem facerent & docuit & persuasit: ægrotantibus summa diligentia & caritate ministrauit: diabolicas tentationes & assiduas malignantium spirituum pugnas clypeo patientiæ & fidei galea superauit. Nullum ab ea verbum non religiosum, non sanctum excidit: omnis sermo eius de moribus fuit & de religione, de pietate, de contemptu mundi, de amore Dei & proximi, de cælesti patria. Nemo ad eam accessit, qui non doctior meliorque abierit. Doctrina eius infusa non acquisita fuit: prius magistra visa est, [abstinentia:] quam discipula. Summa huius Virginis abstinentia fuit & mirabilis vitæ austeritas: quippe quæ vini & carnium vsum prorsus abiecerit. Ad cibum veluti ad supplicium pergebat: ad communionem altaris quæ illi frequens erat, [pietas:] quasi ad cælestes nuptias inuitata esset, summa cum alacritate, humiliter tamen & deuote, proficiscebatur. Nullæ illi plumæ: sed ex duris asseribus lectum sibi confecerat: [vigiliæ:] vltra tres horas interdiu noctuque non dormiebat: reliquum omne tempus vigilando, orando, prædicando, misericordiæ opera agendo, contriuit. Luctabatur quam frequentissime cum dæmonibus. [lucta cum dæmone:] Sed dicebat cum Apostolo, Cum infirmor, tunc fortior sum. [2. Cor. 12. 10.] Rapiebatur sæpe a Spiritu, & in aere suspensa diuinis contemplationibus pascebatur, adeo vt extra se acta & percussa nihil omnino sentiret. [raptus crebri:]

[12] Migrauit Virgo hæc in cælum ætatis suæ anno quinquagesimo secundo, & corpus aliquamdiu seruatum, tandem in præfato monasterio conditum est, non sine maxima populi deuotione ac reuerentia; cuius tactu plerique ægroti sanitatem sunt consecuti. [miracula a morte:] Postea quoque Virgo iam cælo recepta, vota supplicantium benigne audiuit, & vt a sponso & Domino suo Christo exaudirentur curauit, & curat vsque in præsentiarum. Quæ omnia cum nota fuissent, fama publica referente, etiam Sanctissimo D. N. D. Leoni Papæ X. per breue suum Apostolicum, [cultus priuatus & imago permissa a Pontifice.] quod vidimus, legimus & tractauimus, edixit ipsam beatam Virginem in cellulis commonialium suarum & earum ecclesia posse depingi, eamque vti beatam, priuatim tamen, & non publice posse coli & venerari. Idcirco cum omnia præmissa nobis notissima sint & vera, ordinauimus præsens opusculum, vti verum in omni sui parte, & Christianæ religioni conforme, posse & debere imprimi, quibuscumque in contrarium facientibus minime obstantibus. Vale & pro me Deum rogare digneris.

[Annotatum]

a Hippolytus Estensis, Herculis I. Ferrariensis Ducis filius, Strigoniensis Archiepiscopus fuit, deinde Agriensis & Nouariensis, vt scribit Ciacconius. Recensetur a Cl. Roberto inter Mediolanenses Episcopos centesimus vicesimus, postq; eum Hippolytus II.

VITÆ LIBER I.
De moribus eius.

Cap. I. De ortu & parentibus Veronicæ Virginis.

[1] Est apud Insubres oppidum, quod Binaschum dicunt, medio itinere inter Papiam ac Mediolanum. Illic ex familia humili Nigrorum orta est Veronica Virgo. Ruri colendo eius pater insistebat, atque rerum nonnullarum vilis pretij mercationibus. Quamobrem a teneris annis, parentum iussu ac pauperie, agris purgandis Veronica incubuit. [Veronica agros purgat.] Neque vero terrenis egens diuitiis Veronicæ familia, virtutum præstantia caruit. Asserunt enim plerique illius patrem haud mediocris innocētiæ virum extitisse, rectum, simplicem, Catholicumque. [Eius parens vir probus.] Qui equum aut iumentum quodpiam cum vendere se contingeret, ementibus latentes iumenti sui defectus magna simplicitate aperire consueuerat. Talibus itaque nata parentibus Virgo Veronica, admirabile nomen Dei ipsa stirpis suæ humilitate clarius illustri mortalium nobilitati reddidit.

Cap. II. De desiderio celestium.

[2] Diuini amoris face vehementer succensa Virgo Veronica, parentum iussa capessens, purgandis agris plurimis comitata feminis, sæpius incumbebat. Erat autem mirum in modum cogitabunda, sodales fugiens solaue operari peroptans. Cumque operans solitudine oblectaretur, videntibus procul plurimis, lacrymas vbertim emittebat. [Solitudinis amans, iocos & cantus respuit, ex pietate.] Quid vero in Virgine lateret ignaræ sociæ demirabantur. Inspectabant siquidem Virginem omni morum honestate pollentem inter operandum lacrymas effundere, verba iocosa surdis auribus obaudite, concentibus non oblectari, parce comedere, parcius bibere, parentibusque omni humilitate in cunctis obsequi. Non erant hæc Virgini rara, sed continua. Noctes vero & dies cum plerique Virginem talia agere præter ætatem admirarentur, magnum quid profecto in ea latere arbitrantur.

Cap. III. De apparitione B. Virginis.

[3] Concepto religionis voto, assiduis precibus Veronica efflagitabat ab monasterij Diuæ Marthæ Matre sancto habitu indui. Cui suadebat Mater eadem litteras perdiscere. Satagebat itaque Virgo satis iussa Matris perficere. [Noctu litteras discit.] Quamobrem totam diem rebus domesticis cum a patre insistere cogeretur, nocte vigilans litteris perdiscendis intendebat. Precabatur vero Deum pientissimum Matremque beatissimam, quo sibi præsto adessent in litterarum acquirenda notitia, a qua prohibebatur frequenti manuum opere. Apparuit tandem Virgini Dei immortalis genitrix fulgentissimus vestibus cærulei coloris induta. Quo territa visu Virgo Veronica præ timore in terram pene delapsa est. [Apparet ei D. Virgo, iubet 3. tantum litteras discere.] At Mater pientissima propior virgini timenti effecta, dixit: Ne timueris filia mea: neque plurimum coneris litteras nosse. Meæ nempe voluntatis est, trium tantummodo litterarum peritiam te habere: Prima coloris albi erit, secunda nigri, tertia rubei. Enimuero animo viribusque receptis Veronica audentior effecta ait: Tune Virgo beata existis mater Domini? Quæ respondit: Dei omnipotentis genitrix sum. Cui Veronica: Hocce numquam crediderim, [Dubitat de visione.] quod ipsa vilis femella cum sim, indigna existam ad quam Mater Dei veniat. Arbitror potius te diabolum fore, qui me deceptum veniens huiusce eximiæ mulieris speciem induisti. Cui mater Dei: Ne ambigas, filia, me matrem Christi esse: ipsa enim ego sum. [Trium litterarum explicatio.] Audi vero trium litterarum significata. Album quidem elementum signat cordis munditiam, cui nanciscendæ totis animi votis te incumbere iubeo. Caueto ne quando quodpiam amore illicito prosequaris. Omnis vero tua dilectio in Filio meo meque tota mente figenda est. Verum littera nigra docet, vt numquam scandalum sumas ab proximi operibus. Peragant licet homines opera mala, tu tamen impiis semper compatiere, satagesque cuncta in meæ voluntatis ordinem mente deducere. Preces quoque assiduas pro errantibus fundes coram Deo filio meo. A murmuratione teipsam semper custodies, siue tibi, siue proximo mali quoduis illatum fuerit. Quod ad elementum spectat rubricatum, iubeo te quotidie saltim partem passionis filij mei quam attentissime meditari. Si ceteras litteras perdiscere poteris, recte; sin minus, hæ tres mente numquam excidant. Quisquis animi puritate claruerit, ille coram filio meo splendescet. Qui vero murmurationi studuerit, anima eius erit veluti nigredine decolorata neque Deo beneplacens. At meditantis filij mei sæuam mortem animus, diuino amore rubescet: cui ab alto diuina munera (malis equidem ignota) donabuntur. Et hæc dicens summi Opificis mater euanuit.

[4] Enimuero litteras posthæc Veronica haud magnipendit, Matris Dei verba in corde suo conferens rebusque ipsis obseruans. [Fit laica in monasterio S. Marthæ.] Quamobrem habitum Sororum, quæ diuinis officiis decantandis minime addictæ sunt, induere sategit, in eoque diem obiit. Et hæc euenerunt anno ab Natali Christiano sexagesimo tertio supra millesimum & quadringentesimum, anno quoque tertio anteaquam Veronica religionem subiret.

Cap. IV. De modo viuendi monasterij
D. Marthe vrbis Mediolani.

[5] Iam fere centesimus ac quinquagessimus annus dilabitur, a supra annum ortus Dominici millesimum quingentesimum ac decimum septimum; [Monasterij S. Marthæ origo,] quo a nonnullis mulieribus venerabilibus cœnobium Diuæ Marthæ vrbis Mediolanensis initiatum fuit. Terrenis diuitiis carens, rerum spiritualium copia locuples habebatur. Vixere enim illæ primæuæ Sorores innocentissime, [sanctitas,] ac potius Angelico quam humano more. Apostolico priuilegio Confessorem deligunt Sacerdotem secularem, cuius consilio atque auctoritate in spiritualibus gubernantur ac temporalibus, præsertim cum magni ponderis quodpiam actitandum euenerit. Harum Sororum viuendi genus sub Diui Augustini regula militat. Huius quoque religionis propago per multas Italiæ partes cœnobia construxit. Didicimus veridica assertione Sororibus huiusce cœnobij Diuæ Marthæ, in exordio institutionis summa pace Deo famulantibus, inter cetera mirabilia hoc sæpenumero accidisse. [miraculis illustrata.] Cum enim Soror quæpiam diem obiisset, aperto sepulchro cadauera vltro cedebant, locum ampliorem nuper defunctæ concedentia. Hocce conspicatam se apertissime Agnes de Fidelibus Mater aliquando præfati monasterij, femina virtutibus præstans, asseuerauit.

[Annotatum]

a Videtur Auctor hic velle dicere, circiter annum Christi 1367. ædificatum fuisse hoc monasterium. Non enim 1667. quem verba videntur exprimere, potest intellexisse.

Cap. V. De moribus & vita
Sororis Michaelinæ Ariminensis.

[6] Nobilis quædam mulier Ariminensis, nupta viro præpotenti, [Michaelina cœnobium Arimini exstruit, eisq; præest:] cum Mediolanum concessisset negotiis nonnullis vrgentibus, hospitium delegit cœnobium Diuæ Marthæ. Hæc vita, moribus, ac sanctitudine, exemplisque Sororum, mente concepit monasterium sub pari viuendi norma Arimini instituere. Quod in patriam rediens toto studio perfecit. Condito autem ab se cœnobio multos per annos præfuit. Denique post fata, innumeris claruisse miraculis fertur. Virum quoque eius eremiticam vitam duxisse plurimi referunt, [miraculis claret.] sanctoque fine deinum quieuisse. Hæc est Michaelina, quam apud Superos conspexit Veronica solenni Dini Patris Augustini celebritate. Cuius ideo meminimus, vt clarior reddatur viuendi mos cœnobij D. Marthæ.

Cap. VI. De moribus & vita Sororis.

[7] Minime hoc loco prætereundum censeo, in monasterio Diuæ Marthæ admirabilem quampiam fuisse Sororem, nomine Iustinam, [Iustina 30. annis phthisi laborat.] patria vero Mediolanensem. Hæc munere peculiari orationis assiduæ claruit. Incidit vero phthisin: quamobrem sæpenumero sanguinem euomebat. Ea ægritudine triginta labentibus annis ægrotauit. Quo temporis spatio semotam ab ceteris cellulam inhabitans, orationique fere semper intenta, ieiuniis & abstinentiæ nequaquam parcebat. Sola sedebat ante oratorium, ab ipsa eadem sua in cella locatum. Ibi beatissimæ Matris Dei imaginem affixerat, [Erga D. Virginem mire deuita.] quam summopere venerabatur, frequentiori eius memoria vehementissime oblectata. Exultabat, iocundabatur, cordeque gestiebat summi Opificis matris recordatione hilarior effecta. Quapropter hisce sanctitudinis exemplis excitabantur Sorores ad rerum diuinarum ardentissime subeundos amores. Totam fere noctem ducebat insomnem, orationi vacans; somnoque victa sese quieti laxabat, caput pectori reclinans. Naturæ vero ad summum concedens stratui caput ipsum ad quiescendum applicabat. Hoc viuendi genere triginta annorum spatium transegit. Terreni nihil optauit, ad cælestia semper inhians. Toto satagebat studio vt seipsam contemneret.

[8] Verum Iustinæ exitu appropinquante, concentus sanctorum Angelorum in sublime & Sorores clarissime audierunt. Nesciebant Iustinæ obitum instare: [In eius morte auditur concentus Angelorum.] demirabanturque harmonias cælestes, quas puerorum voces primum arbitratæ sunt. At campanulæ signo facto pro moriente Iustina, accurrerunt Sorores, satagebantque vltimum spiritum exhalātem intueri. Enimuero circa Iustinæ cellam concentus Superorum frequētior audiebatur, altaque cælorum paullatim petens, deficiente Iustina defecit. Admirantibus autem Sororibus cælestem harmoniam post cineres Iustinæ, antiqua mulier orationi diu incubuit, petens a Domino beatissimaque matre sibi reuelari, cur in obitu Iustinæ concentus Angelici mortalibus personuerunt. [Inter Martyres in cælo collocata.] Ea femina post assiduas orationes audiuit vocem dicentem: Soror Iustina loca Martyrum inhabitat. Obstupuit vehementer illa. Quamobrem magis magisque orabat dicens: O mi Domine Deus, quo merito inter Martyres locum gloriæ accepisse Iustinam crediderim, quando nullum ipsa a tyranno perpessa fuerit supplicium? vereor satis, ne vox illa diaboli fuerit artificium. Oranti denique vox tertio repetit: Soror Iustina loca Martyrum incolit; subintulitque: Nam ingentia pertulit supplicia, ægritudine dira nimis triginta annorum spatio perdurante.

[9] Hæc est Iustina quam Veronica manu palmam martyrij gestantem apud Superos aliquando vidisse se asseruit. [Apparet Veronicæ.] Non defuere asserentes munera cælestia se accepisse Iustinæ precibus. Verum cum post Iustinæ fata multos per annos cadauer cuiuspiam Sororis eo sepulchro tradendum foret, separatum fuit caput Iustinæ a reliquo corpore: illicoque sanguis ex eo profluxit. Locatum est vero caput in loco quodam, donec expleto funere nuper defunctæ Sororis, statuerent quid agendum. Interea Soror quæpiam simplicitate ducta, caput accepit & aquis pluuialibus sanguinem abstergebat. Cumque multa aqua eodem sanguine rubesceret, superuenere Sorores. Aduenit quoque Sacerdos monasterij Pater, largoque sanguine Virginis inaniter fuso vehementius indoluerunt. [Alia circa eius reliquias portenta.] Cogitauerant enim venerabilius ipsum caput recondere. Idem quoque caput in loco quopiam minus reuerenter locatum, sæpius nullo pellente decidit. Quocirca iussu Patris cœnobij inter Sanctorum reliquias custoditur.

Cap. VII. De eius Confessore.

[10] Qvoniam Confessoris Veronicæ Virginis frequentior habenda est mentio, de illius moribus nonnulla prænotanda censui. Fuit igitur patria Mediolanensis, ex nobili familia virorum de Alzate, nomine Thadæus. Is cum in seculo vitam cælibem duceret, cuiusdam anachoretæ consilio sacris initiatus est. Vir equidem magnæ religionis, rebus diuinis sacrarumque rerum cultui deuotius semper insistebat. Non caruit quoque scientia, quæ Sacerdotem semper exornat. Electus fuit Thadæus Sacerdos a Sororibus Diuæ Marthæ in Confessorem, pro indulto Apostolico mense Iunij, ab Veronica vero iam habitu religionis assumpto ante duos menses. Vixit post Veronicæ cineres Thadæus: virginemque illum mortalia reliquisse nonnulli veridica assertione perhibuerunt.

Cap. VIII. De moribus nonnullis Veronicæ
post susceptum habitum sanctæ religionis.

[11] Gemina vita claruit Veronica: contemplationi apprime vacans, ac rerum exteriorum exercitiis sedulo incumbens. Litteras ignorabat, horarum beatæ Virginis lectione dempta, cui frequentius intendebat. Cœnobij pauperie cogente imperioque Matris, [Veronica mendicat pro monasterio.] Veronica deuagabatur: panem per vrbis Mediolanensis vicos ostiatim quæritans. Cogebatur itidem ciuitatis nonnumquam egredi mœnia, ac villas circuire, ad victum monasterij necessaria perquirens. [Contemplationi dedita.] Domum regressa assiduæ meditationi passionis Saluatoris ac propriorum criminum operam nauabat. Lacrymarum autem ea copia ab oculis eius fluebat, [Profuse lacrymatur.] qua exuberantia flumina viderentur. Nullæ voces, nulli strepitus, nulliue motus lacrymis iungebantur. Quocirca multos per annos Virginis latuit sanctitudo. Flentem Veronicam tametsi pleræque Sorores animaduerterint, nil tamen peculiare in ea fore arbitrabantur. Tanti studij semper fuit Veronica diuinum munus alto pectore secretius custodire. Placida facie blandisque oculis domi semper videbatur, corporeque robustior, nullos diffugiebat labores. Vindemiarum ac messis tempore nonnumquam eleemosynas petens, longius ab vrbe secedere consueuerat.

[12] Quamquam tribus annis post susceptum sanctæ religionis habitum, capitis ac stomachi doloribus laborauerit, inuicta tamen mente frugique femina supra quam dici queat, neque corporeos labores, neque spiritualia opera prætermisit. [Semper laborat.] Si quando cœnobij Mater laboribus Virgini quasi ægrescenti parcendum iussisset, aiebat Veronica: Fortis ego ipsa sum viribus: qua de re nefas crediderim quos possum haud subire labores. Operandum est mihi dum valeo, dum tempus adest, dum sufficit ætas. Infelicium omnium sortem miserabatur, cupiebatque cunctis præsto adesse. Corporis sui valetudinem, quietem, ceteraque huiuscemodi nihili pendebat, Dei immortalis interiori oblectata dulcedine. Talia tantaque peragens, viginti præterlabentibus annis vitam duxit omnis religionis exemplar, ac diuino amore vehementer incensa.

Cap. IX. De lacrymarum vberi gratia.

[13] Diximus, atque iterum repetere abs re non erit, insigni lacrymarum munere Veronicam claruisse, quas & priuatim & publice emittere cogebatur. Sategit nonnumquam fluentes retinere lacrymas, [Conatur lacrymas continere.] qua de re raucedine vocis vehementi laborauit. De se vilia & abiecta sentiēs horrebat Veronica interiora sua quoquomodo Sororibus patere. Voluit aliquando lacrymarum violenta retentione ægrotantem Veronicam Mater monasterij medici ope vti, quæ subridens dixit: Leuiuscula est hæc ægritudo. Cras sospes inueniar. Oranti Veronicæ, meditantique, ac pro suis criminibus dolenti, lacrymæ præsto semper aderant. Nullis motibus, nullo fremitu, nullaue voce emissa, profluentes lacrymas in Virgine Sorores demirabantur.

[14] Qua tempestate rapi primum ad supernas delicias cœpit, Christum Maximum audiuit dicentem: [Meditatīo dolorum Deiparæ.] Intellige filia mea, lacrymas passionis meæ gratia ab meditantibus manantes mihi quam gratissimas fore. At cum mei genitricem cælorum Reginam inexcogitato amore prosequar, gratior mihi est dolorum quos in passione mea perpessa est, attenta meditatio.

[15] Retulit Thadæa a secretis Veronicæ, luce quapiam diuinitus apparente tantam lacrymarum copiam effudisse, qua vestes humectatas nimium conspexerit, ac solum, veluti si aquæ vas illic effluxisset. Ob nouum vero ardorem mentis propter contemplata Saluatoris Christi mysteria, fluxus ille lacrymarum vehemens exortus est. [Incredibilis vis lacrymarum ex meditatione Passionis.] Cogitauit nonnumquam Thadæa vas terreum in Virginis cella seruare, quod Virginis raptæ ad Superum choros oculis supponeret, fluentesque lacrymas colligeret. Id quidem Angelo ministro, tandem effectum est. Fuit autem vas lacrymarum collectum; ponderis librarum duarum Mediolanensium. Tacendum hoc loco minime cēseo, Sorores quasdam affirmauisse, flentis Veronicæ ad Superos raptæ lacrymas, quæ tunc vberes emittebat, ante pectus Virginis stetisse immobiles; deinde ad vsus corporeos Virgine regressa hinc inde defluxisse, veluti suapte natura aquas dilabi conspicamur.

Cap. X. De obedientia eius.

[16] Nil actitare volebat Veronica nisi Superiorum imperio, quibus singula quæque interiora & exteriora subiiciebat, rata nō posse se errare si Maioribus paruisset. Quamobrē munera cælestia Veronicæ in lucem facillime prodierunt. [Omnia sua arcana, iussa aperit.] Interrogata enim a Maioribus pro sua auctoritate iubentibus, arcana pandebat. Solatia spiritualia, orationes, meditationes, Angelorum colloquia, Dei quoque miro incensum pectus amore, obedientiæ voto posthabuit. Aiebat Virgo, [Obedientiam quāti fecerit;] oraculum cæleste referens, quam gratissima Deo, quæ pro sinceræ obedientiæ voto peragunt homines. Quapropter quidquid Virgini mandabatur, continuo lubens ac iocunda celeri præstabat exitu. Optanti plerumque Veronicæ nocturnas vigilias præuenire, id ausa minime fuit inconsultis Maioribus. [etiam Christo probante.] Illis vero non annuentibus Virgini aliquando in cælestibus vacanti dixit Iesus Deus immortalis: Scito filia mea, mihi gratius fore te Superioribus obsequentem minime ante nocturnas excubias surgere. Mihi enim summopere placent communis vitæ acta: ac præsertim quæ voto obedientiæ peraguntur. O mihi periocundum obedientiæ munus, qua de cælo descendi factus obediens ad mortem. Hæc Christus. Quocirca probantibus Superioribus deuagabatur Veronica, occlusa manebat, humilitatis operibus studiose incumbebat, maximos obedientiæ fructus mente peruoluens. Impium ac nefas arbitrabatur, vel leuiusculo Superioris mandato quoquo modo reluctari.

Cap. XI. De humilitate.

[17] Præclarissimo humilitatis munere Veronica ita claruit apud Deum & homines quosque, qui eam inter mortales dignouerunt, [Insigniter humilis.] vt incredibilia quæ in ipsa fulsere dona Dei, clariora ac certiora redderent magna sanctæ humilitatis opera. Semper de se vilia & abiecta sentiebat, eademque loquebatur. Nullo Dei beneficio dignam se arbitrabatur, femellamque criminum fascibus onustam asserebat. Quamobrem abiecta opera nusquam loci detrectabat, verum despectissima quæque efficere volebat. [Curam gallinarū gerit.] Inde multos per annos curam gallinarum reclamantibus sæpe Sororibus gessit, nacta eo ministerio solitudinis, cuius erat cupientissima, aptiorem locum. Præclara hac humilitate nitens * voluit aliquādo inter Sorores psalmos in choro decantare, posteaquam ab Angelo etiam omnem psalmodiam modumue decantandi officium didicerat. [Ab Angelo modum cantandi docetur.]

[18] Quid protelabor lōgius? Numquam aliquid effecit Veronica profundæ humilitatis decore non ornatissimum: verba, mores, incessus, obsequia, risus, blanda tristisque facies, vniuersa denique miram in ea humilitatem præ se ferebant. Cum omnibus domesticis vsque adeo modeste se agebat, vt omnium videretur ancilla. Quocirca indies proficiebat gratia, virtutibus & sapientia apud Deum & homines. O quoties Virgo hæc lacrymas vberes dedit, altoque corde suspiria traxit, hinc vilissimam feminam se credens, illinc vero diuinas alloquutiones Angelorumque solatia experiens! [Petit a Christo ne innotescat hominibus.] Angebatur, dolebat, excruciabaturque vehementissime quemuis de se alta sentientem suspicata. Quare summis ac quotidianis precibus ab Christo Maximo nitebatur obtinere, magnisque obsecrabat gemitibus ne quisquam nosset quæ prouidentissima Dei Maiestas sibi dederat cælestia sanctitudinis dona. Humilitate victa Veronica plurima conticuit, sanctitudinis famam opinionemue perhorrescens. Cum mirum in modum torqueretur Veronica, quod rapi ad cælestia nonnulli eam cognouissent, illico soluta sensibus abstrahitur, supernaque ad cælum vehitur ope. Tum Christum conspicatur blandis oculis se intuentem ac dicentem: Scito filia mea cælestes gratias te accepisse ab me Deo immortali, non tui ipsius tantummodo gratia: nam mihi gratæ pariter sunt animæ ceterorum. Asseris te vilissimam creaturarum omnium esse: at exploratum habeto, o filia mea, nullius me personæ acceptatorem fore: sexus, conditionis, fortunæ, nobilitatis, ignobilitatisue omni posthabito gradu lubens mea effundo munera cui voluero. Mihi itidem quam gratissimum esse intellige quod de te indigna sentias. Hinc celebritates Sanctorum apud cælestem Hierusalem decreui toto labentis vnius anni spatio te inspecturam. Quæ cum mortalibus explorata fient, apprime incitabuntur ad veneranda tota mente sincerisque affectibus Sanctorum solemnia. Hæc Christus.

[Annotatum]

* videtur legendum noluit.

Cap. XII. De simplicitate. a

[19] Erat suapte natura Veronica candida simplicitate nitens, vt virtutum omnium exemplar videretur. Vultus, oculi, labia, alterna cum Sororibus ac domesticis colloquia, simplicem cælestis Virginis animum præ se ferebant. Celebri die octauarum Corporis Christi anni millesimi quadringētesimi octuagesimi septimi Sacerdote rem sacram agente, [Videt Christum forma pueri.] Virgo sub corporeis obtutibus conspicata est Iesum sub infantis forma albis indutum, medium inter geminos Angelos inambulantem super altariolo, quod ante Eucharistiæ conseruationis locum stabat. [Putat alias idem vidisse.] Circumdabant itidem infantulum Angeli plurimi. Perseuerauit autem ea visio ab Missæ exordio adusque calcem. Cumque arbitraretur Veronica, iucunda simplicitate pollens, eadem Sorores omnes vidisse, dixit Matri cœnobij eiusque Sorori Vicariæ: Vidistisne infantem Missam agente Sacerdote super altari semper deambulantem? Quibus respondentibus, Minime; rubore perfusa est Virgo, statuitque totis conatibus in posterum celare quæ vidisset. Admirabantur denique Sorores Virginis puritatem, simplicem quoque viuendi morem, quibus cuncta patienti & placida audiebat aure, cedebat omnibus, atque ad sui amorem pertrahebat.

[Annotatum]

a Monet Scholiastes, hoc caput magni esse ponderis, quippe quod præcipue requiritur in canonizatione Sanctorum, vt patet ex Glossa in cap. Gloriosus, de reliquiis & veneratione Sanctorum in 6.

Cap. XIII. De victus parcitate,
ac somni tenuitate.

[20] Præter cōsuetudinaria ieiunia suæ religionis, præterque communem viuendi seueritatem, Veronica in cibo & potu temperatissima fuit: nedum adeo modica, vt admiratu dignum esset. [Pane & aqua vescitur.] Ardentissimo tenebatur desiderio vesci pane & aqua simplici, quod innumeros dies peregit. Totum aliquando diem cibi nihil capere frequentior illi mos erat. Eo præsertim die cibum omnem fastidiebat, quo Christi corpore depascebatur. Vniuersam vero prope noctem in contemplandis diuinis rebus porrigendisque ad Deum precibus duxisset insomnem, si Maiorum iussa minime obstitissent. Isthæc raptus eius longas perlegenti moras in sequentibus libris explorata fient. Erat illi lectus cilicinus, [Lecto cilicino vtitur.] quem tegebat linteamine ex his quibus Sorores pro religionis institutis vtebātur. Nos illius cilicini stratus portiunculā habere sategimus, super aurum & lapidem pretiosum proculdubio præstantiorem. Enimuero Angelico pane Veronicam sæpenumero nutritam non ambigimus; quam rem suo loco aptius explicandam censemus.

Cap. XIV. De itinere eius ad vrbem Nouocomensem.

[21] [Præcipit ei Christus in raptu, vt eat Nouocomum.] Raptæ ad Superos Veronicæ nonnumquam mādauit Christus Iesus, dicens: Volo, filia mea, te Nouocomensem vrbem adire comitantibus Sororibus Thadæa ac Simona, quam absentem licet, domum ego ipse incognito mortalibus modo perducam. Iter autem arripies XVI. Calendas Nouembris. Erat vero annus ille millesimus quadringentesimus octuagesimus nonus. Res demiratu digna: absens Simona vespere præfatum diem antelabēte cœnobium applicuit, atque sole oriente vna ad Nouicomi vrbem concessere, hospitium deligentes apud feminam quampiam occlusam gratia obseruandæ vitæ solitariæ. Dixerat autem Christus Veronicæ: Est in monasterio Diui Francisci senex quispiam, cui nomen Ioannes, famosissimus inter Sacerdotes qui secularium confessiones audire consueuerunt: hunc nominatim euocatum certiorem efficies de talibus apud eum latentibus. [Arcana cuidam Fr. Minors aperit.] Quod Veronica studiosissime effecit. Stupebat, demirabatur, imoque pectore suspiria trahebat senior Ioannes in Virginis sermone, quo soli Deo ac sibi cognita aperiri audiebat. Quocirca peculiari veneratione Veronicam Virginem in posterum præfatus Frater Ioannes ordinis Minorum semper prosequutus est.

[22] Anno itidem nōnagesimo quarto supra millesimum & quadringētesimum, sexto Nonas Iunij, Christi Saluatoris iussu Veronica Nouumcomum profecta est. Nam ab eodem didicerat Saluatore, virum esse ea in vrbe, qui multos per annos mortalis criminis pondere pressus Veronica suffragante saluandus esset, peccati quoque speciem, originem, ac modum resurgendi ab eodem scelere, Christo significante, Veronica plenissime intellexit. Quapropter virum conueniens eumdem exhortata est efficacissime, vt Deo cōciliaretur, eo crimine posthabito. Audiuit vir ille quam iocundissime Veronicam, satisque eius consiliis faciens, viam salutis est ingressus. Verum Spiritu diuino acta Veronica, pleraque cœnobia feminarum vrbis Nouocomensis ingressa est: [Ibidem peccatorē mouet ad pœnitentiam.] vbi verbum salutis, suprema humilitate ac cælesti virtute disseminans, fructus cælestes produxit, & attulit.

Cap. XV. De zelo animarum.

[23] Habet vrbs Mediolanensis a plurima sacrarum mulierum cœnobia, ex quibus nonnulla Christi Dei imperio sæpenumero Veronica adiuit, [Multas religiosas de occultis peccatis admonet.] euocans proprio nomine feminas, quarum crimina reprehendebat, mentiumque pandebat occulta, dicens: Ego, Soror mea carissima, Deo mandante tibi significauerim, te tali crimini addictam, quo iniuriam diuino affers numini. Age pœnitētiam, & erit tibi propitius cōditor omnium. Mihi enim isthæc prouidentissima Dei maiestas nota efficere dignata est in salutis tuæ cæleste suffragium. Quamobrem Veronicam plurimorum saluti consuluisse in vrbe Mediolanensi non ambigimus.

[Annotatum]

a Accepimus ab Erycio Puteano V. CL. catalogum MS. Ecclesiarum vrbis Mediolanensis, in quo Sanctimonialium cœnobia 41. recensentur.

Cap. XVI. De eius legatione
ad Alexandrum VI. Pontificem Maximum, Christi iussu. a

[24] Legatio virginis Veronicæ, Christo summo Rege mandante, hoc ordine peracta est. Anno nempe nonagesimo quarto supra millesimum & quadringentesimum, superna regna spiritu tenenti Veronicæ Christus dixit: Volo, filia mea, te in regionem longinquam proficisci: neque caussam attulit idem Dominus ac Saluator. Cumque rerum futurarum ignara præceptum diuinum demiraretur Veronica, dixit ei Dominus: Est meæ voluntatis vt Parmam eas. [Disponitur a Deo ad iter Romanum.] Post multos vero dies addidit Dominus, dicens: Statui te Florentiam proficisci, magnum quempiam Ecclesiæ Præsulem alloquuturam. Suspicata est Virgo hocce Dominico sermone futurum tandem vt Romam iret Christi Maximi præcepto, ac legationis fungendæ gratia ad summū Pontificem, qui tunc erat Alexander VI. Talibus autem præmissis piissimus Saluator sponsæ suæ mentem disponebat componebatque ad longum iter facilius subeundum. Quocirca statutum tempus nonnumquam Christus immutauit. Est enim apud diuinam prouidentiam secundarum caussarum lex fere semper inuiolabilis. Potuisset siquidem Deus animi constantissimam virtutem ac vires vna cum præcepto Virgini immittere, sed modum secundarum agentium Christus ipse obseruauit, prima caussarum. Denique anni spatio deuoluto, Saluator Virgini dixit: Eia filia mea sollicitius te præpara ad longum iter iamiam peragendum. Ne vero timueris, sed securior proficiscere, quoniam ad quascumque deueneris vrbes, castra, villasque, ego tecum semper ero. Nihil eorum quæ ad victum conducunt, tibi tuisque deerit. Comitem assumes Sororem Thadæam, quam a secretis tuis esse volui.

[25] Nacta itaque quatuor virorum venerabilium comitatum Veronica virgo, cum Thadæa socia Romam versus iter arripere instituit III. Idus Septembris anni Dominici nonagesimi quinti supra millesimum ac quadringentesimum. Ea vero fuit pecuniarum sibi elargitarum copia, qua se ac omnem societatem aluerit abundanter. Igitur compositis rebus ad iter necessariis, Sororibus audientibus, ac exteris plurimis aduentantibus, qui Virginem diligebant venerabanturque, dixit Veronica: Ego Romam proficiscor diuino imperio ad summum Pontificem. [It Romā.] Neque hæc legatio mihi apertius aliquando iniuncta fuit, nisi nocte tantum superiore. Verum decimo octauo die Romam applicuit Virgo Veronica, omnisque societas eius incolumis, nulloque discrimine acta. Romæ substitit octo dierum spatio; Florentiæ pariter. Ac deinceps Mediolanum decem & octo diebus præterlabentibus rediere.

[26] Romæ posita cum summum Pontificem adire studeret Primatum suffragiis, dixere plerique: Hocce magni momenti negotium existit, [Facile admittitur:] quandoquidem nobilissimi viri ab remotissimis Christiani Imperij finibus aduenere vt summum alloquantur Pontificem, suisque frustrantur votis vsque adhuc. Enimuero die statuto ab Saluatore palatium Pontificis Virgo ingressa est. Quod vbi Alexander cognouit, egressus magna comitante caterua, in angulo aulæ cuiuspiam consedit, Virginemque euocauit. Accessit illa, sanctoque exosculato pede, legationem Christi perfecit quam secretissime. Expleto secretiori colloquio Pontifex socios Virginis euocat: quibus benedictis, immortali Deo immortales gratias egere. [obtinet Indulgētias:] Obtinuit etiam Veronica ab eodem sanctissimo Pontifice plenam delictorum remissionem, Indulgentiasque Stationum vrbis Romæ Sororibus omnibus monasterij Diuæ Marthæ. Post hæc surgens Alexander Pontifex, abeunte Veronica dixit viris præstantissimis, qui forte tunc aderant: Honoretis hanc mulierem, [honoratur Romæ & alibi.] sancta quippe femina est. Verum plurimorum vtriusque sexus hominum Virginem salutatum aduenientium tumultus horrens, sequenti die post summi Pontificis alloquutionem, excitatus est. Veronica virgo Roma recessit. Haud mediocri veneratione Virginem Florentini prosequuti sunt. Quamobrem talibus nimium afflicta, ecclesiarum eiusce vrbis cœptam visitationem omisit. Ab Placentinis itidem Veronica venerationis præclara signa accepit: quocirca in monasterio sui ordinis dies multos hospitata, plurimos audire coacta est. Verum cum Padum pertransisset Virgo, sequēti tranatione naues portificæ naufragium perpessæ sunt, Veronica vidente. Sanctitudini autem Virginis adscripsere qui aderant, quod nec hominum quispiam, nec iumenta aduersi quicquam timore dempto subierint.

[Annotatum]

a Is sedit ab II. Augusti 1492. vsque ad 18. Aug. 1503.

LIBER SECVNDVS,
De diuinis rebus secundum sensus corporeos ab Veronica expertis.

PROŒMIVM.

[1] Post descriptos mores Veronicæ virginis, quæ velut astrum purissimum in nocte mundi istius refulsit, immensum pelagus mihi aperiri video. Quæ enim diuina sensibus experta est, explicanda sese obiiciunt. Ea vero tantæ maiestatis existunt, vt ipsis etiam sanctis Patribus demiratione dignissima censeri queant. Legimus nempe apud veteris instrumenti sacros codices Deum maximum varia sub rerum sensibilium imagine Patres allocutum, Angelosque familiares eisdem se præstitisse: at post nostræ mortalitatis ab Christo Deo indutam naturā, aperto marte dæmones cum viris sanctissimis conflictasse, eosque verberibus attriuisse & vulnerauisse didicimus. Demiramur itidem lucem cælestem mortalibus rebus immixtam plurimos conspectasse, atque Christi Dei immortalis amore succensos malis incredibilia hominibus peregisse. Quid quæso horum in Veronica non emicuit? [Variæ visiones & portenta Veronicæ.] Ipsa enim quotidiano Angelorum consortio oblectata, ac sublimioris profectus ardore succensa, Dei colloquio perfruita, desiderio & intētione cælestium, vice magni luminis coruscauit. Ipsa ab dæmone sæuissime verberata, ipsa luminis cælestis aspectu potita, ipsa denique extinctis vniuersis vitiis, cūctisque virtutibus consummatis, illam B. Pauli Apostoli sententiam, Conuersatio nostra in cælis est, opere ac virtute, omnique studio didicit adimplere. [Philip. 3. 20.] Isthæc secundo volumine prosequemur. Quibus orsis tantum operis vt successus prosperos dent Superi, votis ac precationibus exoptamus.

Cap. I. De apparitione Iesu cruci affixi.

[2] Posteaquam multos per annos Veronica assiduæ contemplationi Passionis Christi Maximi incubuit, quapiam nocte post nocturnas laudes, [Christus crucifixus ei apparet.] in sacris ædibus longiorem moram, Sororibus abeuntibus, protraxit: cui Christus cruci affixus plagis liuidus, corona spinea caput comprimente, lacrymabilis, in altari sub obtutibus corporeis apparuit. Splendore vero incredibili imago illa Crucifixi omnem ecclesiæ ambitum illuminauit, moxque euanuit. Ea visio cor Veronicæ gladio passionis Christi pertransiuit & animā. Quamobrem mirum in modum excruciabatur vehementissimo Christi Iesu amore languens. [Vehementer dolet.] Fuerat paullo ante gladius acutus Virgini criminum suorum amara recordatio. At tantis acta cogitatibus Veronica columnam lapideam, cui forte hærebat, amplexata est. Cogitationum namque fluctibus laborans vires omnes amiserat. Interea riuulis lacrymarum ab oculis Veronicæ manantibus, vocem grandi eiulatu perstrepentem audiuit, quam nullius fuisse mortalium arbitrata est. Ea voce nusquam territa Virgo orationi incubuit adusque solis ortum.

Cap. II. De apparitione D. Augustini.

[3] [Ter ei apparet S. Augustinus.] Anno ab virgineo partu octuagesimo septimo supra millesimum & quadringentesimum, vacanti Veronicæ orationi nocturnæ apparuit B. Augustinus trina vice, diebus plurimis singulæ apparitioni interiectis. Ea luce circumseptus erat, qua omnis locus, quo occlusa Virgo latebat, sicut dies illuminaretur. Contegebatur Augustinus cappa serica, vesteque purpurea. Diuini cuiuspiam aspectus videbatur in capite fulgentissimam mitram gerens. Horruit primum Veronica claritudine immensa, dein cælestibus gestiuit gaudiis. Enimvero visione in cælum dilapsa angebatur Virgo, dolebat, lacrymabaturque, vltro citroque loqui datum non fuisse, criminibus suis (vt ipsa asserebat) id promerentibus. Hinc proficiscebatur, vt isthæc præclara sibi cælo demissa munera ab Deo, an a fallaci essent dæmone, plurimum hæsitaret. At cum rapi mēte ad diuina cœpit, Christo Maximo significante, didicit certo certius ea ab Deo prodiisse. Plurima quoque intellexit quibus omnis tristitia versa est in gaudium.

Cap. III. De lumine cælesti.

[4] Meditanti in loco secretiori Veronicæ Passionem Saluatoris, ac pro suis criminibus lacrymas vberes fundenti, diuina lux media noctis caligine apparuit, & claritas Dei circumfulsit eam. Cumque tertia nocte id luminis conspexisset, verita est ne ab dæmone sibi pararentur insidiæ: nam humillima talibus indignā se autumans, excruciabatur, orabatque ne quando super ea lætaretur inimicus. Interea Matris imperio Mediolano recedens, Rosatum oppidum non procul ab vrbe concessit, [Effectus diuinæ lucis in eius animo.] eleemosynas petitura. Cui oranti rursum lux illa cælestis supereffulsit. Aiebat Virgo ea luce se primum terreri, deinde inenarrabilibus affici gaudiis, & in Saluatoris nouos amores erumpere. Posteaquam plurimis diebus summum opificem exorauit, ne luce illa deciperetur, eremum desertosque adire locos mente concepit, solitudinis suauissima quiete Deo famulatum gratiorem præstatura.

Cap. IV. De apparitione Angeli eremum dissuadentis.

[5] [Statuit in desertum secedere.] Deserta petendi Veronica vehementissimo incensa desiderio, decreuit captato Sacerdotis atque Matris cœnobij consensu, ceteris insciis abire. Postridie vero Annuntiationis Dominicæ anni millesimi quadringentesimi octuagesimi septimi, Virgo totā noctem duxit insomnem, orans & meditans in loco quopiam secretiori, vbi imaginem beatæ Virginis affixerat. Verum post lectas beatissimæ Matris horas, psalmos pœnitentiales cum litaniis, officium quoque mortuorum bis persoluit. Tum lucerna extincta meditationi animum dedit. [Angelus id dissuadet.] Cui extemplo Angelus Domini niue candidior magnaque luce refulgens apparuit, profundæ noctis tenebras ab loco depellens. Expauescit Virgo de lumine. Cui Angelus: Ne timeas, ego enim Dei nuntius sum: lux quam toties conspicata es, diuina fuit. Haud recesseris, gratia petendi eremum; quia sic est voluntas Dei. Scito quoque eremi cultum saluti animæ tuæ aduersari. Et hæc dicens, alta cælorum petiit, gaudiis cælestibus Virginem affectam relinquens. Quamquam beatissimi spiritus præsentia mirifice Virgo fuerit oblectata, tristabatur tamen quod longiori sermone nuntium cæli non fuerit allocuta. Quocirca adusque lucem vigilias dolens protraxit.

Cap. V. De frequenti apparitione Beatæ Virginis Mariæ.

[6] aInterrogata nonnumquam Veronica secretius (quod secretum esse voluit donec viueret) asseruit, [Sæpe apparet ei D. Virgo.] sæpenumero decantantibus Sororibus vesperas aut matutinas horas, conspectasse se oculis corporeis cælorum Reginam, Angelis circumuallatam; candidaque nimium veste ornatissimam, & plerumque cærulei coloris. Stabat mundi Imperatrix non procul ab altari, circumstantibus Angelis. [Vna & S. Elisabeth.] Celebritate visitationis B. Mariæ & Elisabeth, vtraque sibi apparuit. Perseuerabat ea visio sæpius adusque diuinarum laudum calcem, aliquando citius abibat. Talibus tantisque inspectis, nouam cordis mutationem, nouos affectus, nouaque de diuinis rebus gaudia Virgo experiebatur. Cum isthæc Maiorum imperio secretius aperuisset, inania equidem illi adiudicassent, nisi candida simplicitate ac cælesti prudentia Virginem Veronicam pollere certo certius dignouissent.

[Annotatum]

a Præclare hic annotat Scholiastes: Certum habent futuræ felicitatis indicium, quæ veris mentis affectibus mundi Reginam venerantur.

Cap. VI. De ipsa ab dæmone verberata.

[7] Cvm in oppido Binaschi, Matris cœnobij mandato, Veronica eleemosynam peteret, die quopiam desumpto prandio, locum conscendit secretiorem domus mulieris quæ Virginem hospitio exceperat. Orantem vero hostis humani generis continuo verberibus affecit, abiitque tumultuosus, ac tristificos strepitus dans scalam dissoluit ligneam gradibus hinc inde proiectis. Demirati fuere qui strepitus insolitos audierant, [Verberatur a dæmone.] ac præcipue materfamilias, ignari, ea diaboli potentia Veronicam persequentis acta fuisse. Retulit quoque Virgo in defossum locum se aliquando proiectam ab dæmone comite Sanctimoniali arbitrata id fortuna euenisse.

Cap. VII. De apparitione Iesu sub specie infantis.

[8] Singulis diebus octauarum Corporis Christi anni ab Saluatore nato millesimi quadringentesimi octuagesimi noni, diuinis præsens officiis, eo loco, vbi sanctum Domini corpus seruabatur, [Apparet ei Christus forma infantis.] Iesum albis indutum, infantis formam gerentis Angelico comitatum obsequio, Veronica oculis inspexit corporeis. Iesus autem nonnumquam in altari deambulans, aliquando armariolum ingrediens, sæpiusque egrediens videbatur.

Cap. VIII. De alia apparitione Iesu
sub infantis forma.

[9] Extremo præfatarum octauarum die Sacerdos adueniens, Clerico comitatus, vt circum templi Diuæ Marthæ mœnia sanctum Domini corpus efferret; [Christum videt & Angelos in supplicatione.] astantibus Sororibus quæ ardentes cereos manibus detinebant, sublata de armariolo sacro Eucharistia, sensibus vtenti Veronicæ visus est Iesus sub infantis pulcherrimi forma, Angelorum agmine circumsepti. Cumque Sacerdos Christi corpus circumferret, ab Angelis ipse attolli videbatur. Illi nempe vndique assistebant. Interea Angelicus concentus personuit Veronicæ auribus: quocirca illico sensibus exiliens, raptu potitur. Neque vero mente rapta Iesum sub infantis imagine latitātem contemplari destitit, ea visione perseuerante, donec Sacerdos sacratissimum a panem circumportauit. Post hæc Virgo ad sidereas mansiones altius ab Angelo deuecta, altissima quædam edidicit.

[Annotatum]

a Caue Lutheranam impanationem hic suspiceris. Sacra consecratione panis substantia destruitur, proq; ea & sub eius speciebus verum Christi corpus constituitur, quod tamen panis etiam appellatur Ioan. 6. sed mysticus.

Cap. IX. De ipsa ab dæmone sæpius verberata.

[10] Tantorum impatiens munerum hostis nequam, cœpit impij furoris arma aduersus Virginem exercere. [Sæpe verberatur a dæmone.] Irruit enim sæpenumero in eam tamquam leo rugiens, ac verberibus attriuit. Nigrescebant nonnumquam Veronicæ oculi post tumorem atroci verbere dæmonis. Hæc vbi primum conspexere Sorores, sciscitabantur quænam foret tantæ oculorum deformitatis caussa. At Matris cœnobij præcepto rem Virgo, inuita licet, aperuit. Ah quotiens serpens antiquus Veronicam impetiit, [Variis modis ab eo vexatur:] strepitibus pedum, tritione, frequentique adinstar bouis anhelitu. Accubuit aliquando dæmon præ foribus loci, vbi Virgo Saluatoris Passionem meditabatur, horrendas remugiens ambages, ac tandem ore rabido clarius dicens: Quidnam actura es tuo cum Christo? Haudquaquam verearis te fore damnandam. Humeros caputque Veronicæ quapiam vice insiliit, Virginem premens, quæ veluti magni lapidis collisa pondere excruciabatur. Cumque Virgo immobilis perseuerasset, eius caput ictibus multis percussit, quamobrem ingenti capitis dolore laborauit. [etiam minis mortis.] Is vero dolor diei naturalis tempus minime excessit. Chlamydem quoque eius pertrahens, se Virginem necaturum affirmabat. Plurimos fremitus nunc ostij collisione, nunc ascensu ac descensu scalæ cuiuspiam, ac pleraque furentis signa dabat, quibus Veronicam a cœptis desistere conabatur.

[11] [Timet ne ob peccata sua hæc permittātur a Deo.] At Virgo animo non degener, tantummodo pertimescebat ne ob criminum suorum demerita eam potestatem Deus hosti antiquo concessisset. Quapropter precabatur Deum frequentissime, lacrymasue vberes fundebat, diuinæ miserationis aures propulsans. Latuere isthæc multotiens Sorores, quoniam Virgo locum orationis delegerat remotiorem, in quo legumina condita seruabantur, quibus dispensandis ipsa præerat. Quo diruto gratia instaurandi cœnobij, orationis quoque locum secretiorem Virgo immutauit. Quam acrius persequens diabolus, vsque adeo verberibus afflixit, vt res palam prodierit. Apparebant autem verberum dira signa, doloresque vehementissimi suboriebantur singulis corporis membris nigrescentibus. Posteaquam diuina ope mens Virginis ad cælestia rapi cœpit, strepitibus omissis crudelius ab dæmone torquebatur. Aiebat Veronica dæmonis verbera sæua nimis fore, vtpote ad instar mallei ferrei aut lapidis durissime percutientis, nec nisi expertos isthæc exprimere posse. Diuina vero agi prouidentia asserebat, hisce ægritudinibus natisque doloribus ægrescentes citius liberari. Ad hæc vsque tempora dæmonis nullam speciem corporeis oculis haud inspexit: quod futurum Angelica reuelatione cognouerat. Verum tribus annis Veronica hocce bello aduersus dæmonem præliata, diuini semper solatij inuictissima retulit triumphos.

Cap. X. De ipsa ab dæmone verberata.

[12] Sacro die Dominico infra octauas Epiphaniæ, posteaquam Veronica rapta mēte ab Angelo, vidit beatissimam Matrem Dei, ob amissionem pueri Iesu vehementissime indolentem, veluti in quarto libro latius prosequemur; mane in cella orationi animum dans, Sacerdote quopiam in templo Missam agente, dæmonem aduenientem persensit: qui Virginem aggressus, [Dire cæditur a dæmone.] tantis illam attriuit verberibus, quantis numquam affecerat: nec a verbere cessauit, donec expletis mysteriis sanctimonialis quæpiam forte fortuna Virginem adiit. Demiratur femina Veronicam solo iacentem, tota facie nigrescentem, nec loqui nec spirare valentem; dissolutæ siquidem videbantur Virginis corporis omnes compages, & illius quæque membra languere. Tantopere vero ab torquente impio dæmone Virgo premebatur, vt nec Iesu quidem nomen sanctissimum proferre posset. Diuino tādem suffragio locuta dixit: Domine Deus meus, pro tuæ voluntatis beneplacito en lubens moriar. Quo dicto, reliquit eam sathanas semiexanimem ac toto corpore contremiscentem. In lacrymas itaque prorupit quæ venerat mulier, miserabilem Veronicæ calamitatem cōpassa. Tum quænam infelicissimi euentus origo extiterit, sciscitatur. Respondet Veronica: Dæmon fuit, quem vulgato nomine a Malatascam vocitabat. Sanctimoniali igitur suffragante lectum supremo labore conscendit. Accurrunt Sorores reliquæ, [Post verbera, rapitur, & mox sana redditur.] flentesque Virginis miserantur ærumnas. Nec mora: Veronicæ mens raptu potita ad sidereas euolauit mansiones. Ad corporeos autem vsus regrediens sospes pene inuenta est: nam eodem die lecto consurgens in refectorio communi cibum sumpsit, ac postera die plurimos labores circa ministeria cœnobij subire haud pertimuit.

[Annotatum]

a Hæc vox malam peram, siue sacculum sonat.

Cap. XI. De allocutione cuiusdam Sororis defunctæ.

[13] Laborantem extrema ægritudine Sororem sanctimonialem, cui nomen Liberata fuit, cuiusue pectus magno Dei zelo incensum sancta conuersatione credebatur, annuente Matre cœnobij, rogatam fecit Veronica in hæc verba: Soror mea carissima, [Morituram quædā rogat.] te totis animi votis exoro, vt cum ex hac luce migraueris, impetres a Domino, quatenus mihi apparere valeas, ac me certiorem efficere, quodnam sit id quo amplius in diuinam Maiestatem peccauerim: mihi quoque Deum concedere satagito priorem inter Sorores te post tua fata sequi. Quod vbi munus obtinueris, me certiorem efficies ante mesis spatium, obitus mei quod supremam horam præcedere cōtinget. Eo etenim tempore ad corpoream sarcinam deponendam Sacramentorum perceptione, orationibus, lacrymisque perfusis, Deum mihi conciliare conabor. Talia vero semper pro summi Dei beneplacito mei gratia obsecrabis. Annuit Veronicæ Liberata, quæ fato concessit XII. Calendas Decembris anni ab ortu Dominico millesimi quadringentesimi octuagesimi septimi, dans mortis sæua signa, faciei immutatione deformi, oculorum motibus, linguæ corrosione adusque sāguinis effusionē, fremitibus ac totius corporis tumore ingenti: mortuæ autē cadauer ad priorem formam reuersum est. Timuere Sorores timore magno, ne forte damnationis æternæ ea forent præludia.

[14] Verum natali D. Stephani Protomartyris anni sequentis obdormientem Veronicam vox similis voci Liberatæ dum viueret excitauit. Arbitrata est Virgo vocem defunctæ nuntiauisse sibi diem obitus, at post tres dies, posteaquam Veronica in loco secretiori noctis intempestæ silentio orationem Domino fudit, vocem Liberatæ se vocantem audiuit. Ea voce vehementi terrore concussa virgo exanimis pene effecta est. Cui Liberata dixit: [Apparet ei mortua, & varia indicat.] Ego quidem, o Veronica, Soror Liberata sum. Scito vero te in plerisque defecisse, ac præcipue ea in re, & explicuit peccati genus speciemque. Tibi cuncta pepercit diuina miseratio sacræ confessionis medio. Cautior esto in posterum, atque te multa passuram aduersa intelligito. Cœnobij quoque Matrem continuo certiorem efficies, coactas in vnum Sorores admonere, vt a murmure caueant, grande enim illud crimen est, quo nonnumquam in Deum peccant. Agito etiam eidem gratias, ipsaque Mater Sororibus meo nomine referat pro præstitis mihi suffragiis, quibus purgatoriis ignibus eriperer. Æquo animo ferre Matrem hortor ventura infelicia, nam apud Deum maiori corona donabitur. Interea Virgo receptis viribus audentiorque effecta ait: Cur, o Soror, tam dira mortis signa animam exhalans ostendisti? Cui Liberata: Vidi diabolum terrifica specie me cogentem Christum Deum abnegare. Enimuero Saluatoris imperio illico mihi mors suffocatione necante subsecuta est. Dæmonis igitur horrenda species, durum cum eo certamen, morsque violenta nimis horrida signa dare coegerunt. Vale Soror, tecum enim amplius demorari nequeo. Cui Veronica: Rectene circa te agitur? Respondit Liberata: Recte. At aurora illucescente personantem pro salutatione Virginis beatissimæ campanam Veronica audiuit, & vox Liberatæ omnino conticuit.

Cap. XII. De audita
voce cælesti mandante fieri nonnulla.

[15] Thadæus Sacerdos, qui monasterij Diuæ Marthæ curam gerebat, vir religiosus & timens Deum, malignantium verbis acribus ac minis persequebatur: quapropter dolebat vehementissime Sacerdos, Sororesque pariter turbantur, Deum Maximum assidue obsecrantes, quo pastorem animarum suarum a labiis iniquis liberaret, eidemque præsto adesse dignaretur. At Veronica tacta cordis dolore intrinsecus, lacrymis obortis, genua flectens, & duplices tendens ad sidera palmas, talia sæpius orauit: Amantissime Deus, Christum tuum, [Calumniæ oratione depulsæ.] Sacerdotem & ministrum, pastoremque bonum animarum nostrarum, quæ tibi famulamur, ac tuæ (o vtinam digno nomine) sponsæ vocitamur, nostros miseratus errores ab malignantium insidiis protege. Adiuua in te sperantem, & saluum fac ab inimicis. Post longas itaque preces, postque vberes lacrymas Veronica nocte quapiam excubiis celebratis audiuit vocem clarissime dicentem: I nunc citius Veronica, & Sorori Thadææ significato, vt oratione Beatæ Virginis prius dicta psalmum centesimum decimum septimum, cuius initium est, Confitemini Domino quoniam bonus, Deo persoluat: quod Thadæa perfecit, plerasque Sorores rogitans idipsum agere ea die, nedum multos per annos. Hac oratione obstructum est os loquentium iniqua, & viri sanguinum ab iniquitate cessauerunt.

Cap. XIII. De quapiam
apparitione Iesu sub infantis forma.

[16] Claræ & Seraphinæ geminis Sororibus cœnobij Diuæ Marthæ extrema ægritudine laborantibus, [Veronica videt Christum vt infantem in Eucharistia.] aduenit Sacerdos viaticum ministraturus: cum itaque sanctum Domini corpus manibus attolleret ab altari recedens, conspexit Veronica infantem Iesum Angelis circumseptum: cælestia pangebant carmina beatissimi Spiritus. Quæ audiens Veronica, extemplo corporeos reliquit vsus. At Sacerdos sacris ministratis abiit. Veronica vbi spiritu ad terrestrem sedem remeauit, [Spiritu comitatur Sacerdotē.] dixit Sororibus: Ego semper Sacerdotem comitata spiritu interfui quibuscumque actis, cum exhiberetur Eucharistiæ Sacramentum ægris Sororibus. In cuius rei clarissimum argumentum singula recensuit.

Cap. XIV. De viso Sororis morientis agone.

[17] Morienti Seraphinæ interfuit Veronica intuens corporeis oculis sæua bella hostis antiqui, quibus animam exhalantem vexabat. Angelus siquidem lucis astabat præsto decedenti affuturus. Obiiciebat e regione dæmon Seraphinæ grauia quæpiam, [Dæmon moribundæ varia obiicit.] nedum verba leuia, silentij non obseruationē, ac ea quæ mortales nullius momenti arbitrantur: memorabat vero eadem impropetans. At lucis Angelus confessam fuisse omnia Seraphinam respondebat. Tum impius sathan alia in medium deducebat; qui confessionis accepto responso confusus abibat. Seraphina itaque vltimum dante spiritum, [Hanc Veronica intelligit in purgatorii detineri.] Angelum Domini lætantem apprime Veronica conspexit: quamobrem æternæ damnationi animam Seraphinæ minime addictam intellexit, quod itidem sequenti nocte, cælestia regna perlustrans, certius Virgo dignouit, Domino significante ignibus purgatorij Seraphinæ spiritum alligatum.

Cap. XV. De viso alterius Sororis morientis agone.

[18] Sexta luce post Seraphinæ fata, humanis rebus excessit Clara: cuius morientis certamen, quamquam longius extiterit, [Cuidam morienti adesse D. Virginem videt.] mitius tamen fuisse Veronica dixit: mundi nempe Reginam ibidem affuisse conspexit. Verum Sororibus Claram obiisse opinantibus, quod nulla vitæ signa daret, os Sororis Thadææ auri Veronica iungens, humili voce dixit: O si quæ ipsa video tu cerneres! nondum Claram spiritum reddidisse arbitrareris. Quod rei probauit euentus, continuo enim oculos aperuit, caput dimouit, omnisque sensus officio vsa est. Posthæc ad extrema veniens animam exhalauit. Tunc Veronica Thadææ inquit: Nunc proculdubio Clara obiit: nam beatissimam Virginem alta cælorum petiuisse animaduerterat.

[19] Quæ sors Claræ post fata euenerit, Virgo raptu potita, Domino reuelante cognouit. [Ea tamen in purgatorio detinetur.] Purgatorio enim addictam esse certior effecta est. Asseruit Veronica peculiari Dei munere sibi exploratum esse, paucis admodum suffragari ita Apostolicas litteras, vt Purgatorij pœnas aliquo modo experiri non cogantur. Tantus siquidem est diuinæ iustitiæ rigor, tantaq; mortalium indispositio. Animaduertit autem Veronica in præfatarum Sororum mortis agone dæmonem magno impetu moriētes aggredi, vt eos terreat, & eum aquæ sanctæ aspersione fugari. Heu quid magnorum criminum onusti pondere, [Dæmon aqua benedicta fugatur.] quid homicidæ, quid adulteri, ac vani homines in extremis patientur; quando virgines a teneris (vt aiūt) vnguiculis Domino sacratæ, cælibemque vitam vsque ad funus ducentes, tam sæua prælia passæ fuerunt? Meminerint hi, quæso, qui confessionis sacræ fructus existant. Eo etenim Sacramento os aduersantis dæmonis obstruitur. Mortalia liquerunt Seraphina ac Clara Virgines præfatæ mense Octobrio dilabente anni millesimi quadringentesimi octuagesimi octaui.

Cap. XVI. De ipsa ab dæmone
crudelius verberata, soloque Saluatoris aspectu sospite effecta.

[20] Kalendis Martij anni sequentis Virgini apud Superos vacanti Angelus Domini nuntiauit dicēs: [Præmonita ab Angelo, crudeliter a dæmone verberatur.] Forti animo esto, quoniam propediem verbera sæua nimis ab demone patieris. Post biduum vero in cubiculo orantem prima noctis vigilia aggrediens dæmon ferox, crudelibus verberum ictibus affecit. Horruit ingenti pauore Veronica dæmonem furiis inuectum venientem, & commota sunt viscera eius. Egit gratias summo Opifici Virgo pro acceptis flagellis, indignam pariter se arbitrans, quæ talia pro Saluatoris nomine sustineret: post lectulo compositos artus verberibus attritos, mox surgere cogitur, atque scalam, laborans licet, descendere. Cumque satis naturæ fecisset rediens, vbi scalæ extremum attigit, ab dæmone acrius torquetur; & quadruplici aucto verbere seminecem Virginem spiritus nequam reliquit. Tum Veronica ampliores laudes Deo immortali dixit pro quadruplicatis flagellis. Vires deinde magnanima virgo excitans scalam conscendit, lectuloque composita totam noctem duxit insomnem. Dolebat enim vndique & vndique cruciabatur. Verum die illucescente venere Virginem visitatum Sorores, toto quidem corpore ægram, sed capite magis quam ceteris membris attritam.

[21] Diram nimium Veronicæ sortem commiserantibus Sororibus, personuit campana pro Missæ celebratione: quamobrem abeuntibus illis, sola sedēs Veronica continuo ad Superos rapitur. [Extasi post verbera recreatur.] Asseruit vero ad terrestrem regressa sedem, Saluatorem hac oratione se hortatum fuisse: Scito filia mea, hisce horis te verbera sustinuisse quibus instāte meæ Passionis tempore cœnā vltimam desumpsi cum matre piētissima. Tum nobis lacrymantibus cœnaculum est ingressa Magdalene tantarum lacrymarum caussam sciscitatura. Cui virgo Antonium imitata dixit: Vbi eras, bone Iesu, vbi eras? Quare in principio non affuisti vt me iuuares? Respondit Christus: Ego filia mea, hic eram; neque si non affuissem sæua verbera sustinere potuisses. Secundum meæ voluntatis beneplacitum verberibus affecit te dæmon impius, lubensque vires eidem abstuli: non enim aduersum mea iussa quicquam potest sathan. Hic ergo eram, o filia mea. Ego quidem columnæ alligatus cum flagellaret, neminem consolantem inueni; tu vero me suffragia, animum, viresque donātem præsto habuisti. Quamquam nullum ego crimen admiserim, pungentem spineam coronam tamen, flagella, & diram crucem crudeli vulnere sum perpossus. Cur non tu ipsa patiare quæ totiens peccasti? Mysteria meæ Passionis tibi nota effeci perinde atque tunc Hierosolymis agerētur, vt sufferēdo mihi compati edisceres. Verum ego iniuste dolui, tu iuste pro tuis affligeris criminibus.

[22] Cui Veronica: Cur mihi vili femellæ & abiectæ nimium, multisque onustæ criminibus, altissima mysteria explorata efficere dignatus es? Respondit Dominus: Plura equidem admisisti delicta, quæ te hisce indignam muneribus constituunt; tu vero tantis affecta es cælestibus donis sola mea bonitate donante. Quocirca tuis minime isthæc meritis adscribas, sed meæ tantummodo pietati, quæ hominum vultus aut dignitates nequaquam respicit. Cuncta enim ex mea voluntate pendent, profluunt, & donantur. Potuissem quoque ego te omni scientia replere, qua mundi sapientibus quibusuis præstares, quaue omnes nodos humanæ diuinæque sapiētiæ dissolueres: [Humilitas Deo grata.] verum summopere mihi placet quod te indignam ac talibus immeritam arbitreris, quodque dona tua cælestia mortales latere cupias. Humilitas enim ignorata malis, & nemini ignota piorum, mihi semper placuit. Hæc Christus Deus immortalis. Dixit Veronica, plurima se tunc ab Saluatore audiuisse quibus ingentia percepit solatia, quæue aperire nefas opinabatur; prolixior nempe fuit Christi Maximi sermo. Cuius hilari vultu ac blandis nimium diuinæ præsentiæ oculis ad corporis officia rediens sospes inuenta est. Omnis dolor, omnisque ægritudo diuini aspectus medicina recessit, totius corporis sola nigredine perseuerante.

Cap. XVII. De palmula delata ab Angelo.

[23] [Veronica cuidam longiorem vitam impetrat.] Cvm laboraret ancipiti ægritudine Soro Thadæa, obsecranti Veronicæ assidue pro illius salute, cælorum Regina palmulam ab alto demisit, quæ vitæ longioris a Domino eidem concessæ signum foret. Id quidem muneris Dominica in Ramis accepit Veronica, quod sibi transmittendum antea dignouerat. Est palmula illa argentea ad instar oliuæ arboris, vario ornata colore, pro muneribus diuersis menti Thadææ a Deo collatis, ceu Virgine beatissima reuelante Veronica edidicit. Habet tabellam veluti trunco affixam, cui diuina nomina inscripta fuere, Iesus Maria. Seruatur adhuc palmula eadem præcipua veneratione Diuæ Matris & Virginis imperio in cœnobio Diuæ Marthæ quā nos quoque vidimus & manibus contrectauimus.

Cap. XVIII. De pane delato ab Angelo.

[24] [Fugit conspectum secularium.] Solenniis Diuæ Marthæ venere mulieres nōnullæ nobilitate insignes Virginem Veronicam visitatum; quæ contemplationi vacans, hominumque consuetudinem fastidiens, ac nemini conspicua videri peroptans, in remotiorem domus locum consulto fugit, atque tegente lignorum congerie totam diem latuit. Quæsita nec vsquam inuenta, pane ab Angelo Domini delato pascitur. O Saluatoris pietatē ineffabilem! O Dei nostri immēsa misericordie viscera, [Bis ei panis ab Angelo delatus.] quæ Virgini innocētissimæ latitanti atque ieiunāti annonam panis, vt Patribus manna, ab alto demisit! Celebri quoque die Natiuitatis Dominicæ anni eiusdem ieiuna virgo perseuerans, panem ab Angelo pariter accepit. Posthæc vero minime eo munere donata fuit Veronica adusque trium annorum tempora deuoluta.

Cap. XIX. De ipsa diebus ieiuniorum
pasta tantum pane ab Angelo delato.

[25] [Feria 2. 4. 6. ieiunat in pane & aqua.] Erat Veronicæ consuetudo, dies Lunares, Mercurios, & Veneres ieiunare, & ea quidem parcitate, qua pane & aqua simplici tantum vteretur. Quocirca triennio dilapso post ea, quæ superiori capite scripsimus, solo pane ab Angelo delato pascebatur. Cœpit autem Angelus Domini cælestem hanc alimoniam Virgini deferre celebri die Catharinæ Martyris anni ab Natali Christiano millesimi quadringentesimi nonagesimi tertij. Singulis autem diebus ieiuniorum vnico pane candidissimo & recenti mediocrisque magnitudinis ab Angelo delato Virgo contenta, [Panem tū ab Angelo 4. annis accepit.] cibum omnem fastidiebat. Sic egit Angelus Domini cunctis diebus vitæ eius, quibus in posterum pane & aqua simplici vescebatur. Hocce tempus triennio obitum Virginis pracessit. Testabatur Veronica vnico pane Angelico, quamquam mediocri, magis magisque se saturatam, quam si quatuor communiores panes desumpsisset.

Cap. XX. De duplicato
pane Angelico ob gratiam Sororis Thadææ.

[26] Ægrotanti vehementissime Thadææ Virgo integerrima, fide speque inuiolabili, multis efflagitauit precibus ac obtinuit vitam longiorem. Duplicatum vero post hæc panem accipiens, [Eo pulsa alterius ægritudo.] alterum ægrescenti Thadææ dedit: quem comedens illico cōualescere cœpit, ac propediem plenissimæ sanitati reddita, suam incolumitatem in Virginis merita retulit. Post nactam incolumitatem affirmauit Thadæa, Veronica tradente, Angelicum quoque se panem sæpenumero desumpsisse. Enimuero ad tantæ rei fidem adstruendam Thadæa portiunculam eiusce panis Sacerdoti ad manducandum obtulit. Hocce grande prodigium panis Angelica manu delati Thadæa in funere Veronicæ sciscitantibus passim aperuit. Præerat autem ea tempestate cœnobio Diuæ Marthæ. Exploratum quidem habebant Sorores Veronicam tres dies omnis hebdomadæ pane & aqua tantummodo vtentem ieiunare; at pane Angelico illam vesci nesciebant. Quamobrem Virgo rem omnino latere peroptans accepta portione panis, quam in communi Sororum refectorio desumere consueuerat, cellam ingrediebatur, fingens se panem occlusam comedere, quem secreto pauperibus erogabat. O Veronicam Virginem Angelicam! o pectus cæleste! o feminam incomparabilem, quæ ægros inter mortales degens, Angelici panis cælestis edulij & pasci meruit & nutriri.

Cap. XXI. De ipsa frequentius ægrotante
dæmonis verberibus, ac sospite redeunte post raptum.

[27] Frequentius verberauisse Veronicam hostem humani generis didicimus, quæ raptu cælestibus potita gaudiis sospes redibat. Quamobrem in prouerbium inter Sorores monasterij Diuæ Marthæ versum erat, cum Veronicam dæmonis verberibus ægram (quod frequentius eueniebat) & sensibus abstractam ad cælestem aulam euolasse cernerent, Ad medicum, aiebant, Soror Veronica profecta est, nam fere semper incolumis regrediebatur. Eo prouerbio Sorores lætabantur, magis magisque gaudebant, cum optimam valetudinem diuino miraculo nactam Virginem Angelicam intuerentur.

Cap. XXII. De ipsa edocta psalterium a Deo.

[28] Repetendum hoc loco est Veronicam religionis habitum subeuntem litteras ignorauisse, horis supremæ Virginis exceptis, quas lectitare consueuerat: quapropter multos per annos imperio Matris monasterij panem ostiatim perquisiuit. Huius ancillæ suæ humilitatem respiciens summus Opifex, totum psalterium illam edocuit, tantoque munere diuinarum litterarum sapientiam infudit, vt psalmos quosque Dauid & legeret & intelligeret. [Scientia psalterij ei diuinitus infunditur.] Latebat vero hocce munus cæleste mortales quosque, studio Virginis, summaque enitebatur ope, quo homines de huiuscemodi sententia deiiceret. Id enim Virgo incredibili humilitate decora, totis animi votis optabat: quippe nihil in se boni operis offendens, vilis in conspectu omnium apparere satagebat, ac sanctitudinis suæ famam summopere indolebat. At indignam tantorum munerum se omnino arbitranti indies maiora cælitus donabantur.

Cap. XXIII. De ipsa edocta
ab Angelo officium secundum morem Romanæ Curiæ.

[29] Mense Februario anni ab ortu Christi Maximi millesimi quadringentesimi nonagesimi quarti, qui secundus annus fuit, [Officium Romanum ab Angelo edocetur.] quo Angelico pane Veronicam Deus aluit; Angelus Domini magna luce coruscus adueniens octo dierum spatio omne Romanæ Curiæ officium Virginem edocuit, ac varios mores religiosorum, qui Romanam sequuntur Curiam in diuinis laudibus persoluendis. Dixit autem Thadæa huius rei conscia Sororibus: Ego ab Virgine intelligens Angelum eam diuina edocturum, breuiarium mihi cōcessum eidem tradidi: at singulis diebus librum repetens chordulas folia signantes comperiebam, in quibus dierum illorum officia scripta continebantur: quocirca Angelici ministerij certior efficiebar. Hæc illa. Thadææ vero certior adhibenda est fides, cum ipsa actorum Veronicæ fuerit oculatissima fides.

Cap. XXIV. De Angelo
eidem suffragante in diuinis horis persoluendis.

[30] Virgini Veronicæ diuina officia plenissime ab Angelo edoctæ, idem nonnumquam præsto affuit in persoluendis eisdem. Psalmos alternis Angelus & Virgo semper genu flexo dicebant, responsoriaque & antiphonas. At sexta lux mensis Martij prima fuit, [Angelus cum ea horas recitat.] qua Angelo suffragante psalmos. Veronica concinuit. Voluebat Angelus voluminis folia, Virginem instruens quonam modo integre singula persolueret. Posthæc psalmos plurimos alternis pariter dicebant. Quibus peractis Angelus Domini aiebat: Tu sola reliquum perficito. Tum Superum regna petens reuertebatur ad Deum qui miserat illum.

Cap. XXV. De descriptione Angelicæ speciei.

[31] Asseruit Veronica eo lumine Angelum Domini circumseptum aduentare solitum, quo noctis mediæ densissimis tenebris diuina lectitare cupienti, neque igne neque ocularibus egeret. Ea itidem mortalibus incognita luce prohibebatur Virgo, ne Angelicā speciem diu satisue intueretur. Angelicam faciem media fronte cornu paruum gestantem inspexit, [Angeli forma.] stolamque collo pendentem, & alas habere veluti moris est pictoribus Christianis Angelos, corpora omnia transcēdentes, pingere. Purissimæ vndique lucis emittebat radios, præcipue diebus celeberrimis, alæque præsertim magis magisque fulgebant. Ascensus mentis in diuinos amores & laudes alæ signant: qui Christianæ religioni addictis, cælestis Hierusalem ciuium imitatione, feruentior altiorue adesse consueuit. Nihil profecto, aiebat Veronica, a nobis videtur, quod Angelicæ claritudini comparari a mortalibus queat. Neque splendor ille inanis censendus est, lucis enim Angelo abeunte nox obscurior mihi perseuerabat, cogebat quoque lumine ignis vti & ocularibus, si forte cœpta diuina officia perficere voluissem. Hæc Veronica.

Cap. XXVI. De composito
ab ea volumine Angelo dictante.

[32] Composuit Veronica opus præclarissimum Angelo dictante, quod diuina ira ab mortalium oculis creditur ablatum, [Liber a Veronica compositus, Angelo dictante.] Virgine adhuc viuente. Futurum vero affirmauit, vt cœnobio Diuæ Marthæ volumen ipsum prouidentissimo Dei munere aliquando restitueretur. Quod vtinam nostra detur tempestate, quæ Angelicis dogmatibus proculdubio mirumque in modum eget. Verum aureo calamo Angelo afferente accepto præfatum librū Veronica conscripsit, quem iuxta palmulam Sorores cœnobij Diuæ Marthæ peculiari veneratione custodiunt. Vidimus nos ipsi calamum, Angelica ministeria Veronicæque sanctitudinem ea in re magis magisque demirati.

Cap. XXVII. De Angelico
solatio ægrotanti eidem præstito.

[33] [Ægrotans ab Angelo recreatur.] Torquebatur sæpenumero Veronica doloribus iliacis, & ab iniquo dæmone durioribus flagellis attrita, vehementissime dolebat. Ad eam vero intempestæ noctis silentio veniens Angelus e cælo, lumine splendoris sui confouebat. Tum matutinas horas vna persoluebant. Peracta diuinarum laudum particula aiebat Angelus Domini: Quiesce paullulum filia, quoniam acerrimo dolore languens summopere affligeris. At Virgini genua flectenti mandabat plerumque vt pedibus staret. Posthæc mortalibus ignota supernæ Hierusalem arcana beatissimus spiritus Veronicæ aperiebat: mutuo quoque fabulabantur pro Angelico beneplacito. Mos itidem fuit diuino nuntio subinferre: Eia filia, diuinum officium prosequamur. Sic faciebat Angelus Domini quoties Veronica plurimum affligeretur.

Cap. XXVIII. De ipsa peculiari
munere diuino singula quæque memorante
in Romano breuiario conscripta.

[34] [Notitiam accipit a Christo totius Romani breuiarij.] Celeberrimo Natiuitatis Dominicæ die, anni millesimi quadringentesimi nonagesimi quinti, Veronicæ raptu potitæ ac superos choros perlustrāti, Christus Maximus significauit, dicens: Hodie, filia mea, præclarissimo munere te prosequi volo. Enimuero quidnam foret futuræ rei probauit euentus. Virgo nempe ad sensus regressa, quidquid in Romano breuiario legitur, eius se memorem esse dignouit. Quamobrem opus numquam illi fuit libro vti, aut in officiorum mutationibus, aut in quouis discrimine ad diuina officia spectante. Sciscitantibus quoque Sororibus idipsum Veronica asseuerauit. Nulla vero Sororum ancipiti animo fluctuabat in Virginis sermone, scientibus illis & patenter animaduertentibus, quæ in ea fiebant mirabilia, fieri Deo operante, & sermonem confirmante sequentibus signis.

Cap. XXIX. De ostenso resurrectionis Dominicæ mysterio.

[35] Nocturnis excubiis resurrectionis Dominicæ anni millesimi quadringētesimi nonagesimi quinti, affuit Veronica non in choro, sed in angulo ecclesiæ, humiliori voce psallens: neque enim ceteris Sororibus psallentibus aliquādo misceri se voluit humilis, suæ vocationis seruandæ gratia. Cumque psalmus vltimus decantaretur, Angelus Domini, quem singulis diebus Dominicis ab humero dextro, atque præcipuis celebritatibus maiori lumine radiantem Virgo inspectabat, ei dixit: Surge filia, & ad tuam cellam pergito. At Veronica Angelica iussa illico capessens, celerius cellam adiit, tametsi cælesti lumine vicina loca clarescere conspicaretur, eius tamen cellula ampliore claritudine radiabat. Ingressa vero pessulum ostio dedit. Enimuero corporeis oculis Iesum Dei Filium Angelorum multitudine circumseptum intuita eleuatur adusque loci testudinem. [Christum videt festo Paschæ:] Iussa vero altiori voce antiphonam, Regina cæli lætare, Alleluia, suauissime concinuit. Tum Saluator Virgini sub imaginibus corporeis mysteria cuncta peracta die sancto Paschæ demonstrauit. Singulas quoque apparitiones Iesu Maximi, atque imprimis, [& mysteria eo die peracta.] cum beatissimæ Matri visus creditur, hæc quidem sub obtutibus corporeis vigilanti Veronicæ prouidentissima Dei Malestas ostendere dignata est.

Cap. XXX. De Christo in eius cella inambulante.

[36] Postridie celebritatis Pentecostes anni millesimi quadringentesimi nonagesimi sexti, anteaquam psalmodia horæ nonæ ab Sororibus in templo decantaretur, cellam Veronicæ Virginis, leuandi animi gratia, veluti consueuerat, Thadæa adiit. Ostium vero clausum sæpenumero propulsans, nullum omnino responsum accepit. At Thadæa accuratissime introspectans rimula, vidit locum lumine cælesti fulgentissimum, omnique ex parte occlusum. Medio lumine inambulabat Veronica psallens altiori voce, veluti cantanti mos est: neque Veronicæ vox hominis videbatur, [Cernitur in lumine ambulans & psallens intra cellam.] sed concentus cælestis præ dulcedine suaue sonātis harmoniæ. Sic Virgo exultabunda diu multumque processit, psallens. Virgineum denique vultum demiratur Thadæa effectum hilariorem, ridenti similem, ac dicentem: Deus meus, huius ignara id nunc dicere nequeo. At paullulum subsistens psalmodiam prosecuta est adusque horæ nonæ calcem. Noluit vero Thadæa Nonæ officio interesse, psalmodiæ perseuerantis suprema dulcedine tracta. Asseruit Thadæa tantæ suauitatis vocem extitisse Veronicæ tunc psallentis, vt supernis gaudiis nimium nimiumque gestiens quænam verba proferret Virgo haud intelligere potuerit.

[37] Finita psalmorum modulatione, diuinaque luce abeunte, aperuit Veronica ostium; quam Thadæa statim complexa est, dicens: Parcat tibi Deus, Soror mea, quæ mihi diu pulsanti numquam aperire dignata es. Cui Veronica: Nostin quæ mihi Saluator dixerit? [Indicat se cum Christo Nonam decantasse.] Grandi munere te hodie donatam fuisse scito, quando tibi cælitus datum fuerit animaduertisse ea quæ vidisti & audiuisti. Cui Thadæa: Dicito mihi, cur diuinas laudes in longum protraxeris. Respondit Veronica: Omnem psalmodiam horæ nonæ vna cum Saluatore persolui. Cui Thadæa: Cur dixisti: Deus meus, huius ignara id nunc dicere nequeo? Ad quam Virgo: Iusserat Saluator me quæpiam dicere quæ ignorabam. Illa vero me docuit idem ipse Deus immortalis. Affirmauit nonnumquam Thadæa actorum Veronicæ indagatrix, dicens: Ego sæpius, virgine Veronica extasi cælestis Hierusalem superna regna perlustrante, illius cellam clarescere quamquam immensa claritudine inspectauerim; numquam tamen Virginem conspicari distinctius potui, quam cum Christo deambulans psalleret. Quisquis es qui isthæc demiraris, legito Diuæ Catharinæ Senensis præclarissima gesta, quibus facili ingenio Veronicæ Virginis electæ ex millibus ad sanctitudinem venerandam incitaberis. Habuerunt quoque Veronicæ tempora per Italiæ vrbes plurimas Virgines talibus tantisque affectas ab summo Opifice donis ineffabilibus. Admiranda est profecto earum virginum puritas, earumdemque deliciarum omnium contemptus, integerrimæ itidem & cælestis vitæ, quæ tamquam splendidissima luminaria sua sanctitudine vniuersum orbem illustraturæ emerserunt.

Cap. XXXI. De allocutionibus Sanctorum.

[38] Post visas Sanctorum celebritates apud Superos, quas liber quintus aperiet, [Cum ea coram colloquuntur Sancti, suis festis.] Veronica per singula solennia toto anno præterlabentia cælestes Sanctorum collocutiones promeruit. Exorsa vero est hæc diuina cōsolatio in natiuitate B. Ioannis Baptistæ. Iis quidem diebus, qui Sanctis pluribus dicati sunt, vna Virgini Diuæ illæ mentes apparebant, colloquebanturque dulcius, atque in superna fluenta fontis vitæ inhiabat Virgo cælestis. Mortalium omnium mentes superabant ea colloquia; neque ab cælicolis exposita mysteria satis capere possunt hominum quamuis præclarissima ingenia. Mense Augusto celebrat Ecclesia S. Zephyrini Papæ ac Martyris natalitium *: quo die omni humana mente altius solatium experta est Veronica. Nam post cælestem sermonem Zephyrinus Angelico carmine dulcissime concinuit. Hæ quidem apparitiones Superum sub obtutibus corporeis Virgini Veronicæ euenerunt, luceque cælesti circumamicti Sancti aduentabant. Quamobrem Thadæa ab Veronicæ secretis affirmare consueuit: Ego anno eodem longa ægritudine laborans, sociam noctibus diebusque plurimis Virginem habui, ad quam lumen cælitus descendere intuebar, audiebamque Virginis loquentis sonos; sed voces minime percipere poteram. Toto quoque vnius anni spatio ab singulis Diuis, chorisque Angelicis reprehensionem sustinuit Veronica, quibuscumque criminibus ab se in Deum admissis: quocirca ingenti timore percita confundebatur primum, deinde misericordias Domini decantabat, qui sibi cuncta pepercerat.

[Annotatum]

* 26. Aug.

LIBER III.
De raptu Veronicæ Virginis ac plerisque ostentis.

PROŒMIVM.

[1] Mentis hominum abstractio a sensibus corporeis, [Duplex abstractio a sensibus.] qui exteriores vocitantur & sunt, nonnulla naturalis est, modum ordinemque naturæ sequens, alia præter naturam inuenitur. Quam naturalem appellamus, producit vehemens animi applicatio ad quoduis ingenio rationabilique mētis examine appensum. Quamquam enim animi plurimæ sint virtutes, vna tamen est intentio, qua rerum humanarum vel diuinarum contemplationi vacante, inanes oculorum acies, auditus, ac ceterorum sensuum actus inueniuntur; leui vero motu ad corporis vsus redit, quod quam facillime ad sensuum opera animi intentio reuocetur. Hæc studiosis notissima, [Raptus præter naturam triplex:] quotidianaque existunt. Quæ præter naturam est abstractio, raptus a diuinis litteris nuncupatur. Is quidem raptus aut ab ægritudine prouenit, aut a malo spiritu, aut a diuino numine. Sunt enim pleræque ægritudines humoribus decurrentibus per spirituum corporeorum neruiculosa itinera eisdem spiritibus iter occludentes, [ab ægritudine,] quamobrem inane iacet corpus & immotum. [a dæmone,] Arreptitij vero alienationem a sensibus patiuntur cacodæmone operante. At plurimos sapientum numina Superum a sensibus euocauisse sacri codices referunt. [a Deo.] Ezechiel nempe Propheta de se loquens ait: Spiritus eleuauit me inter cælum & terram, & adduxit me in Hierusalem in visione Dei. [Ezech. 8. 3.] Itidem Paulus Apostolus inquit: Scio hominem in Christo raptum vsque ad tertium cælum. [2. Cor. 12. 2.]

[2] [in Conuiu.] Socrates (vt scribit Plato) a solis ortu vsque ad solem alterum orientem inconniuens, immobilis, iisdem vestigiis, & ore atque oculis in eumdem locum directis, cogitabundus & abstractus a corpore stabat. Plato frequenter contemplationis intentione longe secessit a corpore. [Raptus gentilium sapiētum.] Eius discipulus Xenocrates singulis diebus integram horam abstrahebatur a corpore. Porphyrius Plotini discipulus scribit Plotinum sæpe solitum a corpore mutare vultus; tunc mira quædam inuenire, quæ postea scriberet: quater autem affuisse se asserit iis Plotini miraculis. Seipsum vero, cum ageret octauum & sexagesimum ætatis annum, a numine correptum semel inter contemplandum affirmat. Multis annis ante istos idem fecisse Heraclitum & Democritum legimus. Horum meminimus etsi a ambigentes an bonorum spirituum opera raperentur, arbitrati tamen quod raptu vero potiti fuerint. Sed quid Philosophos in medium deducimus, nostrorum quando præclariora facinora raptus diuini veritatem astruāt? [Raptus Sāctorum.] Diuus enim Thomas noster Aquinas, cuius præconia nunc silentio prætereunda censemus, nonne præclarissimo Dei munere ad superas viuens rapiebatur māsiones? Catharina Senensis, cuius vitam Sanctæ Romanæ Ecclesiæ imperio veneramur, colimus, adoramus, nonne mortalis a sensibus segregata, cælestes perquisiuit domos?

[3] Verumenimuero qui de prudentia & moribus Veronicæ Virginis periculum fecerunt, [Raptus Veronicæ esse a Deo] eius raptum ægritudini nequaquam adscribunt. Qui vero a dæmone rapi Virginem arbitratur, diuina illius acta, sanctitudinem, innocentiamque ad mentem reuocet. Quis enim sanæ mentis asseuerare ausit, Virginem post raptum ad terrestrem sedem remeantem diuinos amores spirantem, futura præloquentem, mentis secreta reserantem, cælestes domos describentem, terrena quæque magis magisque paruipendentem, a dæmone raptam extitisse? Sathan Christi Maximi sæuissimus hostis creditur, aduersum cuius cælestia dogmata impia semper molitur. At Virgo Veronica singula Saluatoris gesta raptu potita ediscens, mortalibus Christi Dei immortalis cultum etiam post cineres exponit, prædicat, fatetur, adorat. Quamobrem Lector ingenue, te per Christi sacra rogauerim, ne sequentibus libris a nobis conscripta fide vacuus perlegas, ea cogniturus quæ te æternis triumphis donare queant.

[Annotatum]

a Merito quidem ambigit, præsertim cum Plotinum constet magiæ deditum, familiari dæmone vsum. Socratis illa a sensibus alienatio fortassis naturalis fuit.

Cap. I. De raptus initio.

[4] Annum agenti quadragesimum secundum Veronicæ Virgini, posteaquam aduersus dæmones plurimos nacta est triumphos, rapi ad superna palatia donatum est. In raptus quidem initio, nocte tantum sensibus exiliens in cælesti vacabat Hierusalem. Deinde Missæ sacra cum ageret Sacerdos quispiam ea præsente, ac præsertim post diuinæ Eucharistiæ desumptionem, raptu potiri consueuit. Orans quoque ac meditationi incumbens, sæpenumero ad Superos euolabat. [Corpus raptus tempore immotum.] Spiritu sursum eleuato, immotum manebat corpus, nullaque arte fieri poterat, vt spiritus ad sensuum organa rediret; quidquid molitum foret a quibusuis incredulis vt ad sensus regrederetur, illa nihilo magis cadauere mouebatur. Poplitibus deflexis, in modumque orantis, & sæpenumero ante altare Virginem abstractam, nonnumquam lecto iacentem, aliquando stantem offenderunt Sorores. A sensibus segregata aliquando voces humiles emittebat; quibus vbinam foret animus Virginis quoquo modo animaduerti potuisset. Immobilis, vt plurimum, persistebat, nisi cum Saluatoris patientis motus effigiabat, aut beatissimæ Virginis gestus diuino imperio imitari cogebatur. Rapta multarum horarum spatio superna tenebat regna.

Cap. II. De effectu raptus.

[5] Ad corporeos regrediens sensus Veronica post Superum lustratas regiones, [Qualis post raptū.] diuino amore vehementissime flagrabat: lacrymis perfusa nonnumquam reuertebatur, aliquando hilaris gaudensque nimium & exultans redibat. Ægra & ita ægra vt vulneribus affecta se mouere nequiret, post raptum continuo sospes inueniebatur. Inde inter Sorores cœnobij Diuæ Marthæ ægrescente Veronica, atque sensibus egressa, versum erat in prouerbium: [Dolet in raptu deprehendi.] Ad medicum Soror Veronica profecta est. Raptu potita sedebat plerumque grauiter afflicta, ac veluti longo itinere superato infirmi roboris erat. Nihil illi tam molestū erat, quam a quopiam raptu deprehendi. Haud potuisset spiritus eius in corpore nonnumquam perseuerare, (cælestibus quippe gaudiis affecta, humana quæque fastidiebat) nisi peculiari Dei munere iunctus, retracta atque mortificata membra excitasset, viuificassetque.

Cap. III. De cognitis
ab ea peccatis hominum, ac præcipue Sacerdotum.

[6] Virgini Veronicæ raptu potitæ sæpenumero Christus ostendit, [Scelera multorum Veronicæ ostendit Christus.] quæ impij mortales admitterent crimina, quibus diuina bonitas ad itam concitatur. Aiebat vero Christus Veronicæ: Attendito filia mea, quantis sceleribus in me peccent Sacerdotes mei, qui deinde omni veneratione posthabita, infrunita fronte ad altare meum accedunt, diuinam oblaturi hostiam. Considerato quoque filia mea, quanta erga illos vtar patientia. Ego ipse Christos meos patientissime suffero, qui polluto corde & immundis labiis & manibus me sub Sacramento contingunt. Talibus profecto impij sceleribus aperta terra deglutiri promererentur. Exspecto autem illos patienter apertisque misericordiæ visceribus, vt emendati ad me redeant: quod si eos non pœnituerit, fiet illis iudicium sine misericordia. Quamobrem te atque eos, qui mihi puro corde famulantur, ad lacrymas excito, vtque assiduas coram me preces effundant pro quibusuis a via veritatis errantibus, ac præsertim pro sceleratis Christis meis, Spiritu meo suadente, perhortor.

Cap. IV. De ostensis pœnis damnatorum. a

[7] Svperum regna tenens Veronica, a Christo Deo immortali, quem tunc Angelorum circumdabat chorus, ad tetros inferorum carceres ducitur. Vidit autem Christo duce, damnatorum loca plurima. Primus quidem profunda nimis voragine horrendus erat. Dixit vero Dominus, Virginem allocutus: Hic est principum ac dominorum, qui æternis addicti fuere suppliciis, locus infelix: quod sequitur antrum est nobilium, eorumue qui superbia tumentes, æterna bona contempserunt. Tertius, quem conspicis, locus est, vbi fœneratorum animæ cruciantur; quorum tam magnus illic numerus videbatur, quot esse homines in vniuerso orbe minime Veronica arbitrabatur. [Variæ pœnæ variorum statuum in inferno.] His proximior erat pauperum carcer, erantque ceteris pauciores. Tum antrum immane vidit, vbi religiosorum animæ durioribus affligebantur tormentis. Dixit autem Christus: Hi sunt, filia mea, qui religionum diuinos mores professi, propriæ salutis deinceps immemores, mihi plurimum aduersati fuere. Isthæc memorans Saluator, tristes vultus præ se ferebat ac terrificos. Angeli quoque tristes admodum facies ostendebant. Multa itidem tormentorum loca perlustrauit Veronica inexcogitatæ turpitudinis, variaque pœnarum genera pro variis inflicta sceleribus. Eorum miseriæ & infelicitati accedebat, quod crudelissimorum dæmonum opera sæua tormenta subibant. Enimuero cum animam quampiam fuisset intuita, quæ veluti vase bullientis aquæ occlusa torquebatur, dixit Dominus: Hæc anima fuit infelicis illius sanctimonialis, quam aliquando dignouisti: [Sanctimonialis murmuratrix damnata.] talia tantaue patitur pro murmuris crimine, proque positis eius maleficio inter Sorores litibus, ac præcipue quod in Superiores linguam laxauerit. Noluit vero miserabilis femina ea scelera confessionis sacramento delere, quocirca impœnitens obiit.

[Annotatum]

a Annotat Scholiastes hanc locorum pœnarumq; distinctionem Angelico ministerio in Veronicæ cogitatiua descriptam, quæ intelligendi ratio maxime consentanea est naturæ mentis humanæ adhuc corpori iunctæ.

Cap. V. De ostensa horribili facie Christi flagella mundo comminantis.

[8] Qva die festa Diui Thomæ Apostoli celebrantur, spiritum ad Superos relaxans Veronica vidit Christum alto sedētem solio, cuius iratis vultibus quæque contremiscere videbantur: audiuit quoque Dominum Maiestatis dira nimis flagella mundo comminantem propter innumera scelera vndique ab impiis perpetrata mortalibus. At pia Mater mundi Regina Filium Deum in hæc verba precabatur: Noli, quæso, fili mi, [D. Virgo filio humanum genus perdere volēti supplicat.] tantis humanum genus atterere suppliciis: parce peccantibus: miserere delinquentibus, tu qui misereri eligis potius quam irasci. Cui Filius: Satis superque, o Genitrix pientissima, præstolatus sum, si forte scelera desererent homines: iam amplius eos sustinere nequeo, quoniam in deteriora crimina quotidie dilabuntur; nullo timore nulloue rubore a viis suis pessimis diuertunt. Inspice Mater, quantis me ad iracundiam prouocent. Dimitte iam me vt irascatur furor meus, & deleam eos de terra. Tū mater pleraque pietatis signa dabat, Deum filiū rogitans vt humano generi misereretur. Stabat immota mente Deus, neque iratus matris precibus flectebatur. Denique pia Mater talia obsecrans perorauit: [Obtinet inducias mortalibus.] Volo, fili mi, isthæc flagella te continere adusque anni tempus dilapsum, quo mortales impietates suas missas facere queant, & ad te Deum conuerti. Annuit Filius Genitrici, cuius votis satis semper facere consueuit, dixitque: Ego per anni decursum nedum multos per annos humani generis compatiar sceleribus, tuis precibus tuaue pietate, flagellis parcens. Et placatus factus est Dominus a malignitate, quam dixit facere mortalibus,

[9] Post hæc Veronica tremebunda ad corporeos vsus regressa est, asserens Christi & Matris vltro citroque loquentium sermones duarum horarum spatium superatuisse. Quas vero lacrymas, quos singultus, quæue suspiria Virgo Veronica dederit, & super errantes pia gestans viscera, & facie visa Saluatoris supra quam dici queat tremenda, haud facile explicauerim. [Terribilis Christi irati aspectus.] At inter lacrymas Sororibus aduenientibus dixit: Cauete, o Sorores dilectissimæ, a criminibus, ne forte horrenda nimium Saluatoris irati facies vos apprehendat. Heu! heu! quantum terroris mortalibus pariet irati Dei immortalis, Christi Maximi aspectus! Quid, quæso, acturi sunt criminosi in die tremenda iudicij? Ah Domine Deus custodi nos ac dirige, vt in nouissimo magni iudicij die audire mereamur: Venite benedicti Patris mei. Noli, rogauerim, nostrorum scelerum impietatem attendere. Hæc Veronica. Paria vidisse se asseruit Virgo solenniis Purificationis beatæ Virginis.

Cap. VI. De cognitis futuris
flagellis Dei non post multos annos.

[10] Dei sancto Parasceues anni millesimi quadringentesimi octuagesimi noni, inter multa sibi cælitus ostensa, conspexit Veronica plurima Dei a flagella, quæ non post multos annos impiæ hominum reipublicæ immittere statuerat. Erant vero illa sæua nimis, ignotique iudicij. [Imminentia Dei flagella videt.] Nullum genus hominum, nullamue conditionem, manum Dei percutientis euasuram dignouit. Quamobrē lacrymabatur vberrime, omnium vices dolens. At Angelus Domini iussit ne cuiquam ostensa sibi flagella aperiret.

[Annotatum]

a Adscribit Scholiastes, vereri se, ne multa sustineat hominum genus ab anno 1524. & sustinuit reuera, sensim inualescente in Septemtrionalibus oris hæresi. Sed ridiculus hic est, qui in ceteris grauis & pius, dum horum caussam malorum a sideribus petit, licet alias adiungat, vnde merito isthæc poterat augurari; ait enim: Non autem spiritu hæc timeo eruditus Prophetico; sed sideribus docentibus, Principum Christianorum schismate, ac ceterorum perfidia, ingratitudine, leuique reuerentia nominis Christiani. Ita ille.

Cap. VII. De reuelata Sororum negligentia.

[11] Oranti nonnunquam Virgini Veronicæ pro cœtu Sororum sui cœnobij, post animi ab vsibus corporeis elationem, [Negligentiam Sororum in rebus diuinis a D. Virgine cognoscit.] dixit beatissima mundi Regina: Tuæ hæ Sorores, quarum gratia assidue Deum immortalem deprecaris, negligentes admodum in diuinis rebus exequendis inueniuntur. Optant quidem supernis affici muneribus, sed labores subire renuunt. Patiantur omnino necesse est, si donorum Dei participes esse cupiunt. Cui Veronica: O Mater dulcis ac Domina, exploratum habes humanæ conditionis fragilem statum: nemo sane bona quæuis operari potest, nisi præstante Filio tuo Domino nostro Iesu Christo. Ad quam Mater Dei: Fateor te vera dicere: sed o filia mea memorare omnis vitæ meæ decursus, quem tibi iam dudum exposui. Memori, inquam, conde pectori, mea a sanctificatione dempta, (nam ego in vtero matris sanctificata fui) nihil aliquando me a Deo meo accepisse, nisi laboribus corporis & animæ præuiis. Interea Sororum cœtus in choro litanias beatæ Virginis decantare cœperunt, atque antiphonam, Salue Regina, nam sabbatum erat, quo die mos est monasterij Sororibus talia persoluere ob honorem Dei Genitricis. [Litaniæ & Salue Regina, gratissimæ D. Virgini.] Dixit ergo diuina Mater: Concentus hic mearum litaniarum atque antiphonæ, Salue Regina, mihi quam acceptissimus est. Exposuit itidem Virgini Veronicæ mundi Regina, quæ præstantiores laudes litaniis atque antiphona Salue Regina continerētur, modum quoque in earum concentibus congruentem. Noluit vero eadem Virgo aperire beatissimæ Matris imperio.

[Annotatum]

a Potior nunc pars Theologorum, in ipsa conceptione diuinæ gratiæ munere sanctificatam Deiparam asserit, vt nec ad punctum temporis labe vlla fuerit inquinata.

Cap. VIII. De visa Sanctorum felicitate.

[12] Oranti Veronicæ pro cœnobij sui cunctis Sororibus, ac corporeis solutæ sensibus, dixit aliquādo Christus: Felicitatē quam Sororibus tui monasterij, ceterisue electis meis dare statui, tibi nunc palam efficere volo. Innumerabiles Sanctorum beatitudines se conspexisse Veronica asseruit, quarum potiores erant illæ, quas Ecclesiæ sāctæ Dei Pastoribus idem ipse Deus largiri disposuerat. Aiebat quoque Christus Sacerdotes vocitans Christos, sanctimoniales vero Christas, quæ nomina iuxta veterum Doctorum morem omnibus diuina gratia præditis conuenire possunt: Maiores ego ceteris beatitudines Christis meis virginitate pollentibus disposui, minores vero feminis. Mihi profecto quam gratissimi existunt Christi mei virginitate decori: quos ita amo, [Virginitas quam Deo grata.] vt etiamsi crimen quodpiam commiserint quantumlibet graue, eos custodire proposuerim a labiis iniquis & a lingua dolosa. Veh autem illis, qui Christos meos siue in occulto, siue palam sagittabunt: nam destruam eos, & euellam de terra.

[13] [Immensa, licet dispar, gloria Sanctorum.] Vidit quoque Virgo dispares beatitudines paratas his qui lubentes mundum contempserunt, hisque qui coacti cœnobia ingressi sunt, & vim denique in virtutis placidæ amorem conuertentes, dignum Deo famulatum præstare sategerunt. Quam vero coniugati habituri sint gloriam, minorem ceteris omnibus asseruit. Nulla beatitudinis genera prædicabat Virgo, in cor hominis ascendere posse, nec ea voce proferri. Vidi ego, aiebat Veronica, apud Superos Sanctorum procedentium celebritates, quarum nonnulla dicere queo, sed de felicitate Sanctorū quibusuis præparata nihil omnino lingua exprimere valet. Sunt mortalia quæque hisce comparata nullius omnino momenti. Satagendum nobis est, vt per bona opera felicitatis æternæ ineffabilia præmia attingamus. Si cuipiam vestrum, o Sorores amantissimæ, daretur contemplari Superum gloriam, nullus labor nullæue vigiliæ ab eius vos reuocarent proposito, animus nedum vester quoquo modo tepesceret. Fidelis est Deus immortalis, munificus, ac magna nimis donans præmia diligentibus se: pro minimis enim quibuslibet diuinæ Maiestatis amore peractis inexcogitata reddit præmia. Omne bonum quamuis de sursum sit, descendens a Patre luminum, sine quo nil recte operari valemus, agēdum tamen quod in nobis est, mensque præparanda diuinis.

[14] Audite Sorores amantissimæ: Obsecranti mihi aliquando diuinam misericordiam pro criminosis respondit Christus: Mea gratia ipsi se frequentibus sceleribus indignos efficiunt. Agant quod in se est, & gratiæ munus cæleste illis præsto aderit: qui enim eos sine ipsis creaui, nolentes minime saluabo. Cauete, o Sorores, omni sollicitudine ne Dei nostri viscera misericordiæ quouis crimine offendatis: dixit enim aliquando mihi Dominus & Saluator meus Iesus Christus: Ego grauiora iudico ea, [Grauius punientur religiosi.] quibus in me peccāt sacrarum religionum cultores pro accepto magno munere religionis, quam quæ ceteri admittunt scelera, grauissima licet: nam qui maiora accepit, amplius amare tenetur, & custodiendæ innocentiæ debitor assiduus extat. Quocirca in die Iudicij pro modici temporis amissione, ac pro quibusuis otiosis verbis aut leuiusculis criminibus reddemus rationem, sæuasque luemus pœnas. Summopere nosmet custodiamus ne in sponsum dilectissimum Dominum Iesum Christum ignoranter peccemus, & ab ineffabili mihi ostensa beatitudine quoquo modo deficiamus. Hæc Veronica.

Cap. IX. De reprehensione ei facta ab Angelo.

[15] Narrauit aliquando Sororibus Veronica candida simplicitate præclara, dicens: Missæ sacra agente Sacerdote quopiam die, iuxta altare genuflexam Sororem curiosius inspexi sola mentis stabilitate: [Ob otiosū aspectum reprehenditur ab Angelo.] verum cum a corporeis sensibus me abstrahi contigit, Angelus Domini, qui mihi adesse consueuerat, me tanta seueritate increpuit, vt diem extremum clausura fuerim, si corpori mens mea iuncta foret talia sustinens. Heu quam ingens fuit horror ille arguentis Angeli! quam dura verba! quam terribiles vultus! Inter cetera vero reprehendentis Angeli isthæc verba fuere: Siccine egisti cordi laxans habenas? cur oculis diuagata es? cur Sororem illam curiosius inspexisti? Profecto haud leuiuscule in Deum peccasti. Regrediens autem Virgo ad corporeos sensus trium dierum spatio innumeras effudit lacrymas. Dixit quoque Christum graue quodpiam sibi demandasse ad peragendam pœnitentiam eiusce instabilitatis oculorum. [Pœnitentiam subit iubente Christo.] Secretius itidem demandatum seruare virginem iussit Christus Maximus, quamobrem affirmare consueuerat Veronica dicens: Quando Missæ sacris intersum, nec quidem caput mouere ausim, metuens diuinæ Maiestatis vltionem.

Cap. X. De ostensis pœnis purgatorij.

[16] Svbito raptu potita Veronica, pœnis tartareis primum decursis, Angelo duce singula tormentorum genera, [Videt pœnas inferni & purgatorij.] quibus animæ apud inferos purgantur, admirabunda conspexit. Diuersus quidem damnatorum & purgatorij videbatur locus, sed nulla inter pœnas distantia. Idem enim ignis erat, iidemque tortores. Variis torquebantur suppliciis pro varia criminum perpessorum impietate. Exposuit quoque Angelus Domini Veronicæ primos purgatorij aditus, innumerasque animas sacris initiatorum, & vtriusque sexus maximam turbam incredibilibus tormentis affectas inspexit. Ait autem Angelus Domini: [Propter quæ ad purgatoriū eant animæ.] Scito filia mea, animas pro quauis leui inobedientia in Superiores, ac segnitie in exequendis diuinis, isthæc tormenta sustinere. Præstat inter earum crimina inane murmur erga Superiores, & quarumdam sanctimonialium in suum Confessorem: quapropter pro eodem scelere nunc acrius affliguntur: [Murmurationis pœna.] nam confessionis sacramento Deum sibi olim propitium efficientes, patientur donec Deo placuerit. Liberarentur autem orationibus, Missis, ac eleemosynis. Tanti est momenti murmur, quod nisi crimen illud confessione sacra expiassent, æternis suppliciis forent addictæ.

[17] Interea conspicatur animam quampiam Virgini quando corpori iuncta erat cognitam, magnis eiulatibus vehementissimos dolores enuntiantem. Vox illa Veronicam vsque adeo terruit, vt tremebunda continuo ad corporea officia redierit. Testatæ fuerunt geminæ Sorores Vrsula ac Magdalena, quæ redeunti ad sensus tunc Veronicæ affuerunt, Virginem vehementis tristitiæ, timidi doloris, ingentisque horroris signa dedisse, manuum percussionibus, [Febri laborat ex visione purgatorij.] motu capitis, voceque flebili. Dixit autem Virgo: Heu! heu! quas hodie pœnas, quæue tormētorum genera vidi! Sit mihi fas dignota loqui, resque pandere alta purgatorij caligine mersas. Inter verba solo dilabitur Veronica: febris vehemens Virginem arripuit, signaque toto corpore virgineo, igne veluti micantia, magnitudinisque instar palmæ manus apparuerunt. Affirmauit Virgo animas quaspiam dignouisse, quas pro meritis proque earumdem fama sanctitudinis dum regerent artus, iam dudum diuina frui visione arbitrabatur. Tacuit eorum nomina, diuinæ offensæ noxam incurrere pertimescens. Enimuero post hæc dixit Veronica adstantibus Sororibus: Hortor vos, o Sorores amantissimæ, a murmure totis animi studiis cauere: grande enim illud est, & Deo odibilius magis quam mortales opinentur. Quod si vera forent ea quæ diuino cultui adscripti vtriusque sexus homines murmurantes dicunt, cessandum tamen a murmure foret, propter diuinæ Maiestatis offensam: nos enim a seculi negotiis ad diuinas laudes euocamur, non ad murmura prosequenda. Haud vereamini magna & inexcogitabilia tormentorum genera parata esse his qui purgatoriis ignibus alligabuntur. Hæc Veronica.

Cap. XI. De apparitione
dæmonum sub variis animantium speciebus.

[18] Singulis diebus anni vnius apparitione dæmonum, Deo primum significante, Veronica summopere afflicta fuit. [Integro anno quotidie vidit dæmones.] Harum apparitionum prima euenit nocte celebritatis Corporis Christi. Ab dæmone vero nequam tunc assumpta species bouis fuit, ignes vndique spirantis, terrificeque mugientis. Pertimuit vehementissime Virgo, præsertim quod voce impia repeteret diabolus: Ego te omnino hisce cornibus ad inferos deferam. Verum ingenti terrore perterrita febre acuta corripitur, qua etiam sacræ Eucharistiæ Sacramentum desumere ea solemnitate vetita fuit. [Febri corripitur ex terrore, viso dæmone.] Raptæ vero Virgini ad Superum regna dixit Christus: Equidem, o dulcis filia mea, timuisti dæmonis horrendam nimis imaginem: verum scito meæ esse voluntatis, vt singulis diebus anni vnius singuli dæmones tibi fiant visibiles sub speciebus crudelium animantium ac volucrum: ne timueris, quoniam ego tecum sum. Ad sensus vero regressa corporeos, incolumem se effectam persensit iocūdo Saluatoris aspectu, cuius sermo ad vnguem perfectus est, dæmonibus quotidie sæua nimis sub imagine Virgini apparentibus. Extremo denique die veluti aggregato exercitu cuncti simul aduenere, quos intrepida Virgo aspexit. Diui Antonij virtutem ac merita in virgine Veronica profecto admirari non desinit, quicumque corde Catholico vtriusque gesta altaque mente nosse sategerit.

LIBER QVARTVS,
De ostensa Christi Maximi vita.

Cap. I. De ostensa Annuntiatione Dominica.

[1] Celebritate Annuntiationis Dominicæ Veronica Angelo duce sæpius ad Superos spiritum relaxans, inter cetera Angelum Domini pulchritudinis ac potestatis inenarrabilis conspicata est. Verum Angelus Veronicæ ductor ait: [Videt Gabrielem Angelum.] Hic est Gabriel Dei nuntius, qui pro humana salute hodie Virgini beatissimæ Christi Incarnationem diuinitus nuntiauit. Hic nempe ingressus ad eam, legentemque Virginem comperiens magno fulgore terruit, dixitque: Aue gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus. Quæ cum audisset turbata est in sermone eius, & cogitabat qualis esset ista salutatio. Et ait Angelus ei: Ne timeas Maria, inuenisti enim gratiam apud Deum. Ecce concipies in vtero & paries filium, & vocabis nomen eius Iesum. Hic erit magnus, & filius Altissimi vocabitur. Et dabit illi Dominus Deus sedem Patris sui, & regnabit in domo Iacob in æternum. Tu quoque maxima mulierum futura es, quæ Regina cæli & Mater Dei vocaberis. Dixit autem Maria ad Angelum: Quomodo fiet istud quoniam virum non cognosco? Et respondens Angelus ea retulit quæ in Euangelio scripta leguntur. Dixit autem Maria: Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum. Post hæc illico concepit de Spiritu sancto Filium Dei. [Omnia mysteria vitæ Christi D. Virgini in Annuntiatione explicata.] Exurgensque Maria non post multos dies abiit in montana. Verum scito, ait Angelus Veronicæ, Gabrielem omnia mysteria passionis & gaudij, omnemque Saluatoris vitam & mores a exposuisse Virgini beatissimæ, antequam Christum cōciperet, quæ nutu Dei Euangelistæ conticuerunt. Quibus animaduersis ad sensus rediens Veronica, sacris interfuit mysteriis, sanctumque Domini corpus desumpsit.

[Annotatum]

a Quippe quæ mystice, vt vult Scholiastes, in verbis continentur Angelicis.

Cap. II. De ostensa Natiuitate Domini.

[2] Biduo ante Dominicæ Natiuitatis solemnia, cum nocte Veronica sensibus ad sidereas mansiones euolasset, vidit Superos Hierusalem cælestem veluti exornātes pro noui triumphi futuris gaudiis; quamquam si mille terrarum orbes forent, atque hominibus repleti, maiestatem tamen supernæ domus exprimere minime possent linguæ hominum, aut æterni sermonis indefessa series. Exornabant itaque ornatissima palatia cæli, more humano Angelica gaudia significare Virgini Veronicæ cupientes beatissimi spiritus. [Cæli ornatus.] Videbatur omnis ille aditus ornatus aureus, vndique refulgens, nimium nimiumque decorus. Ad sensus vero rediens Veronica mysterium intellexit.

[3] At nocte vigiliæ Natiuitatis Dominicæ, sensibus exiliens, [Videt in spiritu D. Virginem euntem in Bethleē.] Virginem beatissimam asello insidētem, grandis alui veluti propediem parituram inspexit. Erat Virgo Diua ætatis teneræ, modicique aspectus, ita vt puella videretur. Assistebat eidem Ioseph vir eius, habens ancillam comitem, Virginis grauidæ gratia, famulumque bouem deducentem. Profectus est Ioseph vt profiteretur, a nomenque suum scriberetur cum Maria Virgine vxore prægnante, at neque serui, neque ancillæ nomen visū est Veronicæ ab Imperatoris scriba annotari. Tum subito ad sensus corporeos redeuntem Veronicam monasterij Mater euocat, iubetque altera sanctimoniali comitante per vrbē Mediolanensem eleemosynas quærere; [Mendicat pro monasterio.] quod opus tota die exercuit, hora prandij dempta.

[4] Vespere igitur rediens Veronica, continuo orationis locum adiit. Nec mora: extasi correpta, in Bethleem, vbi Virginem cum Ioseph ac ceteris reliquerat, spiritu se inuenit. Errabant Virgo beata ac familia Ioseph tota vrbe quærentes hospitium, posteaquam a loco Cæsareæ professionis reuersi sunt, [Rursus rapta, videt D. Virginē in stabulū ingredi.] nec inueniebant: tanta etenim multitudo virorum ac mulierum eiusce rei gratia eo conuenerat, vt domus singulæ vndique plenæ conspicerentur. Quamobrem tristior Ioseph diuagabatur. Verum locum quempiam deueniens tectum vndique, quemque nulla contingebat hominum habitatio, dixit beatissimæ Virgini: Opportunum censeo nos locum hunc ingredi, nocte enim obscuriori vicos circuire amplius nos minime decet. Annuens Virgo asino statim descendit. Dixit autem Maria: In proximo est tēpus pariendi. Cui Ioseph: Ibo & auxiliatrices tibi feminas perquiram. Subrisit Virgo. Ait vero Ioseph: Ne rideas, nam talibus indigebis; abiitque intempestæ noctis silentio.

[5] Tum Veronica ad sensus regrediens proximum tempus ad nocturnas horas persoluendas adesse cognouit. Perseuerauit autem orationi & meditationi incumbens adusque matutinas inchoatas. Cumque sensibus exiliisset, Virginem beatissimam eo in diuersorio inuenit vbi eamdem reliquerat. Conspexit vero Iesum mundi Redemptorem, natum ex Virgine infantem paruulum; quem altera manu tenens Virgo & mater, altera fœnum colligebat, [Videt infantulum Iesum recens natū:] quo lectulū infanti sterneret. Deinde b velum e capite accipiens, dimidium corpusculum infantuli texit; eiusque alteri lateri fœno hærente. Aderat minime Ioseph, cum Virgo peperit, qui cito reuersus cum tribus feminis, locum eximio splendore illustratum reperit. Ea luce mulieres veluti territæ ingredi nequibant: at Ioseph introiens natum infantem adorauit. Ioseph duæ mulieres audentius secutæ idipsum egere, tertia præ foribus procumbens clamabat: Quæ audio non credam nisi videro. c Ingressa tandem, Virginique beatissimæ proximior effecta manum extendit, qua subito arescente indoluit vehementissime. At exclamātem præ dolore mulierem Angelus Domini alloquitur, dicens: Pete a Virgine veniam, infantemque continge, & liberaberis. Mandata perfecit mulier, & fide non vacua sospes euasit. Abeuntes itaque mulieres nuntiabant audire volentibus: Quia natus est Saluator mundi.

[6] Sed redeat oratio ad Iesum in præsepio iacentem, quem Virgo Diua genua flectens, & duplices iungens palmas, adorauit. Bos & asinus anhelitibus calefaciebant, & humiliauerant se veluti adorantes & clamoribus magnis veluti laudantes. Tum Angelus Domini adueniēs pluribus excelsior paruulū Iesum adorauit. Facta est autē cum eo multitudo Angelorum adorantium, [alia eius noctis mysterias] & dicentium: Gloria in excelsis Deo. Concentus vndique cælestes personabant, quos mortalium infirma pectora sustinere minime possent, nec eorum portiunculam vocibus explicare. Enimuero ea luce præsepe Domini fulgebat, qua omnis regio claresceret, & nox sicut dies illuminaretur. Et pastores erant in regione eadem vigilantes & custodientes vigilias noctis super gregem suum. Hi noua luce exterriti, ceciderunt in facies suas: & ecce Angelus stetit iuxta illos, [vocationē pastorum:] & claritas Dei circūfulsit illos, & timuerunt timore magno, & dixit illis Angelus: Nolite timere; ecce enim euāgelizo vobis gaudiū magnū, quod erit omni populo, quia natus est vobis hodie Saluator mūdi in ciuitate Dauid. Euntes vero illū adorate. Et hoc vobis signum, inuenietis infantem pānis inuolutum & positum in præsepio. Et venerūnt festinantes, in cælum semper aspicientes præ stupore & admiratione eorum quæ viderant & audierant. Sequebantur & illos pecora & greges clamantes ac si noua isthæc admirarentur. Cum vero applicuissent loca, vnde tanta lux prodibat, adorauere. Et inuenerunt Mariam & Ioseph & infantem positum in præsepio. Enimuero dum hæc agerentur, Angelus Domini Veronicam admonuit, vt animalia terræ, arbores omnes, lapides & elementa, sidera quoque cæli animaduerteret signa dare lætitiæ ob honorem nati Saluatoris. Quibus mente conspectis, ante infantem Iesum se fore Virgo attendebat: quæ Iesum adorans, nec loqui, nec infantem pertingere valebat. Cumque plurima conspexisset Veronicæ spiritus, quæ nobis referre noluit, ad res corporeas rediit. Trium vero Missarum posteaquam celebrationi interfuit, ab Angelo rapitur adusque horam diuinæ Eucharistiæ percipiendæ. Asseruit autem Virgo Veronica diuina secreta tunc se dignouisse, [alia admiranda.] quæ neque mortalibus enarrare fas est, neque verbis explicare hominem, nedum attingere mente posse arbitraretur, si talia verbis prosequeretur humanis.

[7] Desumpto corporis Dominici mysterio, raptu potitur Veronica. Cui Angelus Domini cuncta quæ euenere d mirabilia in ortu Christi clarius permonstrauit. Mellifluos cælos considerabat, veluti si nix per cuncta mundi spatia e cælo descenderet: at alto cælo aureum circulum intuita est, [Varia Christo nascente alibi facta.] in cuius medio Virginem brachiis infantulum gestantem; Romæ olei fontem emanare, templumque quoddam dirui cælitus inspexit, infantem quoque illico natum loquentem audiuit, singula infantuli verba intelligens; auem pariter quampiam humana verba promentem; ac pleraque mortalibus nunc incognita miracula euenisse Veronica didicit natali Saluatoris, quæ silentio veneranda esse censebat. Hic quidem Veronicæ raptus adusque vespertini officij horam perseuerauit.

[Annotata]

a Haudquaquam, quod hic innuitur, exploratum habetur, Iosephum ac Virginem sponsam, ante huius partum professos esse; cum præsertim multorum Patrum testimonio constet Christum ipsum hoc censu fuisse descriptum.

b Id quidem & alij tradidere. At quæ socordia ea fuisset diuinæ parentis, apta lintea non præparasse? profecto nec in vulgari femina toleranda. Munda ac nitida concinnasse, variæ reuelationes doctorumq; virorum consensus persuadet.

c Scripsere idem PP. nonnulli, quod ex apocryphis haustum censet Baronius. Plura hoc capite, imo & toto libro obiecta Veronicæ narrantur, quæ fidem non reperient. Fortassis vel auctor, vel quæ prima scripto complexa est Veronicæ vitam ac reuelationes Benedicta monacha, non assecuti quæ obscurius narrabātur, immutauere ornādo, vel attexuere ex propria ratiocinatione. Aut potius cum rapta est Veronica, externis sensibus, violentia infundentis se diuini luminis aut consolationis oppressis sopitisq;, internis intellectum ad cælestia absque vllis phantasmatis speculanda raptum quoquo modo subsequentibus, phantasia earum rerum ratione quadam propria expressit imagines, quarum insitas ante species habebat: vnde sibi reddita, cum se sciret admiranda passam diuinitus, neque iam obnoxio phantasmatis intellectu ea posset aut exponere aut explicite meminisse, quorum reminiscentiam phantasia ingerebat, retulit. Scholiastes certe identidem inculcat cuncta hæc gesta esse Angelis imagines rerum corporearum efformantibus in Virginis cogitatiua.

d De his portentis consule Baronium anno Christi 1. quædam solide refutantem.

Cap. III. De ostensa Circumcisione Saluatoris.

[8] Inter Missarum solemnia Circumcisionis Dominicæ Veronica sensibus egressa, ornatissimum a templum adiit: ignara vero cuius regionis foret, affuit illico Angelus Domini, loca quæque templi Veronicam edocens. Erat in tēplo altare præclara magnificētia decorum nimis, ante quod stabat senex reuerendi cuiuspiā aspectus: aderat quoque vidua venerabilis, ac plerique promiscui sexus. Interea infantem Iesum quispiam attulit, quem senex accepit in vlnas. Idem vir b duo paria columbarum, duoque turturum seni obtulit. Enimuero Mater Maria & Ioseph, [Videt in imaginatione mysterium Circumcisionis.] quasi tristes, Iesum procul aspiciebant. Denique senex infantem fascia nudauit, acceptoque cultro lapideo pelliculam circumcidens pauxillum carnis exemit. At infantulus eiulans & clamans vehementissimo dolore matrem affecit; qua itidem flebili voce territa Veronica ad sensus regreditur tristis & lacrymis perfusa. Tota quoque die tristior perseuerauit, quasi vocem infantis auribus personantem audiret. Condolebat enim infantulo Iesu, ac Beatissimæ Matri, quam ingenti affectam dolore dignouerat in circumcisione filij.

[Annotata]

a Probabilius est in ipsa spelunca circumcisum, quod S. Epiphanius tradit Panarij lib. 1. hæresi 20.

b Purificationis & Circumcisionis mysteria confudit aut Isolanus, aut prima scriptrix Benedicta, aut ipsa Veronica.

Cap. IV. De ostensa adoratione Christi a Magis.

[9] Vigilia Epiphaniæ Domini cum Missæ sacris interesset Veronica, e sensibus exiliens, ab Angelo ad partes Orientis ducitur. [Videt Magorum vocationem,] Vidit autem Angelum Domini Regi prouinciæ illius nuntiantem, quia natus est Saluator mundi, hortantemque ad eum adorandum proficisci. Nec mora: ad aliam ducitur Orientis regionem, cuius Regi paria Angelus Dei significauit. Tum ad remotiorem oram profecta Veronica Angelo comite, paria significari Regi prouinciæ illius per Angelum Domini inspectat. Posteaquam longa terrarum spatia decurrit Veronica, mens ad corpus regressa est. At vespere facto cum sol occubuisset, orationi animum dans Veronica rapitur, & ab Angelo statim ad Orientis oram perducitur. Animaduertit vero tres Reges in vnū conuenisse: [conuētum,] qui cum mutuo loquerentur, quisque quæ viderat & ab Angelo audierat de noui magni Regis ortu enarrabat. Dicebat autem: Quis dux noster erit? Statuere tandem vt vna ad nouum Regem adorandum properarent. Tum variis rebus pro regij itineris maiestate compositis, dromedarios, animalia grandis staturæ & visu ferocia, Reges ascendere Virgo contemplatur. Et ecce stella ceteris fulgentior antecedebat eos, quam Reges secuti sunt. Videntes autem stellam gauisi sunt gaudio magno, [iter,] & dicebant: Hoc signum magni Regis est. Asseruit Veronica Angelo duce per longas terrarum intercapedines secutam fuisse tres Reges, qui pariter dromedariis insidentes festinabant. Reges magna virorum turba comitabatur, plura animalium genera in suo habens comitatu. [colloquia,] Cumque iter prosequerentur Reges, audiebat illos loquentes de his quæ viderant & audierant ab Angelo natiuitatis Dominicæ nuntio.

[10] Interea ad corporeos sensus regressa est Veronicæ mens. Enimuero illucescente die Missam egit Sacerdos quispiam in templo D. Marthæ, cui affuit Veronica: quæ post Eucharistiæ adorationem raptu potita, adiit Ierosolymorum regnum, vbi Herodes Rex imperabat: & ecce tres Magos aduenisse offendit, quibus obuiauit Herodes: audiens autem a Magis Regem nouum natum superbia intumuit & inuidia, [congressum cū Herode] dissimulansque alto corde dolorem, gaudia præferebat pro noui Regis natiuitate. Tum aulam componi regiam, mensas parari, cibosque pro regia dignitate afferri. Herodem tresque Magos vna discumbere, discumbentes quoque plurima de nouo Rege nato in medium deducere inspexit Veronicæ spiritus.

[11] Post hæc ad corporeos vsus regrediens, Sacerdotem diuina celebraturum animaduertit. Quibus perfectis Eucharistiæ Sacramentum vna cum Sororibus percipiens, iterum extasi corripitur, & ab Angelo ad locum vbi Herodes erat cum Regibus perducitur. Recedentibus vero Magis dixit Herodes: Ite, & interrogate diligenter de puero, & cum inueneritis renuntiate mihi, vt & ego veniens adorem eum. Qui cum audissent Regem abierunt. [discessum Hierosolyma,] Stella autem nusquam comparuit donec cum Herode Reges moram traxerunt. Animaduertebat Veronica Herodem Regibus blandientem, Regesque Herodi gaudia ostendentes. At Magos in itinere positos persensit Virgo dicentes: Quo ibimus duce stella amissa? Nec mora & ecce stella quam viderant Magi in Oriente antecedebat eos, donec veniens staret supra vbi puer erat. Videntes autem stellam Magi gauisi sunt gaudio magno. Erant autem procul a loco cum stellam stantem inspectarunt: qui descendētes de iumentis, acceptis muneribus, & omni posthabita familia, soli ierunt ad locum, super quem stellam stare demirabantur. Inter hæc Angelus Domini Virgini Matri nuntiauit Reges aduenisse ad adorandum infantem Iesum. Visa est autem beata Virgo tunc vehementer horruisse. Regibus ingressis Virgo & Mater assurrexit, quam Reges venerati sunt. [ingressum in stabulum,] Tum Virgo resedit infantem Iesum gremio locās linea veste circumamictum. Infantis tibiæ nudæ videbantur, aderatque Ioseph seruo comitatus. Anteaquam Reges infantulum contingentes adorarent ter genu flexere, diuque ad inuicem disputarunt, quis eorum prior adoraret: denique iunior primus accessit, pedes infantis exosculans, & quam capite gestabat coronam ante pedes infantuli solo reponens, quem Iesus infans benedixit. Sic quoque egere ceteri. [adorationem.] Cumque adorarent singuli, audiuit Veronica diu multumque Reges locutos, nihil vero intelligere se potuisse asseruit. Adoratione peracta obtulerunt munera aurum, thus & myrrham, quæ Ioseph accepit. Angelus autem Domini Veronicæ omne mysterium munerum aperuit. At Reges specie corporis præstantes fuisse dicebat Veronica, aureis vestibus vsque ad genua indutos, iunioremque Regem, qui primus adorauerat, veluti effectum seniorem & vnius ætatis cum reliquis duobus demirans intuita est. Posteaquam recessere Magi, vna tantum nocte per vicina hospitia demorati sunt. Vidit autem Veronicæ spiritus Angelum Domini in somnis apparentem Regibus, ac mandantem ne redirent ad Herodem. Quo responso accepto, per aliam viam reuersi sunt in regionem suam. Post Regum abscessum Angelus Domini mentem Veronicæ ad locum vbi Herodes erat perduxit. Vehementer iratus videbatur vna cum omnibus qui aderant, quod abeūtes Magi ad se reuersi minime fuissent. Iussit quoque per præcones omnibus nuntiari, vt quicumque inuentos Reges ad se perducerent magnis muneribus donarentur. Posthæc ad corporeos vsus rediens Veronicæ mens Sorores vesperas iam magna ex parte decantauisse comperit.

Cap. V. De ostensa Purificatione Beatæ Virginis.

[12] Solenni Purificationis beatæ Virginis die geminas extases passa est Veronica, alteram nocte, alteram post Missarum celebrationem, sacratæque hostiæ desumptionem. Priore quidem supra mortalium ingenia plurima vidisse se asseruit; quæ Dei immortalis imperio conticuit: at secunda extasi, quæ supra trium horarum spatium perdurauit, in templum ab Angelo adducta fuit. [Mysteriū Purificationis.] Erat autem templum miræ pulchritudinis, in quo vir senex lineis indutus cum subobscuri coloris capitio iuxta altare stabat, tum Iesum infantē parentes, parque turturum & duos pullos columbarum afferre videt, quos Virgo Mater & Ioseph sequebantur. Templum introgressi Iesum seni præsentarunt, qui genua flectens, timens ac tremens accepit eum in vlnas suas, & ingenti gaudio infantem Iesum exosculatus est lacrymās, ac dicēs: Nunc dimittis Domine seruum tuum in pace, quia viderunt oculi mei salutare tuum. Dixit vero Angelus Domini ad Veronicam: Hic est Simeon Propheta. Cum itaque diu infantem in vlnis detinuisset, Matri illum tradere difficulter videbatur: pendebat enim a Saluatoris facie senex ille præ dulcedine Dei, quā se percipere verbis & gestibus edocebat. Verum cum Matri infantem tradidisset, dixit: Et tuam ipsius animam pertransibit gladius. Et ecce Anna mulier grandæua nimis aspectuque venerabilis, Spiritu prophetico incitata, ipsa hora superueniens confitebatur Domino, multa de Iesu infantulo prædicans. At Virgo beata Simeonis verbis territa valde est. Iesus quoque infans subtristior, & supra ætatem maturiori facie videbatur. Cuius quidem grauioris aspectus ab ipso ortu a Veronica visus est semper extitisse Saluator. Pauperioribus panniculis, cum in templo præsentaretur, Iesum indutum Veronica conspexit. Post hæc intuita est celebritatem candelarum, quam in sequenti volumine prosequemur.

Cap. VI. De ostenso itinere
Beatæ Virginis deferentis infantem Iesum in Ægyptum.

[13] Nocte sequenti festum Epiphaniæ, raptu potita Veronica, [Mysteriū fugæ in Ægyptum.] in domum quampiam ducitur ab Angelo, vbi Ioseph & beata Virgo erant. Vidit autem Angelum apparentem in somnis Ioseph, (erat enim nox) & dicentem: Surge & accipe puerum & matrem eius, & fuge in Ægyptum: futurum est enim vt Herodes iratus quærat puerum ad perdendum eum. Qui consurgens strauit asinum, & Virginem vna cum puero eidem imposuit. Accepit pariter Ioseph tres ancillas comites, deducens bouem cum tribus asellis, quos serui quidam dirigebant. Erant asini onusti rebus domesticis, quibus in quotidianis alimentis familiæ egent. Perrexerunt autem festinanter per viam nemoris, qua transeundum Angelus Domini Ioseph edocuerat.

[14] Videbatur quidem Veronicæ illius diuinæ multitudinis se sociam esse, ambulareque cum ambulantibus, & singula dicta audire, gestaque Angelo docente intueri. [Videt Christum adorari a feris:] Ingresso enim cælesti comitatu nemus, ingens animalium multitudo diuersi generis aduenit, qua terreri visa est beata Virgo: verum animalibus māsuescentibus, infantemque adorantibus omnes læti proficiscebantur. Veronicam Mater Virgo alloquebatur, secretaque diuina pandebat, mandans ne cuiquam ea nota faceret. O quoties itineris longitudine beatissimam Virginem lassam nimis Veronicæ mens inspexit, affligebatur enim plerumque ingenti calore Virgo & Mater, ciborumque penuria. Sub palmæ vmbra consederunt, cuius ramum nutu infantis afferri longius inspexit. Extemplo fons erupit, quo omnis, ille comitatus sitiens satis superque naturæ fecit. Ex eadem aqua etiam hydrias, quas secum detulerant, impleuerunt. [fontem miraculose erumpere.] At Virgo beata, vbi pauxillum membra sopori dedit, vires assumens vas quodpiam aqua impleuit, panniculosque quibus infantem circumuoluebat abluit. Post hæc rebus compositis iter cum longius prosequerentur, sole feruescente petiit Virgo Mater ab Ioseph sub arboris frondosæ vmbra quiescere, cui annuens Ioseph Virgini de asello descendenti præsto fuit.

[15] Post hæc Veronica ad sensus rediit lassitudine plurimum afflicta, quasi tam longi itineris regiones mente & corpore peragrasset. [Veronica quasi ex itinere lassa.] Quæ diximus nocte tantum Veronica conspexit: luce autem diei orta rapitur itidem ad locum vbi beatam Virginem cum infantulo Iesu ac reliquo comitatu dimiserat. Cumque iter prosequerentur, ibat Veronica iuxta asellum, [Reliquum Virginis iter videt:] cui beata Virgo insidebat, quam cum verbis cælestibus Virgo & Angelus confouerent nihil respondere poterat. Mansere verba Reginæ cælorum alto pectore condita Veronicæ, quibus admiranda gaudia se percepisse asseuerabat. Arduum iter vbi per nemora peregerant, domum quampiam ingressi sunt: [latrones fugientes.] illam latrunculi inhabitabant, qui omnes fugere, sæua animalium multitudine perterriti, arborumque tuta loca ascendentes, vno dempto, qui omnem societatem quam humanissime excepit. Eos, qui fugerant, rogauit Ioseph descendere & suum repetere hospitium, cui numquam assensere latrones. Inter quæ ad corporeos vsus Veronicæ spiritus reuertitur. Noluit Veronica aliquando secreta cælestia, quæ toto itinere beata Virgine loquente didicerat, explicare, paucis dumtaxat, quæ sequuntur, exceptis. Dixit itaque beatissima Mater inter cetera Veronicæ: Vides filia mea, quibus laboribus hoc iter peragrauerim: maiora quoque his viuens pertuli, per varias tribulationes semper ambulans. Scito autem, o dulcis filia mea, nullam gratiam a Deo immortali mortales obtinere posse, nisi mente & corpore prius affligantur, laborentque vehementer. Nonnulla vero hoc loco conticenda censeo, quæ beata Virgo subintulit Veronicam erudiens, aptius ea litteris demandaturus, si Deus annuerit.

Cap. VII. De ostensa amissione Iesu,
cum factus esset annorum duodecim.

[16] Tertia noctis hora Dominicæ diei, qua decantatur Euangelium amissionis Iesu cum esset annorum duodecim, rapitur Veronica adusque mediam noctem. Eo temporis spatio ab Angelo mente adducitur domum quampiam, ad quam tunc applicuerant Maria Mater Domini & Ioseph Hierusalem redeuntes a festi celebritate. Existimans autem mater esse filium cum Ioseph, neque puerum Iesum inueniens, [Mysteriū amissi Iesu duodennis in raptu agnoscit.] acriter indoluit. Dixit autē ad Ioseph: Vbinam est filius meus? qui respondit: Nescio. Arbitrabar vero illum tecum fore. Tum vtrique altius suspiria traxere: existimantes autem puerum esse in comitatu, statuerunt vt diuisim quisque Iesum perquireret, & venerunt eadem hora iter diei, & requirebant eum inter cognatos & notos. Domum Elisabeth Zachariæ primum adiit Virgo, quam dolens a Elisabeth interrogat an forte filium amisisset? Qua respondente, Sic; Elisabeth Virgini dolenti sociam se præstitit. Iere autem vna domum b Annæ matris beatissimæ Virginis, quæ pariter filiæ comitem se exhibuit. Dolentes itaque requirebant eum inter cognatos & notos. Mater vero tantis afficiebatur angustiis, vt dolore pene deficeret. Ioseph quoque per omnia vicina discurrebat, sed & affines & vicini quidam hoc actitabant. Quamuis Angelus Domini Veronicæ spiritum comitaretur post beatam Virginem, intuita tamen est singula ab Ioseph acta cum Iesum perquireret.

[17] Tum ad sensus rediens indoluit vehementissime, quod plurimum affligi beatam Virginem filium quæritantem animaduerterat. Hæc dies est qua ingenti copia lacrymarum effusa fontem fluentem oculos eius dixisses. [Veronicæ dolor.] A dæmone verberibus affecta est Veronica, veluti in secundo libro diximus. Iacentis itaque Veronicæ ac languentis, ita vt non remaneret in ea anhelitus, spiritus e sensibus exiliuit, & ab Angelo ducitur ad plateam templi Salomonis. Erat autem ibidem mater Iesu feminis comitata pluribus vna Christum quærentibus. Cumque virorum ingens multitudo adesset, hominem quempiam audiuit beatissima Virgo turbis dicentem: O rem admiratione dignissimam, vt puer vnicus aduersus tot Legisperitos disputare ausit, [Christi inuentio.] quos ita confudit, vt responsionum ignari elingues facti videantur. At Diua Mater propius accedens hominem diligentius sciscitatur, remque ad plenum intelligens, dixit: Hic est filius meus dilectus in templo disputans. Templi vero ingressa locum vbi disputatio exercebatur, viderunt qui aderant puerum Iesum, alto loco, ceu pro tribunali, sedentem in medio Doctorum, audientem & interrogantem illos. Vbi Iesus matrem vidit, surgens venerationis signa dedit: deinde residens disputationem cœptam longius prosecutus est. Expleta disputatione descendit Iesus de loco, [Reuerentia erga matrem.] & ad matrem pergens maternæ venerationis ampliora signa exhibuit: quem mater dulcius complexans, osculaque libans tanto digna filio, dextera eius apprehensa dixit: Fili quid fecisti nobis sic? Ecce pater tuus & ego dolentes quærebamus te. Et ait ad illos: Quid est quod me quærebatis? Nesciebatis quia in his quæ Patris mei sunt oportet me esse? Tum mater cōticens apprehensa dextera filium deducebat, sinistram tenente Elisabeth. Sic medius puer Iesus inter beatam Virginem & Elisabeth, domum gaudens repetebat, exultante pariter omni turba, quæ matrem comitabatur.

[18] Verum toto hoc itinere Veronica Virginem semper comitata, cum Nazareth redirent Virgini beatæ proximior erat, cui summi Dei genitrix dixit: Considerato, amantissima filia, [Dolor D. Virginis illo triduo.] quos dolores, quasue subierim angustias in amissione dilecti filij mei: quamobrem intellige nil a Deo haberi posse nisi magnis perpessis laboribus mentis & corporis. Sic mihi pariter euenit: mea dumtaxat excepta sanctificatione. Inter Virginis verba puer Iesus blandis oculis Veronicam inspectabat, dilectionis eidem signa permonstrans. Nazareth domumque omni illa turba ingrediente, Ioseph cum cognatis & notis illo pariter deuenerunt. Gaudebant vero omnes & lætabantur inuento puero Iesu applaudentes. Hæc vbi Veronica conspexit, ad sensus corporeos remeauit.

[19] Iacebat autē Veronica ægra vulneribus a dæmone acceptis; quam Sorores, quæ ei sedulæ deseruiebant, rogarunt, vt quæ viderat ea in extasi Sororibus aperiret, quarum votis satis humanissima Virgo fecit. Interrogantibus quoque Sororibus quis foret pueri Saluatoris aspectus, [Forma & habitus pueri Iesu.] quæue illius vestimenta, respondit: Erat color vestimentorum pueri Iesu cæruleus, pulcher valde; faciei vero aspectus puerilis admodum videbatur & iocundus, capilli eius fuere crispantes, & candidi sicut nix. Eiusce autem venustatis videbatur puer Iesus, quæ nullis vmquam verbis a se explicari posset. Verum cum beatam Virginem viderit, omnemque illius comitatum eo in habitu in quo tunc erat, asseruit Veronica Matrem beatissimam vestem cærulei coloris indutā fuisse. Elisabeth autem vestis erat coloris subnigri clarioris, quem materno eloquio Mediolanenses morelum vocitant. Asseruit quoque singula in disputatione Saluatoris dicta, siue ab eodem, siue a Legisperitis audiuisse se, & intellexisse, quæ vbi ad sensus rediit corporeos mente omnino exciderunt.

[Annotata]

a Citius vita functam Elisabetham vulgo existimant. Cedrenus (qui tamen biennio post Christi ortum necatos infantes scribit) ait, Elisabetham tunc assūpto Ioanne in solitudinem exiisse, inque spelunca dies 40. cum delituisset diem suum obiisse: Ioannem in solitudine ab Angelo institutum, ibique enutritum esse ac commoratum, donec Christus in publicum prodiit.

b Annam quoque prius mortuam esse probabile est.

Cap. VIII. De ostenso baptismo Saluatoris.

[20] Agente Sacerdote Missarum solemnia diei Dominicæ post octauas Epiphaniæ, sensibus egressa Veronica ab Angelo ducitur ad ripam Iordanis fluminis, vbi Christus stare videbatur. Et ecce Ioannes Baptista festinabat clamans: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Cumque ad Saluatorem venisset adorauit pronus in terram. Dixit autem illi Iesus: Baptiza me Ioannes. Respondit Ioannes: Ego a te debeo baptizari, & tu venis ad me? Cui Dominus: Sine modo, sic enim decet nos implere omnem iustitiam. Verum Ioannes posteaquam magnæ humilitatis signa ostendit, terque renuit Saluatori manus baptizans imponere, assensit tandem, & baptizauit Iesum veste deposita fluenta Iordanis iam ingressum. [Videt Christum a S. Ioanne baptizari.] Erat vero Ioannes vestitus pilis camelorum & zona pellicea circa lumbos eius, & timens ac tremens imponebat aquas capiti Saluatoris, quæ per totū corpus illius defluxerunt. At Saluator inter decurrētes vndas immobilis perseuerabat, super quem descendit Spiritus sanctus in specie columbæ niueo candore apprime fulgentis, crucēque medio capite gestantis, [Columbæ miraculū.] & vox altius intonuit dicens: Hic est filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui. Post Patris vocem semper columba Christum a allocuta est, donec in cælum euolauit. Dixit Veronica se verba singula columbæ loquentis cum Christo intellexisse, quorum postea recordata non est. Aderant quoque Angeli quatuor, Saluatoris vestimenta brachiis tenentes, nam quæ tunc inuisibiliter Angeli egere in Saluatoris obsequium, veluti sub obtutibus clara mente Veronica conspexit. Ascendens Iesus de aqua suffragantibus Angelis induit vestimenta sua; [Angelorū obsequiū.] tum flumen ingressus Iesus Ioannem baptizauit. Post hæc ad sensus regrediens Veronica Missæ celebrationi interfuit, atque cum ceteris Sororibus pransura discubuit.

[Annotatum]

a Etsi plurima Christo mirabilia euenere, quæ tradita litteris non sunt; hanc tamen columbæ locutionem haud putamus fuisse eiusmodi quæ audiri ab hominibus, nedum intelligi posset.

Cap. IX. De ostensis nuptiis factis in Cana Galileæ.

[21] Discumbens itaque Veronica, ab Angelo rapitur mente in Cana Galileæ: vidit vero cœnaculum præclarum, [Videt in spiritu nuptias in Cana Galileæ.] in quo mensa varia ciborum genera continens posita fuerat. Stabant autem Christus materque eius, sponsus & sponsa, plurimique in eodem loco. Mensam primum Iesus manu dextera benedixit, psallentibus ceteris veluti religiosorum mos est. Tum residentibus cunctis Saluator in capite mensæ cathedra locatus discubuit: ad cuius dexteram Mater beatissima consedit; quam sequebatur sponsa, ad læuam vero sponsus se posuit ceteris subsequentibus. Verum in calce mensæ Veronica Angelo comitata stare videbatur, quæ agebantur cuncta prospectans. Aiebat Virgo isthæc visa referens, Saluatorem eximio ornatum habitu extitisse, ac capite pulcherrima quædam gestasse. Mater vero beatissima albis induebatur vestibus, sponsus & spōsa rubricatis. Qui continuo deseruiebant, quinque numero fuere; duo quidem cibos afferebant, duo allata diuidebant, quintus vero architriclinus erat. Hic etsi cunctis præesset, vino tamen effundendo peculiariter intendebat. [Conuiuij ritus.] Inter cibos carnes erant assæ varia arte conditæ, aderant quoque cochlearia, quibus pulmenta conuiuæ desumebant. Fractio panis a Saluatore fiebat manibus, vt ferro reliqui perficiebant. Posteaquam diu conuiuati sunt, deficiēte vino dixit mater Iesu ad eum: Vinum non habent. Dixit ei Iesus: Quid mihi & tibi est mulier? nondum venit hora mea. Dicit mater eius ministris: Quodcumque dixerit vobis facite. Erant autem ibi lapideæ hydriæ sex positæ. Dicit Iesus ministris: Implete hydrias aqua, & impleuerunt eas vsque ad summum. Dicit eis Iesus: Haurite nunc & ferte architriclino. Et tulerūt, vt autem gustauit architriclinus aquam vinum factam, & non sciebat vnde esset, ministri autem sciebant, qui hauserant aquam, vocat sponsum architriclinus, & dicit ei: [Aquæ in vinum mutatio.] Omnis homo primum bonum vinum ponit, & cum inebriati fuerint tunc id quod deterius est, tu autem seruasti bonum vinum vsque adhuc. Verum aquam illam in vinum nigrum conuersam fuisse Veronica testabatur. Alimentis tandem e mensa sublatis, vasa quædam afferri vidit lignea præclare elaborata, quibus ex saccharo delicatiora quædam composita seruabātur, quæ a tragimata vocamus. Tum detulere nonnulli pleraque instrumenta, quibus concentus admirabiles personabant, [Tripudiū.] choreas quoque duxere sponsus & sponsa ac multi, Saluatore & beata Virgine semper sedentibus. Affirmabat Veronica concentus choreasque harum nuptiarum, non nisi cælestia solatia excitauisse, Saluatoris aspectu spiritualibus gaudiis cuncta replente. Post hæc ad terrestres vsus Veronica remeans, rogantibus diu Sororibus (nam in communi refectorio adhuc residebat) huiusce visionis seriem explanauit. Satis Sororum votis quamquam inuita faceret Virgo, candida tamen simplicitate, Matrisque monasterij imperio cogebatur secreta palam facere, quæ magnis gaudiis apud se seruare consueuerat.

[Annotatum]

a Τραγήματα sunt bellaria mensæ secundæ.

Cap. X. De ostensa tentatione
Christi in deserto.

[22] Dominica prima Quadragesimæ post desumptum Dominici corporis Sacramentum, euolauit Veronicæ mens Angelo duce in desertum locum, vbi septem horarum spatio moram traxit. Vidit autem ibidem Christum veluti mortali carne circumdatum, pallidum nimis ac macie postrema confectum; illius quoque vestimenta attrita videbantur. Dixit vero Angelus Domini: Quem intueris venientem humana specie velatum, dæmon est humani generis hostis. Forma viri erat instar eremitæ, facie multos per annos se abstinuisse ostendentis, manu corollam gerebat, gremio vero lapides; quos vbi ante Christum deposuit dæmon, dixit: [Tentatio Christi:] Video te vehementer famescere; si filius Dei es, dic vt lapides isti panes fiant. Qui respondens dixit: Non in solo pane viuit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei. Tunc mutata priori specie assumpsit eum diabolus super locum excelsum & dixit ei: Si filius Dei es, [secunda:] mitte te deorsum. Scriptum est enim, quia Angelis suis Deus mandauit de te, & in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. Ait illi rursum Iesus: Scriptum est: Non tentabis Dominum Deum tuum. Iterum diabolus horribiliorem effingens formam, [tertia.] assumpsit eum in montem excelsum valde, & ostendit ei omnia regna mundi & gloriam eorum, & dixit er: Hæc omnia tibi dabo si cadens adoraueris me. Diabolus tunc supra modum terribilem speciem indutus vndique ignes spirabat. Cui dixit Iesus: vade sathan. Scriptum est enim: Dominum Deum tuum adorabis, & illi soli seruies. Tunc reliquit eum diabolus horribiles dans sonitus, ita vt mons igneus effectus funditus dilabi videretur ac dirui. Et ecce Angelorum cœtu circumdatus Saluator extemplo in locum ductus est miræ pulchritudinis. Quis foret locus ille numquam Veronica dignoscere potuit. Veste præclara primum Angeli ministrantes circumdederunt Iesum, cuius extrema circumtenebant venerandæ diuinæ Maiestatis gratia. Cōcentus deinde varios prompserunt, quos indefessi sermonis æterna series explanare nequiret. [Cibo & cantu recreatus ab Angelis Christus.] Mensam quoque parari, candidos afferri panes Angelico ministerio conspexit. Deinde Christus Maximus longiori oratione Veronicam allocutus est. Post hæc Virgo ad corporeos vsus regressa est.

Cap. XI. De ostensis quibusdam Saluatoris gestis.

[23] Tacenda nonnulla censemus, quæ Veronicæ mens Angelo agente vidit, quod nil nisi ea quæ Euangelistæ referunt animaduerterit. Sunt vero illa Saluatoris transfiguratio in monte Thabor, sanatio cœci nati, resurrectio Lazari, ac pleraque.

Cap. XII. De ostensa conuersione Mariæ Magdalenæ ac quibusdam aliis.

[24] Feria quinta ante Dominicā palmarum, extasi Veronicæ mens correpta, ab Angelo ducitur ad locum vbi Christum proponentem parabolam quinque talentorum & vidit & audiuit. Aderat concionanti turba virorum & mulierum ingens, in medio turbæ sedebat femina altiori sede locata, cuius ornatus capitis ac vestium, oculi instabiles, motus capitis nunc ad læuam, nunc ad dexteram, impudicam nuntiabant. Expleta similitudinis enarratione Saluator exclamans dixit: O animum criminibus onustum! quæ talentum Domini in terram fodisti, [Videt Magdalenam obtutu & voce Christi compūgi:] talibus tantisque admissis sceleribus ad me libens reuertere, & ego suspiciam te. Tum impudicos oculos mulier in Christum direxit blandius: at Christus terrificas oculorū acies feminæ obiecit ea virtute, vt mulier sede descendens solo consederit lacrymās & eiulans. Mox ornamēta singula deposuit, quæ Martha soror accepta seruabat. Soluto tandem crine imo pectore dum suspiria traheret, omnium qui aderant oculos in se conuertit. Expleto sermone abiit Iesus sudore & laboribus vehementer afflictus. Tum Simon Leprosus Christum ad prandium euocauit; cui annuens domum Simonis continuo ingressus est.

[25] Magdalena vero ad Marthæ lares reuersa est Magdalenam Veronica Angelo duce sequitur, inspectatque cubiculo clausam crimina deflentem. Martha vero, a Marcella suffragante, satagebat circa frequens ministerium, gestiens præ dulcedine Dei qui sororem ab errore conuerterat. Verum Magdalena intelligens Christum in domo Simonis cibum sumere, accepit vas vnguenti pretiosi, & domum ingressa Simonis, Veronicæ spiritu isthæc semper animaduertente, vnxit primo caput Iesu, deinde pedes, & domus impleta est odore vnguenti. Videbatur Christus vehementer afflictus præ lassitudine, & Simon vngentem feminam indefessis oculis obseruabat. [vngere pedes Christi, & confiteri peccata.] Cœpit quoque Magdalena lacrymis pedes Iesu rigare, & capillis capitis sui tergebat, atque vnguento vngebat, singula crimina quæ per omne tempus vitæ suæ admiserat voce proferens, veluti confitentium mos est. Fluebat vero lacrymarum tanta copia, vt riuuli viderentur oculi flentis Magdalenæ. Asseruit Veronica quæque crimina Magdalenæ audiuisse, cum illa ad pedes Christi flens exponeret omnibus adiectis circumstantiis, quæ delicta aut grauiora efficere solent, aut in diuersum genus trahere.

[26] Post hæc talia subintulit Magdalena: O me felicem nacta sororem Martham, quæ meæ salutis origo ab inferni faucibus me eripuit! O Martha soror dignissima, [Martha pro sororis conuersione diu laborarat.] quæ tanto zelo meam optasti salutem! quam totiens corrigentem contempsi, calumniis prosequens! Ah quotiens superbo ore tibi dixi: Viue tuis moribus, tuum quæsito Prophetam; me vero mea vota sequi patere. Sed tu Domine Pater misericordiarum peccatrici remitte horrenda facinora. Miserere mei, miserere mei, quia infelix Martham sororem piissimā concupiscentiæ gratia sequi nōnumquam aspernata sum. Iesus autem tacebat, tristi facie feminam lacrymantem prospectans. Simon quoque mala corde versans, Magdalenam toruis oculis inspiciebat. Quod animaduertens Christus, parabolam duorum debitorum eidem proposuit. At post longioris sermonis alterna responsa ad mulierem conuersus Iesus dixit: Remittuntur tibi peccata tua, vade in pace: illam quoque Saluator erigens benedixit, quæ tanto veniæ munere indignam se arbitrans, vocem extulit, lacrymasque accreuit. Martha vero flentem sororem in cubiculo esse arbitrans illo accessit, quam non inueniens vicinam Simonis domum adiisse cogitauit, quamobrem illico sororem Martha sequitur, vbi tantarum lacrymarum caussam didicit, magis magisque gauisa est. Post hæc Angelus vti sensibus mentem Veronicæ iussit.

[Annotatum]

a De S. Marcella S. Marthæ pedissequa agemus 29. Iulij.

Cap. XIII. De ostensis Christi
ingressu Hierusalem in die palmarum, atque cœna facta in domo Marthæ.

[27] Nocte Dominicæ palmarum raptu potita Veronica ab Angelo Hierosolymam perducitur. Ibi Christum asinæ insidentem contemplata, animaduertit asinæ dorso discipulos vestimenta composuisse instar sellæ. [Videt triūphum diei palmarū.] Vallabant Christum discipuli beatissima Virgine, Martha, & Magdalena, ac mulieribus plerisque longius post terga sequentibus. Commota est autem vniuersa ciuitas, suburbiaque accurrerunt; & quænam tanta forent gaudia perquirebant. Iesus autem lacrymabatur, dicens: Hierusalem, Hierusalem si cognosceres quæ ipse noui, & tu fleres. At piissima Iesu mater filium lacrymas emittentem conspectans, fleuit. Lacrymabantur pariter mulieres quæ aderant, ac præcipue Magdalena. Verum Angelus Domini duplicem populum Veronicæ ostendens, ait: Populus hic, quem gaudiis affectum intueris, populus est gentium, alter tristes vultus pre se ferens Hebræus existit. Pueri vero Hebræorum tollentes ramos oliuarum sternebant vestimēta sua in via, & clamabant dicentes: Benedictus qui venit in nomine Domini. Asseruit Veronica arbores a palmarum & oliuarum signa venerationis ostendisse pertranseunte Christo; at sola arbusta quæ cannæ vocitantur nusquam deflexisse; puerorumue grādem fuisse numerum ætatis annorum decem. Hi soli Christo applaudebant, gentibus loco viciniores, & ab Hebræis remotiores. Quid vero isthæc protenderent, Angelus Veronicæ tunc aperuit, veluti in sexto libro apertius explicabitur. At vbi Saluator præuiam templo plateam attigit, asina suffragantibus discipulis descendit, ad locumque altiorem profectus, coram frequenti populo sermonem habuit. Cumque verba complesset Iesus, sudoribus laboreque anxius videbatur. Martha, quæ Christum continuo sequebatur, memor nullum cibum ea die Christum sumpsisse, neque quempiam illum inuitauisse, per medios populos feruore incitata Spiritus transiit, & domum suam venire illum vna cum discipulis rogauit: cui blandius Saluator annuit. Tum concito gradu Martha domum properat, cœnæque parandæ, Marcella suffragante, incubuit, satisque fecit.

[28] Interea Angelo Domini Veronicam admonente, quod cœnæ cuipiam Dominicæ interfutura esset, ad sensus regressa est. [Veronica interest cœnæ in domo Marthæ.] Erat autem media dies Dominicæ in ramis, decantatoque completorio a Sororibus Veronica ceteris cum Sororibus commune ingressa est refectorium, nam adhuc ieiuna erat. Sumpto leui cibo, interiore cogente Spiritu surrexit, atque cellam ingrediens in orationis exordio rapitur; cuius mētem Angelus Domini perduxit domum Marthæ, in quodam castello positam: vbi Saluatorem cum discipulis cœnam benedicentem inspexit. Verum residente Domino, discubuit quoque mater eius stante discipulorum turba. Matrem ordine suo Maria Iacobi & Salome atque aliæ mulieres sequebantur a latere dextro Christi, ad læuam vero consedebat Ioannes, Magdalena ad pedes Iesu posita. Asseruit Veronica cibos omnes, qui delicatiores extitere atque varij, vt nobilissimam mensam decet, carnibus lacticiniisque caruisse, ceu Christiana religio tempore Quadragesimali vti consueuit. Inter seruos & ancillas Martha sollicitior apparebat, Magdalena ad pedes Iesu semper perseuerante. Dixit vero Martha ad Iesum: Domine, non est tibi curæ, quod soror mea relinquit me solam ministrare? Dic ergo illi vt me adiuuet. Et respondens Dominus hilari facie, dixit: Martha, Martha sollicita es, & turbaris erga plurima. Maria optimam partem elegit, quæ non auferetur ab ea. Martha vero lætanter verba Domini accipiens, exultabat vberius sororem Magdalenam Deum munere veræ conuersionis donauisse, quamobrem alacrius feruentiusque ministerio frequenti intendebat. Cœna peracta gratias omnis illa turba, Saluatore inchoante, Altissimo egit. Posthæc Veronicam Saluator euocat, nonnulla mandans Sororibus significanda. Inter loquendum vero animaduertit Apostolos discumbere, vt cibum sumerent, b nam Saluatore cœnante solus Ioannes ex Apostolis discubuerat.

[Annotata]

a Scholiastes monet hæc veluti parabolam accipienda.

b Id sibi imaginata erat Virgo, ex peculiari fortassis in Ioannem pietate.

Cap. XIV. De ostensa cœna Christi
& beatæ Virginis.

[29] Nocte cœnæ Domini Virgo raptu potita, ab Angelo perducitur Bethaniam in domo Marthæ: [Videt cœnā Christi vltimam cum B. Virgine.] positam vero mensam conspexit in cœnaculo quopiam, sedentesque Christum ac beatam Virginem, ceteris exclusis, quod secretius essent collocuturi. Sermo erat inter matrem & Natum de futura filij passione. Hortabatur genitricem Genitus patienter ventura perferre, neue nimium sua tristaretur absentia. Nam me, aiebat Filius, necesse est Hierusalem proficisci, & vltima facta cœna cum discipulis crucis mortem subire, instaurandi humani generis gratia. At pia mater suspiria imo pectore trahebat, lacrymabaturque multiplici ratione, filium dehortans illud iter aggredi. Tum Natus diuinarum Litterarū oracula in medium afferebat, æternique Patris obedientiam, qui propterea illum in mundum miserat. Videre autem sibi videbatur Virgo Veronica Diuam Matrem narrantis ab ore filij pendentem, sæpiusque solo dilabentem sæua cum tormenta intelligeret, quæ se passurum filius exponebat: erigebat vero Natus Genitricem dulciusque consolabatur. Totam noctem talibus intenti colloquiis mater ac Filius transegere, neque cibi quicquam desumpserūt. Cum e mēsa tādem surrexissent, conspicatur Veronica Christum ante matrem genua flectentē, maternamque benedictionem rogantem, at humilis mater pariter genuflexo idem obsecrat a Deo filio sibi donari. Posteaquam longius protracta est hæc pia altercatio, lacrymis ab vtriusque oculis semper fluentibus, mater Filium primo benedixit, deinde matrem Genitus. Nec mora: genitrix pientissima voce magna exclamauit dicens: Ne quæso, fili mi, recesseris. Eleuatam matris vocem omnis Marthæ domus audiuit. Cucurrit extemplo Magdalena amoris igne succensa, quæsiuitque tantarum caussam lacrymarum, cui mater: Isthæc a filio meo pere, nam Hierusalem adire statuit, dira mortis supplicia subiturus. Magdalena vero ad pedes Iesu accedens lacrymis perfusa rogitabat dicens: Noli Magister mi Hierosolymam ire, impium enim nosti Iudæorum consilium. Cui Dominus: Nequaquam me talia rogaueris: quoniam proficisci me oportet, & sæuos sustinere cruciatus. Post vbi paruo temporis spatio substitit, abibat. Cumque mater in vberiores prorupisset lacrymas, dixit Magdalenæ: Citius, o Magdalena, tuum sequens Magistrum a rogato illum nomine meo vt redeat. Abiit Magdalena, & verba matris Nato retulit. Filius vero regredi Magdalenam iubet, matrique verbis ac societate præsto adesse. Rediit Magdalena cuncta nuntians, in lacrymasque magis & magis vtraque prorupit. Asseruit Veronica cuncta ex ordine vidisse atque lamentabilia verba pleraque audisse, quæ mater ac Magdalena plorantes tunc dixere. Cumque Saluator abiret, animaduertisse illius faciem immutatam ingenti dignam miseratione, pallidamque nimis effectam, ita vt alter videretur.

[Annotatum]

a Verba a sensu, non a ratione prodeuntia, inquit Scholiastes; cumque natura ac filij maiestate cogentibus doleret Mater, reprehensione carent, nedum meritis plena existunt exuberantque. Hæc ille, quæ Christi quoque in horto orantis exemplo confirmari possunt, si vere gesta sunt, & non solum a Veronica cogitata.

Cap. XV. De ostensa cœna Domini.

[30] Post Veronicæ spiritus cuncta in domo Marthæ peracta cōspexit, Angelo duce illico ad Christum Hierusalem proficiscentem venit. Erat autem tunc cum Iesu socia multitudo discipulorum, quamuis ex domo Marthæ solum Christum recessisse Veronica viderit. Ingressus Saluator Hierusalem, [Videt gesta ante vltimam cœnam, & in ea:] audiuit Virgo, quænam verba erudiens discipulos dixerit, atque inter cetera mandauit, dicens: Euntes parate nobis vt manducemus Pascha. Introeuntibus autem vobis ciuitatem occurret vobis homo quidam amphoram aquæ portans, sequimini eum in domum, in quam introierit, & dicetis patrifamilias domus: Dicit tibi Magister, vbi est diuersorium vbi Pascha cum discipulis meis manducem? Et ipse ostendet vobis cœnaculum magnum stratum, & ibi parate. Affirmauit Veronica amphoram vas haud mediocris pulchritudinis extitisse. Conspexit itidem cœnaculum, in quo discipuli nonnulli cœnæ parandæ intenti erant, ceteri autem Christo assistebant eos erudienti. Erant omnes tristes vehementer. Noua quepiam verba a Saluatore audiebāt, & ea quæ fieri mādabat, tristibus acti cogitationibus attendebant, satis minime intelligētes. Enimuero cūctis paratis discubuit Christus, & discipuli cū eo. Et cœna facta surgit a cœna, & ponit vestimēta sua: & cum accepisset linteum præcinxit se; deinde misit aquam in peluim, & cœpit lauare pedes discipulorum, & extergere linteo, quo erat ipse præcinctus. Venit ergo ad Simonem Petrum, [lotionem pedum:] & dixit ei Petrus: Domine tu mihi lauas pedes? [Ioan. 13.] ac reliqua quæ Euangelista narrat Ioannes. Ablutos singulorum pedes deosculabatur Saluator. Aiebat Veronica cœnaculum illud eximiæ fuisse pulchritudinis, in cuius parte parata erat mensa quadrato margine non multum a terra eleuata, altero vero cœnaculi latere pelues positæ conspiciebantur quibus vsus est Saluator in pedum lotione. Postquam ergo lauit pedes eorum, accepit vestimenta sua, & cum discubuisset accepit panem & benedixit, fregit, deditque discipulis dicens: Accipite & manducate, hoc est corpus meum. Similiter & calicem dicens: [institutionem Eucharistiæ:] Hic est calix noui testamenti. Deinde dixit Iesus: Amen, amen dico vobis, quia vnus ex vobis tradet me. Aspiciebant ergo se inuicem discipuli hæsitantes de quo diceret. Mirabatur pia turba obstupescebatque, nonnulli quoque lacrymas ciebant. Omnem Dominicum sermonem audiuit Veronica, & discipulos vltro citroque loquentes. Expleto sermone Dominico singulos discipulos complexus est Saluator: abiensque docebat eos de regno Dei. At spiritum Veronicæ Angelus Domini comitabatur post Saluatoris vestigia. Egressus est autem Iesus cum discipulis trans torrentem Cedron, vbi erat hortus, in quem introiuit ipse, & discipuli eius: & assumpto Petro, Iacobo & Ioanne vidit Veronica Christum genua flectentem & orantem, [gesta in horto:] Angelumque Domini calicem futuræ passionis ostendentem. Post trinam Saluatoris orationem, ecce videt Iudam veniētem cum cohorte; Iesum autem ei obuiantem, & dicentem: Quem quæritis? Responderunt: Iesum Nazarenum. Dicit eis Iesus: Ego sum. Quo tertio peracto, cohors & Tribunus & ministri Iudæorū comprehenderunt Iesum, & ligauerunt eum. [comprehēsionem Christi.] At Saluatoris comprehensionem hoc modo se animaduertisse Veronica asseruit. Videbantur Iudæi eorumque impia turba nimis lupi famescentes quando in agnum irruunt, Iesum ad terram primo deiecerunt, pugnis faciem eius omneque corpus percutientes. Tum catenam ferream collo diuino imposuerunt, trahentes eum, omnesque Iesu stanti insultabant. Ensium deinde parte, qua manu tenetur, percutiebant Iesum, dum traheretur, ac lapidibus atterebant, donec ad torrentem Cedron venerunt, vbi præcipitem illum in torrentem dantes catena diu traxere, vocibus impiis acclamantes.

Cap. XVI. De ostensis præsentatione
Christi ante Iudices, sententia mortis,
ac Crucis delatione adusque montem Caluariæ.

[31] Ingressis Iudæis Christum deducentibus Hierosolymam, conspicatur Veronica duci Iesum coram Anna & Caipha. Itidem intuita est singula quæ ante Iudices Saluator perpessus est. Asseruit Veronica virum, [Alapa Christo inflicta.] qui in faciem percussit Christum, manum habuisse tectam chirotheca ferrea, fuisseque eam percussionem sæuiorem, ita vt sanguis stillaret descenderetque in barbam ac collum Saluatoris. Vbi ad columnam ligatum Iesum Iudæi verberarunt, sanguinis imber e sacro ruit corpore. Caput spinis deinde coronarunt cruore incrudescente; [Alia tormenta.] vestemque purpuream ei circumdederunt. Erat autem vestis lacera nimis ac indecora. Oculos eius illico vitta occluserunt, genua flectentes, & illudentes ei, ac expuentes in faciem eius. Iesus vero, vt agnus mansuetus, tacens stabat. Lata tandem sententia mortis a Pilato; inspexit Veronicæ spiritus Iudæos magnis clamoribus crucem humeris Iesu imponentes, milites armis ac vocibus perstrepentes populorumque rumores. Conabantur quidem summa celeritate Christum ad supplicij locum perducere. [Baiulatio crucis.] At Iesus agnus immaculatus semianimis stabat, deficiebantque amissis viribus artus. Tantæ molis erat dira Crux cælestibus humeris, propter sæuos cruciatus attritis. Aiebat Veronica Christum Prætorium exiuisse Pilati, Crucemque baiulasse ea diei hora qua ad Primæ persoluendas laudes conuenire Sorores consueuerunt. Quare Veronica in posterum semper vehementissime indolere cōsueuit, cum campanulam monasterij pulsantem ad horam primam audire cōtingeret.

[32] Cumque Christus crucem baiulans iter per vrbis vicos prosequeretur, en inspectat Veronica properantem matrem lacrymis perfusam, quam comitabantur Ioannes & Magdalena ac pleræque mulieres. Satagebat Virgo & Mater Filium contingere, sed a turba repellebatur. Dixit vero Maria ad Ioannem: Quæso te, qui vicos vrbis nosti; per deuium aliquod compendio me deducito, quo tandem Natum meum cōtingere queam. Iussa capessēs Ioannes sociam multitudinem ad biuium deducit, vbi lapis stabat erectus; [Occursus matris.] eo transiens Saluator matrem animaduertit obuiam sibi prodeuntem, dixitque, Meos, o Mater, adiunxisti dolores. In mutuos vero prorumpentes complexus pro verbis lacrymas vterque dederunt. Erat autem tanta vtriusque vbertas vt maternæ lacrymæ Nati lacrymis miscerentur. Interea Crux Saluatoris humero hærens solo dilabitur, quam homo quispiam suscipiens tenuit, donec a Matris amplexibus Christus eriperetur. Cogentibus autem ministris tartareis Christum iter prosequi, homo ille nequam crucem humeris cælestibus imposuit. Verum cum Saluator tardiuscule incederet trabis ingenti pondere pressus, Simoni crucem baiulandā imposuerunt. Nos visa quamquam ab Virgine Veronica angusto sermone perstrinxerimus, fuere tamen illi singula ostensa perinde atque tunc Hierosolymis agerentur.

Cap. XVII. De ostensa Crucis
affixione ac morte Christi.

[33] Posteaquam Saluator impia nimis circumseptus turba montem ascendit Caluariæ, veste exutus nudus apparuit. At cum Filius Regis omnipotentis nudaretur, horrendis vulneribus nouus cruor emanauit, iuncta quippe erat vestis vulneribus sanguine coagulato. Post igitur humores commotos fluebant sanguinis riui plagis scaturientibus; a capite enim vsque ad pedes non erat in Filio Dei sanitas. His intererat Virgo & Mater turbis immixta, singula animaduertens, lacrymasque magno veluti turbine ciens, [Christus nudus velo Matris præcinctus.] quæ vbi diuinum Filij corpus nudū intuita est, velamen e capite subduxit, filioque proiecit, quod accipiens Iesus se præcinxit. Dixit Virgo Veronica crucem, quæ magnæ molis erat, in terra positam iuxta Saluatorem se vidisse, supra quam se extendens Saluator renibus ligno hærentibus brachia lubens expandit. Tum circumdederunt eum canes multi, & tauri pingues super eum os suum aperiebant. Acceptis vero clauis cum foramina Crucis a fabro facta longius distarent, vt manibus & pedibus pertingi non possent, fune brachia manusque circumligauerunt, diuque trahentes compage corporis soluta enodarunt, ac præcipue ossa humeris hærentia collisa loco naturæ cesserunt. Clauo primum manum dexteram cruci affixere, [Vt cruci affixus.] deinde sinistram malleis perstrepentibus veluti si trabes iungerentur. Id pariter egere circa pedes, quamobrem omnia Saluatoris membra locis naturæ diuulsa sunt. His quam crudelissime peractis, inaudita feritate sacrum corpus in altum erexere ministri sathanæ, quo ineffabilem Christi pendentis dolorem facillime qui aderant animaduerterent. [Vt Crux erecta.] Conspexit Veronica erectam Crucem ministris volentibus in terram decidisse: quæ res pientissimo Saluatori dolores in immensum coaceruauit. Cumque crucem iterato erigerent, aut a dextris pendere aut a sinistris satagebant, quamobrem vulnera magis magisque latiora fiebant, doloribus vehementissime auctis.

[34] Denique Cruce offirmata, Diua Mater & Virgo Filij corpus viribus exhaustum toto cum sanguine fuso, ac collisis vndique neruis in aera videns flebili voce exclamauit: Heu me, [Mœror Matris.] o fili mi, en tuorum verborum euentus infelices. Ecce mihi abs te prænuntiata tempus locusque adsunt, quibus te videns contingere nequeo. Nunc Simeonis verba prophetica in me completa fateor; Et tuam, inquit, ipsius animam gladius pertransibit. O fili dulcissime, quam pungentissimus, quam acutissimus est gladius hic, quo tantis te cruciatibus in cruce pendentem conspicio. Talia perstabat memorans Mater pientissima, sæpius a in terram præ mœroris magnitudine dilapsa; quam Magdalena erigebat, suffragante caterua mulierum comite. Aspiciebat nonnumquam in Saluatoris faciem Virgo & Mater dicta quæpiam prophetica semper exclamans, tum solo hærebat præ doloris magnitudine. Sic vero perseuerauit, donec Filius animam Patri reddidit. Aiebat Veronica Angelo duce singulos motus Christi Iesu pendentis in Cruce se animaduertisse, præsertim corona spinea premente, cum non haberet vbi caput reclinaret, quod deinceps versus pectus pendere sinebat. Enimuero Christo dicente, Sitio, pia Mater exclamauit: Heu me, o fili mi, ego te olim lacte paui, at nunc tibi potum præbere nequeo. Atque inter verba solo dilabitur exanimis. Conspicata est Veronicæ mens appropinquante hora mortis Iesu pendentis in Cruce illum transformari, & lacrymis profusis irriguas genas eius humectari, nullam vero vocem inter lacrymas dixit Veronica Saluatorem emisisse, aut clamorem præter ea quæ Euangelistæ dicunt. At Mater omni pietate diuinum prosequens Filium, cum animaduerteret eum morti proximiorem, vicinior eidem effecta, dixit: Iam te, o fili mi, morientem intueor. Visne tuæ Matri doloribus omnifariam affectæ quicquam dicere? Cui Christus: Mulier ecce filius tuus. Deinde oculos in Ioannem eleuans, ait: Fili, [Mors Christi] ecce mater tua. At mater exclamans dixit: Nunc scio, o fili mi, quod me Matrem missam facias. Quænam hæc o fili diuine permutatio? Talia postquam Virgo & Mater lacrymis plena dixit; Christi Iesu Regis omnipotentis Filij facies est effecta pallidior, oculis caligantibus. Toto denique corpore immutatus Saluator voce magna exclamans, dixit: Consummatū est. Et hæc dicens emisit spiritum.

[Annotatum]

a Nihil fortissima virago tunc egit quod eius dedeceret dignitatem, vt solent insanæ quædam matres præ doloris impatientia comas vellere, lacerare genas, aliaq; id genus, vt contra quosdam solide disputat Petrus Canisius noster lib. 4. de Maria Deipara cap. 27. & 28. Fuit tamen dolor illius eiusmodi, qui non modo virium defectionem, sed & mortem potuerit afferre, nisi diuinitus esset corroborata.

Cap. XVIII. De ostensis mirabilibus,
quæ in morte Christi euenerunt, atque illius sepultura.

[35] Mortuo Saluatore exanimis Mater & Virgo solo adhæsit, quam difficillime ceteræ mulieres ad sensus redire sategerunt. Dixit Veronica, ea hora, qua Christus animam Patri tradidit, se conspicatam solem tenebras induisse, petras scissas, monumenta aperta, [Prodigia in morte Christi.] vehementem terræ motum factum, plurimosque percutientes pectora sua reuerti. Longinum latus Saluatoris lancea percutientem: aquas quoque & sanguinem largissime de latere Christi emanauisse: Longinum a lumine oculorum pariter recepto ad Deum conuerti. Vidit insuper, cum Longinus latus Christi Iesu lancea perforasset, beatissimam Virginem iam erectam denuo in terram collapsam. Aiebat quoque, his expletis, omnes ad propria reuersos fuisse, dumtaxat Ioanne ac beatissima Virgine, Magdalena, ac mulieribus quæ in Euangelio sepulchro Domini deseruisse leguntur, exceptis. Aderat quoque Veronica Angelo comitata.

[36] Lametabantur autem omnes & lacrymabantur aspicientes in faciem Christi, cupiebantque vita functum de cruce ponere nec valebant. Venere Ioseph & Nicodemus, quos intuita Mater beatissima horruit primum, deinde gaudij signum dedit. Erant autem nigris induti vestibus, capiciis ad oculos vsque descendentibus, eiulabant quoque, vehementissimum dolorem præ se ferentes. Hi beatam Virginem primum complectentes venerati sunt, deinde Ioannem, lacrymabilia itidem verba altiori voce emittebant. Tum Christum adorarunt, corpusque illius contemplati magis magisque lamentabantur. Scalis vero prominentibus ascendentes, clauis euulsis, ac Ioseph cadauer interea sustinente, [Depositio de cruce.] deposuerunt in gremium Matris id summopere peroptantis: quod vbi Mater excepit nouo vulnerata dolore, ter Filium exclamauit. Vocem lacrymantis Genitricis lacrymabiliorem effecere qui aderāt, lamenta lamentis addentes. [Sepultura.] Cunctos superabat pia Mater vociferans vberrimasque lacrymas effundens. Posthæc in monumentum corpus Iesu posuerunt, lapideque magno os monumenti clausere. Pia quamquam Mater neque filij corpus e gremio eripi pateretur, neque sepultum derelinquere vellet, assensio tamen inuita, Ioannisque mandato. Abiit denique Ioannes Matrem socians, vnaque montem Sion adiere. Semper autem Veronica comes affuit, Angelo duce, qui, cum ingressa domū quampiam esset Beata Virgo ceterique, Veronicam ad videndum templum Salomonis continuo perduxit.

[Annotatum]

a An verisimile sit Longinum cœcum militasse, & destinatum vulnus inflixisse, cui crura, vt aliis, non confringerentur, dicemus 15. Martij ad eius vitam. Quidam alij id scriptores tradidere.

Cap. XIX. De ostenso templo Salomonis.

[37] Ingressæ templum magnificentissimum Veronicæ raptu potitæ Angelus Domini dixit: Quem vides locum, [Veronica videt in spiritu tēplum Salomonis.] templum est Salomonis. Affirmauit Veronica numquam tēplum se vidisse eiusce magnitudinis ac decoris, neq; se satis scire cui illud compararet, quando tēplū maius vrbis Mediolanensis incōparabiliter excedere videretur: arbitrabatur vero in vniuerso orbe hisce ornatam muneribus domum minime comperiri. Vndique in eo columnæ a coloris chrysei fulgentes ac ingeniosissime elaboratæ erectæ stabant. Lustrans quoque loca terræ sanctæ Veronica, Passionis sæua tormenta Christo Maximo subeunte, singulorum clarius reminiscebatur deinceps, perinde ac si corporeis sensibus affuisset. Viso templo Salomonis, continuo Veronicæ spiritus Angelo comite ad Limbum Patrum, vbi anima Christi erat, descendit. Conspicata vero animarum sanctarum liberationem Veronicæ mens ad mortales sedes remeauit.

[38] Animaduertendum, Christi Maximi passionis quamquam mysteria quam breuissime a nobis perstricta sint, Veronicam Virginem tribus noctibus dierum Mercurij, Veneris, ac sabbati vidisse, singulis noctibus nonnullis sibi ab Angelo ostensis. Dicebat itidem Veronica tantæ fuisse crudelitatis diram Christi Iesu passionem, vt eam nulla adhuc mortalium lingua nullumue scribendi genus satis superque explanauerit. Est ingenti profecto admiratione dignum, [Sæpe alias mysteria passionis in spiritu videt.] quod Veronica testabatur; nam per anni vnius decursum singulis sextis feriis, tria mysteria sibi ostensa fuere, comprehensionis scilicet, colligationis ad columnam, & conclauationis. Omnibus vero sextis feriis mensis Martij eiusce anni vniuersa ex ordine gesta in passione Saluatoris sibi ostensa conspexit. Dixit vero aliquando ei Dominus Iesus hoc se propterea effecisse, quoniam feria sexta mensis Martij passus fuerat. In ordine autem mensis incertum numerum esse eius sextæ feriæ volebat, quo mortales pari veneratione dies illos prosequerentur.

[Annotatum]

a Scholiastes, Vt sunt illæ inquit, quæ in ecclesia Lateranensi Romæ habentur.

Cap. XX. De ostensa resurrectione Domini.

[39] Die sancto Paschæ desumpta diuina Eucharistia, raptu Veronica potitur adusque horam prandij. Hoc initium fuit raptus illius Sororum sub obtutibus: nam antea latebat sola nocte sensibus exiliens. In huius itaque extasis spatio Angelo duce Veronicæ spiritus domum sitam in monte Sion, in qua beatissima Mater lacrymans perseuerabat, primum adiit. Nec mora: & ecce Magdalena a Virgine Matre dimissionem petit, vt ad monumentum Christi prodeat. Qua abeunte vultus Virginis Matris nouo gaudio immutari conspectat, aucta vero paullatim lætitia, in risum tandem prorupit Virgo beata. [Videt Christum matri post resurrectionē apparentem.] Tum subito a mortuis resurgens Christus cælesti splendore coruscus, ac veste candida circumamictus, locum eum ingressus est: cui mater obuiam procedens, post mutuas salutationes Filium quam iocundissime complexa est. Quamobrem Veronica lætitiam beatissime Virginis fuisse nuntiam aduentus Dei Filij postea dignouit. Extemplo mens Veronicæ ea domo relicta, Angelo duce, Magdalenam euntem ad monumentum insequitur, cunctaque animaduertit, quæ Euangelia referunt. Christum in hortulani specie vidit, dein Apostolis apparentem, atque forma peregrini sumpta discipulis euntibus in Emaus se iungētem. Omnem quoque sermonem Christi, mulierum, ac discipulorum admirabunda perdidicit. Quatuor denique mulieribus posteaquam apparente Christo in die Resurrectionis conspicata est, quarum nomina Angelus conticuit, ad sensus corporeos regressa est.

[40] [Veronicæ humilitas,] Verumenimuero intelligens Virgo Sorores raptam se animaduertisse, vehementer erubuit, & ita erubuit vt toto simul corpore contremisceret. Consolabatur vero ancillam Christi verbum, quod aliquando a Saluatore acceperat, dicente: Ego filia mea, tibi donata munera cum volueto manifesta efficiam, secreta quoque lubens seruabo. Hoc loco minime silentio prætereundum est, per singulos dies Dominicos vnius anni labentis datum Veronicæ fuisse portiunculam mysteriorum Resurrectionis Dominicæ videre, [Vtilis memoria Resurrectionis Christi.] Christumque Maximum nonnumquam ei dixisse: Scito filia mea, quodcumque a me petitum ob honorem meæ resurrectionis atque in die Dominico, id proculdubio me largiturum, si modo rogatum animæ rogantis conducet. Quare iubeo vt orans in hunc modum obsecret: Domine ob honorem tuæ sanctissimæ Resurrectionis talia mihi concede, si tuæ fuerit voluntatis, atque saluti animæ meæ expediens.

Cap. XXI. De ostensa ascensione Dominica.

[41] Nocte Ascensionis Dominicæ post nocturnas excubias locum petiit secretiorem Veronica: oransque raptum patitur, cuius mens ab Angelo perducitur ad grande cœnaculum, in quo erat Christus qui a mortuis resurrexerat, beata Virgo, Apostolique. Audiuit autem Christum dicentem: Hora est, qua ascendam ad Patrem meum. Circumspexitque Veronica beatissimam matrem, & omnes qui conuenerant, tristitia affectos; quibus Saluator solatia præstitit, dicens: Non turbetur cor vestrum, non relinquam vos orphanos. Ecce ego vobiscum semper ero, mittamque vobis paracletum Spiritum, qui vos inenarrabili gaudio afficiet. Si enim non abiero, paracletus non veniet ad vos. Cumque hæc ac multa talia dixisset egissetue, leuatus est, [Ascensio Christi.] & nubes suscepit eum ab oculis eorum, innumero vallatum Angelorum exercitu. At choris Angelicis Veronica continuo se mixtam comperit, ascendebat quoque Christo ascendente quasi eumdem comitata. Enimuero singulos cælorum orbes Christo transcendenti nouæ Angelorum legiones obuiabant nouis semper carminibus cælestia pangentes. Afferebant plerique incensi odores, ac thymiamatum genera diuersa, quibus per singula momenta celebrior reddebatur Filij Dei ascendētis triumphus. Iesu Maximo denique cælū ingresso empyreum, Patrem ac Spiritum sanctum, veluti eidem obuiantes contemplatur. Erat in supremo cæli cacumine locata sedes ornatissima ad dexteram Patris, in qua Christus sedens ineffabili gloria circumseptus effulsit. Tres quidem personæ Patris & Filij & Spiritus sancti, videbantur, vna quoque natura, vnusque Deus. Talia tantaque cælitus conspicata Veronicæ mens adusque horam vndecimam more Mediolanensi, cælestia perlustrauit gaudia.

Cap. XXII. De ostensa missione Spiritus sancti.

[42] Celeberrimi diei Pentecostes nocte, Veronica superna tenens regna, vidit in supremo cæli cacumine Christum ante Deum Patrem genua flectentem ac dicentē: Nosti, o mi Pater sanctissime, cum apud mortales essem, Matri meæ & discipulis meis me pollicitum fuisse Spiritum sanctum eisdem demissurum. Cumque hodierna dies huic missioni apta existat, annue, quæso, quo id perficiam. Cui Pater æternus: Quando Fili dilectissime omnia tibi a me tradita fuerint, vt libet promissum sanctum mittito Spiritum. At continuo Veronica ad terrestrem sedem remeauit. Erat autem in orationibus & meditationibus perseuerās vsque ad desumptum sanctæ Eucharistiæ sacramentum: quo percepto sensibus exiliens Veronicæ spiritus, perducitur ab Angelo in cœnaculum grāde plenum hominibus, inter quos erant Maria mater Domini, Apostoli omnes, Martha, Magdalena, Marcella, [Videt missionem Spiritus sancti.] & plerique qui cōuenerant vtriusque sexus orantes: & factus est repente de cælo sonus, & repleuit totam domum vbi erant sedentes, & apparuerunt illis dispertitæ linguæ tamquam ignis, seditque supra singulos eorum. Et repleti sunt omnes Spiritu sācto, & cœperunt loqui variis linguis, prout Spiritus sanctus dabat eloqui illis. Facta autem hac voce conuenit multitudo: tum Apostoli & qui conuenerant, veluti ebrij, exeuntes, verbum Domini prædicabant gentibus. Stupebant autem omnes & mirabantur; alij vero irridentes dicebant: Quia hi ebrij sunt. Vniuersa itaque in missione Spiritus sancti acta, perinde ac Hierosolymis euenere, Veronica vidit. Neque miraculo caruit hæc visio: nam ad sensus rediens Veronica cum Sorores pransæ essent, [Post illam visionem calet diuino quodā igne.] mente & corpore igne illo diuini Spiritus ardebat, & eliquebatur cor eius præ dulcedine mirabili. Iamque templi lares egressæ Veronicæ obuiauit Soror Thadæa, quæ in Veronicæ complexus irrumpens, quod illam apprime diligeret, venerareturque Dei dona quæ in ea experiebatur, persensit omne corpus Veronicæ Virginis vehementissime calescere. Cumque mutuo contactu ipsa quoque concalesceret incognitam diuini amoris flammam in se experta, arbitrabatur Veronicam grande quodpiam cælitus eo die accepisse.

LIBER QVINTVS
De ostensis Sanctorum solenniis apud Superos.

Cap. I. De ostensa solennitate
Sanctorum Iacobi & Philippi.

[1] Calendis Maij inter Missarum solennia Veronicæ mens Angelo duce ad sidereas rapitur mansiones. Ibi supernæ Hierusalem ciues per choros sectos hoc ordine procedere vidit. Duo viri innumeram turbam præibant, vestibus amicti sideribus ac sole fulgentioribus, atque coronas pari splendore ornatissimas capitibus gestantes. Est mortalibus inexplicabile dictu, quanta fulgerent claritate, gloria, ac maiestate duces illi omnis cælestis exercitus. Ad horum latera stabant bini Angeli aureis thuribulis odorem incensi dantes: [Processio olennis in ælo.] alios quoque Angelos ad medium processionis pariter stantes aduertit: at concentus suaue nimium sonantes pro supernæ Hierusalem inexcogitatis gaudiis vndique personabant. Enimuero viros illos innumeri Angelorum exercitus sequebantur. Post quos Apostoli, deinde Martyrum grandis multitudo, tum Summi Pontifices Romani, vna cum Archiepiscopis, Episcopis, minoribusque Sacerdotibus iunctis turbæ Sanctorum omnis generis; quique vestes aureas induebant, margaritis & lapidibus pretiosis intextas, coronati auro ac radiantibus gemmis, diuinis gestiebant gaudiis. Nulla profecto mortalium pompa huic cælesti comparanda est, quam nec cogitatione quidem attingere possumus, aut quouis dicendi genere digne prosequi. Est enim immensa claritudo, quæ nostris oculis neque cerni neque verbis explicari queat. Verum Angelus Domini, qui Veronicæ præsto aderat, dixit: Duo viri alios præeuntes, Diui sunt Apostoli Iacobus & Philippus. Turbas singulas, quæ forent, eidem pariter expressit. Conspexit autem Veronica immensæ gloriæ Deum sedentem in throno pulcherrimæ vndique lucis radios emittente, quem Sancti omnes procedentes adorauerunt. Vultu sereno ac diuinæ nuntio lætitiæ Deus immortalis quosque inspectabat, eos benedicens dextera altius protensa. Post hæc tribunal immenso septum lumine bina que sede diuisum, atque inter ceteras sedes altius Iacobus & Philippus conscenderunt: quos vbi omnis Sanctorum turba sigillatim venerata est, singuli ad proprias abiere sedes, quæ toto Paradisiacæ regionis spatio locatæ diuinitus apparebant. Post quæ Veronica Superos relinquens, vti sensibus corporeis iussa est.

Cap. II. De ostenso festo sanctæ Crucis.

[2] Inuentionis sanctæ Crucis die solenni, rapta Veronicæ mens ad superas sedes talia se animaduertisse retulit. [Videt Crucem in cælo adorari.] Erat iuxta diuinum tribunal locus purissimæ vndique lucis radios emittens. Illic erecta stabat Crux aurea, grandis: radiabant in Cruce lapides pretiosi ad manus humanæ quantitatem. Erat autem splendor ille eo fulgore perlucens, cui mortalium res nulla comparanda sit. Nec mora: & ecce beatissima cæli Regina, Diuaque Magdalena, quas virginum exercitus comitabantur, adoraturæ Crucem veniunt. Tum felix Regina prior genua flectens, Crucem sanctam venerata est: at Crux inclinata Virgini eam exosculari cupiēti facilem se prebuit. Locū, vbi dextera Christi clauo affixa fuit, Virgo primum deosculabatur, deinde locum e regione, tum capitis, postea lateris, de quo fluxit sanguis & aqua, partem, demum pedū loca exosculando magni amoris gaudia demonstrans adorauit. Idem egit Magdalena. Verum cum hæ adorauissent, aduenit Saluator medius inter Ioannem Baptistam & Ioannem Euangelistam, qui pariter Crucem venerati sunt. Post hæc Saluatore ac beatissima Matre quopiā loco cælesti residentibus, vniuersi ciues cælestes pari ritu Crucem adorarunt; Virginibus incipientibus, quæ binæ capita demittentes summæ venerationis signa dabant. Interea adorantibus illis sanctam Crucem, duo Angeli iuxta eam stantes aureis thuribulis odorem incensi diffundebant: cumque cælestes domos vniuersi repeterent, ad terrestrem quoque sedem Veronicæ spiritus remeauit.

Cap. III. De ostensa solennitate
sanctæ Monicæ ac nonnullorum Sanctorum.

[3] Qvo a die natalia Diuæ Monicæ matris excellentissimi Doctoris Augustini celebrat Ecclesia, cælestia perlustrans regna Veronicæ animus, vidit supernæ ciuitatis ciues eius ob honorem ineffabili pompa gradientes, [S. Monicæ & aliorū SS. festiuitates.] eadem actitantes quæ primo capite huius libri recensuimus: at Diua Monica vna cum filio vestibus induta quæ immortalem gloriam decēt, cunctos præibat; veluti duos Apostolos Iacobum & Philippum præcessisse diximus. Paria conspexit Veronicæ mens in festis toto labentibus anno. Erant quidem varia processionum capita ducesque, pro Sanctorum diuersis solenniis; nam festo conuersionis B. Augustini Diuus Ambrosius, qui Augustinum ad fidem perduxerat, vna cum eodem beatissimo Augustino ceteros præibant, vestium ornatu ac splendore fulgentiores; solenniis vero Diui Bernardini Ordinis Minorum, præeuntes fuere Diuus Franciscus & Bernardinus, quos sequebantur SS. Ludouicus b Rex Siciliæ, Antonius Patauinus, Ludouicus Rex Franciæ, ac Bonauētura Doctor præclarissimus. Quamquam singulis diebus per anni decursum Virgo Veronica ad Superos spiritum relaxans, celebrari ob honorem Sanctorum, qui per varia orbis spatia a Catholicis venerantur, talia conspexerit; nos tamen ea missa faciemus, & meditanda pio lectori illa relinquemus: ne eadem repetita, quæ maximis gaudiis Veronica iam beatæ vitæ stabilem statum mortalis attingens animaduertebat, tædia pariant. Verum si quo forte die peculiare quodpiam in medium afferendum arbitrabimur, id quam breuissime satagemus.

[Annotata]

a 4. Maij.

b S. Ludouicus Episcopus Tolosanus, Regis Siciliæ Caroli II. filius fuit: colitur 19. Aug.

Cap. IV. De ostensis solenniis Corporis Christi.

[4] Magna & inenarrabilia apud Superos peragi Veronicæ contēplanti hac die dixit Angelus Domini: [Magna celebritas venerabilis Sacramēti.] Scito, filia, tantæ dignitatis esse hodiernam festiuitatem, vt omni mortalium studio sit prosequenda, ob diuinæ Eucharistiæ adorandam maiestatem, veluti in cælesti Hierusalem superos ciues actitare cernis. Nam Throni, Dominationes, Principatus, & Potestates, Cherubin & Seraphin diuinū tribunal in rotæ similitudinē circūsepientes, candidi ac purpurei coloris alternis vestibus tegebantur. Erant inter illorum choros innumeri thuribulis aureis incensa dantes, quique concētus in excelsis ciebant. Post hos ordines ante Angelos atque Archangelos beatissima cæli Regina media inter Martham & Magdalenam, Apostolis, Patriarchis, Prophetis ac reliqua Sanctorum turba comitantibus, ter se inclinans Deum Filium adorauit. Cui assurgens Filius Matri honores reddebat. Tum Virgo Christi tribunal conscendit, seditque a dextris Filij: nam Ioannes Baptista, quem residentem a dextris Christi semper viderat Veronica, surrexit a solio, locumque dextri lateris Reginæ reliquit; iuxta quam Martha & Magdalena consederant. Deo immortali tandem ab omni cælesti curia adorato, rotæ cælestium spirituum se composuerunt. Euanescebant vero Sancti omnes posteaquam rotæ diuinæ coordinati fuissent, sola Angelica militia in rota apparente. Postremo Regina mundi de solio diuino consurgens post trinam adorationem abiit magna cælestium spirituum & Sanctorum comitante caterua. Recedens diuino vultui numquam terga vertebat, verum eosdem incessanter contemplabatur, quoniam diuina felicitate Beati semper vident faciem Dei. Posthæc ad terrestrem sedem mens Veronicæ remeauit.

Cap. V. De ostensa solennitate Sancti Ioannis Baptistæ.

[5] Cvm solenni natiuitatis Ioannis Baptistæ die Veronica cælestes perquireret domos, Angelum, qui eam dirigebat, talia dicentem audiuit: Attentior esto filia, quoniā apud cælicolas nunc festa Baptistæ inchoantur, quibus aderit Christus Maximus tota comitante cælesti Hierusalem. Extemplo Veronica Christum alto descendentem solio conspicit: aurea vestis viridi contexta colore illi erat, [Christi & Sanctorum eo die vestes & ornatus,] quam Angeli pro diuinæ Maiestatis ampliori veneratione circumtenebant. Capite ornamentum gestabat, cuius gloriam numquam attingere satis potuit. Nullus inter supernos ciues eo capitis ornatu fulgebat, quamuis præstantissimis decorarentur singuli muneribus. Baptista atque Ioannes Euangelista albis induti vestibus, quæ aureos radios emittebant, manibus lilia sole magis radiantia detinebant. Maria mundi Regina, vbi e throno descendit, inter Martham & Magdalenam media gradiebatur, post Patriarchas & Prophetas, qui peculiari habitu pollebant. Candida veste Regina cæli tegebatur, quam circumdabant Angelorum chori indumenta circumtenentes. Marthæ ac Magdalenæ vestimenta tametsi super aurum & lapidem pretiosum desiderabiliora forent, numquam tamen Magdalenæ quis color existeret scire Veronica potuit. Post Angelorum exercitus Elisabeth Baptiste mater, iuncta Annæ matri beatissimæ Virginis proficiscebatur; insequente turba virginum, quam dinumerare nemo poterat: has præibant Maria Iacobi & Maria Salome. Omnibus autem Sanctis diuersa inerant gloriæ insignia pro meritis; alij aureas coronas, torques quidam, argentea nonnulli dona vermiculato opere ornatissima præferebant. Personante vero omni cælesti curia suauissimis concentibus, processere singuli Christum Maximum adoraturi, medium inter Ioannem Baptistam & Ioannem Euangelistam, ceu semper Christum Veronica consueuerat intueri, beata nimium sede locatum. Posthæc Veronicæ spiritus ad terrenos vsus Angelo duce regressus est.

Cap. VI. De ostensa solennitate sanctorum Apostolorum Petri & Pauli.

[6] Solennia Apostolorum pari ordine celebrari vidit mens Veronicæ diuina ope ad cæleste palatium rapta. Habitus quidem sanctorum Apostolorum candidi coloris erat radios emittentis aureos, mortalibus omnino inexplicabilis. Petrus palmam & claues manibus gerens, habitu Pontificio induebatur. Paulus aureum ensem, palmam, & lilia detinebat. Vterque ineffabili pompa procedens Dei immortalis maiestatem primum adorauit, quos deinde omnis cælestis curia consectans, diuino numini honores attulit.

Cap. VII. De ostensa celebritate S. Marthæ hospitæ Christi.

[7] Inter lustranda solennia Diuæ Marthæ virgini Veronicæ ostensa fuit ingens multitudo sanctimonialium, quæ albis indutæ, Martham cælesti pompa incedentem, illico sequebantur. Dixit vero Angelus Veronicæ: Hæ sunt feminæ Deo sacratæ monasterij quod Martha viuens instituit.

Cap. VIII.
De ostenso loco Sanctæ Mariæ de Niue & solennitate
S. Dominici institutoris Ordinis Prædicatorum.

[8] Ter Veronicæ spiritus Angelo duce hac die ad sidera euolauit, primo quidem raptu Romam Angelo ductore perducitur: locum vero quemdam conspectans copiosa niue circumtectum, beatissimam Matrem Dei Angelis vallatam illic adesse animaduertit. Tum Angelus inquit: Hic locus existit, vbi nix ab alto descendit Regina cæli iubente, [Templum S. Mariæ ad Niues.] vt hoc miraculo excitatus Ioannes Patricius in illius honorem templum conderet. Nec mora: miræ magnitudinis basilicam Veronica admirans intuetur. Cui Angelus Domini: Hocce templū est ob venerationem beatæ Virginis conditum. Secundo raptu Angelo docente audiuit cælestes concentus Veronica, viditque maxima quæpiam fieri ob honorem Matris Dei, quæ distinctius minime retulit. Tertio vero raptu Angelus Veronicæ ostendit Diuum Diminicum more Prædicatorio indutum, cui socius alter eiusce professionis iungebatur: splendebant mirum in modum illorum vestes; quos Angeli plurimi sequebantur, [Innumeri SS. ex Ordine Prædicatorū] tum Fratrum Ordinis Prædicatorum millia millium post gradiebantur, Sororibus eiusce religionis innumero numero sequentibus. Cælesti pompa Deum Maximum, Diuumque Patrem Dominicum omnes adorarunt, eo ritu, quem in reliquis solennitatibus Veronicæ ostensum fuisse supra meminimus.

Cap. IX. De ostensa Assumptione Beatæ Virginis.

[9] Raptu potita Veronicæ mens hac die solenni, Reginam mundi veluti animam exhalantem intuetur, quam carne solutam resurgere pariter vidit. Iamque igitur cælorum Regina reuixerat, eiusque corpus illico ab Angelis in altum delatum vidit. Auro vndique tegebatur, splendorem dans omni humana cogitatione altiorem. [Assumptio D. Virg.] Verum antequam superas attingeret sedes per medium Purgatorium deducta est Virgo beata: nullas perpessa fuit pœnas, imo quæ purgabantur, animas magnis gaudiis sua affecit præsentia. Mox ad supremum cælorum verticem progrediens Virgo beata obuium habuit Christum Maximum tota comitante celesti Hierusalem. Personabant vndique cantica diuina, & post mutuos amplexus duplici corona Virgo donata a Deo filio, alta nimis sede locatur. Non procul a Regina cælorum a circumsedere Martha, Magdalena, atque Anna mater eius, vna cum sororibus quas circumdabant chori Angelorum gaudia dantes cælestia. Posthæc ad humanos vsus Veronicæ mens regreditur.

[Annotatum]

a Recte Scholiastes Non est hoc referendum ad diem assumptionis primum, sed anniuersarium.

Cap. X. De ostensa liberatione animarum
facta ab Angelis in Assumptione Beatæ Virginis.

[10] Hac die vbi primum Veronica sacramentum Eucharistiæ desumpsit, mox inter Missarum solennia abiit mens eius, Purgatorij fines concedens. Inspexit autem diuini cuiuspiam aspectus virum, miræque pulchritudinis veste contectum, cuius nomen Veronica numquam sciuit, quem Angelorum ingens numerus sequebatur. Ingressa itaque est ea multitudo cui mixta erat Veronica, Purgatorij sedes. Tum coram viro tot animæ adductæ fuerunt, quot non capit homines vrbis Mediolanensis media pars, singulas vero singuli Angeli captarunt, & eas quas apud mortales custodiere. Videbantur quidem animæ incendio rubricatæ cum ignem exibant purgatorium, [Animæ e purgatorio in Assumptione D. Virginis eductæ.] quæ mox ignibus erutæ niue candidiores efficiebantur. Coronatæ itaque viridi fronde omnes ante thronum Dei immortalis ab Angelis statuuntur: at animæ coronas ante sedem Dei posuerunt, quas idem Deus immortalis sereno vultu placidisque & blandis oculis benedicens beatissimæ Matri offerebat. Hæc vbi vidit, ad corpus Veronicæ mens regreditur, tantis affecta gaudiis, [Id visu iucundissimum.] vt carne viuere diu se non posse arbitraretur. Asseruit Veronica plurima se conspexisse ea celebritate Assumptionis, gaudiis vehementissimis per singulos raptus affecta; verum iucundissimus omnium fuit cum e purgatorio erui animas attendit.

Cap. XI. De ostensa festiuitate Diui Augustini.

[11] Hocce peculiare celebritate Diui Augustini Veronica spiritu e sensibus exiliens animaduertit. Diuus enim Pater Augustinus Pontificio habitu ornatissimus, vestemque habens interiorem rubri coloris, medius inter Sanctos Nicolaum Tolentinatem, & Guilielmum sacerdotali more indutos coronatosque procedebat, mitra auro & lapidibus pretiosis nimium radiante, [S. Augustini ornatus.] ædiculam auream incredibilis ornatus manu gestabat. Non capit humana mens, quæ fuerit ea pulchritudo, eximius splendor, præclaraque magnificentia. Hos primum sequebatur Eremitarum numerus copiosus, deinde Canonici regulares albis vestibus induti, post quos turba magna religiosorum coloris grisei subobscuri, quo plerique Ordines vestiūtur sub Augustini regula militantes. Virorum multitudinem Sorores eius ordinis, sub quo degebat Veronica, mox subsequi animaduertit. Dixit vero illi Angelus Domini: Hæ sūt tui monasterij tuæque religionis Sorores. Illa quidem est Michaelina Ariminiensis, propior est Mater, quæ te sanctæ religionis habitu donauit, quæ pariter Michaelina vocabatur. Quæ sequitur, Margarita; quæ vero Martyris instar palmam gerit, Iustina est: plurium quoque nomina minime conticuit Angelus. Dignouit inter illas Veronica geminas Matres, quæ in suo obierāt monasterio ipsa præsente, ei hilari aspectu blandientes. Verum cum vestes quarumdam aliis splendidiores forent, intellexit Veronica habitu clariori indutas Sorores mūdum perfectius contempsisse. Post hæc innumeras Sorores subsequentes animaduertit, aliæ nigris induebantur, albis vestibus plurimæ. a Septem horarum spatio, quo raptus perseuerauit, omnis ille cœtus supernam Patris Augustini solennitatem vix perfecit, cælestis lætitiæ signis tota personante cælesti Hierusalem.

[Annotatum]

a Scholiastes: Horæ ad Virginis mentem sunt referendæ, quibus imagines ab Angelo formatas (vel potius propria imaginatione præceptas, sed vel ab Angelo commotas nunc, vel ex sympathia, diuina patiente intellectu & voluntate, vltro excitas) decucurrit. Longior enim est Superorum solennitas specialis, nec vlla hora diei separatur ab eis, vt mortalibus euenit.

Cap. XII. De ostensa celebritate S. Hieronymi.

[12] Cvm apud Superos festiuitatem Diui Hieronymi, cælestia regna perlustrās, Veronica contemplaretur; Hieronymum vidit, cui socius Augustinus erat, Gregorio & Ambrosio subsequentibus. Albis omnes vestiebantur, Hieronymo lilia manu detinente, [Forma & habitus S. Hieronymi.] ac pileum more Cardinalium capite gerente. Pileus aurea corona circumdabatur pulchritudinis mortalibus ignotæ. Præcedentium ingens nimis caterua fuit, Sacerdotum ac virorum illustrium; quam copiosissima multitudo religiosorum postibat, alij nigri coloris vestibus tegebantur, plerique grisei suboscuri, albis plurimi induebantur. Singuli gestiebant, diuina gaudia promentes, cælestemque curiam inenarrabili replebant harmonia ob venerationem Diui Patris Hieronymi.

Cap. XIII. De ostensa festiuitate S. Francisci.

[13] Francisci meritis vidit Veronica mente rapta ad superas mansiones, animas quasdam a Purgatorij pœnis erui Angelorum ministerio. Illius habitus erat candida vestis, quæ sui ordinis indumenta tegebat. Enimuero Prædicatorum, Sacerdotum, laicorum, ac tertij habitus virorum innumerabilis fuit multitudo; quæ Franciscum cælesti pompa incedentem consectabatur. Sorores omnes eiusce professionis præibat Diua Clara, S. Vrsula comitante.

Cap. XIV. De ostensa solennitate omnium Sanctorum.

[14] Tantæ maiestatis apud Superos fuisse hodiernam festiuitatem retulit Veronica, vt viginti horarum spatio Sanctorum chori vix processerint. Isthæc autem scribenda tantummodo censuimus. Diuus enim Franciscus a omnes præibat religiosos propter veram paupertatem, quam viuens semper complexus est. Franciscum sequebatur Diuus Dominicus magna Fratrum suorum circumseptus caterua. Tum beatissimus Pater Augustinus, cuius sectatores diuersorum ordinum, omnium religionum numerum excedere videbantur. Tum Diuus Basilius; demum Benedictus venerabilis sanctitatis, quos turbæ monachorum circumgradiebanrur. Gestabant singuli manibus quodpiam insignis gloriæ; feminis sanctimonialibus aut breuiaria aut corollas miræ pulchritudinis manu gerentibus. Ornatissimi erant nonnullarum libri spectatissimæque corollæ. Dixit autem Angelus Domini Veronicæ: Ornatus præstantior librorum corollarumue mulieribus donatus est a superna curia, quoniam in persoluendis horis diuinis attentiores feruentioresque extitere. [Pialectio horarum diuinitus honorata.] Quamquam omnis illa superna Hierusalem variis concentibus exsultaret Angelorum, nullus tamen a facie Dei oculos diuertebat: tantæ iocunditatis erat vel vnicum verbum ab ore Dei procedens auribus percipere; cunctas enim præcellebat delicias, quæque gaudia superabat vox illa diuina.

[Annotatum]

a Scholiastes: Cautissime attendendus est hic Sanctorum præeuntium aut sequentium ordo. Non enim gradus gloriæ eorum simpliciter exprimitur, sed solum in ordine ad præsentem necessitatem; imo forte ad solam imaginatiuam Virginis.

Cap. XV. De ostensa celebritate consecrationis Ecclesiæ.

[15] Qvarto Idus Nouembris cum solennia consecrationis ecclesiæ annuo more celebrarentur, subito raptu Virgo potita circumspexit apud cælicolas templum haud grande, ineffabilis pulchritudinis. Erant illius muri ex smaragdo sapphyroq; lapidibus pretiosis conditi; at ornatus lapidum is erat, quem describere mortales nequeunt. In templo concentus personabant cælestes, quibus excitati Imperatoriæ & Regiæ maiestatis ac præstantissimarum dignitatum viri, auro coronati, templum adoraturi ingrediebantur. Ponebant vero singuli coronas suas ante thronum Dei, qui in templi medio locatus residebat. Post innumeras turbas magnificentissime procedentes circumspectata Veronicæ mens ad mortales remittitur, gaudiis vehementissime affecta cælestibus. Asseruit autem in hac festiuitate Imperatorium quoddam ac Regia pompa dignum præ ceteris se animaduertisse.

Cap. XVI. De ostensa celebritate
in sabbatis ob honorem beatissime Virginis.

[16] Rapiebatur Veronica ab Angelo singulis sabbatis toto vno anno labentibus ad Superum regna; vbi cælestia solennia circumspectans, [Rapitur omnibus sabbatis Veronica.] videbat Superos omnes procedere ob honorem Matris Dei, post quæ ea iocunditate Virgo beatissima in Veronicam oculos dirigebat, vt mortali corpori se nusquam iunctā Veronica recordaretur. Aiebat quoque: Ego diuis cœtibus mente præsens mortalium omnium obliuiscebar, neque tristius quicquam excogitare potuissem, quam ad corruptibilia reuerti.

Cap. XVII. De ostensa festiuitate S. Catharinæ Martyris.

[17] Hocce peculiare tantummodo nunc scribendum autumo, quoniam iunctam Catharinæ Martyri, inenarrabili gloria progredientem, celebri festiuitate eiusdem Catharinæ Martyris, vidit Veronica Virginem quampiam albis indutam non Martyrem, pari maiestate fulgentem, cuius nomen Angelus conticuit. Ego vero pia deuotione arbitror Catharinam Senensem Ordinis nostri Prædicatorij fuisse, quam Christus Maximus sponsæ quoque titulo insigniuit in Ecclesiæ militantis imperio.

Cap. XVIII. De ostensa solennitate SS. Innocentium.

[18] Aiebat Veronica Superos hac die peculiare festum celebrauisse: nam mente rapta innumeros infantes vidit albis indutos, interiores vestes habentes purpureas. [Ornatus SS. Innocentium.] Gestabant singuli manibus lilia ac palmarum ramos, capitibus eorum nouo ornatu & inter cælicolas fulgentibus. Turba Martyrum, quam dinumerare nemo poterat, infantes circumuallabat. Altis vocibus cantabant canticum nouum ante sedem Dei. Tum per circulum quique sedem Dei immensa claritudine radiantem circumsepiebant: quamobrem vndique diuinum tribunal infantium pulchritudine præclarius reddebatur. Post hæc ad humanas sedes Virginis animus remeauit.

Cap. XIX. De ostensa festiuitate Sancti Antonij Abbatis.

[19] Celebritate Diui Antonij Abbatis Veronica corporeis soluta vinculis, superna ope ad cæli lares vehitur: cumque iuxta morem Superi procederent, circumspexit in ordine procedentium priores esse Diuos Antonium & Paulum primum eremitam. [Habitus Antonij & Pauli in cælo.] Hi albis induebantur, lilia ob virginitatis honorem manu gerentes. Eximius ineffabilisque fuit illorum ornatus ac splendor, quos eremitarum ingens numerus postibat. Vltima vero ordinis serie quidam religiosi nigris circumtecti ac capitibus bireta portantes incedere vidit: numquam in superna Hierusalem eiusce habitus viros intuitam se Veronica asseruit; quorum quamquam grandis foret turba, non tamen ceterarum religionum numerum attingebant. Itaque Superum cœtus ob venerationem Diui Antonij egere ea quæ in reliquis festiuitatibus actitasse frequenter memorauimus.

Cap. XX. De visa celebritate candelarum in die Purificationis.

[20] Celebri die Purificationis Beatæ Virginis, Veronicæ mens subito raptu potita post consideratam præsentationem infantis Iesu in templo, quam superiore libro descripsimus, illico ad basilicam inexcogitatæ pulchritudinis perducitur. Ibi altare ornatissimum erat, iuxta quod Sacerdos diuini cuiuspiam aspectus sacras vestes induebat, veluti sacra mysteria celebraturus: [Videt in spiritu quasi celebrantem Missam Christum.] at Veronicæ admirāti Flaminem tāto spirituum circumdatum numero Angelus dixit: Hic est Christus Maximus, qui rem diuinam facturus est. Extemplo Introitum Angelicus concentus inchoat. Est mortalibus inenarrabilis Saluatoris habitus ille sacerdotalis: vndique lapides & margaritæ cælestem dabant pulchritudinem. Erat amictus aureus sapphyreis crucibus contextus, ac pulcherrima quapiam arte ornatissimus. Stola manipulusque eumdem habebant decorem. Vestis vero, quam planetam vocitamus, nimio fulgore auri, lapidum pretiosorum, ac margaritarum inæstimabilis gloriæ videbatur. Decem Diaconi aderant præclarissimis tecti vestibus, more Diaconorum. Decem quoque Subdiaconi Diaconibus ministrabant. Hi gemini stabant, & discolor vestium habitus erat, priores quidem albis vestiebantur, qui sequebantur purpureis, tum albis proximiores, reliqui purpurati. Conspiciebantur cornua altaris duo, sex Diaconi thuribula aurea tenebāt, quatuor erant Angelico habitu conspicui, duo fulgebant. Ab exordio Missæ ad vsque calcem thura dantibus Diaconis semper fumus incensi ascēdit. Quis Saluatoris vocem Missarum solennia concinentem describere ausit? Illa clarior distinctiorque beata gaudia præstabat, & cælestem curiam inenarrabili replebat harmonia, Angelorum concentus supra modum sua dulcedine superans. Grata quamquam fuerit nimium vox Subdiaconi Epistolam decantantis, gratius tamen Diaconus Euangelium concinuit. Interea cum secreta persolueret Christus Sacerdos Maximus, duo Angeli albos cereos populo, qui templum repleuerat, diuidebant. Tum velum Angeli ante altare oblationis excipiendæ gratia extendebant. Vbi ad populum faciem vertit Saluator, ecce Virgo beatissima, duabus comitata feminis præstantissimis, cereum Saluatori obtulit, manumque illius exosculata est. Sic egere Virginis comites, sic ministri altaris singuli, sicque populus omnis qui aderat. O quantis optauit animi votis Veronica isthæ videns, cereum tenere, cuius oblatione Saluatoris manum exosculari potuisset. Vbi tandem cunctos Christus benedixit, ad vsus corporeos regressus est Veronicæ spiritus. Dolebat vero atque excruciabatur lacrymis profluentibus, se dignam minime fuisse quæ manum Saluatoris exoscularetur, idque suis criminibus adscribebat, cuius rei gratia anxia pauxillum obdormiuit. Eo somno longo Saluatoris sermone solatia mira percepit. Conticuit vero eadem Virgo dicens: Non licet illa homini loqui. Viros intuitam se Veronica asseruit; quorum quamquam grandis foret turba, non tamen ceterarum religionum numerum attingebant. Itaque Superum cœtus ob venerationem Diui Antonij egere ea quæ in reliquis festiuitatibus actitasse frequenter memorauimus.

Cap. XXI. De ostensa solennitate S. Ioseph.

[21] Qvo die Diuum Ioseph sponsum beatissimæ Virginis præcipua solennitate veneramur, Superum tenens regna Veronicæ spiritus, conspexit Ioseph albis indutum atque lilia manu tenentem virginitatis signa, maximaque gloria quosque cæli ciues præeuntem. Plura quoque festa celebrari Veronica vidit apud cælicolas, ac præsertim ob honorē duorum Martyrum, quorum nomina ignorauit.

Cap. XXII. De ostensa festiuitate S. Benedicti.

[22] Cvm natali Diui Benedicti cælicolum interesset choris, Angelo duce, mens Veronicæ, eumdem Diuum Benedictum intuita est, [Ornatus S. Benedicti.] cādida veste tectum inenarrabilique circumdatum gloria. Altera manu gestabat lapidem pretiosum, cuius nimio fulgore ac radiis præpedita fuit ne distinctius cognosceret quidnam foret. Dixit vero: Arbitrata sum aliquando lilij speciem habuisse lapidem illum: sed grandis erat eiusce decor, atque mihi imperceptibilis. Abbatum ac monachorum, quos nigræ albæque vestes cooperiebant, quique Diuum Benedictum cælesti pompa decore sequebantur, magnus erat numerus.

Cap. XXIII. De ostensa celebritate
Annuntiationis Beatæ Virginis.

[23] Qvæ vidit die quo Annuntiationem Dominicam recolimus apud cælestem Hierusalem festa perogi, asseruit Veronica peculiaris fuisse maiestatis. Tanto primum micabat splendore Christus Maximus inter Ioannem Baptistam & Ioannem Euangelistam medius procedens, Ioseph patre sequente & admirabili gloria gestiente, quem nulla mortalium pectora capere possent. Gaudebat lætabaturque vehementissime Veronica vultum memorans Saluatoris: omnis vero cælestis curia alternis turmis hominum & mulierum exultabunda incedens, cælestia personabat gaudia. [Vestis B. Virginis.] Erat singulorum habitus præcipuo decore refulgens. At beatissima Virgo alba circumtegebatur veste, cui a manibus ad humeros & ab humeris ad manus radij aurei contexti inerant. Medio pectore mediisque humeris radij aurei diuino lumine splendebant: vestis quoque limbus ante & retro duplici radiorum aureorum contextu decorus nimis erat, veluti in lineis vestibus celebrantium Sacerdotum intuemur. Gemino quoque diademate micātibus gemmis coronata gradiebatur Virgo beatissima. Illius vero vestem circumtenebant Angeli pro Matris Dei ampliori veneratione. Tandem Altissimi adorato throno, venerataque Dei Matre a cælicolis cunctis, Superum solennia Veronica reliquit decurso septem horarum spatio cum rapta isthæc contemplaretur.

Cap. XXIV. De ostensa festiuitate S. Marci Euangelistæ.

[24] Vidit hac die cælestem solennitatem progressa Veronicæ mens, Diuum Marcum sub specie leonis albi, oculis aureis pleni, [Forma mystica S. Marci.] cuius inexcogitabilis erat pulchritudo, ac dignitas, apud Superos prodeuntem. Marco tres Euangelistæ iungebantur, Mathæo hominis, Luca vituli, Ioanne vero Aquilæ formam gerentibus. Horum alæ inuicem collidebantur, diuinis concentibus Superum choros replentes. Quid enim cælo terrisque dulcius insonuit Euangeliorum vocibus? Marcus palmam gestans ac coronatus aureo diademate inexcogitatū ægris mortalibus splendorem emittebat. Tali exultabundus processit pompa Marcus per choros supernæ Hierusalem, omnibus cælicolis diuina gaudia consuetosque honores Altissimo reddentibus.

Cap. XXV. De ostensis solenniis S. Petri Martyris
ac Diuæ Catharinæ Senensis vna die apud Superos celebratis.

[25] Tertio Kalēdas Maij, Christo Maximo significante, Veronica intellexit triduo sequenti Sanctorum festa in cælis tantummodo se conspecturam, quo dilabente spatio multis in cælo Sanctorum interfuit celebritatibus: verum totam fere noctem festiuitatis S. Petri Martyris Prædicatorij ordinis, Veronica corporeis soluta sensibus superna ad cælum vehitur ope: ibi Diuum Petrum Ordinis Prædicatorij Patri Dominico iunctum terrestribus ignota gloria inter Superos progredientem inspexit. Vterque habitu fulgebat Prædicatorio, [Celebritas S. Petri.] vterque ab omni Hierusalem peculiari veneratione prosecutus est, comitante magna turba Prædicatorij habitus. Inter hæc Diuam Catharinam Senensem, cuius Comes erat Domitilla Martyr & Virgo, pari procedentem gloria intuetur. Est mortalibus inexplicabilis illarum Virginum splendor ac maiestas, quæ Dei thronum inenarrabili circumuentum lumine, primo adorantes ab omnibus Superis cælestes honores acceperunt. Multas per horas hic raptus perdurauit, vtpote qui a Missæ celebratione post vsque decantata officia vespertina perseuerauit. Asseruit Veronica eo mentis excessu cælicolas se animaduertisse Diui Petri Martyris ac Diuæ Catharinæ Senensis festiuitati celebrandæ vna semper intentos.

[26] Enimuero ineffabile est quibus interfuerit tropæis Veronica ob venerationem Sanctorum quorumdam ac Sāctarum tota sequenti die vsque ad noctis interstitium. Hæc itaque solennia per anni decursum Veronica in splendoribus rapta Sanctorum vidit, quæ nos angusto sermone quamuis prosecuti fuerimus, diuinæ tamen contemplationi insistentibus immensum volumen parient. [Ingentia cæli gaudia.] Tantæ enim maiestatis asseruit nonnumquam Veronica, cum Sororibus quæpiam aperiret, fuisse eam Sanctorum gloriam, vt silentio potius venerari debeat, quam infirmis raucisque mortalium ineptiis aperiri. Hortata vero est Sorores Veronica dicens: Paucula quædam ego vobis, o Sorores dilectissimæ, diuino imperio enarraui, vt rebus mundi contemptis ad æternæ solennitatis gaudia mentes vestras excitare conemini. Nullus vos terreat labor, nulloue affectæ tædio a diuini amoris flamma corda vestra tepescere sinite. Grandia nimium apud Superos nobis parata præmia vidi, quæ carne iunctus spiritus meus explicare nequit. O si vel vnius animæ diuinos viuentis honores vobis inspectare ab alto donaretur, mortalibus ea munera incognita equidem fateremini, neque enim vllæ visibilium rerum species supernæ illius dignitatis formam exprimere queunt. Multa itidem vobis, o Sorores, conticeo Christo mandante. Hæc Veronica.

LIBER SEXTVS. De expositione multiplici reuelata Veronicæ.

PROOEMIVM.

[1] Hvic volumini præfandum arbitror, apud sacros codices sensum moralem personātes, & piorum gesta nonnumquam præsignare malos, & bonorum typum impios gerere. Quis enim ambigit Regis Assueri imperium Dei immortalis sceptra significare? [Pij impiorum, & impij piorum typus.] Salomonis vero Regis delicias Canticorum oraculis descriptas? Nonne beatissimo illo eloquendi genere Christi & Ecclesiæ, iustissimi animi diuinos amores, cælestia præludia, incognita malis solatia, ac blandientem summum Opificem suspirantibus ad æterna gaudia mortalibus produnt, explicant, præloquuntur? Quamobrem diuinarum litterarum interpretationi cōsentiunt sensus morales, quos sextus liber aperit; in quo plura referuntur, quibus etiam summis viris præcipua conferatur instructio.

Cap. I. De expositione quorumdam
visorum Dominica in ramis palmarum.

[2] Scripsimus in libro superiore Virginem Veronicam mente raptam, quæ gaudia, quosue honores Saluator in die palmarum acceperit, animaduertisse; inter illa vero arbores palmarum & oliuarum humilitatis signa dedere, solæ cannæ immotæ stabant. Dixit autem Saluator Virgini: Hec signāt homines, quos ego per gratiæ donū inhabito, semper humilia de se sentire, humilia operari, humilia loqui, hominum laudibus contemptis. Capita sēper flectunt & ceruices, vbi pro diuinæ Maiestatis adoratione quodpiam actitandum aut loquendū euenerit. Cannis vero similes adinueniūtur superbi, humanæ ambitionis cupidi, inflatique cogitationibus iniquis. Est tantæ prauitatis inanis gloriæ crimen, [Vanæ gloriæ malitia.] quo tametsi miraculis homo claresceret, eo arrogantiæ tamen vitio illum odio prosequi cogor. Caueant autem mortales ne ad oliuæ vel palmarum ramos accipiendos ab Ecclesiæ Sacerdotibus accedant, nisi peccatorum præuia confessione, [Rami quomodo accipiendi.] actu vel proposito. Statuat vnusquisque prius dimittere proximo offensas, & diuinam sibi omnino satagat conciliare Maiestatem. Hisce decorus operibus, digne palmarum ramos efferet. Hæc Christus Deus immortalis.

Cap. II. De reuelato a Saluatore
modo decantandi nonnullos psalmos.

[3] Eodem quoque Palmarum die post mente inspectatam cœnam in domo Marthæ, Saluator Veronicam allocutus est in hæc verba: Sæpe temporibus retroactis coram me preces effudisti pro vniuersis Sororibus tui cœnobij, verum illis meo nomine significato, quod hæ quæ officiis decantandis addictæ sunt desides nimium existunt. Odia quædam animo versant, & corde mirum in modum deuagantur. Reprehensæ non abstinent, quin præfato errore vehementer delinquunt. Illo conueniunt vt meum nomen laudibus prosequantur, non vt inanibus deferueant cogitationibus. Eisdem pariter meo imperio dicito, [Pietas in diuino officio.] quando canticum Benedicite omnia opera Domini Domino, psallentes inchoauerint, & pausam in medio versus protraxerint, memorentur se nomen meum laudare, & benedicere. Eiusdem quoque reminiscantur in singulis pausis hymni præfati, ac psalmorum Laudate Dominum de cælis, Beati immaculati in via, &, Cum inuocarem exaudiuit me Deus iustitiæ meæ. Saluator itidem in multorum psalmorum decantatione quamuis idem fieri Veronicam edocuerit, id tamen secreto seruare Virginem iussit. Hæc pariter subintulit Christus: Meo nomine citius Sororibus isthec explanabis, quoniam talia amplius tibi significanda minime mandabo. Iubeo itidem vt eadem omnibus posteris Sororibus indicentur. Vocem vnaquæque audentius promat, inimicitias obliuioni mandans: hæc est enim voluntas mea. Cui Veronica: Exploratum habes, o Domine Deus meus, nihilo mortalium fragilia pectora ab alto donari nisi ipse præstiteris. Tu animos illarum tuo amore succende, vt feruore Spiritus tui concepto, tibi Domino famulentur. At Christus Veronicæ respondit: Vera quidem fateris, o filia mea, sed vt sibi vim inferant necesse est, voluntatem propriam abnegantes: discant meo exemplo pati, ac dolores, vulnera, & labores a me perpessos mente animoue peruoluant. His sibi frena imponent, & carnis incentiua deuincent. Posthæc de quibusdam altissimis Christus disseruit, quæ mortales latere voluit. At corporea officia mens Virginis repetens nocturnas excubias adesse signo companæ dignouit.

Cap. III. De expositione morali
actorum in vltima cœna Christi cum beatissima Virgine.

[4] Hebdomadæ sanctæ diebus anni Dominici millesimi quadringentesimi nonagesimi, diuina ope corporeis solutæ sensibus Veronicæ Saluator Christus Iesus recensita quæque suæ passionis mysteria exposuit, in hunc modum dicens: Memorare filia mea, agentem me vltimam cœnam cum Matre, eademque sciscitante mei caussas mœroris, parumper substitisse anteaquam responsa darem. Aiebat siquidem Mater: Noui profecto, o Fili, te moriturum Hierosolymis, sed tempus minime exploratum habeo. [Expendendum responsum antequam detur.] Sic profecto a quouis actitandum est: nam diligentius præcogitandum est, an danda responsio scandalum proximi, mentis iras, aut Dei offensam producere debeat. Ad mentem pariter ducito, o filia, Matrem meam passionis meæ cognito tempore solo protinus seminecem dilapsam; [D. Virgini; dolor in passionæ Christi.] viresque cum recepisset dixisse: Heu o fili mi, inter innumeros tui amore toleratos dolores hic profecto meam ipsius animam pertransibit. Is est modus pœnitentium ac peccata plangentium, nam ob amorem talium criminum acutos gladios corda pœnitentium pertransire conuenit, instar cruciatuum Matris meæ: tametsi dolor nullus mortalium eorum, qui voluntarie pro peccatis aduersa subeunt, æquari queat Matris meæ doloribus, quos in diebus meæ passionis ipsa perpessa est. Cumque in crimina mortalia labitur homo surrecturus ab eisdem, interius semimortuus primum concidere debet, diuque in angustiis perseuerare; matre mea suis doloribus id præsignante. Tanto etenim temporis spatio saltem in doloribus recogitatorum criminum persistendum est, quanto mater mea solo hærens tunc iacuit. Mirum in modum autem iste dolor pro peccatis assumptus conspectui meo pergratus inuenitur.

[5] Memento quoque filia mea, ea hora Magdalenam ingressam ad nos magna voce exclamauisse præ dolore futuræ meæ passionis, quam me exponente intellexerat. Ea vox ingentis amoris flammam, quo me prosequebatur, indicat. Ego quoque diligi ab hominibus pari amore me cupio. [Qualis esse amor debeat.] Dicet quispiam: Admirandum minime est, si tantopere me diligeret Magdalena, quando ad viam salutis eam euocauerim nullo labore præuio. At Martha plurima sororis gratia subiens, diuinæ gratiæ munus Magdalenæ promeruit. Nullus profecto spiritualia dona Deo largiente percipiet, nisi prius dura superare studuerit. Optant quidem plerique cælestis patriæ fructus prægustare, sed sudores perpessi tædio afficiuntur, desidesque effecti numquam voti compotes comperiuntur.

[6] Quid vero signet benedictio materna, quam genuflexus ab eadem petij, audi filia mea. Quisquis mortalium parentibus viuentibus gaudet, [Parētibus insciis non exeundum domo.] illos veneretur: numquam domum exire cupiens ipsis insciis iter arripiat, quoniam parentes siue carne siue spiritu sint, talibus honorantes minora admittunt crimina, aut innoxij domū repetūt. At genitrix mea cum a me benedici exorauerit, humilitatis exemplū cunctis intelligere volentibus dedit. Verum cum ait: Cœcutiunt mihi hac hora cor & corpus, typum gessit tenebrarum hominum eorū, qui adstrictos se esse dignoscētes, scelera sceleribus addunt. Sed Magdalena me sequens vt ab itinere reuocaret, peccatoris indicium est; cui mea consectanti vestigia viscera misericordiæ Altissimi inuocare, & exclamare sēper fas est. Et quemadmodum Magdalena diu perstitit rogitans, pœnitentes agere pariter decet. Aperui autem ad Matris vnicum solatium resurrectionem meam futuram tertia die, vt criminosi saltem tertia die a peccati morte resurgere discant. Enimuero sicut Mater pientissima Magdalenæ nuntianti resurrectionem futuram tertia die, respondit: Quæ, rogo, Magdalena, his tribus decurrentibus diebus occurrent? Ita criminibus onusti quæ eis contingere queant nesciūt; subita nempe morte præoccupari possunt. Demum fides in sola Genitrice mea perseuerans docet conuersum ad viam veritatis inuiolabilis fidei sacramenta seruare. Perpetuo vero odio perpetrata delicta prosequens, de misericordiæ Dei largo munere numquam diffidat. Ego enim cuncta peccatori remittam crimina.

Cap. IV. De expositione morali actorum
in vltima cœna Christi cum discipulis.

[7] Memento etiam, o filia mea, in vltima cœna cum discipulis meis me dixisse: Qui intingit manum mecum in paropside, hic me traditurus est. [Iudæ crimen cur non palam prodidit Christus.] Hoc signat quantumcumque latentia crimina me posse palam efficere. Nolui vero Iudam proditorem ceteris aperire discipulis, ne forte verecundia induraretur cor eius, sed occultum illius crimen esse volui, expectans si forte ad me conuersus pœnitentiam actitaret, qui humanitate abusus impœnitens obiit. Est quoque Iudæ damnatio omnium peccantium norma. Sola enim obstinatione errantes quique æternis ignibus, perpetuaque miseratione carentes adiiciuntur. Discant itidem mortales meo exemplo iniurias proximo remittere, & hostium crimina ceteris non pandere. Quamobrem vt Iudæ proditoris scelus omnino lateret, sacram illi licet indigno Eucharistiam exhibui. Dixit quoque Dominus: Reminiscere filia mea, me discipulis mortē meam nuntiauisse, qua apprime doluerunt. Hoc typice indicat pœnitētem oportere mortalia sua crimina Sacerdoti explicare, quæ vbi diuisa a venialibus Sacerdote declarāte intellexerit, doleat toto corde, Apostolorum doctus exemplo. At cum discipulis pacem mandans dixerim: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis, fraterna caritas illo sermone edocetur. Non enim qui pace proximi caruerit intrabit in regnum cælorum; nec qui fraterna communione priuatur, electorum numero adscribi poterit. Enimuero iubens ego ipse Apostolis vt ceteris in virtutibus exemplo forent, quosque erudiui ne proximis scandala male agendo præberent; bona suspicentur, quæ actitare ceteros viderint, pia semper gestantes viscera. Vbi scelus quodpiam mortales animaduerterint, cogitent apud semetipsos dicentes: [Aliena peccata non iudicanda.] Hodie mihi, cras tibi. Nouerint tandem omnium qui mortalibus adstricti sunt criminibus, catenam meo collo alligatam, apud diabolum captiuitatem præsignauisse. Enimuero captionem meam in vltima cœna significaui, vt qui me sequi cupiunt contemni ab hominibus discant. Nulla enim mortalium lingua explicare poterit, quam mihi placeat ille contemptus, vtilisque sit ipsis voluntarie contemni appetentibus.

Cap. V. De expositione morali
quorumdam actorum post vltimam cœnam Christi cum discipulis.

[8] Dixit itidem Dominus: Ego cum Iudæ proditoris pedes abluere dignatus sum, quanto sint amore prosequendi hostes re ipsa docui: quam gratissima enim mihi profecto est inimicorū dilectio. At cum in mōtem oliuarum proficiscerer cum discipulis, dolentibus nimis præ mœrore eorum quæ illis mihi ventura declaraueram, [Christus Discipulos solatur.] dixi tandem: Iam finem, quæso, imponite o discipuli mei luctui. Signant vero ea verba, mortalia omnia ad corpus spectantia fine concludi, animam vero immortalitatem perpetuam possidere, siue æternis fuerit donata gaudiis, siue inferorum pœnis addicta. Aiunt plerique animos hominum cum corpore interire; sed hi falluntur nimium, nimiumque errant a via veritatis, ignari, stulti, ingrati, & conscientiæ claritate carentes. Attendunt nequaquam miseri mea ab alto illis demissa munera. Ego enim eis animum ad imaginem & similitudinem meam donaui. Ego eos pretiosissimo sanguine meo redemi. Ipsi vero mortalitatis animorum opinione stulti, mundi deliciis ebrij, impia aduersum me admittunt scelera; a quibus si conuersi non fuerint, æternæ damnationis pœnas luent. Verum luctus discipulorum amorem, quo me toto corde prosequebantur, indicat. Hic est amor, quem ab hominibus exspecto, quemue discipulorum dilectio figurat. Hominum sat mihi solus amor, pro tantis a me acceptis muneribus, quos sanguine proprio de tenebris & vmbra mortis eripui; quorum profecto animas ego tanta dilectione prosequor, vt omnes saluas esse cupiam. Quocirca præstolor, exspectoque iterum atque iterum, vt iuste & sancte viuant: quod vbi ad extremum vsque spiritum renuerint, cogor iustitiæ iura aduersus eorum scelera exercere.

Cap. VI. De expositione morali
eorum quæ Christo oranti in horto euenerunt.

[9] Dixit pariter Dominus: Multa mihi euenere, o filia mea, cum in mōte Oliueti oraui Patrem vt transiret a me calix passionis, quæ sigillatim tibi non explicabo, quod ea in plerisque locis scripta comperiantur. Factus fuit tunc sudor meus sicut guttæ sanguinis decurrentis in terram, quo dabatur intelligi pari dolore affici decere eum, qui mortale crimen admisit. Fuit vero mētis meæ cogitatio tam vehemens, vt dignota voluntate Patris, qua statuerat me omnino mortem sæuam perpeti debere, [Vnde Christi sudor sāguineus.] omnia ossa mea trementia locum a natura institutum mutauerint. Caro quoque indoluit vsque ad cordis medullas, & ossibus amplius hærere visa non est; quamobrem aqua & sanguis e corpore meo sudoris vice vbertim profluxerunt. Verum cum signum Crucis, cui hærebat spongia, calici impositum mihi Angelus nomine Patris mei detulit, cui ego ipse configendus eram, vsqueadeo pertimui, vt membratim concidere me arbitrarer. Quamquam nullus pœnitentium dolor meo comparandus sit dolori, vtpote qui quosque cruciatus superarit; angi tamen omnes peccatores iubeo, ac eos præsertim qui nefanda admittunt scelera, inter quos iniquiores sunt sacris addicti, veluti aliquando me ostendente animo rapta vidisti. Quocirca satagat mortalium quisque quotidie mysterium quodpiam sæuæ meæ passionis meditari. Sudor itaque sanguineus carne aduersus spiritum durius repugnante defluxit, vimque naturæ ego intuli, satis imperio Patris mei facturus. Imitentur me qui impia perpetrant scelera quotidie, & pro diuinæ legis seruando iure, suaque salute tandem nanciscenda, aduersum carnis incentiua dimicent; vim sibi inferre conentur vt peccata deuitent, quemadmodum ego ipse paterna iussa capessens, reluctantem carnem deuici. Meditentur quoque me dira tormenta pro humani generis non mei ipsius salute subiisse. Est & aliud quo me sequi homines edocentur: nam desidiam & inanes cogitationes extinguere orantes meo exemplo discant. His autem qui immota mente orare sategerint, munera cælestia promitto, humilitatem, sui ipsius contemptum, caritatem, & cum fratribus cordium vnionem. [Caritas fraterna adorationē confert.] Numquam a mortalibus explicari posset quam mihi grata sit pax sancta inter fratres reperta, quantumque diuini fructus afferat. Hinc oritur, vt attentissime orantes sæpenumero rapiantur, sensuum officioque careant, quoniam ingenti amore mihi tunc iuncti, animi vna intentione in me solo feruntur.

Cap. VII. De expositione morali
eorum quæ acciderunt in cōprehensione Saluatoris.

[10] Sed cum in horto orauissem ad Patrem, venere milites vt me comprehenderent: quibus ego obuians inter cetera dixi, Ego sum. Hoc meo exemplo discant criminibus onusti, omnia etiam minima sua aperire Confessori. Quod si a facie Confessoris se absconderint, me numquam latere poterunt. Quisquis ad reatus confessione sacra purgandos accesserit, dolens, corde contritus, stabilique mente scelera omnino posthabēdi eat; qui vero cōfitens peccandi affectum retinet, illius mihi ingrata cōfessio existit, reusque apud me inuenitur, quod sacramento indignus abutatur. Memorare o filia mea, [Dire per montem Oliueti raptatus Christus.] quo furore, quaue rabie insanientes Iudæi, vinctum me per montem Oliueti pertraxere: vnguibus enim pedum meorum tunc caro cessit. Hocce genus itineris vtinam ad crimina properantes animaduerterent, menteque volutarent dicentes: Heu me miserum & infelicem! ego his pedibus per scelera curro, at Christus Deus meus montem Oliueti pedibus crudelissime descendere coactus est, ne iniquitatum viam amplius ingrederer. Quod vbi euenerit talia cogitantem criminosum propria dolere peccata, ne differat ad Sacerdotem accedere, confessionis sacramentum rogaturus.

[11] Enimuero quod in diuersa tractus & apud plerosque deductus semper tacuerim, significat hominem cælestia appetentem numquam rixari fas esse: quamquam noxius a quopiam arbitretur, & innocens existat, [Rixæ vitandæ.] taceat tamen meo exemplo, nam qui contētionibus studet, arrogātiæ vitio laborat, scelus admittit, & eos cū quibus contendit præcellere se opinatur. At ego minimum omnium iubeo hominem me sectantem se credere, meæ solius tractum dilectionis amore.

Cap. VIII. De expositione morali
trinæ abnegationis Petri.

[12] Dixit quoque Dominus: Ad mentem reducito o filia, me discipulis prænuntiasse, Petrum, qui tanto amoris zelo me prosequebatur, ter me abnegaturum fuisse, antequam gallus bis vocem daret. In domo vero a Annæ bis me negauit; tertio quoque cum Malchus, cuius ipse auriculam absciderat, assereret Petrum esse de numero discipulorum meorum. Posthæ Petrum respexi dolore & amore intrinsecus me mouentibus. Et statim gallus cantauit, & recordatus est Petrus verbi quod dixeram ei, & egressus foras fleuit amare, mente reuoluens se esse quem ego prædixeram, ter me abnegaturum. Isthæc signant, o filia mea, eos qui mihi famulantur, criminibus suis me abnegare, veluti Petrus actitauit. Hi quoque sunt qui amore meo languere se ostendunt, inter quos præcipui inueniuntur sacris addicti, tam grauia scelera, qualia aliquando tibi ostendi, admittentes. O vtinam qui Petri exemplo peccant & errantem sequuntur, pœnitentem sequerentur! Nam ego eis misereri polliceor. Sed heu corde obstinato, quod diabolus inhabitat, in ærumnis suorum peccatorum perdurant vsque ad extremum halitum. At me cum oporteat iustitiæ exercere vindictam, æterno supplicio deputantur, maioribus attriti tormentis quam ceteri. Sunt vero illorum cruciatus inexplicabiles, ceu aliquando te vidisse nosti meo imperio meque ostendente.

[Annotatum]

a Videtur potius triplex negatio in domo Caiphæ contigisse. Vide Baronium an. Ch. 34. nu. 71.

Cap. IX. De expositione morali
Ioannis nuntiantis beatissimæ Matri cōprehensionem Christi.

[13] Memorare itidem o filia mea, me ad columnam ligato, Ioannem propere abiisse nuntiaturum Matri meæ, quæ mihi sæua contingebant. Nam cum lares applicuisset eiusce domus, vbi tunc Mater mea & Magdalena morabantur, ostium percussit, strepitum dans ingentem, actus amore vehementi quo me prosequebatur. Venit Magdalena percutienti responsura, & dixit: O Ioannes, vbinam, quæso, est Magister meus? Ioannes vero præ doloris magnitudine lacrymas vberes pro voce dedit, minime responsum præstare valens. His, o filia mea, [Dolor de passione Christi.] edocentur homines meo amore succendi Ioannis exemplo: & meæ passionis audientes mysteria dolere & excruciari lacrymis profusis, ceu Ioannem egisse intelligunt. Noui equidem neminem tanto dolore affici posse passionis meæ caritate, quanto Ioannes & Magdalena doluerunt. At nec ipsi tantum doluissent, nisi hoc illis meo peculiari munere præstitissem. Sed opto omnes homines satagere vt corde affligantur ob passionis meæ venerationem veluti mihi compatientes: [Vtile Christo condolere.] quod si vel sola lacrymula egerint, magnum aliquid se egisse arbitrentur: nulla etenim mortalium lingua exploratum efficere potest, quantum iocunditatis mihi, & quantum commodi illi afferat illa lacrymula.

[14] Dixit quoque Dominus: Mente tua non excidat, o filia mea, Ioannem profectum ad Matrem meam dixisse: Filius tuus, o Domina, comprehensus fuit a Iudæis & ligatus, ne tardes te rogauerim, neue moreris, si ipsum videre cupis. His verbis erudiuntur homines, vbi criminis quodpiam se admisisse animaduerterint, [Peccata mox expianda.] ne differant Sacerdoti medio confessionis sacramento aperire, aut saltem conteri cum proposito quam citius confitendi. Tunc mater mea respondit: Propere, o Ioannes, Hierusalem vna concedamus. Huius verbi typo discant pariter impij statim a peccato resurgere. Verum ingressa Hierusalem Mater mea cum nox foret, vidit ignis lumen a longe in domo quapiā illucescere: eo concessit Mater, comperitque fabrum lignarium; hominem interrogat Mater dicens: Nostine vbinam forte sit Filius meus? Cui faber: Tuum ego ignoro natum; hoc vero exploratum habeo, Iudæos virum quempiam apprehendisse, qui dicitur Iesus Nazarenus. Et hoc ligno a Crucis die illucescente configendus est. Tum mater exclamans dixit: O crux quos in te cruciatus sustinebit filius meus! o crux quotiens in te morietur filius meus! Hærebat autem lingua Matris palato per singula verba. Posthæc Magdalenam Mater complexa dixit: Vide o Magdalena, cui cruci affigendus sit Magister tuus & filius meus. Hæc verba meæ genitricis reum mortalium criminum, talia exclamare ex toto corde hortantur: O Deus meus, ego profecto dignus sum, quem pro scelerum meorum sordibus interimas. Cum vero ad portas mortis corporeæ proximior fuerit, oret totis animi votis, dicens: O Deus bone, quænam post exitum mea sors futura est? Tametsi confessionis sacramento me mundauerim, ignoro tamen quæ mihi post fata succurrant.

[Annotatum]

a An hæc ita contigerint, haud liquet. Verisimile est Virginem Matrem si intra vrbem ea nocte non fuit, sed Bethania accersita est a Ioanne, & quo diuerteret amicas ædes habuisse, & quo res loco esset per Ioannem explorasse. Crucem autem iam tum fabricatam consentaneum est Iudæorum furori.

Cap. X. De expositione morali
eorum quæ euenere in deductione Christi
a prætorio Pilati vsque ad montem Caluariæ.

[15] Dixit etiam Dominus: Memor esto o filia mea, domum Pilati exiens quomodo inaudita deducebar seuitia: factus enim eram opprobrium gentibus, & commotio capitis in populis. Me vero intuita Mater facie deformem non dignouit, quamobrem dixit Magdalenæ: Nostin o Magdalena quis sit filius meus & Magister tuuus? Hoc verbo ostenditur, quod qui me inter mortales dignoscere minime sategerint, & ego illos in conspectu maiestatis meæ nequaquam sum cogniturus. Enimuero cum Genitrix pientissima Ioannem rogatum fecit, vt quoniam me contingere nequibat præ multitudine populorum, & vicos Hierusalem ignoraret, deduceret eam compendio ad locum quo transitutus essem; indicat quemcumque mortalis criminis pondere pressum, mihi numquam futurum proximiorem. At ego genitricem intuitus dicensue, Adauxit in immensum dolores meos, o Genitrix, præsentia tua; doceo quosque in confessione crimina celantes & sancta Eucharistiæ sacra sumentes indigne, homines quidem latere plerumque, sed me Deum numquam; quinetiam crimina criminibus addere, sacramentum mei corporis ad sui damnationem percipientes. Enimuero cum me supremo labore ascendentem versus Caluariæ montem inspectaret Mater flebilis, dixit: Heuo fili mi, quonam modo altiorem montem tanto pressus pondere cōscendere poteris? At hæc verba erudiunt hominem mortalis peccati obnoxium reatum mente recolere, & magno cordis dolore talia asserere: Heu me miserum! heu me infelicem! quonam modo ad videndam, faciem Creatoris deueniam? Neque obliuioni tradideris Simonem Cirenæum meam crucem humeris coactum detulisse, quo citius ad extremum supplicium proficiscerer: quod peccantibus indicium est nulla misericordia eos me prosecuturum post cineres.

Cap. XI. De expositione morali
eorum quæ circa Christum euenerunt, posteaquam
ad montem Caluariæ crucifigendus deuenit.

[16] Ait quoque Dominus: Posteaquam montem Caluariæ ascendi, Matre inspectante, quæ se a turba veluti paupercula mulier separauerat; impij milites sæuæ mortis mihi pararunt supplicia. At mater vndique flebilis & tristis dixit: Iam cor mihi & corpus omne ac vestes in tenebras conuertuntur: & quis mihi tantæ obscuritatis modum dabit? Qui sermo tenebras peccantium signat. Sunt vero illæ tantæ cœcitatis, vt mortalium silentio potius quam verbis aperiri fas sit. Verum cum Iudæi, qui me circumdabant instar canum, diros darent sonos me cruci affixuri, Matris piētissimæ animam gladius doloris pertransiuit. In altum vero postquam cruci confixum eleuarunt, Mater vehementissime cruciata dixit: Heu me, o fili mi, quem toties per vicos & plateas a turbis venerari intuita sum, nunc in aera turpissime eleuatum conspicio! Cumque non haberem vbi caput reclinarem, subintulit: Non habes, o fili, vbi caput tuum reclines. Discant his verbis qui carnis delicias quæritant sæpius meditari me semper apprime laborauisse. In cruce vero quas sustinuerim angustias quis enarrabit? Enimuero morti proximior dixi Matri: Mulier ecce filius tuus. Et ex ipsa hora accepit Ioannem in suum. Cui quamuis Reginam mundi se fore nosset, obtemperauit tamen, humillime obediens mihi semper existens. Hoc matris meæ exemplo qui magistratibus pollent, & ceteros anteeunt dignitatibus, discant præsto adesse inferioribus, & si opus fuerit nonnumquam obsequi. Animaduertens denique pia Genitrix me spiritum Patri traditurum, complexa est crucem, in qua pendebam, iis affecta doloribus qui humano eloquio exprimi nequeunt.

Cap. XII. De expositione morali
eorum quæ euenerunt circa Christum mortuum.

[17] Posteaquam in cruce pendens Patri spiritum reddidi, venere plurimi milites furiis inuecti, ac præcipue Longinus, qui lancea latus meum sæuissime vulnerauit. Sanguis vero pretiosissimus lancea decurrens manum militis attigit, qui continuo oculos deliniens, lumen oculorum quo carebat recepit, & mentis tenebras vna depulit. En qui me duro afflixerat vulnere, in quem ego ipse pro suis criminibus vindicem manum exercere poteram, [Longinus illuminatus.] salute mentis & corporis sola mea pietate donatus est. His ducti exemplis homines noxas dimittant omni nocenti se, bonum pro malo reddentes: hoc enim mihi quam gratissimum est. Grandia quoque munia iniuriarum immemores a me præstolentur, quoniam præmia digna ferent. Verum vbi pia Genitrix crudele vulnus mihi a Longino illatum conspexit, exanimis fere solo dilapsa est. Conspectanti quoque eidem Ioseph ab Arimathia venientem quorumdam comitante caterua, pariter accidit. Verebatur enim ne aduersus corpus meum mali quodpiam moliretur. Cui Ioannes: Ne timeas, o Domina, nam adueniens turba amica est, non hostis. Tum Virgo genua flexit Deo Patri gratias referens, auxilium sibi mittere dignanti. Hæc vero erudiunt quosque, vt cum post aduersa auxilium a Domino persenserint, illud primo cognoscant, & haud ingrati mihi summo opifici gratias agant. Dixit itidem Dominus: Memorare quoque Ioseph ab Arimathia, vbi locum attigit crucis, in qua mortuus ipse pendebā, inter cetera exclamauisse: Heu! heu! Præceptor noster, Iudæorum inuidia sæua nimis morte decessit. Quibus verbis & me diligere summopere se ostendit, & æmulatione multa fieri scelera, quibus plurimi æternæ damnationis sententiam subeunt, veluti aliquando me docente didicisti.

[18] Verum Nicodemo crucem ascendente, & clauos, quibus configebar, [Depositio Christi de cruce.] eripiente, Ioseph corpus meum sustinuit. At pia mater me indefessis oculis intuens, brachia protendebat, veluti me dilabentem suo gremio exceptura. Hæc o filia mea indicant, fas esse quemuis studio meditandæ meæ passionis quam attentissime incumbere, quibuslibet semotis cogitationibus, quæ animum diuertere queant. [Meditatio passionis.] Ea vero meditatio ignibus caritatis, exemplo Matris meæ, exardescat: nam qui multum diligit, valde dolet ob dilecti calamitates; & qui parum amat, haud multum torquetur. Sed cum ceterorum dolor meæ passionis gratia assumptus, Diuæ Genitricis doloribus sit incomparabilis; satagant homines a negligentiæ somno excitari, ne pro accepto passionis meæ munere ingrati reperiantur; ego autem ampliora quam ipsi petierint eis donabo. Mihi enim admodum pergrati existunt, qui passioni meæ meditandæ accuratissime student. Ipse tandem e cruce depositus Matris genibus sum exceptus. Magdalena vero pedes meos rigante lacrymis, pia mater faciem meam vberiore lacrymarum copia diluit; post hæc exclamauit trina voce filium inuocans. Tum singula Prophetarum oracula, quæ de me prænuntiarant, repetens, lugubri nimis sermone lamenta inexplicabilia dedit. Discant hoc exemplo pœnitentes super se flere nimis, & pro singulis criminibus tristes dare voces. Corda enim contrita nequaquam ego sperno, nedum ingenti amore prosequor.

Cap. XIII. De expositione morali
eorum quæ circa sepulturam Christi acta fuere.

[19] Longiori oratione funus meum Matre prosequēte, dixere Ioannes & Ioseph: Hora præsens nocti iam vicinior extat: quamobrem sine Mater flebilis tui nati ac præceptoris nostri aromatibus condire corpus in sepulturam. Respondit pientissima Genitrix: Cogitasne Ioannes Filium sine matre sepulchro te posse tradere? Inter verba vero eiulatus imo pectore trahebat. Velo demum corpus meum circumtexit pia mater, suffragantibus qui aderant. Cum autem luminaria accensa circumspectaret, funeris venerandi gratia altius exclamauit. Enimuero cum ad monumentum venissent, expandit se mater super corpus meum, tristi nimis voce exclamans: Heu me! vbinam te o fili mi relinquo? Lacrymantibus vero qui aderant, dixit Ioannes: Sine iam Mater corpus sepulchro locari, quoniam aduesperascit, & inclinata est iam dies. Plurimi equidem tanto affectu terrena sequuntur, quanto mater mea meipsum. Aiunt corde & ore: Quibus nos hæc nostra terrena relinquimus? Temporalia tantummodo cogitant, animi felicitatem pessumdantes. Memorantur minime nouissima, & quænam illis sit futura sors post cineres. Denique recedens a monumento Mater piissima lamentabili voce repetebat: Heu me! quomodo sine te, o fili mi, vitam ducere potero? Talia dicere errantes a via salutis conuenit, & peccatorum sordibus inuolutos. Exclamet itaque errans a via salutis corde contrito, & voce tristi dicens: Heu me! quomodo sine diuinæ gratiæ cælesti munere viuam? qui tot & tanta crimina admisi! Quid erit si subita morte præoccuper! Non tot admissis sceleribus anima mea æternis ignibus addicetur? Hæc vbi voce protulerint cordis, ne desperent, sed fide & amore in cælum erecti viscera misericordiæ meæ præstolentur. Sic gratiæ donum promereri poterunt, ac fideles in finem vsque perseuerare. Dixit itidem Dominus: Pia mater fidem semper inuiolatam seruauit, cui fides nulla mortalium comparari fas est. Quisquis igitur instar Diuæ Genitricis fidem rerum diuinarum vsque in finem integerrimam custodiet, satagens mea iussa capessere, me animo volutans, affectusque componens, ille semper mecum est, & ego cum illo; ac diuino circumuentus lumine æternis tandem bonis potietur.

Cap. XIV. De expositione morali
ostensæ ablutionis pedum ante institutionem Sacramenti Eucharistiæ.

[20] Toto anno cum inspectasset Veronica passionis Saluatoris singula mysteria, angebatur, angebatur, ancepsque mente fluctuabat, [Lotio pedum prius quam cœna Veronicæ ostensa.] cur Christum semper pedes abluentem discipulorum ante cœnam viderit; quando id postquam cœnauit Iesus factum fuisse Euangelistæ referant: quamobrem summum opificem sæpe Virgo precabatur, obsecrans huiusce rei nosse rationem. Quinto itaque Kalendas Octobris anni Dominici millesimi quadringentesimi nonagesimi, post sæua verbera ab dæmone illata Virgini, eidemque animo superas sedes tenenti reserauit Dominus plurima, quibus & corporis salutem & mentis ineffabilia percepit gaudia. Post hæc Veronica Dominum alloquitur in hæc verba: Cur, o mi Domine Deus, lotionem pedum ac cœnam tuam vltimam ordine præpostero iuxta Euangelicæ veritatis irrefragabilem doctrinam mihi demonstrasti? Cui Dominus: Fateor o filia mea, pedum lotionem peracta cœna me effecisse, quo Iudas impius tantæ humilitatis operibus animaduersis a cœpto scelere desisteret; ego enim illum pro arbitrio voluntatis actitare sinebam, quem noueram proditionis meæ intentum insidiis. Verum pœnitudinem negligens, quod conceperat obstinato animo executioni mandauit. Tibi autem ordine præpostero cœna & pedum lotio fuere ostensa, hocce mysterio, quod nunc tibi aperio: nempe qui ad diuinæ Eucharistiæ sacramentum accedunt, vtrumque hominem prius abluisse oportet, interiori enim exteriorique munditia fulgere debent. At plurimi turpitudine criminum inquinati ad corporis mei sacra percipiēda proficiscuntur nullis conscientiæ stimulis agitati: quocirca magno scelere affecti delinquunt, ad sui damnationis perpetuæ occasionem. Hos ego libero arbitrio vti permiserim, veluti Iudæ contigit. Hæc itaque ratio existit, hocue mysterium præposteræ ostensionis cœne pedumque lotionis.

Cap. XV. De expositione morali colorum vestium Christi.

[21] Veronicæ spiritum aliquando ad Superos relaxanti Angelus Domini dixit: Memorare o filia, Christum Dominum vestes diuersorum colorum gestantem te animaduertisse: [Varij colores vestiū Christi.] nonnumquam etiam albis indutum, aliquando viridis, quandoque rubei, sæpe cærulei coloris veste indutum intuita es. Candida vestis mentis innocentiam & puritatem signat, [Quid candida vestis significet.] qua homines fulgere debent in conspectu Domini: & hi præcipue qui sacris addicti sunt. Scito vero filia mea, puritate carētem, gratiam a Deo numquam accepturum. Instabilia quidem sunt hominum corda, nec malos cogitatus effugere possunt: at satagendum est diligentibus mentis puritatem, vt inanes cogitationes extinguant quamcitius, corde dolentes se talibus affici. Caueant quoque cetera, quæ munditiæ mentis aduersari solent: his e cælis munera dabuntur, quoniam quam gratissimi Deo existunt. Scito vero filia mea, plurimos in Ecclesia esse Prælatos, nedum religionum vinculis adstrictos, mentis puritatem haud magni facientes. Hi negotiis secularibus ac plerisque ad rem non spectantibus se implicant in proximorum scandalum & sui damnationem. Præstant hi materiam iniquis cogitationibus, & quas elidere in semine deberent, ampliori studio fouent: adibunt tandem tartareas domos, nisi cōuersi resipiscant:

[22] Enimuero Christi indumenta viridis coloris auro micantia ac mortalibus inexplicabilis pulcritudinis, gloriam apud Superos indicant futuram, [quid viridis:] eorum qui voluntatis meæ iussa sequuntur, dum spiritus hos regit artus. Nemini quidem exploratum est an dignus sit odio vel amore. Si qui vero sunt, pauci reperiuntur, Deo sic volente, vt magis magisque homines crimina caueant; vtque maiori studio virtutibus nanciscendis incumbant, excolendæ menti animum applicent, & ingratitudinem pro acceptis a Deo beneficiis radicitus euellant. Hoc viuendi genus Deo immortali quam gratissimum existit, quod sectati fulgebunt apud Superos, veluti radiare vidisti ineffabilis pulchritudinis indumēta Christi viridia.

[23] Dixit quoque Angelus Domini: Vestimenta rubricata indicant passionem, quam Christus mortali carne circumdatus pro humani generis redemptione subiit. [quid rubra:] Ceterum vestis cærulei coloris humilitatis typum gerit. Hanc qui possederit plurimis clarescit virtutibus, inter quas caritas & pax erunt, [quid cærulea.] a quibus orandi sollicitudo claro fonte proueniet. Est Deo pergrata oratio; qua media mortalibus e cælo ineffabilia munera proueniunt. Sunt qui dicant, nos humiles esse nequimus, nisi Deus dederit. Vera equidem fatentur, sed hos vim sibi inferre oportet aduersum semetipsos dimicantes, seipsos haud magni facientes, & humilibus semper consentientes.

Cap. XVI. De expositione morali vestium Sanctorum.

[24] Dixit etiam Angelus Domini: Ego tibi, o filia mea, Sanctorum festiuitates toto anno dilabentes ostendi, veluti apud Superos celebrantur. Sanctos quidem contemplata es his indutos vestibus, quibus mortales vestiebantur, vt intelligeres quis singulorum foret status, quæue beata conditio: [Quid ostensæ vestes Sāctorum significent.] at exploratum habeto, nulla veste indui supernæ Hierusalem ciues, nisi gloriæ. Candida itaque Virginum indumenta, cum liliis quæ manu gestabant, mundissimæ virginitatis gloriam significant. Palmæ, quas nonnullæ Virgines deferebant, martyrij coronam indicant. Ostendi quoque tibi maiores Confessores a minoribus gloria separatos; Fratres pariter ex Ordine Minorum Diuum Franciscum ducem sequentes, quorum alter altero præstabilior videbatur, intuita es in habitu sui ordinis; quo exploratum haberes, quis eorum mundum perfectius contempsisset, & seipsos. Conspicata pariter es sub Diuo Patre Augustino militantes, qui varij quamquam extiterint habitus, suæ tamen religionis obseruatores fuerunt. Animaduertisti itidem Diuum Dominicum cum suis sectatoribus eiusce religionis indutum habitu. Attendisti Diuos Benedictum & Basilium in suarum religionum variis indumentis vt eos dignosceres in cælesti Hierusalem, habitu vitæ mortalis indice; sola enim diuini muneris gratia apud Superos distant, non vestium quouis discrimine. Quamobrem decurso anni spatio quo singulas contemplata es Sanctorum celebritates, Superos talibus indutos minime conspexisti. Disce igitur vestimenta Sanctorum beatitudinem eorumdem tibi demonstrauisse. Cumque mysteria passionis Christi intuebaris aut beatissimæ Virginis Mariæ, tibi ostensa cognoscito perinde atque tunc Hierosolymis acta fuere. Verum discolor ille vestium Christi Maximi superius explanata præseferebat. Deus enim immutabilis omnino est, nulli vestium aut cuiusuis alterius rei mutationi subiectus. Repeto denique tibi vnicum inter Superos esse gloriæ discrimen. Præcellunt vero Sanctorum beatitudines omnem tibi ostensæ dignitatis præclarissimam speciem.

LIBER SEPTIMVS
De frequenti sumptione Diuinæ Eucharistiæ.

PROOEMIVM.

[1] Est diuinæ Eucharistiæ Sacramentum supercæleste, suprema adorandum veneratione, assiduisque precibus prosequendum. Deus enim noster est, nos Angelico fouens edulio. Quamobrem post singula huius libri capita a orationes more Catholico varias subscripsimus, gesta enarrata ampliori honore afficere totis animi votis peroptantes.

[Annotatum]

a Has omisimus, ne libri moles frustra excrescat, cum nihil ad historiam faciant.

Cap. I. De Sacramento Eucharistiæ
promisso Veronicæ, peculiari Dei munere.

[2] Hactenus maxima Dei dona, admiratione mediocri haud prosequenda, Veronicæ cælitus demissa explicare curaui; nunc vero multis inaudita seculis, & summa nostræ tempestatis miracula in sexu peracta femineo, certissima narratione aggredior. Anno itaque nonagesimo supra quadringentesimum & millesimum a natali Christiano, decima luce mēsis Iunij, qua die Corporis Christi solennia celebrabantur, Veronicam mente ad Superos raptam in hæc verba Christus est allocutus: Scito filia mea, futurum, vt Sacerdos, cuius gratia assiduas apud me preces effundis, seruet portiunculam diuinæ hostiæ præcipua mei corporis celebritate ab eo consecratæ tibi exhibendam; cumque ad eam accipiendam ierit, illam minime comperiet, quam latenter mea cælesti gratia operante percipies. Virginem extasi correptam Mater monasterij talia submurmurantem forte audiuit, nam tanta dulcedine in mentis excessu Virgo indies facta sanctior trahebatur, vt nulla arte excitari posset. Erat illi mos multa tunc ore proferre, quibus interiori allocutione cum Iesu Saluatore Maximo & cum Regina mūdi Maria, quæ secreta haberet, [Quædam in raptu submurmurat Veronica.] animaduertere licuisset. Condebant pectori nonnumquam dimidiata licet verba Sorores, nactæque tempora Virginem sciscitabantur. Faciebat plerumque Virgo satis interrogantibus, atque secretius cuncta reserabat. Aliquando quidem humili voce respondebat: Non sinit me Deus meus ea dicere. Grandia enim nimis vidi, quæ nullis vnquam verbis a mortalibus explicari possent. Quamobrem annua solennitate Corporis Christi decurrente angebatur dolebatque, ne forte tale quodpiam perpessa, Sororibus palam fierent sua dona cælestia. Inde apud Christum immortalem in hæc verba sæpenumero conquerebatur: Cur, o Deus meus, me Sororum omnium minimam vis cognitam esse quam tanto munere donaueris.

Cap. II. De sumpta Eucharistia Angelo ministro.

[3] Nocte sabbati a infra octauas Corporis Christi anni sequentis, Veronica Virgo post vigilias nocturnas in cella contemplationi vacans, rapta mente in cælestibus audiuit vocem suaue sonantem: Surge filia, & accipe dignissimum Sacramentum, quo te donaturus est Deus tuus. Tum Virgo vehementissime admirans, ac diuini ardoris flammis magis magisque succensa, ad sensus spiritum illico exciuit. Vndique lumine cælesti loco clarescente, [Hostiam e manu Angeli accipit.] conspexit Angelum Dei niue candidiorem sanctum Domini corpus dextra tenere; quod vbi Angelus ori Virginis apposuit, omnis illa visio euanuit. Hostia sumpta Virgo ad supernas delicias euolauit, rapta perdurans adusque solis ortum.

[4] Illucescente die aduenit Sacerdos, Sororum auditurus confessiones, seruatumque Sacramentum diuinæ Eucharistiæ pro more cœnobij eisdem traditurus. Enimuero cruciabatur Virgo, ne numero hostiarum deficiente, quod ab Angelo factum fuerat, a Sororibus intelligeretur. Rogabat autem Dominum in hæc verba: O mi Domine Deus, cui nihil impossibile existit, age tuo imperio vt integer numerus hostiarum inueniatur: quam mihi Angelus ministrauit, tu illam tua potenti virtute numero ceterarum denuo adiunge. Facta securior post fusas preces, [Numerus hostiarum postea integer miraculose reperitur.] confessione præuia, cum reliquis Sororibus ad sumendum cæleste Sacramentum Virgo gaudens prodiit. Inuento autem hostiarum integro numero, admirabunda, immortales summo opifici gratias egit. Duobus annis Confessor cœnobisque Mater præclarum hoc facinus dignoscentes secreto pectori seruauerunt. Talia diuinitus gesta, Dei iussa Virgo persoluens, nota cuipiam nisi Dei voluntate, faciebat. Hæc Diui Barnabæ festo euenerunt anno millesimo quadringentesimo nonagesimo primo.

[Annotatum]

a Non intra octauas Corporis Christi id potest contigisse, sed primo sabbato post octauas. Nam Pascha eo anno incidit in 3. Aprilis, festum Corporis Christi in 2. Iunij, octauæ in 9. festum S. Barnabæ quod vndecimo peragitur, in sabbatum.

Cap. III. De sumpta Eucharistia manu Saluatoris.

[5] Post octauas Corporis Christi, nocte sequentis illico feriæ sextæ anni millesimi quadringentesimi nonagesimi tertij, Virginem Veronicam in cælesti Hierusalem vacantem Angelus Dei alloquitur dicens: Filia, significato Sacerdoti vt portionem sacratæ hostiæ tibi seruet; statuerat enim Sacerdos Sororibus ægris diuini Sacramenti partes omnes eo die distribuere. Virgo ad sensus rediens Angelicum mandatum Matre monasterij significante Sacerdoti retulit. Paruit Sacerdos, arbitratus, quod more Virginis singulis sabbatis sanctum Domini corpus sumere consuetæ proxima die seruatam portionē eidem daret. Admirabatur etiam atque etiam futuri euentus ignara Virgo noua Angeli iussa. Nocte itaque labentis sabbati in cella existens Veronica, ad supernos rapitur choros, audiuitque Angelum dicentem sibi: Surge filia & ecclesiam ingrediens sanctum Domini corpus ea veneratione prosequere, [Angelico monitu nocte templum adit.] qua consueuisti cum ad communionem accedere te contigit. Post secundam vero genuflexionem intuebere splēdidissimam nubem tibi obuiantem, & quid hæc portendant scies postea. Tertia genuflexione peracta quæ conspicies memori pectore serua. His dictis Virgo ad sensus regressa obstupuit, Angelica verba animo peruoluens. Tum Veronica repente surgens, ecclesiam versus iter arripuit, talia verba veluti submurmurans: Quidnam rogo, caussæ est, o Deus & Domine mi amantissime, qua me intempestæ noctis silentio ecclesiam ingredi cogis? At vbi Virgo templum introiuit, duos ardentes cereos conspexit, alterum in altari, alterum candelabro cuipiam solo manenti affixum. Mos erat Sororibus eos accendere cereos pro veneratione Corporis Christi, verum gemina genuflexione peracta calicem Eucharistiam continentem, aperto loci reseruationis ostiolo, in altari reponi nullo penitus deferente inspectat. Tertio inclinata cum genua flectere incipit, tanto splendore nebulam coruscantem conspexit, vt semiuidens efficeretur, atque eiusce nebulæ fulgoribus oculos nusquam diuertere posset. Est deinde intuita e calice hostiam in patena reponi, & velum, quo calix operiebatur, extendi; tum Angelos splendidissimas vestes varij coloris indutos, cælestique harmonia alternatim concinentes, & videns & audiens genu flexit tertio. Surgens vero sancto Domini corpori obuiauit, euolantem enim ad os diuinam hostiam animaduertit. Nec mora: noui concentus vocibus concordes Angelicis inenarrabili suauitate illico personare cœperunt. Egressa est autem e nube clara vox Latino sermone suaue nimis ac dulciter dicens: [Ab ipso Christo Eucharistiam accipit.] Accipe corpus meum o filia mea: tum materno eloquio subintulit: Ego ille sum, in quem semper credidisti. Fatebatur Virgo ineffabilibus se affectam gaudiis vocem Dei concentibus mixtam Angelicis audiens, quibus etiam millies animam exhalasset, nedum corpus humanum, Deo peculiari munere non conseruante, tanta taliaque sustinere potuisset, quæ Virgo cælestis oculis auribusque corporeis tunc percepit. O inæstimabilis dilectio caritatis! vt virginem consolareris corpus tuum manu propria ei concedere dignatus es. O pientissimum Deum! o munera mortalibus incognita malis! o Virginem Angelicam, quæ viuens humanitus cælestibus gaudiis interesse meruit diuinitus!

[6] Erat moris huic Virgini, antequam sacramentum Eucharistiæ deglutiret, in secretiori loco secedere, quoniā hostia pectori dilapsa a corruptibilibus abstrahebatur animus eius, horrebatque rapta videri a Sororibus: [Celerrime ad cellam redit.] quocirca sacra mysteria in ore persentiens tanta velocitate cellam adiit vt momento spatium illud peregerit, arbitrata nec se tertam, nec quas ascenderat scalas contigisse. Cellam ingressa tertiam noctis horam campana personante esse cognouit. Necdum Eucharistiam Virgo deglutierat: quo peracto a sensibus segregata ad solis ortum perdurauit. Asseruit Veronica se abeunte nubem candidissimam Angelis circumseptam, quam diximus, in templo perseuerauisse. O Veronicam Virginem incomparabilem, quæ Abacuc in ictu oculi per longa spatia delati miraculum experta est! O cælestem Christi Maximi sponsam, quæ Catharinæ Senensis gloriam admirabili Dei immortalis Iesu Christi familiaritate attigisse videtur! o mentem Deo gratissimam, quæ manu Saluatoris Eucharistiam percipiens Diuo Dionysio par munus obtinuit.

Cap. IV. De manifestatione prædictorum.

[7] Virgo cælestis Veronica eiusce, quem diximus, euentus mysterio cogitabunda nimium nimiumque effecta, obstupescebat Deum immortalem se abiectam ac vilem tanto munere affecisse. [Cuncta aperis Matri monasterij.] Quamobrem a Matre monasterij interrogata, iussaque arcanum cordis aperire, rem gestam enarrauit, vniuersa sincera fide reserans. Aiebat quoque dolens: Satis superque vereor, ne sacræ pars hostiæ in calice desit, verum fiduciā habens in Domino, cui hostiæ portionem calici restituere difficile non est, teste periculo superiore, confessione peracta ad suscipiendum sanctum Domini corpus pro more ea die sabbati ante Sacerdotem venit, tum Sacerdos sacras indutus vestes armarioli, in quo Eucharistiam pridie condiderat, aperto ostiolo calicem intuetur; in cuius patenæ medio velum quod extensum illi imposuerat complicatum inuenit. Admiratus Sacerdos quod calicem contrectasse, se dempto, neminem arbitraretur, ad medium altaris vas sacrum defert: at diuinam hostiam minime reperiens tanto timore ac tremore concutitur, vt vix subsistere potuerit. Virginem vero intuitus, extasi correptam dignouit. Sacris autem relictis mœstus abibat, ni monasterij Mater eidem rem gestam exposuisset: quapropter stupore affectus, [Res hæc defertur ad Episcopum.] tantum negotium Reuerendissimo Archipræsuli Mediolanensi exposuit; quod audiens Pastor lacrymas emisit, animaduertens viscera misericordiæ Dei in Virgine talia tantaque perfecisse; neque Deum esse personarum acceptorem, sed in quoscumque fideles seruos & ancillas etiam nobilitate honoribusque carentes sua munera cælitus effundere. Enimuero humilis Veronica dolebat rem hanc palam effectam fuisse. Arebat quoque sua inconsideratione actum vt portiuncula hostiæ diuinitus suo loco reddita non fuisset, oratione nempe arbitrabatur id potuisse assequi.

Cap. V. De Sacerdote mandante
Virgini vt præfata gesta aperiret.

[8] Cvpiens Virginis Confessor gestum ab Veronica intelligere, illam sciscitatur, quæ satis imperio iubentis faciens subintulit: Nuper ad Superos tracta cum Saluatore & Domino Deo nostro Iesu Christo conquesta sum, [Conqueritur cum Christo cur se notā faciat.] cur me vilem nimis & inter Sorores nouissimam placuerit suæ diuinitati notam efficere, quam tali tantoque munere donauisset. Respondit mihi Deus meus, verba quæ vult me secretius custodire, ait deinceps: Scito filia mea, me hac de caussa velum super calice complicatum reliquisse, vt Sacerdos intelligeret illic non adesse sacram hostiam. Tum congregatis in vnum Sororibus Sacerdos præclarum facinus exposuit, exhortans eas ad iuste sancteque viuendum, habendasque gratias summo opifici, qui tantæ sanctitudinis Virginem in suo monasterio collocauisset. Thesaurus enim fuit incomparabilis, quo si vsæ fuerint, participes fient amicitiæ Dei. Mandauit insuper Sororibus, Veronica rogante, ne id cuiquam dicerent, donec diem clausisset extremum: nam Virgo humilis a Christo id petierat, seque voti compotem arbitrabatur asserebatque. In ea siquidem extasi, qua post Sacerdotem hostiam non inuenientem sensibus exiliuit, talia rogantem Virginem Mater monasterij audiuit, ac plurima de rebus altissimis verba, ceteris Sororibus ea hora prandentibus. Verum Sacerdos dona Virginis Veronicæ, omni humana cogitatione altiora, mente animoue peruoluens verebatur nonnumquam diaboli versutia ea fieri: [Cogitationes diuinitus cognoscit.] quod Virginem Deo propalante non latuit, dixitque Veronicæ Deus: Tempus aderit, quo ambiguitatem omnem Confessor tuus missam faciens, a me isthæc fieri firmissime credet. Neque vero hoc ancipiti animo vsque adhuc crimen aliquod admisit.

Cap. VI. De quadam reuelatione Angelica

[9] Post tertiam diem a sumpto dextera Christi sacramento, Angelus Domini Virginem sensibus egressam alloquitur, dicens: Scito filia mea, diuina verba, quæ ex nube candidissima prodeuntia audisti, videlicet: Ego ille sum, in quem semper credidisti, Deum tibi materno protulisse eloquio vt intelligeres Deum esse, [Quædam ex Angelo intelligit.] non Angelum, a quo sacra mysteria perceperas. Intellige pariter o filia mea, id genus afflictionis, tremoris & timoris Sacerdotem Deo volente sustinuisse sacra hostia non inuenta, quod aliquando incredulus extiterit, ambigens ea quæ in te expertus est mirabilia a Deo esse. Dixit quoque Angelus Domini: Velum, quod extensum intuita es, ingenti est veneratione seruandum. Cerei vero custodiendi quidem, sed minori reuerentia. Hæc autem, o filia, ex parte Dei omnipotentis tibi significauerim.

Cap. VII. De collocutione inter Deum & Veronicam.

[10] Cvm sub idem tempus Virginis Veronicæ animus ad diuinas res delatus fuisset; Deum secum loquentem ita allocuta est: Quidnam caussæ est, o mi Domine Deus, quod me vilem & ineptam ancillulam tuam, pro manifestatione superni muneris sola tua pietate accepti eo rubore perfuderis, quo inter Sorores conuersari non ausim? [Conqueritur blande cum Deo quod se notam reddiderit.] Mente etenim reuoluo meam exilitatem, nullamque virtutem, dein me cognitam, cui tantum munus concesseris. O Deus meus, quænam, quæso, huiusce meæ confusionis existit ratio? Nosti equidem amantissime Deus, quæ ipsa agere institueram, ne mysterium supremum quod in me virtutibus carente operari dignatus es notum efficeretur. Vereor profecto ne me cœcam tunc effeceris, nihil agere aut loqui valentem, quamobrem confusa perstiti meis peccatis exigentibus. Tum Virgini Deus talia respondit: Cur, o filia mea, hac de re confunderis? Recolito me tibi dixisse homines mea dona cognituros cum voluero. Intellige filia mea, me fuisse qui mentem ac memoriam tibi subripui, ne forte quæ cogitaueras expleres. Mihi nempe placet voloque grande mysterium gentibus manifestari: non hæc tua laus, sed mea omnis existit. Quāobrē tu ac quicumque talia animaduerterint, meo nomini laudem tribuant non tibi. Ego enim Deus immortalis meis dono muneribus quos mihi delegi, non eorum meritis, verum mea sola bonitate. Quocirca pro mei gloria tibi præcipio, o filia mea, quo satagas quæ tibi euenere quando manu mea sacram desumpsisti Eucharistiam litteris demandari, quatenus post obitum tuum plurimis exploratum fiat, me Deum omnipotentem, altum illud mysterium in te operatum fuisse, meo solo munere, & ad mei, non tui ipsius laudem. Quapropter humilis virgo diuina iussa capessens ardua licet viderentur, nactaque tempus Sororem Benedictam, [Curat hæc, Christo iubente, conscribi.] cuius supra meminimus, euocat, rogatque rem gestam omnem conscribere, ac singula diuina & Angelica verba ad Dei omnipotentis laudem perpetuumque honorem.

Cap. VIII. De accepta sæpenumero diuinitus sacra Eucharistia.

[11] Optabat summopere Virgo Veronica, contemplationis alumna, sacra corporis Christi mysteria percipere, atque præsertim die Dominico, vt desiderio Superum ardens, iuncta Dei filio, magis magisque cor eius incenderetur. Verum ne Sororibus materiam præberet cogitandi, quod ceteras bonitate præstaret, effugiensque singularitate notari, nemini vota sua exponebat, neque ad Eucharistiam sumendam accedere instituerat, nisi cum reliquæ Sorores pro suæ religionis more illam desumerent in festis solennibus. Torquebatur autem vehementissime Virgo tali tantoque succensa desiderio. Ea tempestate quotiens Missarum intererat solenniis, ardens desiderio sacra mysteria sumendi, ea solatia experiebatur quæ sacramentum reipsa sumens experiri consueuerat. Quocirca Deus immortalis crescente Virginis affectu, cælitus illi & latēter sacram Eucharistiam propinabat in hunc modum, nam portiunculam diuisæ hostiæ a Sacerdote intuebatur Virgo fenestram chori subintrantem, & in os eius volitantem; [Sæpe ad eam particula hostiæ miraculose defertur.] qua desumpta, vt plurimum ad sidereas sedes euolabat. Videbant quidem Sorores Virginem sensibus egressam, rei vero caussam ignorabant. At hic modus sumendi diuinam Eucharistiam tota fere virginis ætate dum vixit, perseuerauit, ac præcipue Sacerdote Thadæo Missam agente, eoque numquam animaduertente hostiæ defectum. Innotuit vero diuinum hoc facinus, Sorore Thadæa, cuius iam sæpe meminimus; aperiente post Veronicæ extrema fata. Verumenimuero satis diuino imperio, quo nil sanctius nilque melius esse arbitrabatur; tandem faciens, statuit diuina mysteria publice frequentare, atque illis diebus quos peculiari Dei præcepto delegerat. Audiere etiam Sorores Virginem extasi correptam talia nonnumquam proloquentem: O mi Domine Deus, qua, quæso, die me iubes tui corporis mysteria reipsa percipere? Tum parumper conticens, veluti diuinum præstolata responsum, diem a Saluatore statutum voce repetebat. Deo itidem prius mandante diem nouerat sæpius sumendæ Eucharistiæ, nam talia voce promebat rapta ad Superos: Tuæ igitur beneplacitum est voluntati eo die tui corporis me sacra percipere.

[12] Denique diua Virgo Veronica tantū perfectionis gradum conscendit, vt numquam Sacerdoti confiteretur nisi prius edocta fuisset a Saluatore quotiens & quomodo defecisset. [Quæ peccata confitenda, a Christo edocetur.] Raptam vero Virginem plerumque audiere Sorores dicentem: O amantissime Deus meus, nosti me hodie ad Sacramenta confessionis & Eucharistiæ accessuram, quocirca te rogauerim vt mihi significare digneris, in quibus tibi peccauerim, quæ dicere Confessori debeam. O seculis multis inauditum profecto miraculum! Numquam peccatum quodpiam confitebatur Virgo, nisi id primum Deo reuelante didicisset, ac confitendi modum.

Cap. IX. De abstinentia eius
in die communionis, & de sumptione quadam diuinæ Eucharistiæ.

[13] Thadæa, quæ Dei imperio a secretis Veronicæ erat, sæpius asseruit Veronicam Virginem cibum nullum sumere consueuisse eo die quo Dominicum corpus desumpsisset. [Die cōmunionis semper ieiunat.] Quamquam prandio cum ceteris interesset, ieiuna tamen perdurabat, Sororibus id non aduertentibus: sola Thadæa Virginis conscia isthæc attendebat. Veniens quoque Sacerdos plerumque ministrandæ Eucharistiæ gratia, Virgini nequibat, Veronicæ animo ad Superos delato. Cui Saluator ipse abeunte Sacerdote proprij corporis mysteria propinabat. Hunc modum sumendi diuinam Eucharistiam Virgo Veronica communionis spiritualis nomine prosequebatur. Hæc Thadæa a secretis Veronicæ verbo & scripto aperuit, posteaquam Virgo diem clausit extremum.

Cap. X. De visis mirabilibus
circa mysteria sacra, ac cognitis ab ea mentium occultis.

[14] Svb idem tēpus quotiens sacra mysteria Sacerdoti peragenti aderat, [Videt in hostiæ eleuatione infantem in altari.] in hostiæ eleuatione intuebatur Veronica oculis corporeis minime rapta infantē paruulum eximiæ pulcritudinis, Angelis circumseptum. Super calice vero admiranda quædam videbat & magni splendoris, quo numquam clarius discreuit, quidnam foret, quod tanto circumdatum lumine admiraretur. Perseuerabat autem omnis isthæc visio sancto Sacramento in altari perdurante.

[15] [Videt Sororum cōmunicantium deuotionem.] Enimvero Sororibus sacra mysteria sumentibus, donatum est Veronicæ cælitus nosse earumdem mentes, quæue maiori gratia, & quæ minori ad sanctum Domini corpus accederent. Inspectabat etiam geminos Angelos thura dantes sacris adusque completam communionem, grandem pariter sanctorum Angelorum numerum Sacerdoti assistentium, & se peculiariter comitantium attendebat. Plurima denique missa faciens vnum haud tacuerim admiratione dignissimum: nam celebrantem vna dierum quempiam Sacerdotem Veronica superno lumine illustrata dignouit indigne sacra peragere, vtpote reum mortalis criminis: odio enim proximi mente laborabat. At euocatum ad se Sacerdotem Virgo monuit diuino iussu, ne in posterum ad diuina mysteria accederet nisi primum proximo reconciliaretur. O Veronicæ mentem Angelicam! o Virginis pectus, diuinum profecto armariolum! o felicem nimium nimiumque cælestem Virginis Veronicæ animum, qui mortali corpore circumdatus, diuina mysteria oculis corporeis & videre meruit & contemplari!

LIBER OCTAVVS De transitu & miraculis Veronicæ Virginis.

PROOEMIVM.

[1] Qvotiens prouidentissima Dei maiestas, quæ pro suo imperio vniuersi temperat actiones, quodpiam supra naturæ iura perficit, id miraculum proprio nomine prosequi sacra dogmata consueuerunt. Nam labentis solis orbem detinere, maris vndas ad parietis instar constituere, manna Patribus pluere annis quadraginta, vrbis mœnia tubarum clangoribus solo æquare, mortuos ad vitam reuocare, ægrotis salutem continuo reddere, solius Dei immortalis opus censetur. [Cur a Deo miracula fiant.] Neque enim creatura quæpiam talia in vniuerso agere potis existit, nisi diuino quodam munere peculiari donetur, quo Dei instrumentum fiat. Verum pro veritate astruenda, quæ mortalium mentes superet, Deum immortalem miracula operari non ambigimus. Quamobrem Christus Maximus, Apostoli, innumerusque Sanctorum exercitus, fidem orthodoxam miraculis comprobarunt. Qui mortales quoque immortali dignam laude vitam ducunt, eorumdem sæpenumero precibus miracula perpetrantur. Talibus nempe operibus humanarum mentium de cuiuspiam sanctitudine dubitantium ambiguitas certa redditur. Hinc Virginis Veronicæ meritis, postquam sidereas domos adepta est, miracula Deum effecisse credimus. Quisquis igitur admirabundus Veronicæ maxima dona haud in magno discrimine posuerit, miracula, quæ hoc vltimo libro scribere instituimus, perlegat, meditetur, veridicæque hominum assertioni hærens sub Veronicæ magnis tropæis animo captiuum se sponte præbeat.

Cap. I. De morte eius.

[2] Diem obiit extremum Veronica Virgo cælestibus præclara moribus, anno vitæ suæ quinquagesimo secundo, a suscepto vero sanctæ religionis habitu trigesimo. Nam Idibus Ianuariis anni a Saluatoris ortu nonagesimi septimi supra millesimum & quadringentesimum, posteaquam febre ac variis ægritudinibus lecto decubuit sex mensium spatio, spiritum Deo reddidit. [Diem & horam suæ mortis prædicit Veronica.] Horam diemque exitus palam fecit Confessori ante quintum diem futurum feria sexta, hora Completorij. Verum cum morti propior Virgo foret, Sacerdos qui Virgini præsto aderat simulans se abiturum, a Veronica dimissionem petiit; qua non annuente Completorij campana personuit. Iamque faciem Virgo in diuersa mutauerat, & altero signo campanæ perstrepente spiritum exhalans ad celestem remisit patriam, animi quietem corpore præseferente. [Moritur.] Nam veluti sopore suauissimo obdormiens vale mortalibus rebus fecit. Dixit vero Sacerdos adstantibus Sororibus: Hæc est hora, qua se mundum relicturam Veronica mihi ante quintum diem patefecit. Hocce secretum apud me latere volui, exploraturus an ita futurum esset, quamobrem recessurum me fingebam. En, o Sorores, isthæc nunc intelligite ob venerationē tantæ Virginis, quæ nunc mortalia deseruit. Cum talia multa de Virgine in medium deduxisset Sacerdos, in gemitus ac lacrymas cuncte Sorores eruperunt. Verum cum ex more cadauer ablueretur, [A morte candidior.] albescere nimis ex omni parte visum est. Hoc profecto ingenti admiratione dignum existit, quando Virgo dum viueret subobscuri coloris fuerit, facies quoque nouum induit decorem. Aqua vero lotionis a Sororibus quibusdam seruata nonnullis salutem contulit.

Cap. II. De celebrato funere.

[3] Delatum Virginis corpus in sacras ædes, innumera populi multitudo concurrens veneratura conuenit: quocirca adusque quintum diem insepultum iacuit. Mediolanensium Archiepiscopus æger Vicarium primo misit, qui Virginis corpus inuiseret, deinde funus indicens primarios templi maioris Sacerdotes, [Corpus eius honoratur a populo.] vt tantæ Virginis cadauer post populorum visitationem sepulchro honorificentius traderetur, conuocaret. Durauit ad quintum vsque diem populi visitantis Veronicæ corpus concursus: aderat siquidem crepusculo cuiusque diei, quo insepultum iacuit, turba grandis ante virgineum corpus, haud secus quam Sanctorum reliquias adorans. Vespere autem vix ecclesiæ valuæ occludi poterant turba premente: plerique vero beneficia celestia accepisse se prædicabant. [Sepelitur.] Quinta tandem die a Virginis obitu, venerabilibus prius procuratis exequiis, sepulchro traditum fuit corpus incorruptum, palpabileque veluti viuentium corpora perdurant.

Cap. III. De moto diuinitus brachio,
cum in feretro cadauer eius iaceret.

[4] Nocte, quæ diem sepulchri virginei præcessit, affuere Mater cœnobij eiusque Vicaria ac Sorores nonnullæ, vna cum nobili matrona Mediolanensi Antonia de Stampis, admirantes in Virginis cadauere nouam pulchritudinem veluti per singulos dies auctam: obstupescebant roseam faciem rubore perfusam, manuum venustatem, vnguium rubedinem, & totius corporis decorem cælestem. [Mortua brachium mouet.] Verumenimuero dum admirarentur Virginis cadauer, manum sinistram eleuat altius, primumque pectori superponit, deinde in modum crucis dexteræ sinistram iungit. Extimuere quæ aderant mulieres, ac præcipue Vicaria, quæ corpori proximior erat. Datū forte fortuna fuerat munere peculiari quatuor nobilibus viris admodumque honestis, vt ea nocte in ecclesia anteriori pernoctarent: quibus etiam apertum fuit ostiolum, quo ex Sacerdotis manu diuinam Eucharistiam percipere Sororibus mos erat: hi testes hocce admirabile facinus multis prædicarunt, asseuerantes pariter vnguium immutatum colorem oculo tenus se contemplatos fuisse. Quidnam vero talia protenderent Sorores numquam satis intellexere. At si a Virgine acceptam a Christo gloriam apud Superos talia præsignasse asseruerimus, paria veterum huiuscemodi miraculorum dogmata fidemque astruemus.

Cap. IV. De miraculis quæ euenere
quamdiu corpus insepultum iacuit.

[5] [Miracula.] Laborauerat viuente Veronica Soror quædam, nomine Daria, nondum religionem professa, ingenti manus dolore, grauique eiusce tumore: [Manus curata.] hæc vbi corpus virgineum fide plena contigit, incolumitatis donum accepit.

[6] Mulier quædam habens virum sex mensium spatio neruorum intolerabili dolore ægrotantem, [Neruorum dolor sublatus.] Veronicam, quam nuper defunctam populi tumultu dignouerat, rogauit pro viri salute: at nocte sequenti suauissimo somno vir quieuit; quod numquam eidem laboranti acciderat. Mane itaque mulier exclamans corpus Virginis adiit, remque cunctis qui aderant patefecit. Vir autem de die in diem conualescens omnimodæ sospitatis munus accepit.

[7] Christophorus ex Laudensium stirpe Mediolanensis ciuis, humeri vehementi dolore afflictus, socio quopiam comite accessit ad Virginis funus, [Humeri dolor.] precaturus Deum vt Veronicæ meritis sanitatem sibi impertiret. Verum cum templum turba populorum premente non nisi difficulter ingredi posset, ait socius: Cur, quæso, huc aduenisti? Cui Christophorus: Vt pro salute, inquit, mea Virginem hanc deprecarer. Irrisit ille hominis votum, dicens: Admiror vehementer tui itineris ad hunc locum causam hanc extitisse, quando Sanctis relictis, quos approbante Ecclesia merito exorare vales, ad incognitam mulierem accesseris. Vix ille verba compleuerat; & Christophorus illico incolumem se esse animaduertens, in socium virgineæ sanctitati detrahentem subito irrupit. Quamobrem inter populum tumultus exortus est.

[8] Diebus funeris Virginis Veronicæ, hospitatæ in cœnobio Diuæ Marthæ duæ Sorores monasterij Annuntiationis eiusce religionis, vrbisque Terdonensis demorabantur: altera, cui nomen Honorata erat, tumorem tibiæ incidit, cuius dolore a negotiis, quorum gratia Mediolanum concesserat, impediebatur. Hæc magno licet labore sacrā ædem adiit, [Tumor & dolor tibiæ.] manumque virgineā fide non vacua ac supplex rogās contigit: quo peracto stratum repetit, luceque orta tumefactione ac dolore deficientibus, illius febris vestigia nulla persensit.

[9] Arcis Mediolanensis custos filiam habebat febre continua diu laborantem, [Febris.] quæ nullis medicorum suffragiis quoquo modo curari poterat: audiens illa Veronicam diem obiisse, populumque ad eam venerandam concurrentem, votum maxima fide concepit, vouitque se vestem sericam templo Diuæ Marthæ donaturam, si precibus Virginis incolumis redderetur: addidit quoque Missam solennem in præfato templo vt statuto die Sacerdotes decantent se effecturam. Non abiere vacuæ illius preces: continuo quippe liberata est. Laborabat quoque humore e tibia manante eadem femina, quæ febre sanata humore paullatim exsiccato rectam valetudinem ad plenum assecuta est.

[10] Mulier quædam tertij ordinis Diui Francisci, nomine Iacobina de Oligio, anhelitus difficultate plurimum vexata, [Anhelitus difficultas.] audiens populi cateruas ad vota Virginis properantes, iter arripuit versus sacras ædes Diuæ Marthæ: quas vbi magnopere laborans attigit, vouit Deo se cereum eidem templo oblaturam, palamque effecturam miraculum, si Virginis precibus sanitatem consequeretur: voto peracto domum sospes regressa, rem deinde Sororibus Diuæ Marthæ aperuit.

[11] [Brachij dolor.] Caruerat multo tempore vsu brachij, angebaturque vehementer illius dolore, mulier quædam, nomine Mafiola de Glusiano: quæ corpus Virginis venerata, brachium ægrum eius manui iunxit: persensit illico ægritudinis solatium; & sequenti nocte incolumem se animaduertens eo morbo amplius minime laborauit.

[12] Duo nobiles Mediolanenses germani, simultatibus inter se ortis, [Odia fraterna sedata] statuere quodam die gladiis mutuo inter se congredi, alterque alteri mortem intentabat. Nemo erat, qui ab hoc fraternæ cædis proposito illos reuocare posset: verum eorumdem soror, nomine Luchina, ante Veronicæ corpus talia ad beatissimam Matrem Dei se vertens orauit, dicens: O pientissima errantium mater te obsecrauerim, si virginis Veronicæ ea est gratia in conspectu Filij tui, qualem esse concursus huius populi docet; auerte, quæso, a fratribus meis impia quæ præcogitarunt fata, atque inter illos veram pacem componito. Mira res! fratrum corda ita ad inuicem conuenere, vt sequenti die cibum vna caperent; veniam alter ab altero petiit, obtinuitque: in mutuos vero amplexus prorumpentes germani veræ pacis signa dedere, atque eadem die, qua mortem sibi vterque intentauerat. Hæc a Luchina præfata accepimus, quæ munus aliud a Deo se accepisse asseruit precibus virginis Veronicæ, quod minime aperire voluit.

[13] Paupercula quædam mulier vehementi capitis dolore laborans, [Dolor capitis curatus.] cum corpus Virginis propter adstantium multitudinem contingere nequiret, panniculum proiecit, quo tempora cingens salutem statim accepit. Panniculum vero extunc tanti fecit mulier, vt præstantissimis feminis illum apud se habere rogantibus, numquam annuerit. Verebatur enim ne amplius is sibi restitueretur.

[14] [Dolor dentium.] Cum a Sacerdotibus virgineum corpus sepulchro foret tradendum, & capsæ ligneæ iam esset impositum, adstantibus Sororibus cunctis, Soror quædam, nomine Marcella, vehementi dolore dentium vexata, digitos Virginis dentibus suis apposuit, statimque dolor omnis abscessit, & fide non vacua salutem percepit. Hæc quidem insepulto Virginis corpore euenere miracula. Credimus quoque ampliora tunc contigisse, quæ miræ ingratitudinis obliuione perierunt.

Cap. V. De miraculis quæ euenere post corpus sepultum.

[15] Trigesimo die ab obitu Virginis apertum fuit mausoleum, [Corpus Veronicæ 30. diebus incorruptum.] in quo corpus conditum fuerat, quod ex omni parte incorruptum Sorores cunctæ viderunt. Torquebatur vero magno stomachi dolore Daria, cuius in superiori capite meminimus, quæ manum virginis stomacho apponens, [Dolor stomachi in perpetuum depulsus.] plenam salutem statim promeruit. Ea quoque ægritudine deinceps numquam Daria vexata fuit.

[16] Comitis Borelæ vxor, matrona præstans, Veronicam rogauit pro viri incolumitate, longiori febre laborantis; qui continuo e strato surrexit, & equum ascendens domo recessit. [Sanitas obtenta.] Matrona vero satis voto factura Missas quinque celebrari curauit, imaginemque Virginis ad illius sepulchrum depingi.

[17] [Loquendi vsus & sanitas recuperata.] Nobilis mulieris Elisabeth de Crotis filius, repentino morbo loquendi vsum amiserat, cuius mors cum propior videretur, rogauit mulier Veronicam, quo suis meritis filio loquendi vis redderetur, vt moriturus confiteri sua crimina posset. Voto emisso natus loquitur, & post confessionis sacramentum plenam tandem salutem de die in diem conualescens promeruit. In eius rei fidem Elisabeth ceream imaginem virgineo affixit sepulchro.

[18] [Humeri dolor depulsus,] Blancha Lucia magnifici cuiusdam Comitis filia, vxorque Gasparis Stanghæ, viri nobilis, numquam sanctitudini Veronicæ fidem adhibuit: quæ cum sæpenumero humeri dolore vexata fuisset, euenit vt in templo Diuæ Marthæ vesperas audiens, eodem dolore torqueretur, eleuans vero oculos ad sepulchrum Veronicæ orauit, dicens: Numquam ego quidem, o Veronica, his quæ de te feruntur fidem adhibui, quod si tuis precibus dolore, quo etiā nunc premor liberauerit me Dominus, cunctis quæ de te fama hominum prædicat, fidem præstabo. Mox autem dolor ille recessit: quo in posterum minime laborauit. Eadem quoque femina Veronicæ precibus a capitis dolore febreque ad plenum conualuit. [item capitis; ac febris.] Testabatur deinceps cunctis se corde assentire, quæ de Virginis Veronicæ sanctitudine ferebantur: quamobrem ceream imaginem eius tumulo appendi curauit.

[19] Pauperis cuiusdam mulieris germanus, longa nimis ægritudine torquebatur; [Loquela viresq; receptæ.] qui cum sæpenumero exhortatus fuisset vt crimina sua confiteretur; nec aliquando annuisset, loquendi more tandem priuatur: excruciabatur soror vehementissime, timens ne humana impœnitens frater relinqueret. Quocirca Veronicæ vouit mulier, si fratri loquela redderetur, qua crimina confiteri posset, cereolum sepulchro eius se oblaturam. Continuo vero vir ille locutus est, summaque diligentia peccata confitens propediem corporis salutem superfluens munus accepit. Facinus hoc mulier multis aperuit ob venerationem Virginis Veronicæ.

[20] [Morbus. curatus] Blancha coniux Laurētij Marcellini, nobilis Mediolanensis, filiam impubem habebat morbo cicatricum plurium humorem stillantium laborantem, cumque genæ, manibus pedibusque eædem cicatrices hærerent, mortem natæ pia quamquam mater optabat, verebatur enim ne membrorum officiis filia priuaretur. Verum ad Veronicæ suffragia mater confugiens plenam incolumitatem filiæ tandem promeruit, nam voto emisso paulatim conualescens sanctitudinis Veronicæ fidem astruxit.

Cap. VI. De quodam puero sanato a vulnere manus.

[21] [Vulnus sanatum.] Millesimo quingentesimo decimo septimo, quartodecimo Kalendas Februarij, Camillus Falco, Magistri Dominici filius, scholarum quondam Domini Thomæ Crassi rectoris & generalis, hora vigesima cum apud patrem ante ignem staret legens Veronicæ gesta, accepto cultello manum sinistram perforauit, ita vt pars cultelli summa ex parte extaret. Ad cuius periculi magni dolorem & clamorem accurrens mater, magnitudine vulneris deterrita succurrere filio non potuit, sed tantum virum admonuit: puer autem interritus sibi cultrum detraxit, patrem & matrem ne flerent exhortans, cumque nullo vulneris tumore doloreue afficeretur, semper cecinit. Et quamquam Magister Dominicus pro filio medici opera septem diebus vsus fuerit, hæc tamen non humana sed diuina ope atque auxilio effecta sunt; cum idem Magister Dominicus pueri pater ad numen Veronicæ statim conuersus illi filium commendasset, diceretque puer maiori patrem affici dolore, quam ipse afficeretur, cum id (vt ipse puer dicebat) auxilio Veronicæ sibi contigisse asseueraret.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Veronika Negroni von Binasco

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Veronika Negroni von Binasco

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.

Sie könnnen sich mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt:


Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.