Ökumenisches Heiligenlexikon

DE SANCTIS MARTYRIBVS SMYRNENSIBVS VITALE, REVOCATO, FORTVNATO, FIRMO, SIVE FIRMINO, POSSESSORE, IANVARIO, SATVRNINO.

[Commentarius]

Vitalis, Martyr Smyrnae (S.)
Firmus vel Firminus, Martyr Smyrnae (S.)
Fortunatus, Martyr Smyrnae (S.)
Ianuarius, Martyr Smyrnae (S.)
Possessor, Martyr Smyrnae (S.)
Revocatus, Martyr Smyrnae (S.)
Saturninus, Martyr Smyrnae (S.)

Ex variis.

[1] Horvm tres Vitalis, Reuocatus, Fortunatus, plerisq; Martyrum tabulis adscripti. Vsuardi editio Parisien. an 1536. Carthusiani Colon. Molanus: Apud Smyrnam SS. Vitalis, Reuocati & Fortunati. Consentiunt Bellinus, Maurolycus, MS. S. Lamberti Leodij, & alia MSS. in quibus & Martyres appellantur, vt & in Martyrol. Romano: Smyrnæ Sanctorum Martyrum Vitalis, Reuocati, & Fortunati. MS. S. Richarij: In Asia apud Smyrnam SS. Vitalis, Reuocati, & Fortunati. Hos tres Martyrolog. Germanicum Leuitas appellat, Ghinius Diacoconos: quod soli Fortunato tribuunt MSS. complura Vsuardi Martyrologia, ad vsum variarū Belgicarū Ecclesiarū aucta, vti & editio Lubecensis an. 1475. MS. Florar. Sanct. Apud Smyrnam Natale SS. Vitalis, Reuocati, & Fortunati Diaconi. additur Martyrum in veteri Martyrol. Coloniensi. Galesinius priorem Episcopum, alios Diaconos ait fuisse, MS. Martyrologium secutus: In Smyrna sanctorū Martyrū Vitalis Episcopi, Reuocati & Fortunati Diaconorū. De his quoque VVandelbertus: Quinto Vitali, Fortunato, & Reuocato.

[2] De aliis dubium, Smyrnæ an in Africa obierint; nisi fortassis error est in Vsuardo ita scribente: In Africa sanctorum Martyrum Reuoluti & Firmini, cum aliis tribus. S. Firminus Martyribus Africanis supra relatis adiungitur in Martyrologio MS. Lætiensi: vbi Reuocatus dicitur, qui Vsuardo Reuolutus. Reliqui in antiquißimo MS. S.Hieronymi exprimuntur, & Smyrnæ quidem cum aliis: In Smerna Reuocati, Firmi, Possessoris, Ianuarij, Saturnini. MS. S. Martini Tornaci: In Smyrna Reuocati, Firmini, Saturnini. Vnicum retinemus Reuocatum, qui in prioribus Vitali & Fortunato; in posterioribus Firmo, seu Firmino, Possessori, Ianuario, & Saturnino adiungitur. Cetera nos latent, cum nusquam acta reperiamus.

[3] Quæri tamen fortasse potest, an non Vitalis & Fortunatus iidem sint, quos titulo præcedenti Martyribus Africanis annumerant Martyrologia MSS. S. Hieronymi, Rhinovv. S. Maximini, & Rabanus, ideoq; in MS. S. Hieronymi hic omittantur. Martyrol. Rom. duos agnoscit Vitales Africanum, & Smyrnensem. Duo quoque Fortunati, & Saturnini statuuntur in Martyrol. MS. S. Hieronymi. In Kalendario Mediolanensi coluntur SS. Vitalis & Saturninus Martyres. Sed Smyrnæine sint, an Africani, an alij, non liquet. Reuocatus, Firmus, Possessor cum duobus sociis, in martyrologio S. Hieronymi iterum X. Ianuarij referuntur; iidemne an ab his diuersi, quis e solis nominibus iudicabit? MS. Rhinovv eodem X. die: In Sirmis Reuocati. In Africa Firmi. Quid illud Sirmis? an Smyrnæ, an Sirmij?





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Vitalis und Gefährten

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Vitalis und Gefährten

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.

Sie könnnen mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt: