Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten

DE S. VIVENTIO PRESBYTERO, VERGIACI IN BVRGVNDIA.


Circiter an. Chr. CD.

[Praefatio]

Viventius Confessor, Vergiaci in Gallia (S.)

Ex variis.

[1] In Versiaco monasterio Idibus Ianuarij natalis agitur S. Viuentij Confessoris, vt habet Martyrologium Romanum. Est Versiacum, siue Vergiacum, (aliis Verziacum, Vertiacum, Versiatum, Versiachum, Vernacum, Verdiacum, Virzeium, Virgeium, Vergeium, [Vergiacum castrum, & monasterium.] Verginiacum; Gallice Vergy, Verge, Vergie, Vergey, Vergier;) est, inquam, non in Pictauensi situm diœcesi, vt in Romani Martyrologij Topographia scripsit Ferrarius; sed in Burgundiæ Ducatu, haud procul Nuithonio, siue Nuitio oppido. Arx fuit olim munitißima, in edito colle exstructa, vnico eoq; perdifficili accessu: Henricus IV. Francorum Rex muros deiecit. Subtus eam monasterium S. Viuentij condidit, amplisq; posseßionibus dotauit Manasses Comes circiter annum Christi 924. cuius genus integro volumine prosecutus est doctißimus Andreas du Chesne, perduxitq; vsque ad Cleriadum Vergiacum aurei velleris Equitem, Comitem Champlitensem.

[2] In hoc monasterium transferendas S. Viuentij reliquias curauit Manasses. [S. Viuentij translatio duplex.] Sed hæc secunda translatio fuit. Nam Pictonum fines populantibus Normannis, ad Aruernensem ciuitatem deportata sancti Confessoris pignora, Agilmarus Episcopus in monasterio collocauit, quod in Burgundiæ partibus, in Comitatu Amauso, sex millibus ab Arari flumine, in auito fundo construxerat. Hoc quoque a Normannis euerso, Vergiacum Manasses fundauit; eoq; S. Viuentij & aliorum Diuorum reliquias transtulit, fortaßis & S. Leogisoli, de quo infra. Ludouicus Gollutus in suis Rerum Burgundicarum commentariis lib. 2. cap. 38. & lib. 4. cap. 20. eumdem Manassem Prioratus S. Viuentij prope Dolam facit auctorem, cum idem tamen esse cœnobium videatur, quod est ab Agilmaro Episcopo ædificatum, nisi id fortaßis Manasses deinceps restaurauit. Sed hallucinatur Gollutus, dum Prioratum illum iuxta Grauionem castrum locat, Grauionem vero castrum Dolanum interpretatur, cum Grauio in Pictauis fuerit, prima S. Viuentij sedes, vt mox patebit.

[3] Locum vero sacris eius feriis celebrem pleraq; Martyrologia Vergiacum nuncupant, quæ proinde post tertiam translationem composita auctave licet conijcere: nam si antiquiora essent, Grauionem locumve alium exprimerent. Vetustißimum certe Vsuardi MS. exemplar, quod Parisiis in monasterio S. Germani de Pratis asseruatur, ita habet: [Eius natalis in martyrologiis celebris.] In monte Verziaco S. Viuentij Confessoris. Vnde patet, quod quidam viri eruditi existimarant, non esse illud ipsius Vsuardi manu exaratum. Abest & locus & Viuentij nomen a vetustissimo quoque codice nostro, qui olim Augustini Hunnæi fuit. Molanus & Carthusiani Colonienses in eorum classem eum reiiciunt, quos ipsi ad Vsuardi Martyrologium adiecerunt. Desideratur & in Parisiensi eiusdem Vsuardi editione ann. 1536. At Lubecana anni 1475. Florarium, aliaq; plurima MSS. Belgicarum Ecclesiarum: Versiaco natale S. Vincentij Confessoris Christi. Bellinus: Ipso die Versiacho S. Vincentij Confessoris. Maurolycus: Ipso die Verdiaco monte S. Vincentij Confessoris Samaritani, tempore Hilarij prædicti. Vetus Coloniense Martyrologium: Verziaco natale S. Viuencij Presbyteri & Confessoris Christi, qui ad prædicationem B. Gregorij credidit; quem CXX. ætatis suæ anno defunctum apud Grauionem castrum B. Maxentius Abbas sepeliuit. Celebrat quoque eius natalem Martyrologium Germanicum, & alij, quorum quidam Inuentium, nonnulli Iuuentium, & Iuentium vocant.

[4] [Translationis memoria, 13. Ian.] Translationem hoc die agi existimauit Galesinius: In Verdiaco monte, inquit, Translatio S. Viuentij Confessoris. Is e Samaritanis parentibus Christiani nominis hostibus natus, B. Georgij Antiochiæ Euangelium prædicantis opera ad fidem conuersus, ac deinde Sacerdos factus, Angeli monitu Antiochiam venit; qua in vrbe Deciani Præsidis filiam a dæmonio liberauit. Romam denique proficiscens, in itinere multa miracula edidit. Natus annos centum & viginti migrauit ad Dominum. Citat in Notis vitam a Mombritio tom. 2. Adone (Vicentio voluit scribere) Beluacensi lib. 12. cap. 99. & Equilino lib. 2. cap. 71. editam: apud quos omnes, vti & in vita quam damus, dicitur Idibus Ianuarij apud castrum Grauionem defunctus. Ast in monasterio Vergiacensi secunda feria post diem Pentecostes reliquiarum eius Exceptionis memoria singulis annis recolitur, [& feria secunda Pentecostes.] vt infra dicetur. Ea feria anno 924. in diem 17. Maij incidit; quo die MS. Florarium: Sanctorum Episcoporum & Confessorum Vincentij & Honorati & Syri & Martialis Confess. atque ita plures conglobatim referuntur, vt sæpe in eodem libro, quorum tamen non sunt neque Acta, neque honores ac triumphi coniuncti. Honoratus Episcopus est Tolosanus, qui eodem die commemoratur in alio quodam recenti MS. colitur vero 22. Decembris. Syrus Episcopus Ticinensis, cuius eo die translationem, 9. Decembris natalem plurimi celebrant. Martialem suspicamur Lemouicum esse Apostolum, qui 30. Iunij colitur. Viuentius, siue, (vt auctor Florarij aliiq; 13. Ianuarij eum appellant) Vincentius, Episcopus appellatur, vti in titulo vitæ in MS. Andreæ du Chesne, non quod gradu & ordine Episcopus fuerit, sed quod propter Apostolicæ vitæ dignitatem inter sacros Antistites a religiosa plebe venerationem sit consecutus. Solennem illam Exceptionis memoriam, peragi vii. Idus Iunij, habet historia Translationis in Vergiacis a du Chesne edita. At non incidit is dies in feriam secundam Pentecostes anno 924. sed 930. & 941. Fortaßis horum annorum alterutro latum de ea deinceps agenda celebritate decretum. Aut error in numeros irrepsit, legendumq; fuit: XVI. Kal. Iunij, pro VII. Id. Iunij.

[5] Nullo horum dierum Viuentium memorat Saussaius in Martyrolog. Gallicano; [Natalis S. Benedicti, socij S. Viuentij.] sed 23. Octobr. ex antiquis Ecclesiæ Pictauensis monumentis ista promit: Benedictus Episcopus de Samaria cum Presbytero, (hic Viuentius est) & quadraginta sociis ob Paganotum sæuitiam fugiens, venit apud Pictauos ad B. Hilarium, quem audierat e Phrygia regressum, & eremum iuxta castellum petiit, vbi in excisa * …. Deo seruiens vsque ad obitum permansit, ibidemque sepultus est. S. Benedictum eo die referunt Vsuardi exemplaria excusa & MSS. ac recentiora passim Martyrologia his verbis: In pago Pictauensi S. Benedicti Confessoris. absque vlla S. Viuentij mentione, aut sociorum, quorum plurimi pro fide dicuntur interempti, etsi eorum nobis necdum compertus est natalis. Meminit Verziaci & S. Viuentij, Glaber Roduphus in vita S. Guilielmi Abbatis Diuionensis supra I. Ianuar. cap. 5. num. 18. vbi dicitur huic commissum ab Henrico venerabili Duce monasterium etiam Verziaci castri ex latere situm, vbi antiquus Confessor Christi Sanctus requiescit Viuentius.

[6] [Vita S. Viuentij vnde descripta.] Vitam S. Viuentij, ex veteri Legendario Cælestinorum Farisiensium descriptam, nobis pro sua singulari humanitate communicauit Andreas du Chesne V. CL. quam cum MS. S. Mariæ de Ripatorio collatam hic damus, etsi correctionis, quod ad chronologiæ ac chorographiæ rationem attinet, haud vno loco indigentem. Translationis accuratior historia est, quam tamen ab eodem compositam auctore tum ipse censet du Chesne in Vergiacis lib. 1. par. 2. cap. 3. tum ex stylo colligi potest. Scripta videtur haud multo ante annum Christi millesimum: nam & Gisleberti Ducis in ea mentio sit, quem tradit du Chesne an. 956. obiisse; & illa aliquam multos a Translatione vsque ad historiæ scriptionem annos fluxisse indicant: Ac Dei genitricis ipsiusque B. Viuentij nomini dedicatus nunc vsque locus isdem & cognominatus habetur. Extabat in MS. S. Martini Vltraiecti breuior nec satis accurata S. Viuentij vita. Extat & in Vincentio Bellouacensi, vt ex Galesinio ante retulimus, in Bonino Mombritio, ac Petro de Natalibus, sed Translatione prætermissa, quam solam in Vergiacis vulgarat du Chesne, partemq; in Normannicis.

[7] [Antiquior, S. Maxentio auctore.] Antiquiora extitisse S. Viuentij Acta, ac fortaßis sinceriora, huius vitæ scriptor ostendit, cum cap. 8. num. 45. de Agilmaro Claromontano Antistite ita scribit: Qui venerabilis Pontifex sæpius relegens conuersionem ac actus S. Viuentij simplices ac pene incultos, atque inerti sermone descriptos, deosculansque dicebat: O beata ac benedicta priorum rusticitas, quæ plus studuit optima operari, quam loqui; & magis nouit sancta honestaque esse, quam dicere. Eius fortaßis historiæ auctor S. Maxentius Pictauensis Abbas fuit, qui, vt in vita num. 32. dicitur, audita illustrissimi viri fama, ad requirendum vel visitandum, seu potius se suis orationibus commendandum venerat, & partim audita, partim visa quæque stylo currente depinxit. [Quis ille fuerit Maxentius.] Sed quis ille fuerit Maxentius non reperimus. S. Maximini Treuirensis frater Maxentius Episcopus fuit, & vt alibi diximus probabilius videri, Viuentio Hilarioq; senior. Alius colitur 26. Iunij Maxentius Abbas, qui nomen dedit nobili apud Pictones oppido ad Separim flumen sito. Verum hic Maxentius Clodouæi Magni vixit ætate, centum ab obitu S. Viuentij annis, vt ex eius vita patet, & S. Gregorio Turonensi lib. 2. hist. Franc. cap. 37. An huic suum visenti sepulcrum apparuerit S. Viuentius, cuius deinde gesta ac miracula mandarit litteris; an potius alius Maxentius (familiare in ea prouincia nomen) extiterit, nolumus diuinare. Fuit certe, cum primum in Pictauensem ditionem ab vrbe Agathensi profugus venit S. Maxentius, non incelebre monasterium cui præerat B. Agapitus; a quo ille in disciplinam receptus, cum antea Auctor diceretur, Maxentius est appellatus, fortaßis ab antiquiore, vt fit, eiusdem cœnobij Maxentio Abbate vel Fundatore.

[Annotatum]

* Forte specu.

VITA AVCTORE ANONYMO,
Ex duobus veteribus MSS.

Viventius Confessor, Vergiaci in Gallia (S.)BHL Number: 8725

Ex mss.

CAPVT I.
S. Viuentij conuersio, sacerdotium, prædicatio. Conuersio S. Cleopatroniæ.

[1] Post gloriosam Domini nostri Iesu Christi resurrectionem, & mirabilem eius in cælos ascensionem, sanctique Spiritus in discipulos aduentum, corroboratis eorum cordibus, quos attigerat, omni sublato timore terreno, cœperunt palam sancti Apostoli prædicare Verbum Dei, vt in omnem terram exiret sonus eorū, & in fines orbis terræ verba eorum. Contradicentibus autem aduersariorum ministris persistebāt sancti a milites omnia tormentorum genera patientissime pro amore Christi sustinere. [Georgius Antiochiæ prædicat, & idola euertit.] Vnde contigit vt in tempore Diocletiani quidā Cappadocus, nomine b Georgius, Antiochiam prædicans verbum Dei perueniret, quo Daciani Præsidis nequissimi idola minutatim quæque, aurea vel argentea, seu qualibet arte sculpta, per virtutem sanctæ crucis in puluerem redigere fecit.

[2] [S. Viuentius conuertitur.] Quidam ergo iuuenis, Samariæ ciuis, nomine Viuentius, ortus parentibus non infimis, gentilitatis tamen errore detentis, doctus secundum paganorum ritum litterarum studiis, audita prædicatione B. Georgij, visisque sacris eius miraculorum factis credidit vnum Deum in Trinitate consistentem, Patrem & Filium & Spiritum sanctum. Tali denique ac tanta inspiratione repletus petijt se celerius baptizari, solidatus in fide sanctæ & indiuiduæ Trinitatis: erat enim vir miræ simplicitatis, omnium adornatus bonarum virtutum studiis, firmans se orationum vndique muniis, & vigiliarum pernoctando custodiis. [Fit Sacerdos.] Non longe vero post per ceteros Christianorum sacratissimos Præsules, qui videntes eius benignissimam conuersationem, & firmissimam in fide Catholica soliditatem, gradatim per Ecclesiasticos conscendendo gradus sacerdotale officium meruit adipisci.

[3] Deinde beatus Deique cultor Viuentius Sacerdos effectus, [Christum prædicat. ] verbum prædicationis longe lateque disseminans, ad patris matrisque peruenit hospitium; qui condolens perditioni eorum, hortatur eos argumentose ab idolorum cultura secedere, & Deum viuum ac verum, Creatorem omnium creaturarum fideliter credere, & cum omni cordis puritate veraciter adorare, quia ipsius est potestas in cælo & in terra sine fine. Videns autem se nihil proficere, caussa orationis genibus in terra fixis, erectis ad cælum palmis, inuocans misericordissimum Deum, cum lachrymis pro iis auidissime cœpit orare, quatenus mererentur diuina inspirante gratia collustrari, & ad baptismi gratiam conduci. Tandem surgente beatissimo Sacerdote ab oratione, [Parentes conuertit.] afflante diuino Pneumate, iam iamque paullatim scintilla lucis æternæ corda eorum collustrantur lucide, ita vt exhortationes filij obaudirent libentissime. Præclarus autem Sacerdos videns eos cordetenus aurem accommodasse, nimium corde exhilaratus, reddens prius multiplices Deo gratias, iterum exponit eis fidem sanctæ & indiuiduæ Trinitatis, resurrectionemque mortuorum omnium, iudicium quoque futurum, & coronam Beatorum, atque pœnam pessimorum. Denique efficitur pater spiritalis, qui prius extiterat filius cum sanguine carnis.

[4] [Clam e patria discedit.] Baptizatis igitur parentibus ipsis, cum ceteris quos prædestinauerat prouidentia diuinitatis, occulte deserens terram suæ natiuitatis, ignorantibus suis parentibus cunctis, peregrinam magis elegit ducere vitam, quam inter sacrilegos diutius commorari, dicente Psalmista: Cum sancto sanctus eris, & cum viro innocente innocens eris, & cum electo electus eris, & cum peruerso peruerteris. [Psal. 17. v. 26. & 27.] Proficiscens etenim per longa terrarum spatia Dei famulus, [Vbique prædicat more Apostolico.] nequaquam cessabat a prædicationis verbo, aut diuinitatis ministerio, nihil secum tollens ex omnibus quæ sunt in carnis desiderio: quia illud Domini præceptum semper retinebat corde: Nihil tuleritis in via, & in quamcumque domum intraueritis annuntiate pacem illi. [Luc. 9.]

[5] Dum hæc ita gererentur, & fatigatus nocte quadam ob longitudinem itineris se sopori dedisset, Angelus Domini eum blandis alloquens sermonibus fatur: O sancte Viuenti, Sacerdos Altissimi, confortare & esto robustior vt viriliter agas, quia sanctæ orationes tuæ, [Iussu Angeli abit ad domum Daciani.] & preces ad aures piissimi Conditoris peruenerunt: ideoque velociter surgens reuertere, & idola Daciani c Asianorum nequissimi Procuratoris in vrbe d Thessalonica signaculo sanctæ crucis conteras minutatim: quo facto liberabis filiam eius, quæ decem & octo annis diabolicam patitur vexationem: non enim lætatur Deus in perditione morientium, qui eam vult eripere de faucibus malignorum, & ad agnitionem sui nominis conducere, vt consortio potiatur Sanctorum. Et dicto citius discessit Angelus. Sacerdos autem a sopore expergefactus, gratias referens Deo, cordeque exhilaratus, reliquam partem noctis duxit peruigilem sacris cum orationibus. [Signo crucis idola euertit.] Igitur Pater beatissimus post sancti admonitionem Angeli tertia die Thessalonicam veniens, per venerandæ crucis signaculum redacto in puluerem nequissimi Præsidis fano cum omnibus simulacrorum titulis, eodem silenter die se continuit, altera siquidem die reuersurus.

[6] Post denique ingressus cubiculum e Cleopatroniæ pessimi filiæ Daciani, [Orat pro Cleopatronia filia Daciani.] & flexis solo poplitibus cœpit orare cum lacrymis dicens: Exaudi me Domine Iesu Christe altissime seruum tuum te deprecantem, & in tua misericordia confidentem, & ne aspicias peccata nostra vel parentum nostrorum, sed propter gloriam nominis tui libera hanc puellam a faucibus Zabuli, quo per eam in te credant plurimi, quia non est alius Deus præter te Domine, qui viuis & regnas sine fine. Cumque omnes respondissent, Amen; surgens ab oratione, & benedicens aquam cum exorcismo ac crucis signo, dedit ei bibere, & ait: Exorcizo te immunde spiritus per Patrem & Filium & Spiritum sanctum, vt exeas & recedas ab hac famula Dei, vt abhinc libera suo deuota seruiat Creatori. Ad hanc nempe vocem coactus dæmon exiens cum clamore, dirisque eiulatibus, elisit ante pedes viri Dei puellam exanimē, quam sacer mox signo crucis edito restituit incolumem. Eiectus itaque dæmon, [Liberat eam a dæmone.] ac taliter a beato Dei tirone victus, magnis cœpit eiulatibus perstrepere, & quasi deprecatoria ratione conquirere, dicens: Obsecro te, o Sacerdos Christi, noli me mittere in abyssum, sed permitte vt introeam in sacrilegū Dacianum. Beatus etenim Viuentius teterrimum videns spiritum, inquit: Adiuro te, nequissime spiritus, in nomine vnigeniti filij Dei viui, qui immolatus est pro salute generis humani, vt non amplius noceas vllam ex omnibus eius creaturis, sed per deserta & arida gradiens loca gehennali te citissime non cesses committere igni, qui tibi præparatus est æternaliter, tuisque omnibus sociis. Ad hanc ministri Dei vocem inimicus & totius bonitatis inuidus, magnos cunctis astantibus terrores incutiens, fœtoresque relinquens, euanuit. Recedente itaque dæmone Sancti imperio glorificauerunt Deum cuncti qui aderant, viso tali miraculo.

[7] Præterea electus Dei athleta conuertens se ad Cleopatroniam Præsidis filiam, magnifica voce, constipatis multis populorum globis, his affatur eam sermonibus: O virgo sacrata, & ab ipso omnipotente Deo electa, Dominus meus Iesus Christus misit me ad te, vt ostendam tibi viam salutis, per quam quisque gradiens homo potest pertingere ad perpetuam Angelorum vitam, quam nec oculus vidit, nec auris audiuit, nec in cor hominis ascendit, quam scilicet ipse præparauit diligentibus se. Deinde exponens ei fidem indiuiduæ Trinitatis, mysteriumque sacri baptismatis, tropæum quoque venerandæ Crucis, omnimodis ostendit rectitudinem Catholicæ fidei. [Conuertit eam cum 200. & multis aliis.] His & aliis plurimis verbis puella auditis, credidit in Deum creatorem omnium creaturarum, & baptizata est ab eodem viro Dei cum ducentis fere hominibus promiscui sexus, qui ibi aderant, glorificantes Deum ac dicentes: Vere seruus Dei es tu, o Beate Viuenti, & verbum eius in ore tuo verum est. His ita gestis, [Varia facit miracula.] beatus Sacerdos per tres menses prædicans in eadem vrbe populo Dei verbum, baptizauit ex eis non minimam multitudinem, quia videbant signa & mirabilia quæ per Dei gratiam faciebat. Veniebant ergo ad eum omnes qui variis detinebantur infirmitatibus, quos ipse inuocato Christi nomine curabat: cœcis visum, claudis reddens gressum, leprosos mundans, dæmones ab obsessis corporibus eiiciens, & alia multa medicamina infirmis salubriter præbens.

[Annotata]

a MS. du Chesne ministri.

b Mombrit. Vincent. & Martyrolog. Colon. supra citatum, Gregorius. [Side Note: ] [S. Georgius.] Sed hic magnus est Georgius, qui ex nobili Cappadocum prosapia ortus, in Legenda Iacobi de Voragine, & pluribus MSS. dicitur passus sub Daciano Præside, imperantibus Diocletiano & Maximiano, & Palæstinam Christo fauente deuicisse. Quæ discutiemus xxiij. April.

c MS. du Chesne: Christianorum nequissimi persecutoris.

d Ita MSS. ambo, ast alij Besilonica. Galesinius supra, Antiochia.

e Petrus de Natal. Eupatronæ. Vincentius Cleopatrinæ. [Side Note: ] [S. Cleopatronia.] Colitur viij. Martij, vt habent Martyrolog. Germanicum, Carthusiani Coloniens. in Addit. ad Vsuardum, Ferrarius, alij, vt adeum diem dicemus.

CAPVT II.
Nauigatio Romam. Dona Cleopatroniæ.

[8] Beata igitur Cleopatronia, bonis operibus ornata, diebus vitæ suæ Deo deuote seruiens in operibus mansit bonis, primam conseruans stolam baptismatis. Vere beata, quia habet partem in resurrectione prima, per orationum munia, per largitatis xenia. Quadam itaque nocte cum se fatigata sopori dedisset, [S. Cleopatronia Angeli monitu mittit Romam donaria.] admonita visione Angelica, de thesauro sibi superfluo duo fabricari fecit candelabra, aliaque vtensilia ad Ecclesiasticum cultum pertinentia, quæ cuncta ad Apostolicam Sedem Principis Apostolorum Petri per strenuos misit legatos, a Benedictum scilicet Antistitem, Sanctumque Viuentium Sacerdotem, deprecans sibi præparari hospitia per tanta intercapedinis terrarum spatia, quatenus tandem adire quiret Sanctorum limina.

[9] Interea Daciani rabies acerrime ob suorum confractionem idolorum grassabatur in Christianos. [Daciani persecutionem declinant S. Benedictus Episcopus & S. Viuentius.] Audientes autem hæc sancti viri Benedictus videlicet Præsul, & Sacerdos Viuentius, prodiderunt Cleopatroniæ quod eis Spiritu sancto docente voluebatur in mente, dicentes: O castissima Virgo deuota Christo, confortetur cor tuum vt viriliter agas, quoniam per te multi credituri, & hæreditatem patriæ cælestis sunt accepturi. [Valedicunt S. Cleopatroniæ.] Nos tamen hac in regione manere nequaquam possumus, ne publice ab hac sceleratissima generatione arguamur absque vllo interfici fructu. Vnde melius nobis videtur hinc abire, & Dei nostri segetem, quæ iam parata ad metendum fore videtur, in horreum eius colligere. Nec tamen qua volumus parte, sed transmeato mari quocumque Domini dispositio gressus nostros voluerit dirigere. Tum Virgo sacrata haud minime tristis effecta, prouoluens se cum lacrymis ad eorum vestigia, percipere meruit ab eis benedictionis gratiam.

[10] Enimuero proficiscentes simul ambo, suorum memores sodalium, gressu fixo, ac tractato inuicem quo cuncti possent pariter abire consilio, alter ab altero discessere, vno tamen termino ad mare reuersuri disposito. [Pallium ab ea accipit S. Benedictus.] Beatus siquidem Præsul dum reuerteretur, ecce viri obuiam ei, qui reducentes eum ad Dei Virginem, quæ iterum deprecatur pallium, quod prius omiserat, Romam ab eo perferri. Quo accepto, accersitoque sibi comite suo filiolo, Promoto nomine, cœpit reuertens abire. Interim sanctus Sacerdos Viuentius collectis secum in Christo quadraginta fratribus, onustisque camelis cum septem etiam seruis ad littus vsque maris noctu proficiscitur: & non inuento iuxta pactum Præsule contristati sunt cuncti pro eius absentia.

[11] Perpessimus vero Dacianus hauriens quorumdam relatu eos taliter abiisse, missis apparitoribus volebat per sartaginem velut cremia vri, ac multis doloribus ipsos pati per rotas etiam ferreas, quas ad hoc parauerat. [Naui fugit S. Viuētius cum socijs 40.] Videns vero B. Viuentius, ceterique sui sodales tyrannos cum euaginatis gladiis eminus venientes, magno perculsi timore concito nauim petiere, ac nutu diuino veliuole discessere. Inimici etenim vt viderunt eos sic aufugisse, cymbalia comantes aplustria, findendo Neptunia, extensis circumquaque lacertis prouolare lembum citissime remis fecere. Videres nautarum pugnā fugientium & insequentium: Sancti vt euaderent; pessimi vt eos punirent, elaborare. Sed inter hæc auxilium quæritur diuinum, incumbitur tabulati fundo cum lacrymis & gemitu, palmis ad cælum expansis inuocatur Adiutor potentissimus. Protinus ventorum flamine iniquorum pelluntur naualia, [Hostes insequentes submerguntur.] atque equitum Pharaonis more demersi pelago, cremabundi remittuntur orco, ita absorpti maris edulio, orant sancto Dei viro.

[12] Sanctis siquidem nauigantibus per altum pelagus subito eis nascitur magna difficultas ob sodalis absentiam. Nam Euro retorquente diuino instinctu eorum scapham, more vertiginis illico ita fixa perstitit ac si radicitus alte arbor terræ fixa teneretur. Diu namque simul cuncti incassum laborantes, [Ipse naufragium euadit.] paullisper substitere attoniti, quoniam inanis eorum labor ad nihilum redigeretur, intumescentibus vndique secus maris fluctibus ob nimium ventorum flatum. Elabitur spes vltra viuendi: attamen exhortante eos B. Viuentio, expāsis ad cælum palmis vno simul corde cum voce inuocant misericordiam Conditoris, qui sperantes in se nullatenus dereliquit. Subito namque extenditur aqua circumcirca, & per sexagonum conuoluta lymphæa domus efficitur intacta permanente naui taliter inclusa: sicque Deo protegente saluantur incolumes per centum quadraginta quatuor horarum spatia.

[13] Dum etenim talia Sancti per altum paterentur salum, beatus Præsul Benedictus cum Promoto filiolo suo ad littus peruenit. Non inuentis quoque fratribus secundum eorum placitum, tristis oppido effectus, orationi se cum puero contulit, completaque oratione substitit, & ecce vox lapsa de cælo infit: Noli timere, [S. Benedictus cum filio supra pallium per mare ad S. Viuentium fertur.] o Benedicte nomine & actu, sed esto fidens in Domino, cuius regimine totus regitur orbis. Ipse enim mittet Angelum suum ductorem tui, inueniesque quos desiderat anima tua saluos & incolumes: nam tentauit eos Dominus, quia timore terreno tremebundi te non expectantes fugerunt. Beatus vero Præsul tali affamine confortatus, expanso supra mare pallio, muniens se Crucis signaculo, ascendit super illud cum suo filiolo, habens gubernatorem omnium creatorem; atque recto tramite peruenit ad locum, quo nauis sodalium detinebatur a gurgite. Tunc (mirabile dictu) pallium reuoluebatur in gyro super quod sanctus stabat Præsul cum filiolo: ob quod tremefactus erectis ad cælum cum palmis luminibus Deum deprecatur attentius. Dum hæc interim aguntur, in sese retorquens procella Deo iubente detecta protinus puppi inuicem se contemplantur Sancti. O miranda atque nimium stupenda Dei miracula! quis putas fletus, quod gaudium inter eorum amplexus? Ideo laudetur in omnibus Christus, quia isti totam cum magno gaudio duxere diem in hymnis & laudibus benedicentes Deum: siquidem eatenus perduxit eos Angelus ad littora boni portus. Ipsi denique firmata protinus anchora, prostratique solo orationis caussa, gratias referunt Deo, qui eos de tantis eruit periculis.

[14] Peracta igitur oratione dum fatigati consedissent, eorum archimagirus defecisse stipendium victus promit, vnde & ab Episcopo deprehenditur, sed & confortando fratres blande leniens, inquit: Potens est Deus parare mensam in deserto. Inde Beatus surgens Viuentius, decantando cursum paullulum sequestratus a ceteris ibat pedetentim per littus maris. [Fame laborantibus exilit e mari piscis.] Cum ergo eminus alta prospiceret littora, ecce magnus piscis exiliens a profundo gurgite, sicque palpitans remansit in littore. Vir autem Domini concito gressu ad socios reuersus gaudens nuntiauit eis, dicens: Laudate Dominum, fratres, qui non deserit vsquam sperantes in se: præcepitque ministris vt irent, & præparato pisce sumerent secum quantum per hebdomadam cunctis ad esum sufficeret. Præparatores quapropter iniuncto sibi officio quantocyus peracto, positaque mensa gaudentes discubuere fratres, & refecti dono Dei multiplices illi retulerunt gratias, & laudes.

[15] Reuertente Leucothea plane sequentis diei, disposito calle profecti, venientes b Signorissa, manserunt inibi aliquantis diebus. Quo etiam locatis ad opus Cleopatroniæ hospitiis pergentes habebant semper ductorem Angelum Domini, & quocūque mansissent, sic semper prædictæ Virgini manendi præparabant hospitia. Cumque Romam peruenissent, prolatis candelabris cum ardentibus cereis, [Romæ offerunt S. Cleopatroniæ munera.] ceterisque xeniis prætaxatæ Virginis, posuere cuncta ad Beati sepulchrum Petri: & finitis Dei secretorum ministeriis ad templum Beati venerunt Pauli, indeque loca circumeuntes Sanctorum suarum gratia orationum, ad Apostolorum Principis reuersi sunt domum.

[Annotata]

a S. Benedictus Episcopus de Samaria dicitur in antiquis Ecclesiæ Pictauensis monumentis supra citatis ex Saussaio. Colitur xxiij. Octobr.

b Signorissa hæc forte Sinuessa, oppidum maritimum in finibus Latij & Campaniæ. Huic coniecturæ satis congruit iter reliquum Romam versus.

CAPVT III.
Secessus in eremum. Mortui suscitatio.

[16] Benedictione denique a beato Papa gratanter accepta cum eulogiis, lene carpentes iter, a Herbedilicam attigerunt vrbem. Manserunt ergo in prælibata vrbe per dies videlicet octo inter se colloquentes, & gratias Deo quotidie pro piissima eius misericordia, & bonis omnibus sibi ab eo collatis referentes. [Ab inuicem discedunt.] Receptis igitur in tanto spatio viribus, post grata inter se, dulciaque colloquia placuit eis ab inuicem sequestrari, & loca eremi remota ab omni frequentia populi manendi solitarie appeti. Sacer igitur Viuentius multis perfusus lacrymis beato fertur dixisse Pontifici: Omnipotens Deus, qui nos de tantis eruit periculis, sit custos ac præuisor nostri a deceptione hostis antiqui, vt sicut fuimus in terris socij, sic tribuente pio Domino simus comparticipes gaudij regni cælestis. Cum enim cuncti flentes respondissent Amen, osculatis & benedictis a Præsule residuis, pars cum eo ex fratribus profecta, parsque cum socio relicta ab inuicem separantur.

[17] [Vinentius cum socijs in eremum abit.] Eo sane tempore quo ista gerebantur, necdum firma habebatur illis in partibus Christianitas, sed adhuc maxime error gentilium voluebatur. Ideo quidam ex his qui restiterant fratribus, nomine Domninus, Dei electus Sancto dixit Viuentio: Domine, si placet tuæ benignitati, declinantes a facie impiorum istius ciuitatis habitantium percunctetur cuiusque eremi vastitas, si forte poterimus aliquam inuenire spelūcam, quo aliquamdiu latitando seruiamus Creatori nostro diu noctuque. Placuit Dei famulo ceterisque sibi iunctis consilium huiuscemodi, quia sic Dominus suis in Euangelio præcepit discipulis, & ipse prius quod iusserat fecit, quando pro Herode delatus est ad Ægyptū, dans nobis exemplum. [Matth. 10. 23.] Perlustrantes autem Herbedilicam circumquaque prouinciam, contigit eis Beatum obuiare Vertauensem b Martinum, a quo clementissime salutati, & caussa itineris audita suscepit humanitus necessaria ministraturus.

[18] [Excipitur a S. Martino Vertauensi.] Nec prætermittendum reor, quod omnipotens Deus per seruos suos voluit perspicuum delucidare miraculum. Cum inter se diuina sererent colloquia, & alternatim nectarea perfunderentur spiramina; en subito semiuiuum cursim ferens cadauer improba præ oculis eorum nudatis pellibus pectoris, sese flendo infert & eiulando mulier: vocatoque ex nomine quem numquam prius nouerat, O Sacerdos Christi beatissime Viuenti, inquit, velociter succurre mihi miseræ, nec moreris filium meum sacri vnda baptismatis perfundere priusquam præsentis careat spiritu vitæ. Hæc matre interim prosequente, puer tandem inter vlnas matris moritur sine baptismi regeneratione. Respiciens flebilis mulier extincti nati cadauer, quæ iam non mater dum filium non habet, cum ingenti gemitu rugituque proiecto eo ante pedes viri Dei præcedentibus lacrymis infit: O Viuenti serue Dei viuentis, redde mihi filium, quem tuis adhuc conspectibus attuli viuum. Cui Sanctus: Vt quid talia mulier a nobis peccatoribus, quæ sanctorum Apostolorum & Martyrum sunt, requiris? Nos enim ista minime præsumimus. Tunc illa voce reciproca ingeminans ait: Rogo, filium, si non mihi, vel baptismo redde, vt & pius voceris ipse pater spiritualis, egoque mater vtcumque vocer, obtineas. Illa in prece ita perdurante, [Pueruin sine baptismo mortuum suscitat.] B. Martinus Vertauensis sancto Sacerdoti Viuentio dixit: Simul oremus omnipotentem Deum, frater carissime, qui quatriduanum resuscitauit Lazarum, quo propter gloriosissimam suam misericordiam dignetur misereri huic orbatæ mulieri, vnicum resuscitando filium, quem a nobis quærit viuificandum: Qui continuo pariter ad orationem conuersi, flectentes genua cum lacrymis tamdiu Christo Regi Regum preces fundunt, quousque anima suo corpori, ingensque gaudium redditur matri. Erant autem dies pueri a natiuitate bis deni. Quem baptizatum matri incolumem reddens, præcepit ne cuiquam huius factum rei quoquo modo intimaret.

[19] Hinc beatus quidem Christi Sacerdos duobus apud Sanctum morans Martinum Vertao manendo mensibus, fratribus in commune caussam sui itineris exposuit vel laboris: intantum etenim flamma diuini Pneumatis illorum iugiter pro nectareo eius dulcoramine sermonis inardescebant corda, [Hortatur omnes ad pietatem.] vt pene iam viderentur relictis cunctis mundialibus omnimodis rebus sublimia cælorum petere penetralia. Hæc Patre luculenter serente dum adhuc Vertao degeret, didicit quorumdam relatu c Iustinianum nequissimum Imperatorem, qui Sanctos Dei vbique persequens, quoscumque religioni Catholicæ deditos varie tormentando trucidabat, a Senatu turpiter interemptum, orcoque deductum, & inter flammiuomas ollarum Vulcani latebras perpetualiter cremandum, hoc pro munere tali ditatum.

[20] Exin maritima petiturus cum Auentio & Domnino, ceterisque suis complicibus proficiscitur: quem Martinus Abbas pariter cum suis valedicens & confortans eos in Domino prosequitur, benedicentesque se mutuo, in pacis etiam osculo diu amplexati, haud sine lacrymis sequestrantur, alter cœnobio, alter vero cymba subuehente altissimis se committit gurgitibus sali, habens ductorem & gubernatorem Angelum Domini. Hinc Deo iubente prosperantur venti, [In quādam insulam abit cum socijs.] tumentia æquorantur vndarum Neptunia tranquillitate optabiliter concessa, orantibus & sine interruptione psallentibus Sanctis, ceterisque impellentibus remis. Tandem prospere littus cuiusdam insulæ, cuius vocabulum est Vertime, gratanter applicuere. Quid plura? [In spelunca habitat.] disponente Dei gratia inuenitur spelunca, quasi ex concauo manibus Angelicis præparata marmore, quo habitantes longe solitariam, Deo gratanter referendo laudes, duxere vitam.

[Annotata]

a [Herbadilla.] Herbadilla, vt Morlaix in vitis Sanctorum Britonum scribit, ciuitas fuit Britanniæ Armoricæ haud procul a Namnetum vrbe, Gallice Herbauges; quæ terræ hiatu absorpta legitur, quod S. Martini Vertauensis concionibus ad fidem Christi noluerint ciues conuerti. Ademarus in MS. Chronico apud du Chesne meminit Rainonis Comitis Arbatilicensis, qui vna cum Ranulpho Duce Aquitaniæ aduersus Normannos dimicauit. S. Amandus 6. Februarij, & S. Alanus 27. Nouemb. ex Herbatilico pago oriundi dicuntur, in Aquitania: eadem hæc fortassis regio Est.

b [S. Martinus Vertauensis.] S. Martinum Vertauensem scribit Morlaix an. Ch. 527. natum, Archidiaconum factum a S. Felice Episcopo Namnetensi an. Ch. 560. e vita decessisse 589. 24. Octob. quo die vitam eius dabimus. Est autem Vertauum monasterium, aliis Vertanum, quod mox dicitur adiisse S. Viuentius, vulgo Vertou, duabus ab vrbe Namnetum leucis dissitum, extructum a S. Martino, qui inde Vertauensis dicitur, an. Chr. 575. vt quidem tradit Albertus Magnus de Morlaix; hoc tempore Prioratus subiectus Abbati S. Iouini de Marnais in diœcesi Pictauensi. Quis vero hic non videat rationem & temporis & loci admodum confusam? Capite sequenti refertur reditus S.Hilarij ab exilio, qui incidit in annum Chr. 360. annis ducentis ante extructum ab hoc Martino Vertauum. Quomodo cum eo S. Viuentius Vertaui egit, atque eius monachos adhortatus est ad studium virtutis, & mox S. Hilarium ab exilio reducem prosecutus, castellum Grauionem ab eo impetrauit? Eadem locorum confusio. Egreditur Roma: mexperuenit Herbedilicam & Vertaum, quæ loca Galliæ ad Ligerim fluuium. Ingreditur insulam: ex ea sub aduentum S. Hilarij egressus, appellit mox eo loci ad continentem, in quem piscis ei ac sociis in annonam e mari exilierat cum Romam peteret, & esset prope Signorissam, vnde Romam petiit. Nonne probabiliori coniectur a diceretur S. Viuentius Roma discessisse, forsan in Galliam Cisalpinam, aut certe in Etruriam aut Liguriam, ibidemq; moratus ad annum circiter 358. quo tempore ibidem aderat S. Martinus, postea Episcopus Turonensis, tum recens ad Christum conuersus, qui vt furorem declinaret Arianorum coactus fuit secedere in insulam Gallinariam, e qua prodiit, cum S. Hilarius ab exilio rediret, vt in huius vita dictum est? Cum hoc S. Martino coniici potest S. Viuentium, forte ibidem, collocutum; eius exemplo insulam aliquam cum suis in mari Ligustico aut Tyrrheno ingressum, atque ad reditum S. Hilarij eam inhabitasse. Inde in Galliam, ad S. Hilarium abiisse, excitatum ab eodem S. Martino cui eius sanctitas apprime perspecta erat. Nulla Herbedilicæ, Vertaui, aut Martini Vertauensis mentio fit in vitæ S. Viuentij compendio apud Bellouacensem, Mombritium, aut Petrum de Natalibus, vt non immerito censeatur ingesta ab imperito scriptore ea digressio, occasione vicinorum nominum. De Vertauo ita Philippus Ferrarius in noua Topographia Martyrologij: [S. Marcius.] Vertanum monasterium, S. Martino, in Campania in monte Massico apud Carinulam ciuitatem, quod etiam vulgo monte Massico appellatur. Hoc monasterium quondam sanctitate, postea opibus floruit. Sic ab Episcopo Equilino lib. 9. scribitur. Sed quibusdā videtur Martinus, non in Campania Italiæ, sed in Galliis vixisse, vt ex Gregorio Turon. liquet XXIV. Octob. Martinus Abbas sub Iustino iuniore. Turon de gloria Confess. Hæc Ferrarius. Verum qui ab Equilino lib. 9. c. 102. describitur Martinus, Marcius dicitur a S. Gregorio Papal. 3. Dialog. c. 18. neque aut hic aut Equilinus meminerunt Vertani, seu Vertaui, monasterij. Vtrumque & S. Marcium in Campania & S. Martinum in Vertano monasterio refert Martyrologium Romanum. Ast Baronius in Notis, & eum secutus Ferrarius S. Martinum confundunt cum S. Martino Abbate apud Santonas, discipulo S. Martini Turonensis, quem refert Gregorius Turonens. de Gloria. Confess. cap. 57. de quo agemus cum Martyrol. Rom. VII. Decemb.

c Infame mendum, cui non facilis occurrit medela. Suspicamur Iulianum Apostatam intelligi, turpiter in visceribus accepto vulnere interemptum. Sed quod dicatur a Senatu occisus, Christianorum Ducum conspiratio in eius necem, quæ vulgo iactata fuit, innuitur.

CAPVT IV.
Colloquium cum S. Hilario. Mortui suscitatio.

[21] [S. Hilarium adit.] Tempore eodem contigit beatum de exilio Pontificem a Hilarium reuerti: vnde repletur terra gaudio ineffabili, quoniam longe lateque per omnes prouincias regni nomen tanti Pontificis diuulgatum, celeberrime a viris Catholicis diligebatur. Cumque tam venerabilis opinio delata Sancto fuisset Viuentio, protinus gaudenter mare cum sociis adiens, cymbali ductu transmeato gurgite idem attigit portum, quo ingentem pridem repererat piscem. Inde dirigendo carpens iter citato calle cum recto tramite venitur Pictauis: conspectique se inuicem salutantes diuus protelatur Mercurius, quoniam vterque seminiuerbius. Perspiciens igitur sanctus Dei Pontifex Hilarius tantam in Dei viro Pneumatis prudentiam, religionisque industriam, percunctatur vnde & quo vel quare. Accepto denique responso sacer infit vir Apostolicus: Pessimus Christianorum persecutor Dacianus, de quo loqueris mihi, carissime frater, scelerata periit morte, velut decuit, habenturque iam b quatuordecim plus minus anni, vnde & pax cunctis Christianis copiosa ac data ab exilio reuertendi gratia, tranquilla manent omnia. Ideo, Pater almiflue, si ad propria disponis redire, poteris vsquequaque diuerti secure. Cui Sanctus respondit Viuentius: Vt ipse intueri potes, Pater sanctissime, manifestante simul canitie cum rugosa fronte, plenum me dierum fore, nec vacat vspiam molestare vetustissimos artus defectiua lassitudine. Si igitur in conspectu tuo gratiam merui inuenire, cordetenus tuam cum omni supplicatione deposco clementiam, quatenus aliqua tuæ possessionis mihi concedatur particula, qua defunctus corpore queam sepeliri, sicque postmodum proselyti fratres.

[22] Venerabilis enimuero Pater Hilarius ouanter ait: Quidquid paternitati tuæ libuerit, sanctissime frater, libētissime impertiri curabo. Sed nominatim vellē exprimeres intimando quæ tuo rimantur corde. [S. Hilarius ei donat Castellum Grauionē.] Tunc Sanctus: Est tibi, Reuerende Præsul, possessio quæ videtur nobis ad id, quod petimus, valde congrua, quam videlicet Castellum c Grauionem rustici vocant, hanc, si placuerit tuæ d synceritati, poscimus illico dari. Sanctus igitur Antistes Hilarius, animo valde iocundus ex supradicto protinus castro implens quod petitur, facta donationis charta, corroboratam & plenissime confirmatam beato cōtulit viro perpetualiter habendam. His taliter dispositis, gratia remeandi petit sibi Beatus licentiam dari Viuentius. Hinc se inuicem valedicentes, corroborati benedictionis signaculo, sed & pacis osculo cum inexplebili fletu vix sequestrantur alter ab altero.

[23] Cum interea Dei electus a prætaxato Præsule regrederetur Viuentius, eminus extinctum sibilo serpentis conspicit puerum, qui paullisper gradum figens substitit, seseque signaculo muniens viuificæ Crucis ad extinctum ire perrexit cadauer; hymnidice quoque psallendo more solito cum sodali suo, nomine Marino, lustraturus qualiter propriam amiserit vitam, peruenit. Circumspectoque mœstifero cadauere infesti vulnus inuenit serpentis. Sed hominum multitudo plus quinquaginta, ob famam boni operis illum sequentes, plangendo pedibus tanti viri terratenus prouoluti precantur eius meritis puerum resuscitari. Tunc e faustissimus Dei amicus misertus lacrymarum populi, ad præclarissima recurrens precum libamina, ita exorsus est: [S. Viuentius puerū mortuum suscitat.] Exaudi me Domine Iesu Christe te deprecantem, & de tua sancta misericordia præsumentem, qui tuis in Euangelio pollicitus es fidelibus, maiora facturos opera fideliter credendo. Ne aspicias peccata mea, sed fidem horum in te fidelissime credentium, teque obnixe precantium: resuscita nunc sub oculis omnium præsentem puerum, quatenus tuum, quod est mirabile, laudetur nomen per secula. Enimuero confirmante populo finem mirificæ obsecrationis, Amen dicendo, Dei Sacerdos de puluere, puer surgens de funere rediuiua sorte attonitus pallens resedit in tellure. Cui vir Domini porrigens manum, erexit incolumem, [Miraculum iubet sileri.] f ac commendato viris pro tanto exhilaratis miraculo præcipiens, ne cuiquam id propalaretur sub iureiurando cunctos ad propria remeare iussit. Sed puer præsenti redditus vitæ nouum vicinis nequit occultare miraculum.

[24] Operæpretium videtur inserere quod viuat in laude. Cum interim cœptum excellentissimus Dei famulus iter insequeretur, extensa procul acie luminum vidēs populi multitudinem promiscui sexus expectantem se in littore cum B. Auentio, ceterisque complicibus, celeri gressu ad eos vsque peruenit. Salutatis etenim fratribus cum ceteris omnibus, percunctatur quid sibi velit præsens concio: refertur venisse ob sui gratiam, sanitatisque medelam. Diuinus, hoc audito, medicus ex misericordia largitoris fisus, hortatur cunctos fratres, Altitonantis quærere præsidia. Qui mox vnanimiter ad orationem conuersi alta protrahentes suspiria, pugnis tundendo pectora, cælorum pulsant intima, [Multos sanat.] per lacrymosa flumina Dei mouent clementiam ad pietatis gratiam. g Sancti sic fuso munere surgunt simul a puluere, plebis sanato vulnere, mente simul cum corpore. Quæ tunc ibi lætitia rimatur & præcordia, extollendo præconia dant voces ad sublimia. Videres quosdam ruere, cognatos & amplectere membratim vel requirere pro sospitatis munere. Haud inuentis vestigiis, aut nebula in oculis, luminibus clarissimis lustrantur membra corporis. Gloria hinc altissimo Patri simul ac filio, cum Spiritu paracleto a cuncto datur populo. Tunc salutatis omnibus data pace fidelibus honoratur Viuentius, quē laudat omnis populus. O beate Viuenti, valde enim potes admirati, sed virtus tua vel meritum non potest enarrari.

[Annotata]

a S. Hilarius a Constantio remissus in Galliam, cum necdum imperaret Iulianus, vt ad eius vitam dictum.

b Hoc iterum mendum, chronologiæ imperitum & negligentem scriptorem arguit.

c Claudius Robertus Grinionem appellat. Antiqua Ecclesiæ Pictauensis monumenta apud Saussaium referunt eremum iuxta castellum petiisse S. Benedictum, qui cum Presbytero S. Viuentio, & quadraginta sociis Pictauos ad S. Hilarium venerat. Necdum ergo ab inuicem discesserant sancti sodales.

d MS. Ripat. serenitati.

e Idem MS: fortissimus.

f MS. du Chesne accomodato.

g Hæc ex hymno quopiam officij S. Viuentij sumpta videntur.

CAPVT V.
Secessus in Olonicam insulam, inde in eremum. Sociorum martyrium.

[25] Prolixius denique fama Sancti peruolante ægre ferens populi frequentiam, anxietatis nimia perturbatione percussus, fugiendo solitarius perquiritur locus: nauali remigio finditur pelagus: attingitur insulæ limes a Olonicæ, anchoratur itaque cymba, præparantur tuguria, [Fugit in Olonicam insulam.] quasi secure Domino ibidem seruituri. Protinus maxima oritur difficultas: en terribilis energumenorum in sublime vocis vlulatus attollitur. Cōfestim vir Spiritu Dei plenus rabiem dæmonum intelligens, munitus crucis signaculo cum contubernalibus ad locum diri cruciatus amore Dei ductus absque intercapedine dirigit gressus. Erant quippe inibi viginti a dæmonibus miserabiliter possessi, qui quoscumque poterant pessimis dilaniabant morsibus. Siquidē Beato propinquante fortissime in eum dētibus cœperūt stridere, vocibus fremere, [Viginti energumenos sanat.] dicētes: Vt quid ad nos Viuenti? ergone vt a nostris nos velleres sedibus venisti? Tunc Sacerdos ad suos: Hoc genus non expellitur, nisi oratione fortiq; ieiunio. Prostrati deniq; ad orandū solo, ieiunij tribus expletis sine intermissione diebus cū imbre lacrymarū terram corpore premēdo, altaq; polorū mente transuolando, optatum meruerunt impetrare questum. Finita plane oratione aquam mox Dei tyro consecrans, bellum cum inimicis, exorcizando & aquā spargendo super energumenos consecratam, fortissimū aggressus est. Quibus deuictis, omninoq; expulsis mūdantur virorum corpora: ac veste mutata iubet eos cibo potuque refici, & ad propria reuerti. Quod videntes incolæ, cunctipotentem pro posse vel nosse laudantes & benedicentes, debitas retulere gratias. Sanctum quoque obnixe prouoluti pedibus cum nimiis cogitabant questibus, ne vnquam sequestretur ab eis.

[26] Nec prætereundum reor illud insigne miraculum, quod omnipotens Deus pro suo dilectissimo dignatus est ostendere famulo. Nam iuxta castellū Grauionem immanissima adiacens erat vastitas eremi, quā dimissis fratribus adire vir Dei disposuerat ad ducendam scilicet solitariam inibi vitam. Sed eo eunte accidit obuiasse latrones, [Latrones volentes eum interficere, seipsos occidunt.] qui gauisi circumdederūt illum, exquirentes Daciani thesauros, quos pro certo apud eum reconditos esse putabant. Sancto autem id penitus abnegante, pessimi instigante malignitatis spiritu nimium furore permoti manus iniecerunt, ac durissima ministrantes supplicia, circumcirca trahendo, ad vltimum per manus eorum gladio interimendum crudeliter affirmant. Quibus Domini Confessor intrepide respondit: Omnia in manu Dei sunt, fiat ideo voluntas ipsius, si ab eo permissum est vobis. Arreptis igitur protinus gladiis vt eum truculentissimi latrones crucidarent, primus eorum latera suo gladio transfixa miserabili morte ruens se interemit; secundus rapido cursu saltum adiens sese suspensum quercui adhæsit; tertius quoque arreptus a dæmone vita priuatur tali b vltione; quartus amissis luminibus humanis destituitur solatiis; quintus rabie plenus, propriis manus & brachia cum toto corpore dilanians dentibus, amittit præsentis gaudia vitæ; sic in ordine sextus præpete cursu in mare per præcipitium mersus pastu corpore datur piscibus, orco spiritu cum ceteris suis complicibus traditur sine fine cruciandus.

[27] [In eremo sancte viuit.] Fortissimus etenim Dei athleta Viuentius redditis omnipotenti Deo gratanter laudibus, cū hymnis & canticis spiritualibus cœpto alacriter procrastinato itinere quo tendebat ad eremum peruenit. Inuenta autem Dei instinctu spelunca in rupe cōcaua, quam intrans seruiturus Deo die noctuque vsque ad suæ sterit limitem vitæ. Et quoniam hoc illi semper mansit in corde, quo a frequentia populi subtractus posset habitare secum solitarius, contra carnis vitia & totius benignitatis æmulum orando cum lacrymis pugnaturus. O virum ineffabilem & laude dignum, qui quanti sit meriti lingua nec mens cuiusquam valet explicare.

[28] His ira gestis non modica inter reliquos mœstitia oritur Fratres ob tanti Patris absentiam: quoniam quidem ab eis more diligebatur paterno, [Socij eum mœsti perquirunt:] a quo quaquauersum tuti Deo disponente per orationem serui sui dilectissimi manebant omnino securi. Et quid plura? perquiritur hac illacque discurrendo mutatis animis cum vultibus, ac dolendo cum nimiis fletibus, magno quatiente singultu. Inito denique altiori consilio, quoniam in præsenti non inueniebatur insula, quo longius per vasta eremi loca eum quærere deberent, si forte Deus illos aut ad eum perducere, aut certe ad quosque impios, quo pro nomine eius paterentur, vellet destinare. Relicta itaque protinus Olonica, profunda siluarum lustraturi loca, & vastitates eremi, simul dum plangentes pergunt, illis obuiam subito nequissimus princeps latronum & persecutor Christianorū adest c Dacianus cum suis satellitibus. Quos sine mora vt vidit iussit apprehendi, sibique præsentari, volens perquirere cuius essent religionis. Ipsi autem serui Dei, vt a sanctissimo Patre fuerant edocti Viuentio, [a latronibus interficiuntur.] magis elegerunt pati pro nomine Christi quam sanctæ Trinitatis fidem aliquantisper denegare. Vt autem a spurcissimo perquisitum est Daciano de religionis eorum officio, vna simul voce, Spiritus sancti repleti gratia, numquā se a Christianitatis diuelli respondent iure. Tum pietate carens nequissimus citissime eos iubet gladio in suo conspectu necari. Factum est hoc anno d LXV. egressionis ex terra natiuitatis eorum: e quæque prior sit ætas. Ita relictis terræ globis cælum spiritus capessunt concedente Christo Dei filio.

[Annotata]

a [Olonia.] MS. Ripat. Holonicæ. Est autem Olonia regio arenosa, sabuloq; multo abundans in inferiori Pictonum ditione, ad Oceanum Aquitanicum, inter Rupellam & ostium Ligeris fluuij, in diœcesi Lucionensi. Huius tractus Rupellæ vicinior, vt creditur, olim exundante Oceano aquis late obrutus fuit: post desiccatæ paludes, ob situs commoditatem soliq; vbertatem, coli ac frequentari cœperunt. Ita fere Massonus in descriptione Franciæ per flumina. Hic portus est vicusq; S. Benoit: an a S. Benedicto Episcopo S. Viuentij socio?

b MS. du Chesne malignitate.

c Iterum nomen irrepsit Daciani. Videtur auctor omnes sceleratos Dacianos appellare.

d MS. Ripat. LXII.

e Hic aliquid deest.

CAPVT VI.
Reuelatio instantis obitus. Miracula in morte.

[29] Reuertatur ad ordinem pristinum, opus exequendo Patris clarissimum. [S. Viuetius inuisitur iam senex a Gundicaro.] Enimuero cum omnipotens Deus iam famulum suum fame & siti & ætate senili nimio fatigatum a labore vellet quiescere, ne afflictus tanto onere solus absque humano deficeret solatio, excitauit cuiusdam spiritum viri, qui ex seruili conditione Sancti Viuentij, licet vndique secus foret procreatus, tamen in rebus humanis valde opulentus, nomine qui dicebatur Gundicarus. Hic igitur audito domini sui præconio, quem numquam nouerat corpore, plurimum diligens mente, Deo inspirante, relictis possessionibus cunctis, præparatisque viaticis longissimum aggreditur iter. Hinc per rura & oppida, ciuitates, vicos & castella directo tramite, Angelo ducente nusquam deuiando, tandem ad Beati perducitur cellam. Videntes autem se inuicem præ gaudio se amplexantes flebant. Benedixit igitur faustissimus Sacerdos omnipotentem Deum, qui dignatus est sui reminisci, & sibi adiutorium ex propriis præstitit seruis. Percunctatur caussam itineris, & indagationem viæ longioris inuenit, vt præfatum est, Deo disponente per Angelum omne factum.

[30] Neque hoc mihi videtur fore reticendum, quod in eo diuina gratia contulit memorandum. Nam cum se corporea persensit infirmitate quidpiam tangere, priusquam mortis suæ appropinquaret limitem, iussit Gundicaro castellum adire Grauionem, & quoscumque potuisset infirmos sibi præsentari, [Iubet ad se ægros cōuocari.] quo Dei misericordia ante obitus sui diem, aliquam dignaretur impendere eius orationibus virtutem. Qui protinus voci obediens iubentis, congregans cœcos, surdos, & mutos, debiles, & claudos, infirmorumque copiosam multitudinem, tam ex castello Grauione quam ex vicis circumquaque adiacentibus, omnes ad cellam Dei perduxit serui, quos etiam sequebatur multitudo virorum ac mulierum. Videns autem eos Dei miles infatigabilis diuino Flamine plenus, ita orditur inquiens: Omni tempore, mei fratres carissimi, in prosperis & in aduersis Deum benedicere, laudare, credere, & adorate debetis, quia ipse est benignus & pius, iustus & misericors, & in omnibus bonis misericorditer exaudibilis. Si etenim vere creditis vos ab eo posse saluari, continuo ab omnibus his infirmitatibus, quibus nimium estis irretiti, eritis absoluti. Illis etenim respondentibus se fideli mente in Deum credere, & ab ipso sanari posse, debitas Deo sanctus Sacerdos retulit laudes. Flexis igitur solo genibus, erectisque ad cælum luminibus, Deum precatur attentius, præmissis psalmorum titulis, dicens: Exaudi Deus deprecationem meam, intende orationi meæ: item, Exaudi Deus orationem meam, & ne despexeris deprecationem meam: intende mihi & exaudi me pro seruis & ancillis tuis, vt sanes eos omnes propter sanctum & gloriosum nomen tuum, vt videant potentiam virtutemque tuam, [Omnes precibus sanat.] & laus tua maneat sine fine. Dum vero Sanctus adhuc terram premeret corpore vim faciens cælo, fit strepitus infirmorum ob gratiam sanitatis maximus: mirantur cœci mundialia cernentes, exiliunt claudi, leprosi sese intuentur mundati, paralytici resolutis neruorum globis compaginantur ad pristina. Quid plura? cuncta infirmorum corpora ita sanitate firmata se sentiunt, vt numquam se melius habuisse confirmarent. Tunc omnis populus voce consona Deum laudantes, sanctum Sacerdotem Dei seruum fore protestantur. Inde famosissimus Dei athleta blande illos alloquitur dicens: [Prædicit suam mortem.] Tempus meæ resolutionis imminens compellit, ideo supplici vos moneo precatu me peregrinum sepeliri in ea, quæ mihi a B. Hilario per chartam data est, possessione. Quod omnes se facturos vnanimiter spoponderunt. Osculatis itaque omnibus, atque munitis signaculo crucis, quique gaudentes redierunt ad propria. O felicem per omnia virum, & valde venerabilem, qui & multis largitus est suis meritis sanitatem, & sibi ipsi per Christi gratiam promeruit beatam feliciter æternitatem.

[31] Memorandum etenim videtur, nec reticēdum, ab Angelis hunc frequentius visitatum: [Ab Angelis sæpe visitatur.] quia quanto tutius ab hominibus voluit esse segregatus, tanto ei aderat Angelorum visitatio sollicitius. Et quoniam vir iste sanctissimus Spiritus sancti vigore roboratus, virtutibus plenus, vigens sanctitate, ac caritatis ardore semper diuinis occupatus officiis, orationibus, & vigiliis, spiritum non relaxabat a supernis, sed quidquid ad cultum diuinæ pertinet religionis incessanter implere curabat. [Diem mortis intelligit.] At dum his intentus fulgeret plurimum bonis, nocte quadam dum fessus ad recreanda corporis membra paullisper se sopori dedisset, cum magna luce Angelus adest, vocans eum ex nomine, ore inquiens augusto: O Viuenti Sacerdos Dei altissimi, non est tibi flendum sed magis gaudendum, quoniam audiuit Deus orationes, & vidit lacrymas tuas: instat enim gloriosum tuæ vocationis & præsentis æui tyrocinio tempus, quo iungeris consortio Sanctorum laureatus, centeno diademate fructus cōplexo epulaturus Christi conuiuio, manens sine fine cum ipso. Notum itaque hoc tibi pro certo fiat sexto hinc die, octauo scilicet ab Epiphania, hæc omnia Christo concedente complenda.

[32] His ita prolatis Angelus continuo receptus in astris, Sacerdos expergefactus a somnis, valde ex tam mira visione hilaris, ad orationem & gratiarum actionem se ocyus contulit. Sanctus itaque Maxentius Abbas Pictauensis, [Inuisitur a S. Maxentio.] qui audita illustrissimi viri fama ad requirendum vel visitandum; sed potius se suis orationibus commendandum venerat, his aliquantisper interfuit, & partim audita, partim visa quæque stylo currente depinxit. O sanctissimum Dei hieroprepem, cui polorum hierarchia in proximo migraturo diuina profert oracula! O valde mirabilis & nimium veneranda fides Sacerdotis! Nuntiatur eius vocatio, quo certior foret de præmio.

[33] [Cœco a natiuitate visum impetrat.] His etenim talibus gestis quidam intererat, qui a matris vtero cœcus numquam lumen præsentis vitæ meruit quippiam percipere. Hic plane audita visione Angelica, secum corde cœpit rimari, &, vt verbis ipsius proloquar, intra cordis arcana apud se tractans, dicebat: Putas fieri posse me vnquam quod natura negando non dedit, istius hominis Dei intercessione percipere? Nonne audiuimus per Dei filium, qui suis promiserat maiora facere sequacibus, cœcum non solum illuminatum, sed quod deerat in eo perfectum? Venio igitur; forsitan per illius potentiam, eius hic seruus me illuminare velit Viuentius. Fisus ergo de misericordia Dei accedens ad Sacerdotem dixit: O Sacerdos omnipotentis Dei, per illum te deprecor, miserere mei; ora Deum pro peccatis meis, & vt aperiantur oculi mei. Ad hæc homo Dei: Si ex toto corde te per ipsum credis posse illuminari, non solum cum hominibus & ceteris animantibus corpoream percipies lucem, verum etiam cum Angelis & sanctis hominibus æterna mereberis Dei claritate perpetualiter frui. His prolatis misericor dissimus Pater oratu supplici mox meruit impetrare petitionem cœci. Discedentibus patenter vndiq; tenebris, fenestræ aperiuntur binæ frontis, nato ipsi lumine solis, cunctisque ornamentis diei, cuncta ei nouiter sunt fabricata, quia eorum tunc prius meruit propriis oculis intueri facturam: & si fas sit dici, illi post se mundus videtur nasci, cui primitus datur videri. O quanta est misericordia Dei, qui seruum suum a propriis noluit frustrari promissionibus, vt Deus per se prius imperfectum supplens hominem, vt magister bonus per seruum implens promissum, illuminando a natiuitate cœcum! Et huius miraculi prætaxatus Abbas Maxentius haud expers, imo coeuus, qui nec minus sanctitate plenus, virtute robustus, omnibusque bonis refertus expectabat euentum rei ex promissione Angeli, diemque vocationis S. Viuentij.

[34] Transactis in ordine diebus quinque adest gratulabunda, solemnisque Epiphaniæ dies octaua. [Vltimo die vitæ celebrat:] Sed videtur nobis non prætereundum quid omnipotens Deus per seruum suum voluit eadem operari die. Nam cum populi circumcirca degentes tam per B. Maxentium, quam etiam per Gundicarum diem B. Viuentij finitimum cognoscerent, confluentes vndique, infirmos secum quosque curandos ad sanctum Sacerdotem adduxere: quos vir Dei vociferantes audiens, motus pietate, postposita infirmitate propria, plus pro eis sollicitus surrexit vtcumque oblaturus sacrificium. Quo expleto simul cum S. Maxentio flexis genibus pro indulgentia miserorum cœpit compellare omnipotentem Deum, dicens cum lacrymis: Exaudi me Domine, quoniam benigna est misericordia tua, secundum multitudinem miserationum tuarum respice in me, & super populum istum variis infirmitatibus detentum: sana eos Domine per potentiam & misericordiam tuam magnam, vt notum sit omnibus quia non est Deus præter te, Domine, qui tuam non vis perire facturam. Finita autem oratione protinus omnes recepta sanitate, Deum pura mente cœperunt laudare, sanctumque Sacerdotem benedicere. [ægros sanat.] Inter hanc maximam multitudinem erant viginti quatuor de quorum desperabatur vita: alij ex illis a dæmonibus vexando confracti, alij cœcitate & senio prouecti, alij paralysi constricti, alij lepra candidati, alij lymphatici, alij neruis & compagibus dissoluti, manibus aliorum deuecti, nunc suis lætantur vadere plantis.

[35] Nec mora denique, vel aliqua interpolatione postponitur Angeli promissio: [Moritur natus annos 120.] sed statim post tanti miraculi signum non solum dies, sed & hora, grassante corporis incommodo, cum iam fracta æuo membra deficerent, plenus dierum in senectute bona, annorum numero CXX. vernans meritorum splendore, terrena commendaturus membra terris, [Captiuos miraculose liberat.] Angelorum interesse choris, celsa conscensurus spiritus cælestis, munitus Christi Eucharistia vltimum diem clausit. Cum subito hora eadem vectes solutis seris concidunt, cippi dissiliunt, bacæ cum catenis & boijs minutatim franguntur, carcerum barathra splendore coruscantia cuncta reddunt aperta, custodes pauore perterriti fugiunt, latrones ceterique vincti absoluuntur, & quiqui fuere damnatitij in eodem Grauione castello, Dei virtute, meritisque B. Viuentij pristinæ redduntur libertati.

[36] [Anima eius suscipitur ab Angelis, frustra obstrepentibus diabolis.] Beato quoque Maxentio diuinitus reuelatum est, quod sanctam egredientem animam a corpore, Michael Archangelus cum turba Angelorum occurrens suscepit deducendam in cælis. Protinus ab Aquilone, sinistra scilicet parte, affuit Plutonica innumerabilis caterua sanctam blasphematura animam, dicens: Hic homo noster est socius, qui per fugam timidus coronam amisit martyrij, dicente Christo: Beatus vir qui suffert tentationem, quoniam cum probatus fuerit accipiet coronam vitæ, quam repromisit Deus diligentibus se: Inobediens & transgressor Dei mandatorum non deberet sociari seruis eius, sed potius nobiscum, quia nostri in hoc est similis. [Iacob. 1. 12.] Hæc proferentibus falsidice Zabuli ministris, & alia multa, Angelus Gabriel cum agmine multiplici occurrens adest, factoque magno cum nubibus tonitruo, & ingentibus fulgoribus dispergitur malignorum globus missus in momento in inferiori inferno. Inde cum hymnis & Angelorum canticis cælicola deducitur anima victrici patientia feliciter coronata. [Sepelitur corpus.] Interim B. Maxentius cum ceteris Christi fidelibus sanctum sepulturæ tradit corpus, exequiisque rite peractis ad propria remeant cuncti.

CAPVT VII.
Miracula post mortem.

[37] Nec ea videntur opportune silentio premere, quæ post transitum eius miracula Dominus propter dilectum sibi famulum misericorditer est dignatus ostendere. [Cœca ab Angelo monetur, vt mittat ad sepulchrum S. Viuentij munera.] Nam transacto post gloriosum eius obitum quinquennio, volens Dominus seruum suum miraculorum signis propalare in terris, quatenus magis magisque fides augmentando polleret, misit Angelum suum de cælis; qui veniens Antiochiam, cubiculo filiæ a Regis cælesti lumine referto, ante lectum soporantis quamquam cœcæ substitit puellæ, vocataque ex nomine blandis eam alloquitur verbis, inquiens: Iuliana surge, & ad Europam ocyus lustratores cum donariis mittens, his scilicet, vestimento sacerdotali, calice, patena, & cymbalo, iube nullatenus cessari, donec inueniatur Sancti b polyandrum Viuentij, quod etiam superædificetur oratorium in nomine Iesu Christi; datisque inibi prædictis xeniis statim amissum recipies lumen vitæ præsentis, & si indubitanter credideris, lumine perpetuo non carebis. Et dicto citius discessit Angelus. Mane autem facto quantocyus puella procrastinare c nitens Angeli iussa, missis exploratoribus cum denominatis sacramentorum eulogiis, Sancti iubet perquiri mausoleum, velociusque construi basilicam, sibique festinanter ab iis renuntiari. [Eo facto visum recuperat.] Euntes etenim legati, prosperate gratia Christi, recto perducuntur itinere ad tumulum Sancti. Implentur eius iussa, polyandrum locatur infra, quo & inuenitur Sacramentorum codex, per quem idem Sacerdos Missarum sacramenta, & Deo sacrificia offerre consueuerat. Quibus patratis nobilis inuenitur puella videns, inuestigataque dies & hora percipitur, qua ad eius tumulum proni pro ea eius adorauere legati.

[38] [Alius cœcus visum recipit.] Neque hoc silendum quod vult omnipotens Deus propalandum. In ipsa etenim die, qua puellam Deus ita voluit illuminare, affuit nihilominus sed a natiuitate cœcus eiusdem oratorij liminibus, qui mox ingressus, lumen, quod numquam habuerat, meritis tanti patroni percipere meruit. Sic in his duobus quasi duo nascuntur testamenta: in puella scilicet lex Mosaica, quæ pridem virgo & puritate casta, sed postmodum oboculata, quoniam a via veritatis recesserat; vir autem numquam videns populus gentilis non incongrue potest exprimi, qui numquam lumen diuinitatis habuit: Christo nempe misericorditer veniente pariter illuminantur per vnam diem qui est Christus; ita vt quotquot crediderunt ex Iudæis similiter vt gentiles filij Dei sunt vocati: & ita in duobus testamentis lumen diffunditur æternitatis, sic & quadrifidum per quadrifida totius orbis climata, sicut quatuor oculorum acies sol verissimus radiatur Christus Verbum, quod est quatuor Euangeliorum.

[39] [Fures expilata eius basilica, egredi non possunt.] Post hæc autem insignia atque Catholice diuulgata miracula, accidit latrunculos aduenisse, & eius ecclesiam infregisse, perque fenestram noctu intrasse. Captis igitur sacerdotalibus indumentis cum vasis, quibus Eucharistia Christi solet cōtineri, pallium quoque simul altaris, quæ nimirū vel pro bono opere nūquā debuissent esse ausi contingere, prohibente eos diuina lege, impudēter cuncta, quæ inuenta inibi fuerant, præripientes congesserunt. Quo facto vt vere amentes ecclesiam ab intus gyrauerunt, dum exire furtim vellent, nequaquam, per quod intrauerant, foramine vllatenus inuento, Deo prouidente; primus ex eis dum quasi per industriam alta cōscenderet, vno pede lapso, altero in foramine retento, maceriæ sic miser pendebat miserrime, quasi versa vice pedibus cælum pergeret, capite & manibus terram vellet tangere, cum non taliter cælestia adquiruntur beneficia, sed potius infernalia promerentur æternaliter tormenta. Alius dum simili modo per gyrum euadendi sibi locum quæreret, infelix plenus impia austeritate, quo non debuisset, volens nolensque ad sancti sepulchrum corporis peruenit. Quo (mirabile dictu) inhærētes circuli cum vncinis appensi ita se alterutrum catenatim conglobarūt, capto tam per indumenta, quam etiam per membra iniquo fure, quatenus nequaquam se in alteram posset partem diuellere. Tertius nihilominus & ipse furiosus perueniens ad locum quo monachorum Sancti dependebat in basilica cymbalum; qui arrepto quasi hilaris malleolo dulcem cupiens audire tinniendo sonum, percussoque eo subinde sæpius sæpiusque tota repletur aula sonitu. Vnde custodes sine mora expergefacti directis pauentes oculorum aciebus in gyro deprehendunt se a latronibus circumuentos, qui ocyus prosilientes, captisque furibus cuncta quæ ipsi surripuerant receperunt, furesque institis seruauerunt vsque ad diem nexos. Mane autem iam facto cœperunt tractantes inter se de nece eorum perquirere; sed omnipotentis Dei misericordia, (quæ semper in Beato resplenduit Viuentio) singulorum citatim perlustrans corda, datur protinus illis euadendi facultas, refectis prius corporeis sufficienter alimentis.

[40] Eo autem tempore percusso diuina vltione Daciano, surrexit pessimus in eodem solio Rex, nomine d Rictiouarus, in India & Asia regnaturus, qui nominis sui etymologiam nimium exponens rigorem suum, cum hiatu oris linguaque trisulca, auaritiæ facibus exæstuando pessime in Christianos cœpit exardescere, varie scilicet eos deludens. Nam quoscumque per varia promissionum genera a sanctæ Christianitatis lege poterat sequestrare, suisque numinibus inclinare, hos velut amicabilitatis gratia sibi socios præ ceteris amicorum turbis exaltatos habebat. [Persecutio aduersus Ecclesiam.] Quos autem nequibat, quoniam fundati supra firmam petram viriliter resistebant, per crudelissima tormentorum machinamenta debacchando perdere satagebat. Hoc in India & Asia per annos tres & menses sex gestum est. Etenim hæc tanta pro minimo ducens, congregata vndique secum hostili multitudine, plenus amentia e cum Nasarac Deo suo Romanas tali cum expeditione partes irrum pere non distulit, quas per duorum annorum curricula depopulando vastatas, pessimam Romanis tribulationis angustiam vallatim proponens, quo se verteret quatenus Christicolas cæde pessima exterminaret, consultu Dei sui Nasarac & Principum suorum perquirere satagebat. Vnde accepto quasi diuinitus responso, partes f Longobardorum adire disposuit.

[41] His Sacerdotes & Longobardorum Principes auditis, ab omnipotenti Deo constituunt esse quærendum auxilium. Missa denique in omni parte regni legatione, indictoque ieiunio cœperunt flentes & plangentes peccata sua, Dei misericordiam quærere, quo Sanctorum suorum intercedentibus meritis daretur eis indicium liberandi a tanti infestatione inimici. Adest enim diuina subita propitiando clementia, quæ non spernit preces ad se deuote clamantium. Quidam militum se in promptu proponens silentio manu porrecta indicto, ita adorsus est famine diserto proloqui dicens: Si tantillæ pusillitatis personæ dignaremini audire verba, puto me probaturum aliquid contra tātam perfidiam Deo concedente profuturum. Hodie, ni fallor, vt mihi visum est, tricesimum & annuale voluitur tempus, quo iussione vestra vrgente quemdam carcerali mancipatione constringentes peregrinum, nomine Viuentium, [Vestis S. Viuentio erepta vendi non potest, & noctu lucet.] cum duodecim latronibus ergastulo clausimus, cuius cum vestimentum ad victuale nobis opus voluissemus distrahere, nequaquam nobis est data vspiam copia venumdandi, & vbicumque ponebatur in nocte fugabantur noctium tenebræ pro immanissima eius claritudine. Vnde & nos vehementer perterriti hæsitantes pro tam mirabili actione, sed & pro ipsius viri euasione, quem Angelus Domini solutum a nostris vinculis, velut B. Petrum de custodia Herodis liberum, abire fecit; inito super hoc consilio, tandem sorte didicimus idem indumentum cum reliquiis, quas ab eo tuleramus, de sancta scilicet Cruce, & de S. Bartholomæo, deberi ad ecclesiam deferri in honore Sancti dicatam Petri: quod ita & factum est. Et hoc mihi ratum videtur super tam pauenti negotio: Prædictas Pontificum manibus circumferendo reliquias, quæratur cum actione Litaniarum misericordia omnipotentis Dei ab omni populo, sæpius inuocato Christi Sacerdote Viuentio, ne exterminari permittat cultores Christianitatis a tanta rabie artis diabolicæ. Placuit denique cunctis tam salubre consilium, & resumptis viribus fiducialiter hæec omnia impleuerunt. Dum etenim hæc agerentur, impiissimus cum nimio furore Rictiouarus ad supradictam B. Petri perueniens basilicam, protinus interrogat quorum numinum cultui deseruirent. Tunc Pontifices, ceterique Christianorum populi, diuinitatis auxilio freti, vna voce se Christianos esse testantur. Iratus igitur scelestissimus Rictiouarus iussit eos omnes per diuersa tormenta celerrime interimi. Principes autem Sacerdotum cum omni Christianorum plebe. Deum fiducialiter inuocant, Sanctum Viuentium suppliciter implorantes, quatenus ab infestatione tam diri celerrime liberarentur inimici. Nec mora: terræmorus magno cum tonitruo, ignitis crebro volantibus catapultis sæuissimo crudeliter perempto, [Impij diuinitus interfecti, ope S. Viuentij.] nec vnus superstes relinquitur ex suo omni populo. Christiani itaque cuncti superstites tanta Dei mirabilia videntes, magna cum voce gratulationis exultādo, Te Deum laudamus cecinere gaudentes.

[42] His ita gestis, Christiani volētes perquirere quid de simulachro deberent agere relicto, suscipientes indumentum B. Viuentij posuerunt super illud. [Veste S. Viuentij fugatur e simulachro dæmon.] Tunc dæmon qui in eo latitabat magnis cœpit vocibus clamare vt tolleretur, promittens se fateri cuncta quæ vellent. Sed cum non acquiescerent, voce qua poterat confitetur se fuisse ad crucem Domini Iesu dum crucifigeretur, requirendo peccatum in eo quod non erat. Hæc eo loquente, fulgurante cælesti fulmine percussus disparuit. O Dei Sacerdotem per virtutem omnipotentis Dei laudandum! O quam pretiosissimum indumentum, per quod diabolus vincitur, imperialis dira persecutio sedatur, virtus diuina patefacta laudatur!

[43] Denique Pontifices & Principes cum omni plebeia manu, tanto exhilarati miraculo, collectisque tam miræ multitudinis spoliis, [Ædificatur S. Viuentio ecclesia.] inuicem consulentes qualiter Deo, sanctoque fideli suo Viuentio pro tantæ liberationis miraculo grates & munera persoluerent, sagaci inuestigatione perquirebant. Enimuero altiori reperto cum industria inuestigatione consilio, cuncto id ipsum peroptante populo, digno construitur apparatu basilica in Dei omnipotentis honore, Beatique Viuentij nomine, vbi nunc vsque diuina adsunt beneficia, præstante Domino nostro Iesu Christo, cuius laus, honor, & imperium, cum Patre & Spiritu sancto sine fine manet in secula seculorum, Amen.

[Annotata]

a Reguli cuiuspiam, aut Prafecti.

b πολυἀνδριον sepulchrum est aut cœmiterium, vbi multi homines sepeliuntur.

c Potius nolens.

d Hit rursus temporum locorumq; perturbata ratio & μεταφορικῶς adscita nomina. Rictiouarus sub Diocletiano Galliarum Præfectus fuit, vt in Actis SS. Crispini & Crispiniani 25. Octob. S. Macræ Virg. & Martyris supra 6. Ianuarij, & alibi passim. Ab eo hic tyrannus alius, VVandalus forte aut Gothus, alter Rictiouarus dictus. Irrepsisse nomen Indiæ & Asiæ ex negligenti schedarum litura sequentia indicant, vbi is dicitur tamquam ex vicino loco accessisse ad basilicam S. Petri. Forte Rex Vandalorum intelligitur, qui circa ann. Chr. 407. hac regiones depopulatus, egressus ex Arctois plagis, quas Indiam aut Asiam auctor facit; aut Hunnorum Dux quispiam, qui a Mæotide palude & Asiaticis regionibus prodierant.

e MS. Ripat. Narasac. Mombritius vocat Nazaret Deum.

f Nulli adhuc tum in Gallia Italiaue Longobardi erant.

CAPVT VIII.
Translatæ reliquiæ Aruernos, inde in Burgundiam,
primo Amausum, post Vergiacum
.

[44] Est igitur memoriæ commendandum, qualiter post multiplices miraculorum claritudines a loco, vbi primitus reconditum beati Confessoris Viuentij corpus fuerat, ad aliud translatum sit territorium. Nam cum in Gallicanis, tum etiam in ceteris quibusque terrarum prouinciis illud Apostoli impleretur præconium, superabundante videlicet iniquitate refrigesceret caritas multorum, subsecuta est tam dira quam frequens vltio in Christianis, per manus paganorum. [Matth. 24. 12.] Denique, [Normannorum incursiones.] exigentibus peccatorum cumulis, egressa a Septemtrionali plaga a Normannorū gens, gladio & igne consumpsit inferiorem Galliarum partem ad mare vsque, sicuti Vngrorum superiorem vsque Germaniam. Anno quoque Incarnationis Dominicæ octingentesimo sexagesimo octauo post Ludouicum ac cæteros præpotentes Reges, regnante b Carolo Iuniore, supra modum grassatæ sunt vndique prædictorum infestationes paganorum, deficientibus tam Regum quam ceterorum nostrorum Principum ad repugnandum viribus. Ergo vulgali plebe passim gladio & fame pereunte, igne pariter concremabantur hominum res & ædificia quæque, præcipueque Sanctorum loca & Ecclesiæ vniuersæ. Eorum vero ministri, id est, Clerici & monachi crudelius damnabantur, altaria funditus euersa dehonestabantur, sepulchra etiam Sanctorum absque reuerentia violabantur. Siquidem hæc clades sicuti primitus, ita acerbius in insulis seu territoriis occidentalibus ac mari contiguis desæuit.

[45] Tunc innumerabilia sanctorum Confessorum ac Martyrum corpora a propriis mausoleis per fidelium manus sublata, & ad alias confugij gratia delata prouincias. [S. Viuentij Aruernos delatæ reliquiæ.] Eo namque in tempore venerandus Confessor & Christi Sacerdos Viuentius in Pictauense territorio, Grauione scilicet castello veterrimo, quod ei Deificæ Trinitatis in orbe clarisona tuba Hilarius iubar Pontificum in vita condonans perpetuo stabiliuit, honorifico quiescebat cultu: cuius nempe ossa diligenter ipsius monachi colligentes ob timorem prædictæ cladis cum maximo vtriusque sexus famulantium comitatu, aliorumque Sanctorum pignoribus ad Aruernensem detulerunt vrbem. Erat autem tunc temporis Præsul ipsius vrbis c Agilmarus, vir nobilis ac Deo deuotus, ac cum ceteris huius rei per omnia executione laudabilis. [Agilmarus Episc. Clarom.] Hic quippe ad instar magni Hilarij quidquid in dominio B. Viuentij erat dulci auiditate suscipiens, ac si geminos fratres aut filios verbis & opibus consolans, secumque eis parare condigne diuersorium gestiens, immorari attentius hortabatur. Qui venerabilis Pontifex sæpius relegens conuersionem ac actus S. Viuentij simplices ac pene incultos, atque inerti sermone descriptos, deosculansque dicebat: O beata ac d benedicta priorum rusticitas, quæ plus studuit optima operari quam loqui, & magis nouit sancta honestaque esse quam dicere! Interea erat eidem Præsuli in Burgundiæ partibus in e Comitatu Amauso possessio a proauis latifundiis propagata, [Monasterium S. Viuentij condit:] distans sex millibus ab Arari flumine, ita propriis innexa copiis, vt nihil extra se indigeat querere; solo videlicet opulentissimo, aquis & syluis, pratis ac vineis abundantissima. In qua etiam statuens monasterium cum claustris & monachorum conuenientissimis habitaculis, [eo defert reliquias.] nomini Beati illud dedicauit Viuentij, simulque vniuersa quæ possidere videbatur tam in prædicto Comitatu quam in plerisque aliis, cum plurimis auri argentique donariis prædicto contulit loco. Ibi deinde beatum Confessorem cum vniuerso ipsius comitatu famulantium collocauit, in quo etiam loco per aliquod temporis interuallum honestissime quieuit.

[46] Contigit etenim post aliquot annorum curricula, repullulante paganorum sæuitia, atque inuadente f Astingo Normannorum Principe cum suis Burgundionum fines, [Normannorum irruptio in Burgundiam.] vt prædicta B. Viuentij nuper data possessio cum tota pene prouincia ab eisdem Normannis depopulata incendio cremaretur. Præterea paullo post respectu supernæ misericordiæ fortificati viribusque resumptis quidam Francorum ac Burgundionum primores, Duce g Richardo præeunte, cum iam terna cæde quod supererat iidem Normanni delere molirentur, irruerunt in eos h in pago Carnotense, [A Richardo Duce deleti.] tantaque strage illos deleuerunt vt vlterius in exterorum fines minime raptim exire tentarent.

[47] Dehinc extitit quidam militiæ studiis ac seculi industria clarus vir strenuus Manasses, prædicti scilicet Ducis Richardi amicissimus, atque post illum in totius Burgundiæ indeptus ducamine, cuius etiam filius i Gislebertus eiusdem Burgundiæ Dux postmodum fuit. Qui videlicet Manasses post multa secularis vitæ negotia peracta, suorum memor quærens remedia peccaminum, cum consilio suæ vxoris, Hermengardis nomine, fratrisque sui k Walonis Æduorum vrbis Pontificis, ceterorumque nobilium amicorum suorum cœpit ædificare monasterium in territorio Augustudunensi, [Vergiacēso monasterium a Manasse Duce fundatum.] tutissimo in loco montis Vergiaci castri, ad quod etiam B. Viuentij ossa cum multorum corporibus aliorum Sanctorum deportari fecit, ac Dei genitricis, ipsiusque B. Viuentij nomini dedicatus nūc vsque locus isdem & cognominatus habetur. Quem etiam tam isdem Manasses, quam coniux ipsius, Hermengardis nomine, post eius obitum diuersorum vtensilium cumulis ac possessionibus locupletissimum reddiderunt; sicque ab omni seculari subiectione liberrimum, vniuersalis Papæ Romani prouidentiæ commiserunt.

[48] [S. Viuētius ibi miraculis claret.] Ibi ergo nunc vsque digne veneratur beatus athleta Christi Viuentius, ac frequens claret miraculis & virtutibus, cuius Exceptionis memoria singulis annis secunda feria post diem Pentecostes in iam dicto loco Vergiacensi festiue semper recolenda, Æduensis Pontificis aliorumque religiosa virorum deuotione est institura, ad laudem & gloriam Saluatoris nostri, qui cum Patre & Spiritu sancto viuit & regnat per omnia seculorum secula, Amen.

[Annotata]

a Singulas Normannorum in Galliam irruptiones recenset du Chesne in Normannicis, antiquorum scriptorum verbis.

b Hoc tempore regnabat Carolus Caluus, qui ann. 840. Neustriam sortitus, siue Occidentalem Franciam; post mortem Lotharij & Ludouici fratrum, etiam Imperator anno 875. factus, [Carolus Iunior.] obijt Nonis Octob. an. 877. Et sane eo regnante multas Normanni intulere Aquitanicis prouinciis, vbi S. Viuentius colebatur, calamitates. Verum Carolus Iunior vulgo appellari solet Ludouici II. filius Carolus Crassus, qui Carolo Caluo in Imperio successit. Is Ludouico Balbo & huius filiis Ludouico III. & Carolomanno Regibus Galliæ defunctis, eorum regna capessiuit an. Ch. 885. ob infestationem Normannorum potissimum adscitus a Proceribus; sed nihil dignum fecit, vt ad annum 886. obseruatur in gestis Normannorum ante citatis, Annalibus Fuldensibus, Sigeberti & Reginonis Chronicis. Verum si de eo hic agatur, transpositio numerorum agnoscenda, legendumq; Anno quoque Incarnationis Dominicæ 886. (non 868.) post Ludouicum ac cæteros præpotentes Reges, id est, Carolum Caluum, Ludouicum Balbum, eiusq; filios, regnante Carolo Iuniore &c.

c [Agilmarus Ep.] Agilmarus subscripsit Conciliis Pontigonensi an. Chr. 876. & Tricassino II. 878. nominatur in epistola Ioannis VIII. Papæ 47. ad Ludouicum Balbum Regem, & in diplomate Caroli Crassi dato pridie Id. Iunij anno ab Incarnatione Domini 885. regni Caroli 8. imperij 5.

d MS. du Chesne bene docta.

e In MS. Ripatorij adscriptum erat margini, recentiori manu: Comitatus Amausanus.

f In Chronico Turonensi, apud Andream du Chesne in Normannicis, [Hastingus Dux Normannorū.] dicitur Hastingus anno Lotharij primo, id est Christi 841. eum innumera Danorum multitudine Franciam ingressus, oppida, rura, vicos ferro, flamma, fame depopulatus. & anno Lotharij 16. Christi 856. Hastingus per pelagus Italiam rediens, Lunam ciuitatem cepit, & ibi remansit, & factus est Carolo Caluo ex inimico amicus. Eadem a du Chesne referuntur ex Chronico monachi Floriacensis, in quo Alstagnus dicitur, additurq;: Iste Alstagnus vulgo Gurmundus verso nomine solet nominari. In Chronico Reginonis Dux Nortmannorum memoratur Hastingus an. Ch. 867. & 874. Verum Rollo Nortmannis præfuit in subsecutis irruptionibus, vt sequentia indicant.

g Chronicon monasterij Bezuensis apud du Chesne: Cum nemo repertus sit, qui eis (Normannis) posset vltra aut auderet resistere, fuit illis temporibus (post annum 888.) quidam Dux nostrarum partium, [Richardus Dux Burgundiæ,] Richardus nomine, qui a iustitiæ studio dictus est & ipse Iustificator. Hic pro libertate patriæ, partim zelo succensus, plurimum vero pro Ecclesijs Dei defendendis, Dominum habens adiutorem, expugnare illos aggressus est. Et infra: Ad Diuionem eos (Nortmannos) aspirare nec loci firmitas, nec Ducis nominatissimi permisit metuenda bellicositas. Quinimo occurrens eis præfatus Dux Richardus in loco vocato Argentoilo, commisso cum eis prælio, cæsa est eorum quamplurima multitudo: sicque Dani cum Nortmannis retroredire sunt coacti.

h Idem Chronicon monasterij Bezuensis: Anno 891. Incarnati Verbi, [Normānos vincit ope Deiparæ.] XIII. Kal. Aug. in sabbatho, cum obsiderent Normanni Carnotinam vrbem, & iam esset penitus capienda; superuenientes Richardus, & Robertus cum suis, Dei auxilio & B. Mariæ patrocinio roborati, fecerunt stragem maximam Paganorum, a paucis qui remanserunt obsides capientes. Pluribus de ea re agit Dudo S. Quintini Decanus lib. 2. de moribus & actis Normannorum, & monachus Floriacensis in Chronico, qui victoriam & Ducum strenuitati & patrocinio Deiparæ ascribunt: huic soli rei gestæ gloria tribuitur in Chronico Turonensi, & gestis Dominorum Ambaziensium a du Chesne editis. In his ad annum a morte Regis Odonis septimum sic legitur: Quo tempore Rollo Normannorum Dux Carnotum obsedit. Qui cum Gentilis adhuc esset, visa camisia B. Mariæ, quam Carolus Caluus a Bizantio attulerat, a Carnoto fugatus est. Est vetus membrana citata a Petauio par. 1. Rationarij temporum lib. 8. cap. 11. in qua id an. Chr. 911. accidisse legitur, quando ad Carnutum oppidum ab Richardo & Roberto Ducibus pugna commissa est, cæsique Normanni.

i De Manasse, Ermengarde, eorumq; filio Gisleberto pluribus agit du Chesne lib. 1. Vergiacorum par. 2. cap. 3. & 4. & alij ab eo in probationibus allegati.

k XLII. Episcopus Æduensis, siue Augustodunensis, fuit, apud Claud. Robertum. Plurima de eo du Chesne ex varijs.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Viventius

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Viventius

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.