Ökumenisches Heiligenlexikon

DE S. VVVLSINO, SIVE VVLSIO EPISCOPO SCHIREBVRNENSI.


An. Ch. CMLXXXIII.

[Praefatio]

Wulsinus, Episcopus Schireburnensis in Anglia (S.)

[1] VVvlsinvs, siue Wlsinus, Wulfsinus, VVlfius, VVltius, Vlsinus, Vlsius, Vulsius, VVlsius, Schireburnensis in Anglia Episcopus, VI, Id.Ianuar.in cælum migrauit; quo Hugo Menardus in Martyrologio Benedictino: [S.VVulsini natalis.] Schirburniæ in Anglia S. VVlsini Episcopi & Confessoris. Martyrologium Anglicanum XXVI. Septembr.eum refert, & solum Abbatem nominat, vti & Ferrarius.

[2] Est nunc Schireburnia, (quod Fontem clarum sonat,) alias Sherbona, [Schireburna oppidū.] oppidum frequens, & lanificio celebre in Comitatu Dorcestrensi; at VVillielmi Malmes buriensis ætate, vt ipse scribit lib.2. de gestis Pontificum Anglor. viculus erat nec habitantium frequentia, nec positionis gratia suauis; in quo mirandum & pæne pudendum Sedem Episcopalem per tot durasse secula. Primus isthic sedit S. Aldelmus, cuius vitam dabimus XXV. Maij. Translata deinde Sarisburiā Cathedra est, VVilhelmi Normanni tēporibus.

[3] Breuem S. VVulsini vitam dabimus ex Ioanne Capgrauio, tum quædam ex Malmesburiensi lib. 2. de gestis Pontif. [Vita S. VVulsini,] Anglorum subiungemus. Agunt de eo Matthæus VVestmonasteriensis, Nicolaus Harpsfeldius seculo 10.cap.9.& sec.11.c.16. Arnoldus VVion Append. ad lib.3.Ligni vitæ. Godvvinus, qui egregie hallucinatur dum ann. 958. migrasse scribit e vita, an.940.ad Episcopatum euectum: [ætas.] cum an.958.a S. Dunstano Episcopo tum Londinensi, & Rege Edgaro, Abbas VVestmonasteriensis constitutus sit; Episcopus vero non nisi tempore Ethelredi Regis, qui an. 978. coronatus est. Videtur series Episcoporum Schireburnensium perturbata, dum post S. VVulsinum collocatur Alfvvoldus, qui præceßisse videtur, cum Florentius VVigorniensis scribat eum an. 978.defunctum, eodem nimirum quo regnum auspicatus est Ethelredus. Non dubium quin multa in Episcopatu acerba perpessus sit VVulsinus, cum sub initia regni Ethelredi, Portlandia & maritima Dorsetensium prouinciæ, a Danis piratis sæpius vastata sint: nec potuerit optimum pastorem non grauiter affligere sui gregis calamitas.

VITA EX IOAN. CAPGRAVIO.

Wulsinus, Episcopus Schireburnensis in Anglia (S.)BHL Number: 8754

Ex Capgravio.

[1] Sanctvm a enim VVlsinum claris natalibus Londoniis natum, [S. VVulsini genus, institutio,] & a parentibus diligenter educatum, in puerilem florem prouectum Domino Iesv Christo parentes statuunt offerendum. Lucet enim sub ipsius vrbis mœnibus b S. Petri cœnobium, nunc VVestmonasterium dictum, in quo eum monachum factum perpetuo tradunt Domino famulandum. [Sacerdotium,] Excursa autem pueritia ad gradum Sacerdotalem susceptus maturo æuo & moribus clarum sanctitatis speculum effulsit. Contra humani generis inimicum vigiliis decertabat & orationibus, corpus ieiuniis castigans: [eximiæ virtutes.] cupiditates seculi cælestibus desideriis contempsit: & omnes animi motus & corporis, omni vigilantia & cura seruauit. Humilitate deiectus, fraterna seruitute deuotus, caritate repletus, lectionibus non solum insistere, sed etiam lecta confratribus exponere, piaque exhortatione ad omnem virtutem eos accendere, & Christo lucrifacere consueuit.

[2] Fauore tandem c S. Dunstani Episcopi d Rex Edgarus VVlsinum prefecit eidem monasterio. [Fit Abbas.] Quantum enim pro salute multorum inuigilauerit, & contra Dominici gregis aduersarium insurrexerit, quale exemplum doctrinæ suæ & vitæ omnibus exhibuerit, quis digne explicare sufficit?

[3] Rex tandem e Ethelredus, Edgari filius, Ecclesiæ Scireburnensi, fauore populi & electione Cleri, [Creatur Episcopus.] eum præfici fecit in Pastorem. Erat enim refugium pauperum, oculus cæcorum, pes debilium, baculus infirmorum, cibus esurientium, vestis nudorum, [Eius in omnes liberalitas.] & redemptio reorum. Quadragesimali tempore inclusus cœnobiali claustro, & mundi tumultu exuto, simpliciter cum monachis mansit, ieiuniis, [Quadragesimale ictunium.] contemplationi & lacrymis vacans. In cœna vero Domini de cubiculo egressus chrisma confecit, docens & benedicens populum. Peracto Paschali sacramento diœcesim suam Euangelizando visitauit. [Sollicitudo Ecclesiæ.] Sollicitus vero illud antiquitus nobile triumphum Schireburniæ, non solum emendare, augmentare, prouehere studuit, verum etiam perpetua pace stabilire. Æterni namque anathematis mucrone percussit omnem lupum ipsius domus inimicum ouile Christi lacerantem, vexantem, aut dispergentem.

[4] Quinto vero Episcopatus sui anno, exacto boni dispensatoris ministerio, decidit in languorem, & cum eo miles quidam suus nomine f Egelvvius sibi semper fidissimus. Is audita Domini sui infirmitate, [Prædicit suam & cuiusdam Nobilis mortem.] dolore intrinsecus tactus, nuntium mittit, qui quærat si nam spes esset valitudinis suæ. Episcopus enim ad nuntium dixit: Refer celerius, inquit, domino tuo, vt dispositis rebus omni cura præparet se: quia cras mecum proficiscetur ad æterni Regis curiam, vbi fidelis seruitij a communi Domino recipiat mercedem suam. Illo autem abeunte, Episcopus præsentes fratres tali voce affari cœpit: Hoc carissimi mei, paterna caritate, rogo, seruate; [Iubet eum secum sepeliri.] hunc fidelem nostrum, ad Deum mecum migraturum, meum funus præstolando, mecum ad Schireburniam deferri & sepeliri faciatis; vt qui mihi deuotus in præsenti vita semper fuit, in morte etiam & in pace assit perpetua.

[5] Lugebat plurimum inter ceteros Sacerdos quidam sancto Præsuli merito sanctitatis familiaris, ac secretorum suorum conscius, nomine VVlricus. Cui sanctus Episcopus compatiens, & quasi iam solutus, & in cœlo positus, fiducialiter loquens dixit: Noli flere, inquit, frater carissime, quia vado ad gaudiū Domini mei vocantis me. Confide potius & crede quia huic a duodecimo trāsitus mei anno ac deinceps, recordatus Dominus bonitatis suæ, [Prædicit se miracula post facturum.] misericordias suas mecum miraculorum attestatione ostendet, plebem suam gratiæ suæ reuelatione in me visitabit: vt sicut de transitu meo dolore affecti estis, ita tunc superno respectu gaudeatis. His dictis eleuatis in cælum oculis, in admirabile B. Stephani erupit præconium dicens: Ecce video cœlos apertos, & Iesum stantem a dextris Dei. [Moritur, Iesvm videns.] Et in hac voce VI. Idus Ianuarij in manu Domini efflauit spiritum suum.

[Annotata]

a Hinc colligi videtur Auctoris Præfationem fuisse præfixam, quam omiserit Capgrauius.

b De hoc cœnobio, magnificentius a S. Eduardo Confessore restaurato, egimus in eius vita v. Ianuarij cap.4.5.6.

c Id anno 958. accidisse Malmesburiensis testatur. S. Dunstani vitam dabimus XIX. Maij.

d Anno demum 959. totius Angliæ imperium nactus est Eadgarus Eadmundi filius. Sed pars regni, quæ trans Thamesim ad Septemtriones vergit, ei delata er at a populo, Eadvvij fratris libidine & stoliditate offenso, biennio ante.

e Coronatus est Rex Angliæ Ethelredus an.978.14.April. die Dominica, vt ad cap.1.vitæ S. Eduardi diximus v. Ianuar. Vnde patet S. VVulsinum, vt fuerit anno I. Ethelredi Episcopus creatus, ante annum 983.non esse defunctum, cum Episcopatus sui anno quinto decesserit.

f Harpsf. Egelinus.

DE EODEM, EX VVILL. MALMESBVRIENSI.

Wulsinus, Episcopus Schireburnensis in Anglia (S.)

[1] Hvnc Dunstanus Archiepiscopus, a cum esset Episcopus Londoniæ, [S. VVulsinus fit Abbas,] Abbatem apud VVestmonasterium fecerat, instructo ad XII. monachos cœnobiolo, inloco vbi quondam Mellitus ecclesiam S. Petro fecerat. Ita commissum officium sancte & prudenter administranti, [dein Episcopus.] honos Episcopalis apud Schireburniam impactus. Qui confestim in Sede Episcopali monachos, Clericis eiectis instituit; ne in tanta b contemporaneorum Episcoporum sedulitate dormitare videretur. [Monachos inducit pro Canonicis.] Cœnobitis nihil ad victus necessitatem ex Episcopatu largitus, sed ex alieno mercatus, Abbatem quoque instituere cogitauit. Illis reclamantibus, quod eius dulci dominatione, dum aduiueret, carere nequirent, cessit inuitus, palamque pronuntians magnarum id calamitatum initium successoribus eorum fore.

[2] Cuius sanctitatis documentum cum in vita sæpe, tum in morte præcipue manifestatum est. Namque cum iam proxime mortis ianuas vrgeret, apertis mentis oculis exclamauit in cantum: [Cantans & Christū videns moritur.] Ecce video cælos apertos, & Iesum stantem a dextris Dei. Quo cantu sine titubantia expresso, inter cantandum defungitur: sancta & venerabilis anima, quæ dictum primi & beatissimi Martyris mutuari potuit! beata quæ cælū apertum vidit & introire meruit! Seruatur ibi adhuc baculus eius & quædam alia Pontificis insignia, [Eius reliquiæ.] mediocritatis & humilitatis eius, viuum (vt ita dicam) simulachrum præferentia.

[Annotata]

a Matthæus VVestmonaster. Anno gratiæ 598. defuncto Brithelmo Londoniensi Episcopo, Rex Eadgarus in loco eius Beatum substituit Dunstanum. Qui protinus apud VVestmonasterium constructo ad duodecim monachos cœnobio, in loco vbi quondam Mellitus Episcopus B. Petro ecclesiam fabricauerat, S. VVltium ibidem constituit Abbatem. De S. Mellito agemus XXIV. April.

b Idem S. Ethelvvoldus VVintoniensis Episcopus fecit, vt ad an. 962.testatur VVestmonasteriensis, & nos in eius vita dicemus 1.Augusti; & eadem ætate plures sancti Episcopi.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Wulsin von Sherborne

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Wulsin von Sherborne

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 18.12.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.


Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.