Ökumenisches Heiligenlexikon

DE B. IVETTA, SIVE IVTTA, VIDVA RECLVSA, HVI IN BELGIO.


An. Ch. MCCXXVIII

[Praefatio]

Ivetta, vidua reclusa Hui in Belgio (B.)

[1] Hvum, siue Hoyum, Galliæ Belgicæ celebre oppidum est, ad Mosam flumen, quatuor supra Leodium Eburonum metropolim leucis. Origo ambigua, testata antiquitas. Nam ecclesiam isthic a S. Materno tertio Treuirorum Antistite, Apostolo Tungrorum propinquarumq; gentium, [Huum oppidū Belgij, antiquum.] S. Mariæ Deiparæ positam, Theodvvinus Leodiensis Episcopus in diplomate quodam anno Christi 1066. dato testatur: eiusq; mentio fit in S. Domitiani Traiectensis Episcopi, qui sexto seculo floruit, vita ante annos amplius quadringentos exarata, quam 7. Maij dabimus. Conditum ab Antonino Augusto oppidum, & Benefactum appellatum tradit cap. 38. Harigerus Lobiensis, qui Ottonum secundi tertiiq; vixit ætate. Nihil ex antiquioribus suppetit, quo id firmemus. Quod Iuhonum ciuitatem, quam lib. 13. Annalium scribit Tacitus ignibus terra editis correptā, hanc ipsam interpretabatur Pighius, Huionumque legendum censebat, nec Lipsio nec aliis viris doctis probatum est. Nam vt in agro vicino foßilis e terra lapis eruatur, igni alendo idoneus; at non vrbem oppidumue, sed ciuitatem arsisse Tacitus ait, id est, villas, arua, vicos. Ea paßim ciuitatis Cæsari notio Tacitoq; vt gētem iisdem institutis viuentem significet. Deinde ambigit Lipsius, & merito, ne ea gens in Germania ipsa alibi fuerit, non in Belgica. Fuit certe Coloniæ Agrippinæ propinquior quam Huum nunc sit; nam in illius mœnia ignes ferebantur. Est oppidi Huensis pars potißima in Condrusio, pars, quæ cis Mosam, in Hasbanio: valido & insigni ponte iunguntur. Isthic in Mosam Hoius, siue Hoiolus amnis influit, apud Condrusios vico Buzinio ortus. Nomenne is oppido dederit, an ab eo acceperit, incertum.

[2] Hic, quod ad rem nostram attinet, complures Sancti publico cultu celebres, Maurus 15. Ianu. Mengoldus 8. Februar. Domitianus 7. Maij, Ioannes Agnus 25. Iulij, aliiq;, quibus addi Iuetta, siue Iutta, religiosißima vidua merito debet. Eam refert Molanus in addit. [Hic B. Iuetta, celebris sanctimoniæ fama.] ad Vsuardum, & Martyrol. Germanicum, his verbis: In territorio Leodiensi obiit Iueta reclusa, vidua valde sancta. Agit de ea idem Molanus in Natalibus SS. Belgij, vbi beatam matrem Iuettam vocat, vti & Hugo Menardus. At Ferrarius: Floreffiæ in territorio Leodiensi B. Iuettæ reclusæ. Verum aliquot a Floreffia, nobili Præmonstratensis ordinis in diœcesi & Comitatu Namurcensi cœnobio, leucis abest Huum. Sacrarium SS. prouinciæ Leodiensis excusum, hoc die: S. Iuetta vidua, reclusa Huensis. Beatam quoque appellant Miræus in Chronico Cisterciensi, Chrysostomus Henriquez in Menologio, Andreas Saussaius in Martyrologio Gallicano, Valerius Andreas aliiq;.

[3] [Eius vita.] Vitam Iuettæ scripsit Hugo Floreffiensis Canonicus, ordinis Præmonstratensis, non Benedictini, vt temere VVionem secuti tradidere Posseuinus & Voßius. Fuit vero Hugo Iuettæ non modo æqualis, sed & familiaris, vt pluribus locis ipse testatur. Eam paßim Sanctam, Sanctam Dei, sanctam beatamque mulierem appellat: an tamen solenniter sit albo Cælitum adscripta, haud comperimus. Vitam hanc edimus ex vetusto Autberti Miræi V. CL. codice: edidit & Chrysostomus Henriquez in Liliis Cistercij. Meminit Iuettæ Rosvveydus noster in Annalibus Ecclesiasticis Belgij ad annum 1227. quo illam existimauit obiisse, vti & Miræus, cum constet in octaua Epiphaniæ feria quinta esse defunctam anno 1228. cuius priores menses antiquo more in anno præcedenti censebantur. Eiusdem Iuettæ vitam Teutonico sermone edidit Rosvveydus, in qua eam perpetuo Sanctam appellat. De alia Iutta, virgine reclusa, magistra S. Hildegardis, agemus 22. Decemb.

VITA AVCTORE HVGONE FLOREFFIENSI.
Ex MS. Autberti Miræi V. CL.

Ivetta, vidua reclusa Hui in Belgio (B.)BHL Number: 4620

Avctor. Hvgone, ex mss.

PRÆFATIO IN VITAM
deuotissimæ feminæ Iuetæ inclusæ.

[1] Cvm scriptum sit experimentoque discatur, Nemo repēte fit summus; nouerit sequentia lecturus, quod Domina Iuetta per arctum, continuum, [Iuetta sensim peruenit ad perfectionem.] longum quoque religionis exercitium, ad eam, quam obtinuit a Deo, gratiam peruenit. Præuenta siquidem diuinitus, datam sibi gratiam in se vacuam esse non permisit, sed vt negotiatrix industria, sibi creditum talentum lucro multiplici cumulare semper sategit: placere soli curans, a quo se iudicandam timebat, & sperabat remunerandam, iuxta illud: Vnusquisque propriam mercedem accipiet, secundum suum laborem. Idcirco iuuencula sibi merito timens a seipsa, in feruore spiritus insurrexit in seipsam, animum applicare Deo per diuinum timorem, per compunctionem, per orationes deuotas ac diuturnas, mētem, prout licebat, [A iuuentute pietati dedita.] diuinis & salutaribus assidue occupare sciebat scripturis: & experimento docta, quod anima Deo fit eo vicinior amabiliorque, quo remotior a desideriis carnis & curis temporalibus. [1. Cor. 3. 8.] Inde Apostolus: Qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet. [1. Cor. 9. 25.] Quam fuerit inimica suæ carni, dicam ex parte ad ædificationem multorum magis quam imitationem.

[2] [Luxum auersata.] Statim ab initio suæ conuersionis post mortem mariti, mores vt mentem mutauit; longe faciens a se quæ pretiosa & copiosa in vestibus, annulis, ac monilibus habuerat ornamenta; eo ipso dans videntibus intelligi, secundas eam nuptias non affectare. [In se austera.] Accinxit ferro carnem, tabulis plumbeis a pectore & dorso dependentibus, cilicio, staminea, vel sacco pro camisia vtens. Annis aliquibus ante obitum suum ex cōsuetudine Cisterciensis ordinis (cuius ordinationi se deuouerat) habere tunicam ad carnem acquieuit.

[3] Exemplo Danielis inter delicias esse sobria laborauit: &, vt paucis plura coniiciantur, quo poterat occultius cum aliis comedens, quæ minoris erant saporis, & viliora quæque sibi sumenda applicabat. [Abstinentiæ addicta.] Multotiens esuriens ac sitiens, vultus ac sermonis hilaritate saturitatem simulauit: in ipsis quibusque vilibus corpori necessaria frequenter negauit. Pulmento sola de farina confecto cineres admiscuit, [Eius cibus,] vbi cum pane siligineo vel furfureo, talibus absque voluptate necessitati satisfaceret. Lecto sine pluma præter capitale, [lectus,] corpus fatigatum ieiuniis, vigiliis, verberibus, genuum flexionibus, psalmis, orationibus, lacrymis, pectoris tunsionibus, & aliis huiusmodi piis laboribus, [modestia,] vestita parce reficiebat. In veste mediocri, nec sordida nec sumptuosa, sermone raro ac maturo, verecundo vultu, modesto incessu, sollicita sui circumspectione, religione rationabili, talem se cernentibus studuit exhibere, vt ad boni æmulationem, & laudem Dei vniuersos prouocaret. Curauit prouidere bona coram Deo & hominibus, cauens pro posse notas suspicionis, dare vel accipere peccandi occasiones. In confessione suorum reatuum tam frequens, tam scrupulosa fuit, [confitendi sedulitas,] vt auditores quandoque culparent, quod, vbi non erat, culpam sibi asscriberet.

[4] Inter hæc & similia quam multas, quam graues ancilla hec Christi passa est insidias diaboli, [perpessio aduersorum.] a mundo vel carne tētationes, multorū precipue cognatorū ac domesticorū iniurias, blasphemias, contradictiones, impedimenta, dāna & opprobria, scire potuit sola quæ sustinuit.

PROLOGVS.
In vita & conuersatione ancillæ Christi
Iuettæ inclusæ de domo leprosorum prope Hoyum.

[5] Venerabili in Christo Patri ac Domino a Ioanni, Dei gratia Floreffiensi Abbati, Frater Hugo eiusdem Ecclesiæ Fratrum omnium tam vita quam vitæ nouissimus merito, cum orationibus & salute id quod est, licet modicum sit quod est.
Quamquam non dubitem, Pater reuerende, inter eos qui vestro subsūt regimini plures reperiri posse, [Ioannis Abbatis iussu historia hæc scripta.] qui operi huic, quod dedisti mihi vt facerem, & studiosius intendere, & consummare illud, vt arbitror, possent efficacius; quia tamen opera Dei reuelare honorificum est, & ex precepto monemur colligere quæ de mensa benedictionis Christi superauerunt fragmenta ne pereant; humiliter inclino ceruicem iubentis imperio: quin imo etsi pro inobedientiæ mora de vultu vestro iudicium meum prodeat, nō renuo excipere correptionem quam merui, dorsum vltro offerens in flagella paratum.

[6] Attamen ne morarū caussa extitisse videatur omnino sine caussa, nouerit in Domino paternitas vestra, quod cum primo mihi de virtutibus Sanctæ huius summatim quædam perstrinxistis, obmutui hærens stupensque valde in memet tam de nouitate operum Dei, quam de virtutum Sanctæ apud Deum excellentia, [Cur diu distulerit Auctor eam scribere.] mansi paullulum attonitus: rebusque perpensis demum prout potui, propensius bonū esse existimaui ponere ori meo custodiā; tū propter linguas detrahentium Deo in hominibus, cuius cum testimonia credibilia sint nimis, ipsi tamen animales, Spiritum non habentes qui viuificat, credere quod non vident nesciunt, & in eo quod gratiam operantem in iis qui digni gratia sunt operari, aut diffidunt, aut derogant, exortes se gratiæ Dei ostendunt; tum etiam quia insufficientem & minus me sciens idoneum ad hæc, presumptionis argui verebar, si forte sub pondere materiæ grauis succumbere infecto me contingeret opere, tamquam sub onere fasciculi deprimentis. Etenim si paullo intueri libet anteacta, perpendere potestis de facili quod non sine caussa totiens subterfugi, quo minus mandatum vestrum exequerer tam in loquendo quam in scribendo pro temporis & rerum varietate, quamquam multipliciter iussus; sed potius tamen, quia filij generationis huius non tam mirari & laudare norūt quæcumque dicta seu gesta, etsi minus laudabiliter, in filiis alienis, quam minoris eadem æstimare licet commendabiliora forte in domesticis; cum tamen omnis illorum auctoritas summaque laudum sit in eo quod alieni sint, & istorum contemptus in eo, quod domestici. Tum vero, quia totum perlustrans in circuitu meo me, non inuenio talem me, quod digne possim eloqui iustitias Domini non rectus, aut Sanctorum gloriam prædicare non sanctus. Verumtamen quia spes est fiducia futurorum bonorum ex gratia Dei, & bona conscientia; & venerabilis feminæ, de qua scribere proposui, apud spirituum iustorum iudicem Deum plus possint merita mihi ad veniam, quam mea mereatur ad pœnam iniquitas, leuabo ad ipsum oculos meos, vnde spero auxilium mihi: & inhabitatorem eius Spiritum sanctum inuoco, vt cœpta huius operis pio dignetur fauore prosequi, quin imo etsi forte fuerit quocumque modo debile principium, melior fortuna sequatur.

[7] [Elegantiam cur nō affectet:] Sed nec exigat meus a me Lector adulterinos Ethnicorum flosculos aut splendidam eloquij venustatem, cum iuxta ipsos philosophos de verbis controuersia haberi non debeat, dum constat de factis. Et alia quædam dicat auctoritas, quod ibi solum compositio verborum quæritur, vbi teste virtute veritas ipsa se non commendat. Proinde licet perhorrendi criminis sit, quidpiam de Deo falsi dicere, etiamsi ad laudem eius pertinere videatur; quia non minori scelere laudatur in Deo falsitas, quam vituperatur veritas, quæ Deus est; ne quis tamen fabulosarum me rerum inuentorem aut somniorum commentetur interpretem, quia animalis homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei, testem inuoco eum qui veritas est, nihil me huic indidisse operi, [vndehauserit quæ scribit.] nisi quod vel a vobis audiui, o Pater, qui sanctæ huius mulieris virtutes & opera ex ipsius confessione nouissima cognouistis, vel certe ab ea quæ omnium operum eius testis verax adhuc superest, tamquam comes indiuidua & vnica sodalis in domo, cui de ipsa scire datum est quantum ipsa de se sciri voluit, & homini datū est scire. Etenim quia scriptum audierat, Tempus tacendi & tempus esse loquendi, quædam de iis quæ fecit ei Dominus, quando secreto erat in tabernaculo eius, ante obitum suum manifestari voluit, & manifesta sunt; quædam vero, quæ celari voluit, celata sunt, nec reuelabuntur donec thronis positis aperiantur libri, & antiquusdierum sedeat in concilio Sanctorum, iudex omnium generalis. [Eccl. 3. 7.]

[Annotatum]

a Ioannes de Hoyo, nonus Floreffiensis monasterij Abbas fuit, vt scribit Valerius Andreas in Bibliotheca Belgica.

TRACTATVS.
De vita & conuersatione ancillæ Christi
Iuettæ inclusæ de domo leprosorum prope Hoyum.

CAPVT I.

[8] [B. Iuettæ patria, mores integri in adolescentia.] Fvit Episcopatu Leodiensi, oppido quod vulgo Hoyum nuncupatur, puella claris ciuium orta natalibus, ætate iuuencula, matura sensibus, pulchra facie, ornata moribus, casta corpore, pudica gestibus, omnium oculis gratiosa, Iuetta nomine. Huius parentes cum secundum statū seculi huius, bonis abundarent temporalibus multisque rerum copiis, quæ prima omnium mortales æstimant, cœperunt cum cognatis & amicis tractare de nuptiis filiæ, quam vnice diligebant, quæ iam infantiæ fines egressa nubilis apparebat, annorum quasi tredecim. Sed & ipsa cum secūdum carnis speciem speciosa esset admodum & faciei venustæ, vtpote quam iuuentutis primi flores, decor naturæ, specimenque virgineum inuicem admixtis dotibus subornabant, a non paucis ciuium filiis, qui ei tam genere quam rebus non multo æstimabātur inferiores, a parentibus eiusdem in coniugium petita est.

Cap. II. Quod virum contra voluntatem suam accepit.

[9] At puella prudenter animaduertens, quod nondum experimento didicerat, graue iugum legem esse matrimonij, fastidiosa onera ventris, pericula partus, educationes liberorum; & præter hæc omnia, casus virorū dubios, curam familiæ reique familiaris, insuper & laborem quotidianæ sollicitudinis attendens, [Nubit inuita.] renuebat omne coniugium: instabatque quibus modis poterat nunc patri, nunc matri supplicans, vt eam manere absque viro dimitterent. Sed non posse fieri quod volebat intuens, instantibus nihilominus amicis & patre, oppidoque eam compellentibus, vt eorum acquiescens consiliis virum acciperet, quia voluntati omnium diutius resistere non potuit, adolescenti cuidam e ciuibus quamuis vnica virgo cum esset, desponsata est.

[10] Nuptiarum igitur elapso tempore, cum mutata esse videretur in statum vitæ alterius, a rigore tamen voluntatis præhabitæ & desiderio pristinæ libertatis eius animus permutari non potuit. Experimento etenim discere cogebatur, quod ne quandoque sibi contingeret verita fuerat ab initio semper: [Abhorret ab vsu coniugij.] cœpitque adeo vsum abhorrere coniugij, & omnem viri copulā detestari, quod, sicut postmodum est confessa, si necdum fecisset quod fecerat, ad faciendum id eam nulla amicorum persuasio, nullusue timor, aut potestas vlla superior inclinasset. Faciebat autem hoc non ea intentione vt tanto securius quanto liberius cogitare posset quæ Dei sunt, aut quomodo placeret Deo, si a viro esset libera; sed naturali quodam mentis impulsu agitabatur interius complexio munda cordis, quo dedignabatur foris caro carnis delectationi subesse, & curis secularibus intricare animum prout expetebat, & expetit vsus, & ordo coniugij.

Cap. III. De dolore quem patiebatur ex odio coniugij.

[11] Recordabatur interdum dierum adolescētiæ suæ, quibus sine sollicitudine vixerat, ex quorum memoria torquebatur tanto anxius interius intro animus, quanto perpendebat attentius, quam diuersa essent & diuisa ab inuicem in differēti sui essentia tempus & tempora vniuersæ rei sub cælo. Sic mirum in modum excrescebat vis doloris per dies singulos, & in progressu temporis paullatim carpebat vires: donec tumescente vulnere auctum est malum, & factus est nouissimus error peior priore. Ex vehementia siquidem mœroris continui, [Tædio coniugij, optat mariti mortem.] cœpit animum eius tædere vitæ suæ, & sic in quamdam mentis acediam deueniens, tanto solutionem coniugalis debiti odio habere cœpit, quod vt libera fieri posset a viro, viri mortem vltro videbatur optare: & vere sic erat. Quod tamen peccatum quia ad eius laudem dixisse videor, quam seuera districtione postmodum vindicauerit in se, quamquam mirabiliter eius a Domino consecuta indulgentiam fuerit, in sequentibus explicare proposui. Quid plura? Quocumque se verteret vel quæcumque attentaret, vtrobique luctus, vbique dolores, vndique suspiria. In omnibus viis suis tribulationem & dolorem inueniebat. Et cur hoc, nisi vt nomen Domini inuocaret? Interdum enim sola vexatio intellectum dat auditui.

Cap. IV. De visitatione eius a Domino.

[12] Sed cum nec sic conuerti vellet, vel intendere ad gratiam quæ vltro se offerebat recusanti, imo & insequebatur fugientem; quia tamen nec volentis, nec currentis, sed miserentis est Dei, qui operatur in nobis & velle & opus bonum; expandit demum super eam rete miserationum suarum per præuenientis gratiæ suæ donum Dominus, vt non esset locus vltra effugiendi manus eius. Ascendente quippe Iesu in nauiculā cordis eius, quæ in medio maris iactabatur magnis fluctibus, cessauit ventus, id est, cogitationes repressæ sunt, quæ ad profundum desperationis eam impellebant: quia, [Liberatur ea tentatione.] vt dicit auctoritas, in quocumque Deus adest per gratiam, mox vniuersa bellorum virtus conquiescit. Facta est etiam tranquillitas magna, quia quanto propior Deus homini efficitur per gratiam, tanto amplius expulso tentationum turbine mens securior effecta, in conditoris sui amorem sese intus caritatis igne resoluta transfundit. Tum vero per ea, quæ facta sunt ei a Domino, intellexit creatura suum creatorem: & depulsa caligine cordis, cuius obductu apertis oculis nihil viderat, illustranteque ei in faciem sole iustitiæ, cœpit & ipsa intēdere in faciem vocātis se Domini, & experimēto cognouit, quod nisi quia Dominus adiuuisset eam, paullo minus habitasset in inferno anima eius. Nec mirum. Respiciens enim erat iam Dominus in adiutoriū ancillæ suæ,[Dat se studio virtutum.] auferensque ab ea cor lapideum, dedit ei cor carneum intelligendi voluntatē suam, & faciendi eam, colēdi quoque ipsum in hostiis & muneribus, id est, tam in castigatione corporis proprij, & vitæ restrictioris effectu, quam eleemosynarum largitione, & orationum instantia, ceterisque bonorum fructibus operum, qualibus hostiis promeretur Deus. Subitoque mutata est in feminam alteram, & deposito vetere homine cum actibus suis, renouata est in agnitione eius, qui creauit eam: & ecce facta sunt nouissima illius dissimilia valde prioribus, haud dubium quin respectu malorum eius bona optima. Surrexerat siquidem in aduentu Austri Aquilo, a quo omen malum panditur, & ante faciem sancti Spiritus, qui ei obumbrare venerat, sparsa nebula frigoris eius sicut cinis est; sublataque de medio nube, quam prius ipsa sibi opposuerat, libere iam ad Dominum eius oratio pertransibat.

Cap. V. De morte viri sui,
& de liberis quos ex eo suscepit.

[13] [Moritur vir eius.] Interea viro suo, incertum quo Dei iudicio, viam vniuersæ carnis ingresso, vidua, vt concupierat, facta est, cum vixisset cum eo annis quinque a virginitate sua. Susceperat autem ex eo tres liberos, quorum vnum in albis Deo reddidit; duosque reliquos enutriuit, donec infantiæ limites prætergressos, vnum litteralibus addixit studiis, [Tres eius filij.] altero secum retento domi quia iunior erat, nec studij laborem sufferre poterat ætas adhuc infirma.

[14] Post decessum igitur viri, vbi compos rerum esse cœpit, licet iuuencula esset annorum decem & octo adhuc & faciei venustæ, [Vidua secundas nuptias aspernatur.] ita se in cunctis, quæ agēda erant, religiose & prudenter seruabat, vt plures in admirationem sui traheret & exemplum. Quæ cum a plerisque honestis secundum seculum viris, tum propter sui pudicitiam, qua passim ab aliis commēdabatur, tum propter carnis speciem, & copiam rerum, quæ non modica ei remanserat, peteretur in vxorem, numquam ad consensum coniugij potuit eius inflecti animus promissis, aut precibus quorumlibet; rebus potius, quam verbis edocta, prout in libro experientiæ didicerat, quantum differrent ab inuicem status in quo nunc erat, & status vitæ præteritæ.

Cap. VI. Quod pater eius eam voluit tradere secundo marito.

[15] Ea tempestate præsidebat Leodiensi Cathedræ bonæ memoriæ Dominus a Radulphus Episcopus, cuius & rerum dispensator & expensarum creditor erat pater ipsius Iuettæ tam in castro, [Pater eius Episcopi Leodiensis Receptor & Oeconomus,] quam in oppido Hoyensi, &, vt vulgo dicitur, erat eius Cellerarius, quia, vt dixi, admodum vir erat diues. Qui ob multam sui strenuitatem, prudentiamque & fidem dilectus & familiaris Episcopo adeo factus est, vt cum eius prouisione & consilio cuncta agerentur, quæ in omni circa regione agenda forent. [conatur ei secūdas nuptias persuadere;] Qui, vt posteritatis suæ lineam protenderet, cœpit pulsare animum filiæ monitis quibus poterat, instans opportune, importune, vt nuptiis consentire, & per hoc amicorum suorum consiliis & voluntati acquiescere vellet. Sed videns eius immutabile propositum in perseuerantia viduitatis, & omnia quæ ei proponebantur surdis eam præterire auribus, suspicatus per Episcopum fieri posse, [etiam per ipsum Episcopum.] quod per affines non poterat, accessit ad eum, & expositis ei rebus & caussis, prout erant secum & cum filia, supplex expetiit, vt de nuptiis cum filia sermonem habere vellet. Episcopus annuit libentissime, adduci iubens filiam ad se, optimeque se ei persuasurum de nuptiis spopondit. It nuntius, adducitur iuuencula ante conspectum Episcopi, & Magnatum qui Episcopo assidebant, visaque multitudine militum hominumque diuersi generis, qui domum repleuerant, expauefacta est timore pariter & pudore, confusa nimis: cum ecce Episcopus videns eam quasi consternatam pudore, propius eam accedere iubet: blandeque consolans & secretius alloquens, de nuptiis cœpit replicare sermonem, persuasilibus verbis eam allicere tentans, vt suis acquiescens consiliis, & patris voluntati, virum accipere vellet.

[16] Illo vero perorante tacitam quidem, sed ab alto fundebat orationem, cum multa cordis deuotione ad Deum, vt ab imminenti eam liberaret angustia temporis, saluo viduitatis proposito, quam soli ei iam vouerat, & vsque in finem illibatam ei conseruare habebat in cordis desiderio. Nihilominus tamen quanto cautius, & sapientius poterat ad singula Episcopo respondens, [Huic sapienter respondet.] viduitatem sibi magis placere quam nuptias; viduitatem se vouisse, hancque velle Christo exsoluere se protestabatur quamdiu viueret. Et ecce allegantibus contra singularem personam feminæ viris sapientibus & astutis, repente, & præter spem affulsit ei diuinæ fauor clementiæ de supernis, [Probat eius propositū, eamq; iuuat Episcopus.] & immutauit omnino cor Episcopi, vt qui persuasor extiterat nuptiarum super omnes, consultor fieri inciperet continentiæ vidualis contra omnes. Adiutor ei factus est, & protector contra aduersantium persuasiones & consilia. Requisitoque ab ea palam cunctis qui aderant, quid e duobus eligere vellet, cuive magis inclinaret animum, continentiæ aut sponsalibus; illa se Christum elegisse in sponsum, nec virum mortalem in eius iniuriam se vllo pacto admittere posse humiliter & verecunde confessa est. Nec ego te, inquit Episcopus, super hac tua voluntate aut proposito, quod professa coram me es, de cetero vexabo, nec vexari ab altero permittam. O filia mi, constans esto, & ne timeas. Credo enim & confido in Domino, quod qui cœpit in te opus bonum perficiet: & vtinam perficiat ad honorem sui, & tui profectum vsque in finem! Benedicensque eam dimisit in pace, patremque illius sollerter admonuit, ne deinceps eam super aliquibus nuptiis molestare præsumeret.

[17] Ipsa vero quasi post triumphum effecta securior, liberatori suo Deo gratias egit, & postmodum ad eius obsequium, & ad omne opus bonum magis se ei recognouit, tamquam accepto beneficio, obnoxiam; [Sedulo vacat pietati.] ne in vacuum gratiam Dei recipiens, dati immemor, & gratiæ videretur ingrata. Frequentabat sane ecclesiam Dei iugiter, nunc palam cum aliis, nunc occulte sola, sine intermissione Dominum orans, vt introitum suum & exitum, id est, principium & finem propositi sui, quod ipse iam in ea operari cœperat, vsque in finem corroborare vellet semper. Nec solum hoc, [Quotidie interest matutinis] sed & noctibus surgebat ad confitendum Domino in matutinis singulis noctibus; adeo quod matutinarum tēpus nullum præteriret, quocumque torpore aut negligentia, nisi manifesta caussæ necessitas, aut corporalis forte obstaret infirmitas.

[Annotatum]

a Sedit Radulphus ab anno 1167. vsque ad 5. Augusti 1191.

Cap. VII. De tentationibus eius.

[18] Videns igitur diabolus inflexibilem eius constantiam in nocturnis Dei laudibus, tentauit quoquo modo eius impedire propositum; vt quod diebus non poterat, vel noctibus saltem præoccuparet gressus ipsius & semitas, vel abstrahendo eam a matutinis, vel si illud efficere non posset, ne tam mane ante lucem surgeret timores eidem incutiendo nocturnos. Denique egredienti ostium domus suæ noctibus vt iret in ecclesiam, [Noctu ad templum euntem dæmon infestat.] vel etiam in ipsa via gradienti frequenter se dabat obuiam sathan ipse; nunc in leonis, nunc in effigie vrsi, nunc in serpentum diuersi generis, aut siluestrium specie animalium, nunc in simiarum, aut Æthiopum similitudine, hic frendens, hic rugiens, hic ludens, hic blandiens, hic minitans, hic insiliens; nunc prohibere volens viam ne procederet, nunc perterrere in via, vt fugientem & pauidam alienare posset a sensu, sicut pluries contigisse multis dubium non est. Porro in primis antequam vsum huiuscemodi phantasmatum habuisset, aliquantulum pauescens exhorrebat; [Ab ea signo Crucis superatur.] post tamen per Dei gratiam resumptis viribus, vt figmenta cognouit dæmonum, inuocato Christi nomine, & signo se Crucis sanctæ muniens, subsannans spreuit, trāsiuitque per medios excursus & occursus phantasmatum intrepida.

[19] Sic milleartifex inimicus homo, diabolus deuictum se despectumque a iuuencula sentiens, omnesque fraudum suarum dolos & artes omnino eam vilipendere, quia sperabat in Domino, ad alia se tentationum genera conuertit, noua cudens arma, noua bella parans, nouos insidiarum modos adinueniens & artium genera, quibus rigorem fortissimi pectoris in mulieris corpore emollire posset: vt si a totali proposito mentis eam auellere non posset, tamen in aliqua sui parte sinceritatem eius intentionis posset offuscare. Quia enim in primo congressu victus ab ea est, dum acquiescere noluit carni & sanguini, id est, cognatis & amicis, vt virum acciperet; nec in secundo per Episcopum & humanæ sapientiæ profundum altitudinemque inclinare potuit; nec in tertio quidem congressus per se cum omni cohorte nocturnorum phantasmatum præualere potuit, [Iterum eam tentat.] quin semper post pugnam efficeretur femina fortior, ad perpetuam confusionem deuicti, & perennem gloriam triumphantis in ipsa Dei; fortius multo aliis, & nequius quarto quartum victrici famulæ bellum indixit, in quo Dominus euidenti virtutis suæ gratia pro ea pugnauit & vicit: quia Nisi Dominus custodierit ciuitatem, frustra vigilat qui custodit eam. Manifeste siquidem, & sine intermissione aggrediebatur eam impugnans acriter vetustus ille quondā Behemoth, id est, diabolus, vt absque respiratione bello bellum forti fortius succederet, & exhaustis in priori viribus debilior redderetur ad agonem alterum, faciliusque succumberet femina fidelis. Bene quippe & eleganter de eodem Behemoth, id est, diabolo, dixit ad B. Iob Dominus: Corpus eius quasi scuta fusilia compactum squamis se prementibus, vna vni adhæret, & ne spiraculum quidem incedit per eas. [Iob 41. 6.] Qui quo post omnes congressus tentationum suarum quieturus veniat, quasi ad cubile totius suæ malitiæ, post quod non ei locus diuertendi alter, liquet vbi paullo ante de eo præmissum est: Sub vmbra dormit in secreto calami in locis humentibus, quia nimirum in iis habere requiem dicitur, qui ab omni opere bono, vt calamus, intus existentes vacui, ventum tamen retinent, id est, peccati suggestionem per delectationis assensum, & humentes dicūtur per fluxæ operationis effectum. [Iob 40. 16.] Quemadmodum vero in hoc vltimo congressu viriliter agens de hoste triumphauerit, perpaucis explicare curabo si possum.

Cap. VIII. Quomodo B. Virgo liberauit eam a quodam periculo.

[20] [Iuuenis quidam in amorem eius exardescit.] Habebat quemdam in oppido inter amicos amicum iuuenem, qui licet forte linea consanguinitatis eam non attingeret, erat tamen filiorum ipsius consanguineus, vt arbitror, ex patre. Hic prætextu familiaritatis pristinæ, curam se habere simulans filiorum & matris viduæ, frequentare eam solebat, & colloqui ei quasi pro vtilitate rerum necessariarum eius & filiorum, quos intime se diligere ostendebat quasi proximus. Quia igitur gutta cauat lapidem si crebro stillet, & alluuione terra paullatim consumitur; cœpit tandem iuuenis ex frequenti collocutione iuuenculæ, & aspectu mutuo laxare animum in amorem eius, impudico oculo nuntio existente impudici cordis iugiter; quamquam illa nihil rerum huiusmodi suspicaretur in homine, & in omnibus quæ cum ipso agere habebat aut loqui: casto eum corde, & oculo intueretur simplici. Porro amoris sui iaculum, quo saucium habebat pectus, intro retinens, nec foris aperire ausus, torquebatur tanto acrius intus in corde, quanto secretius fouebat vitium, nec euaporare sinebat calorem, qui tectus sub cinere fortius æstuabat. Licet ei rem, sicut erat, amorisque vitium palliaret propinqui secundum carnem viri nomen; subministrabat tamen ardoris materiam cordi nequam perniciosa foris opportunitas, qua crebrius cognatam inuisere ei male licebat, & alloqui quasi pro rebus domesticis multiplicibusque caussis, in quibus exhibebat se velut manum dexteram eius. Attamen cum malum, quod habebat in corde, aperire ei interdum proponeret, retrahebat eum hinc pudor, inde timor; timor, quo verebatur ab ea argui, patique cum dedecore repulsam; pudor vero, quo timebat, si fama rei veniret in publicum, a communibus hinc inde vtrorumque parentibus & amicis, lasciuiæ suæ notam luere confusione perpetua. Sed quid?

[21] Tandem amor improbus omnia vicit. Cum enim diutius se continere non posset præ amoris magnitudine, nactus demum opportunitatem loci & tēporis, quo secretius ei locutus confusionem suam confessus ei est, [Eum arguit Iuetta.] & quomodo pro eius amore cruciatus eum inuasisset interior, omni morte grauior & amarus valde. Illa audiens quorsum tenderet loquentis sermo, nec eum proloqui passa, faciem suam a viro auertit indignans, & a verbis huiusmodi dure compescens eum, aspere satis locuta corripuit eum prout dignus miser erat. Metuens tamen ne forte deterius ei quidquam contingeret si sic confusum abiiceret a se, velut sapiens medica blandis sermonibus exhortabatur eum, vt ad eradicandum de corde vitium illiciti amoris, tota intenderet virtute: diuinum insuper si hæc facere vellet spondens auxilium, & gratiam Dei de cælo affuturam. Esto, inquit, o dilecte mi frater, quod nec propter Deum, quem timere offendere in hoc casu necesse plurimum est, nec propter salutem animarum, quam negligere impium nobis est, non custodientes nos, peccare vellemus, & animas dare in perditionem; prohibere nos deberet saltem certe vel sola peccati infamia, & honoris periculum mundani; quo si vel scintilla facti huius ad aures transiret hominum, efficeremur ambo absque dubio opprobrium vicinis nostris, & derisio his qui in circuitu nostro sunt.

[22] Sic iuuenem diligenter admonitum in pace dimisit a se, suppliciterque Dominum exorauit, vt de pinguedine gratiæ suæ mittere dignaretur rorem benedictionis, [Pro eo orat, eiusq; declinat colloquiū.] & refrigerium spiritus sui æstuanti in camino tentationis iuueni: ne ipsa, quæ tribulationis ei materia effecta fuerat, aut peccati cuiuscumque ei caussa aut perpetuæ damnationis efficeretur occasio. Ipse vero licet pro repulsa verecundiam passus recessit; nihilominus in lubricæ mentis suæ lasciuia perseuerans, & licet corporali frequentia ei communicare tam præsumptuose non auderet, sicut heri & nudiustertius, propter id tamen vesani amoris non minus in pectore stulti æstuabat incendium. Attamen illa ab ea die & deinceps custodiebat se ab eo, & licet forte æstimaret eum correxisse errorem, & a cœpto reuocasse animum, non se tamen audebat ei credere sicut prius, in hoc non sibi parcens, sed viro.

[23] Interea caussa quædam extitit, quod ad domum cuiusdam ex consanguineis venit in sero, & post cœnam vix ab ea extortum est, vt cum amicis eadem nocte permanere vellet qui aderant, quamquam multipliciter id est elaboratum ab eis. Quid multa? Casu aduenit iuuenis memoratus in domum, tamquam amicus ad amicos, & ab amicis ad pernoctandum retentus, ipsa tamen non æquo accipiente id animo, licet dissimulante, ne aliqua caussæ suspicio a quoquam deprehendi posset aut vera aut verisimilis. Post cœnam disponitur de lectisterniis, & femina prudens cogitans quæ fortuitu cōtingere possent, lectulum sibi fieri præcepit cum altera quadam puella seorsim ab aliis in inferiori parte domus. Porro totam pene noctem illam duxit insomnem, sollicite præcauens ne si furem venire contingeret, ipsa inueniretur non vigilans; & in præiudicium pudicitiæ suffossa domo conscientiæ, damnum rei familiaris, id est, salutis incurreret. [Idem noctu ei in amica domo insidiatur.] Et ecce intempestæ noctis silentio, cum diabolus iam misisset in cor viri, vt lectulum dormientis præsumptuosus attingeret, surrexit clam de stratu suo tentare volens, si quo modo præualere aduersus feminam posset viribus, aut dolo. Ibatque palpans per circuitum domus gyrans velut amens, velut ebrius errans a vino.

[24] Cum ecce ad sonitum offendentis in nocte, ancilla Christi dormitans, non dormiens, expergiscitur, remque, vt erat, suspicata tremens ac timēs inhorruit, & præ pusillanimitate spiritus fere defectum cordis passa est. Quid tamen ageret? Quo se verteret? [Iuetta D. Virgini se commendat.] Si fugere vellet, non erat fugiendi locus: si resistere, fortior erat vir: si clamare, timebat notam infamiæ, quæ tam illi, quam sibi ad perpetuam confusionem cedere posset, si fama rei prodiret in publicum. Angustiæ ei erant vndique, & quid primum ageret prorsus ignorabat. Ingemiscens tamen in cælum, protensisque manibus ad sanctam Dei genitricem omnium miserorum spem, & refugium gloriosam Virginem Mariam, cui se attentius illa nocte commendauerat, cum tota cordis deuotione & contritione spiritus eam interpellabat, vt ei subueniret in tali ac tanta angustia animæ, & liberaret eam ab instantis necessitate temporis propter ineffabilem misericordiam suam, qua numquam deseruit sperantes in se. Factum est autem, vt hæc ea orante, & iuuene stulto pro negotio suo perambulante in tenebris, vicinus efficeretur iam lectulo, satis tamen eo obseruante ne a quoquam deprehendi posset in domo. Et ecce sicut aqua frigida animæ sitienti, sicut sanitas ægro, misero salus, naufragio stella, lumen in tenebris, Regina cæli, Domina terræ, Angelorum gaudium, hominum salus, Dei mater, [ab ea apparente defenditur.] & filia filij, Virgo Maria deuotam suam consolatum veniens in specie mulieris splendidæ faciei, & habitus, quasi de superiori domus cœnaculo in inferius per gradus cœnaculi descendere visa est, gradiens in multitudine virtutis suæ, ita vt mulier venientem ad se pleno, & vero videret intuitu: ille autem licet sonitum gradientis attenderet, videre tamen eam non potuit, quia indignum se beatitudinis huius effecerat. Hæsit tamen miser, stabatque stupefactus, quia inuaserat eum horror mentis nimis, & nesciens quo se primum vertere vel quid agere posset, tamquam fur deprehendi in furto metuens, ad stratum suum tremebundus aufugit, vix pro loco refugij vel lecto contentus ad præsens: nec apposuit vltra venire ad locum, in quo famula Christi quiescebat. Per omnia benedictus Deus, qui non derelinquit sperantes in se.

Cap. IX. De eleemosynis eius.

[25] [Iuettæ gratitudo:] Post hæc autem magis se Christo, & eius matri sanctissimæ perpetuæ virgini Mariæ perpendens obnoxiam, tamquam pro impensione beneficij, deuotiorem se ad eorum laudes & obsequia exhibuit ab ea die & deinceps: adeo quod tam in eleemosynarum collatione, quam castigatione corporis, ceterisque virtutum operibus vehementer in breui profecisse visa est. Nec sub silentio prætereundum mihi videtur, quod tantam erga pauperes compassionem habebat, quod si quandoque contingeret aliud eam non habere præ manibus quod pauperibus erogare posset, [liberalitas in pauperes.] etiam linteamina propria, vel alteram quamlibet supellectilem domus nunc particulariter, nunc integre, tam sibi, quam pueris suis distrahens, in vsus pauperum erogaret. Quod tamen patrem minime latere potuit: qui videns supellectilem domus filiæ per dies singulos magis minui, timensque ne pueros contingeret exhereditari per distractionem bonorum, quæ fiebat a matre, abstulit quidem ei filios aliquamdiu, vt rerum minus esset compos ipsa, nec vendere posset ius hereditatis ipsorum absque conscientia, qui quasi pueros a mamburnire videbatur. Quos tamen ei in breui post restituit, eo quod diutius sine eis mater esse nollet, quia tenerrime eos diligebat.

[26] Sedit autem post obitum viri sui vidua in oppido annis circiter quinque, curam habens domus, & filiorum, quos vtique educabat quanto studiosius poterat in omni timore Domini. Qui licet Domini timor initium sit sapientiæ, quia tamen perfecta nondum in ea caritas erat, quæ foras mitteret ei timorem, quæ vt nascitur, plerumque perfecta non est, metuens tam sibi, quam filiis cauere volens in posterum, de voluntate & consilio patris consensit in hoc, vt pecunia quæ sibi proueniebat ex substantiola sua, [Pecuniam suam exponit ad quæstum.] publicis negotiatoribus accommodaretur, vt supercrescentis lucri negotiantium particeps esset, sicut multi & honesti secundum seculum viri idem facere consueuerant, licet non absque b peccati, sicut nec sine quæstus emolumento. Quod tamen peccatum, quamuis modo quam graue & grande sit euidenter apparet, tunc tamen temporis aut omnino veniale æstimabator aut nullum. Cogebat insuper eam ad faciendum hoc, & cum voluntate patris, paupertatis verecundia, quam filiis prouenturam timebat, quippe qui velut orphani amisso patre, absque patris erant prouidentia, tum honestas nominis, qua plerique, etsi pauperes sint, pauperes tamen existimari verecundantur, non quod paupertatem malum esse reputent, & non a Deo, sed quia decedentibus diuitiis decedit simul & honor nominis, & fama vilescit inter affines, non attendentes illud viri sapientis:

Pauperis si læta venit, ditissima res est. [Honesta paupertas laudata.]

Itemque illud Lucani:
— — — O vitæ tuta facultas
Pauperis, exiguique laris! O munera nondum
Intellecta bene!

Audi de hoc insignem illum poetam philosophumque Boetium

Heu primus quis fuit ille,
Auri qui pondera tecti,
Gemmasque latere volentes
Pretiosa pericula fodit? [Boet. l. 2. met. 5.]

Et paullo post:

Vtinam modo nostra redirent
In * motus tempora priscos!
Sed sæuior ignibus Ætnæ
Feruens amor ardet habendi.

Ideoque

O quam felix nimium prior ætas,
Contenta fidelibus aruis!
Nec inerti perdita luxu,
Facili quæ sera solebat
Ieiunia soluere glande:
Non Bacchica munera norat
Liquido confundere melle,
Nec lucida vellera Serum
Tyrio miscere veneno.
Somnos dabat herba salubres,
Potumque lubricus amnis,
Vmbras altissima pinus.

Sed væ! quid non agis auri sacta fames? Tibi filij seculi huius seruiunt in sudore vultus sui: tuis gaudent vexari mercibus filij Adam: interdum & cum periculo corporis & animæ tibi colla subiiciunt, & dorsum inclinant quique terrigenæ & filij hominum, simul in vnum diues & pauper, masculus & femina, seruus & liber, religiosus & iniquus, secularis & professus. Et quidem ab omni conditione, sexu, & ordine curritur in facinus auaritiæ per fas & nefas; ac si dicant singuli singulis:

Occupet extremum scabies: mihi turpe relinqui est. Clamat quotidie præco noster in Ecclesia Paulus, alloquitur omnes, & a nemine attenditur, omnes enim quærunt quæ sua sunt, non quæ Iesu Christi: Est, inquit, questus magnus pietas cum sufficientia. [Timoth. 6. 6.] Nihil intulimus in hunc mundum, haud dubium, quod nec auferre quid possimus. Habentes autem alimenta, & quibus tegamut, his contenti simus. Nam qui volunt diuites fieri, incidunt in tentationem & in laqueum diaboli, & desideria multa, & nociua ac inutilia, quæ mergunt homines in interitum & perditionem. Et paullo post: Tu autem homo Dei hæc fuge. [Ibid. V. II.] Sectare vero iustitiam, pietatem, fidem. Quia sicut dicit, qui fidem veram de Deo habet, non cupit in miseriis fieri diues, nec pluris est ei mundus quam Deus.

[27] Scrutare meus o Lector, & vide quomodo sub pallio pietatis, & necessitatis titulo circumuenerit simplicitatem feminæ simplicis serpens antiquus, & inimicus generis humani milleartifex diabolus, a cuius fraude & insidiis nec Apostolo quidem absque timore esse licebat, qui ait: Timeo autem ne sicut serpens seduxit Euam astutia, ita corrumpantur sensus vestri, & excidant a simplicitate, quæ est in Christo Iesu. [2. Cor. 11. 3.] Facile potuit tentare feminam, & tentans præualere ad horam, qui ausus fuit Apostolorum Principem expetere ad cribrandum sicut triticum, & forte fecisset quod expetiit nisi pro eo orasset Christus, qui exauditus est pro sua reuerentia. Sed quid? Numquid qui dormit non adiiciet vt resurgat? Vtique, quia numquam dereliquit Dominus sperantes in se. Nullus enim sperauit in Domino, & confusus est, quoniam pius est Dominus. Cum ceciderit, ait Propheta de iusto, non collidetur. [Psal. 36. 24.] Quare hoc? Quia Dominus supponit manum suam, vt subleuet per gratiam eum qui per culpam ceciderat. [Agnoscit vsuræ iniquitatem.] Euolutis siquidem diebus aliquot, intelligens mulier fidelis per aspirantem sibi diuinitus gratiam, quod multum & in multis Deum offenderat in via hac, qua ambulabat, licet forte in simplicitate minus recta, detestari facinus illico, & abominari cœpit huiusmodi commercium; insuper & pro lam perpetratis congruenti seipsam addixit pœnitentiæ, orationibus, ieiuniis, & eleemosynis, exinde vigilantius intenta. Quia enim, vt quidam Sanctorum ait, non sufficit a malis recedere, & mores commutare in melius, nisi & de anteactis satisfaciat Domino per pœnitentiæ lamenta, cooperantibus eleemosynis, maluit iudicare seipsam temporaliter, quam æternaliter iudicari a Domino, & vindicans se de se punire satagebat, vlciscens in se, quod dolebat commisisse se.

[28] [Excusatio peccati eius.] Verumtamen non ignorans ego plerosque indignari legentes hoc opus debere, quod scripto huius tamquam peccatricis feminæ, demandari iussa sint actus & vita, quasi Dominum a femina peccatrice tangi Pharisaico more, fastuque cum Simone murmurantes Leproso; perpendant, quæso, qui huiusmodi sunt, quod nemo mundus in conspectu Dei, nec infans quidem vnius diei. [Luc. 7.] Et in carne peccati absque peccato viuere præter cursum naturæ ordinemque carnis est. In multis enim, vt ait Iacobus in Canonica, offendimus omnes. [Iac. 3. 2.] Et Ioannes: Si dixerimus, inquit, quia peccatum non habemus, nosipsos seducimus, & veritas in nobis non est. [1. Ioan. 1. 8.] Itemque Propheta: Omnes iustitiæ nostræ ante te, quasi pannus menstruatæ. Vnde quis gloriabitur mundum se habere cor? [Isa. 64. 6.] Prorsus nemo. Omnes enim peccauerunt, & egent gloria Dei, id est, remissione peccatorum, per quam Deus apparet gloriosus, cunctis peccatoribus aliis existentibus: vt indigeant cuncti remissione, ipse solus absque peccato, vt solus peccata remittat.

[29] Nec miretur quis feminam in huiusmodi commercio quasi fuisse circumuentam, quia forte non sine Dei iudicio, quod sicut occultum ita & multiplex est, hoc ei contigisse permissum est. Quid enim si lapsa per culpam est, quia resurrexit tanto fortassis melior post culpam, quanto ante culpam minus circumspecta, minusue cauta in acie stare potuit? Si femina minus præualuit contra fortem, quid mirum cum columnæ cæli, fundamenta Ecclesiæ & capita, minus fortes facti sunt in bello? Quid faceret virgula deserti, vbi concussæ & pene excussæ sunt cedri Libani? Quomodo subsisteret pauper muliercula, vbi ceciderunt fortes in bello, gloriosi terræ Principes, summique præcones Legis & gratiæ, Petrus videlicet, [Varij Sancti lapsi.] & Dauid Sacerdos & Propheta? Nec mireris si Petrum dixerim Sacerdotem, cum lapsus est: iam enim a summo Pontifice Christo Iesu vsum ministerij huius, id est, claues acceperat, & ordinem, id est, dispensationem mysteriorum primum in partibus Cæsareæ, vbi data ei a Domino est potestas ligandi pariter & soluendi in collatione clauium; secundum in Ierosolymis post cœnam Domini vltimam, vbi data ei similiter est potestas conficiendi in verbis Domini: Accipite, & diuidite inter vos, hoc est corpus meum: hoc facite in meam commemorationem; licet tamen, vt plerique asserunt, post resurrectionem Christi per eius insufflationem, & donationem sui Spiritus, vtriusque ministerij plenitudinem cum maiori quodammodo acceperit premissorum efficientia. [Matth. 16., Luc. 22.]

[30] [Cur id Deus permittat.] Et vt ad Sanctorum gloriam de Sanctorum lapsibus aliquid loquar, lapsus est eximius Prophetarum Dauid, vt nemo confidat nimis in percepta tam virtutum gratia quam gloria meritorum, sed qui gloriatur, in Domino glorietur. Lapsus Apostolorum Princeps Petrus est, vt sciret lapsoru culpis ignoscere, lapsus & ipse. Lapsus Doctor gentium est Paulus, vt vbi abundauit peccatum, superabundaret gratia. Lapsa & Apostolorum Apostola Maria Magdalena est, vt appareret benignitas, & humanitas Saluatoris nostri Dei, non ex operibus iustitiæ quæ fecit, sed secundum suam misericordiam qua saluam eam fecit. Lapsa denique & hæc mulier est, vt non glorietur in conspectu Domini omnis caro; & humilior post culpam resurgeret, tamquam iugiter habens in se vnde dolor continuus ad humilitatem eam inflecteret semper. Nihil enim, vt dicit auctoritas, ad humilitatem sic inclinat, quemadmodum peccati præteriti memoria ad pœnitentiam prouocans, cum nulla bonorum æstimatione, qua mens in vanam possit gloriam extolli. Vt est illud B. Gregorij in Moralibus: Sæpe iustitia nostra ad examen diuinæ iustitiæ redacta, iniustitia est: & plerumque sordet in conspectu districti Iudicis, quod fulget in æstimatione operantis. Vnde Dominus, vt abundaret iustitia nostra plusquam Pharisæorum, eleganter instruxit suos, dicens ad discipulos: Cum feceritis, inquit, omnia, dicite: Serui inutiles sumus; quod debuimus facere, fecimus. [Luc. 17. 10.] Et hoc ideo, quia quamdiu in hoc corruptibili carnis puluere per corpus subsistitur, nescit homo vtrum dignus sit odio an amore. Verumtamen cum septies in die cadat iustus, & resurgat; impiorum vero pedes currant in malum semel, & memoria eorum ante Deum non sit amplius; scimus tamen quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, [Etiam lapsus electis cooperatur in bonum.] etiam idipsum quod cadere videntur in facie hominum; proficit enim eis hoc ipsum, vt dicit auctoritas, ad humilitatis conuersationem & augmentum virtutis, vt humiliores resurgant, fiantque in posterum cautiores, & sciant iuxta Apostolum, videantque quomodo caute ambulent. [Ephes. 5. 15.] Sola etenim humilitas virtus est, vt dicit auctoritas, quæ custodit hominem in tentatione, vt illi non crepent in fornace, qui non habent ventum superbiæ. Sed de his hucusque dixisse sufficiat.

[31] [Profusior post in eleemosynis Iuetta.] Satisfaciens igitur fidelis mulier de commissis, vt prædictum est, contribulati cordis & corporis sacrificium Domino iugiter offerebat, carnem propriam crucifigens cum vitiis, & concupiscentiis. Et quia visum est ei bonum & vtile inde sibi Deum placare offensum, vnde offenderat inoffensum; cœpit primo Deo in pauperibus restituere, quod minus iuste metuebat se plerumque ab aliis accepisse; nihil sibi reseruare tutum rata, quod alterius & non suum extitisset. [In peregrinos benefica.] Deinde ostium suum aperuit viatori, peregrinos hospitio recipiendo & hospites: communicabatque panem suum esurientibus egenis, quorum omnium curam pro modulo suo, necessitatesque supplebat; nunc priuatim, nunc publice, vt quasi seipsam pati in singulorum passionibus singulis factis ostenderet.

[32] Ceterum, quia difficile, imo quasi impossibile est inter seculares seculariter non viuere; in mundo, qui in maligno positus, conuersari, & mente mundo non teneri, quia qui tetigerit picem inquinabitur ab ea; cogitauit femina prudens non sufficere ad perfectionem virtutis suæ dare pauperibus pro Christo, nisi & seipsam Christo impenderet: cœpit totius vitæ suæ statum, quem gerebat, quasi nihili æstimare, si non ad pensum vitæ emendatioris adhuc superadderet, sciens sibi a vero reddendum fore Samaritano, quidquid in collationem tam sui, quam eorum quæ habebat, pro Christo supererogaret, vltra id quod ad salutem sufficiebat animæ. Perpendensque de facili id non posse fieri quamdiu inter seculares viueret, [Vult solitaria vacare pietati.] (mores enim, vt quidam ait, a cōuictu formantur:) nec posse perfecte se habere cor sursum nisi & facietenus relinqueret mundum, & ea quæ in mundo sunt, cœpit concupiscere aliquem solitudinis locum, vbi reliquum vitæ suæ tempus redimeret, astricta magis eius seruitio, cui seruire regnare est.

[Annotata]

* mores.

a Id est, tueri. Mamburnus, mandiburnus, manburnus, mandiburgus, tutorem significat pupillorum, patriæ aut vrbis curatorem, quibusdam locis Aduocatum vel Procuratorem fisci regij, aut vrbis Syndicum. Etymon Teutonicum est, a mondt quod os significat, & bar siue baer, quod paratum, præsens, nudum, apertum; quia os esse debeat publice iis, quorum tutelam, siue mundium, mundiburdium, mandiburdium suscepit. Consule Kilianum, & Matthiam Martinium in Lexico.

b Si periculi particeps sis, aut id iusta æstimatione redimas, nec aliunde negotiatio illa tuo statui vetita sit, nullum admittes peccatum; vt pulchre exponit Lessius de iure & iustitia lib. 2. disp. 25. dub. 3. & pafsim nostri Theologi: licet alij quidam dissentiant.

Cap. X. Quomodo abrenuntiauit seculo,
& seruiuit leprosis.

[33] [Leprosariū Huense.] Erat in territorio eiusdem villæ locus haud procul extra muros super Mosam fluuium, vbi mansio erat infirmorum, qui vulgo dicuntur leprosi, vnde & locus nomen accepit. Fuit in eo loco ecclesiola quædam vetus, & præ nimia vetustate sui pene casum minitans, in qua interdum Missarum agebantur sacramenta infirmis, licet raro. Nam quia pauper erat locus, & nulli Ecclesiæ redditus, vix inueniebatur qui Missam in loco celebrare vellet, aut bis in hebdomada, nisi religiosi quique Sacerdotes, quos interdum deuotio eo trahebat, aut caritas inuitabat. Nempe cum essent numero breui & paucissimi incolæ eius loci, aut rarus esset tunc temporis qui leprosis communicare, ne dicam seruire, dignaretur, cogitans mulier religiosa, adhuc pene iuuencula, vtpote annorum circiter viginti trium, quod sicut inter cuncta humanitatis officia, nihil vilius quam seruire leprosis, ita & nihil huic excellentius merito, recordataque scripturæ dicentis: Quanto magnus es, humilia te in omnibus; cœpit velle ex toto se ad eosdem transferre infirmos, relictis omnibus quæ possidebat, vt & vilior in conspectu fieret hominum, & gratiosior in conspectu efficeretur Dei, qui humilia respicit, alta vero cognoscit a longe. [Eccli. 3. 20.] [Studiosa humilitatis Iuetta.] Petebat enim semper a Domino præ cunctis virtutibus virtutem humilitatis veræ, quæ religionis fundamentum est stabile: nec exterius periclitari quis de facili posset per culpam, cui humilitas iugis in corde, beneficium virtutis intro semper impēdit. Denique vt humilis humilior fieret adhuc, (humilibus Deus dat gratiam) coram humilibus, id est, leprosis, & decumbentibus humiliare se voluit, cunctorum necessitatibus humiliter subseruiens, vt semper eam humiliorem efficeret intus quotidiana seruitus, foris repræsentatio ministerij vilis. Sed quid diutius immorer dictis, cum factis illa moras omnes abruperit? Quod pio conceperat animo intus, cito extra perducere ad effectum voluit, ne propositum tam salubre, tentatio vlla rei alterius disturbaret, aut vitæ sollicitudo præsentis alteraret, quia temporaneus nimis nemo, tardus vero omnis esse potest ad opus bonum: sæpe enim nocuit differre paratis.

[34] [Seruit leprosis, omnibus admirantibus.] Dispositis ergo rebus, domo, & filiis, inuitis amicis omnibus & patre, quia mater iam dudum eius religiosa vita discesserat, ad memoratum se locum transtulit admirantibus vniuersis totius habitatoribus villæ, mulierem iuuenculam, quæ in meliori statu consistere secundum seculum videbatur vitæ, diuitiarum, & ætatis, spreta mundana gloria, tantam appetere miseriam, & miseriam omnibus miseriis grauiorem, videlicet seruire, & cohabitare leprosis. At illa quasi tunc primum viuere & esse inciperet, accinxit fortitudine lumbos suos, & roborauit brachium suum per omnia, & in omnibus viriliter agens circa frequens ministerium infirmorum, & in tantum humiliauit se in oculis omnium; vt etiam ea quæ viles personæ agere dedignabantur seruitutis officia, ipsa vultu hilari, & fide non ficta perficeret.

[35] Dilatataque est intantum fama nominis eius in breui, [Confluunt multi ad eam videndam.] quod ab omni circa regione venirent ad eam personæ venerabiles vtriusque sexus, & religiosi videre eam. Videbant siquidem eam ponentem infirmis mensam, fundentem aquam manibus, insuper & pedes manusque leprosorum lauantem, cum ipsimet eos lauare non possent; vestimenta eorum lauantem & excutientem, leprosos decumbentes lectulo ponentem, de lectulo leuantem, & cuncta sancta obsequia fideliter exhibentem, & indefesse cum tanto studio, & reuerentia, vt in omnibus esse Christum crederet, & Christum reuereri videretur in singulis. Super hoc multi intuentium compungebantur, multi eius exempla imitari gestiebant, multi virtutis eius amore accendebantur ad faciendum simile: quidam etiam ex iis qui videbant, aut in seculo efficiebantur meliores, aut sanctæ conuersationis studium relicto seculo amplexabantur: plures quoque, qui quod videbant imitari non poterant, precabanbantur ei prospera, & perseuerantiam in iis omnibus, omnes tamen ædificabantur in melius in eius aspectu & alloquio, licet non æqualiter omnes, sed vnusquisque in suo ordine, prout Deus vnicuique diuisit.

Cap. XI. Quomodo ipsa optauit fieri leprosa.

[36] [Optat fieri leprosa.] Nec sub silentio prætereundum videtur, quod vt magis a Domino posset mereri sancta mulier, suppliciter Deum exorabat, vt si de eius gratia fieri posset, efficeretur & ipsa leprosa, vt nihil ei in virtutis deesset consummatione & gratia; mundoque huic magis efficeretur vilis & despecta. Siquidem huius rei desiderio & gratia manducabat & bibebat cum leprosis, lauabatque se de aqua balnei ipsorum: minuebat quoque eis ipsamet sanguinem, vt sanguine eorum inficeretur, vt sordes attraherent sordes, & lepra efficeret lepram, & morbus traheretur a morbo. Vide, quæso, humilitatem mulieris humillimæ. Vide eam quæ sufficit, eam quæ abundat, eam quæ superabundat: sufficit in eo quod leprosis cohabitabat, abundat in eo quod seruiebat, superabundat in eo quod vt leprosa & ipsa efficeretur optabat. Vide fidem firmissimam, certissimam spem, caritatemque perfectam in omnibus. Vide, quæso, feminam plusquam virum agentem. Considera laborem, sollicitudinem approba, commenda intentionem, propositum lauda, amplectere studium, virtutem imitare, [Vndecim annis seruit leprosis.] congaude deuotioni, desiderium sequere, admirare perseuerantiam in his omnibus; perseuerantiam dico non diei, non anni vnius aut duorum, sed continue annorum circiter vndecim.

[37] Inter hæc tamen sedulæ officia seruitutis, & lippitudines Liæ, non obliuiscebatur Racheliticæ pulchritudinis: sed velut Moyses nunc in castris populi sollicitudinem gerens, [Semper intenta orationi.] nunc in tabernaculo fœderis Dei expectans responsa, quidquid ageret foris, intro tamen semper ipsa eadem perseuerans, non diebus, neque noctibus vacabat a colloquiis diuinis & oratione. Et licet circa frequens ministerium Marthæ foris videretur occupata semper, & turbari erga plurima; cum Maria tamen æternæ veritatis contemplationi intus semper intenta, pulchra varietate distinguebatur a singulis: ita quod si in officio Marthæ eam videres, semper Martham æstimares, si vero Mariam, alteram quam Mariam semper equidem esse minime dubitares. In his autem omnibus tantam ei Dominus contulerat gratiam, vt qui semel eius vsus fuisset colloquio, vix ab eius consortio diuelli posset. Vnde & factum est vt plures tam de memorato oppido, [Varij eam imitantur.] quam de villulis circumiacentibus viri & feminæ, dulcedine familiaritatis ipsius allecti, relictis quæ habebant in seculo, ad eundem se transferrent locum, plerique etiam cum rebus suis vt eius fruerentur alloquiis & disciplinis instituerentur.

Cap. XII. Quomodo spiritum habuerit prophetiæ frequenter.

[38] [Prædicit amplianda leprosorij ædificia &c.] Verum cum locus idem diuitiis pauper & omni abundans rerum penuria, ædificiaque aut pauca aut semidiruta; nihilominus tamen confortans beata mulier vniuersos, Viriliter, inquit, agite & confortetur cor vestrum in Domino, quia adhuc modicum, & faciens faciet Dominus misericordiam suam cum domo hac, & dilatabit terminos eius, & ædificabitur Domino ecclesia grandis in loco isto. Et erunt Sacerdotes psallentes in ea iugiter, & construentur ædificia de nouo omnia, morabunturque in eis conuentus diuersorū, & prosperans prosperabitur locus iste, & erit sublimis memoria eius in terra hac, seruieturque in eo Domino in sāctitate & iustitia coram ipso omnibus diebus vsque in æternum. Verumtamen ne nos mora terreat quasi deferri debeant quæ prædico vobis, vsque in senectam & senium credite in Deum, & scitote pro certo quod oculi mei videbunt hæc quæ prædico; nec enim præteribit generatio hæc donec omnia fiant. Visa sunt autem omnia hæc ante oculos audientium tamquam deliramenta aut somnia dormientium, quia numquam aut vix contingere posse sperabant diebus suis, quod mulier prædixerat fidelis. Quomodo autem id præscierit, manifestum est, quia Dominus ei reuelare dignatus est. Quando autem aut quali ordine hæc ei sint ostensa, quia humilitatis caussa aperire cuiquam noluit, nescitur vsque in hodiernum diem. Constat autem certissime, quod spiritum prophetiæ frequenter habuerit a Domino, sicut in sequentibus euidenter poterit intelligi.

Cap. XIII. De conuersione patris eius
ad Dominum per eius merita & orationes.

[39] [Orat pro patre.] Interea orante Beatissima ad Dominum vt illuminaret oculos patris sui, ne quando obdormiret in morte miserabilis vitæ, quam gerebat; exaudiuit Dominus orationem eius, misitque de excelso ignem in ossibus patris eius, & spiritum ei compunctionis immisit, quo & præteritorum actuum suorum pœnitudine repente est correptus, & cōcepit affectum vitæ suæ emendandæ in melius spiritumque timoris Dei. Subitoque mutatus in virum alterum, [Conuertitur pater eius.] abrenuntiare seculo totaliter voluit: sed quia hoc sine Episcopi licentia & assensu fieri tutum sibi fore non est arbitratus, vtpote rerum suarum dispensator; nactus tandem opportunitatem loci & temporis, Episcopum adiuit, aperuitque ei supplex intentionis suæ propositum, & quidquid habebat in cordis desiderio humiliter eidem exposuit. Qui intelligens ex voluntate labiorum ipsius cor eius visitatum a Domino, licet carere ipso difficile posset in suis negotiis, noluit tamen bonum eius propositum, quod ad salutem pertinebat animæ, impedire, propter aliquod lucri emolumentum temporalis, licentiamque ei, quam postulauerat, benigne annuit.

[40] Attamen diligenter eum admonuit, ne districtioris vitæ sibi propositum assumeret tam præpropere, ne voti eum contingeret pœnitere forte, & fieret nouissimus error peior priore: consuluitque ei vt se transferre vellet ad a Nouum-monasterium, [Consilio Episcopi experitur prius religiosum institutum.] claustrum ordinis regularium, situm in suburbio prædicti oppidi, vbi per aliquod tempus degens cum Fratribus sustineret, donec videret vtrum processu temporis sufferre posset rigorem disciplinæ arctioris; & in hoc saluti eius consulens, quia bene nouerat complexionem viri: timebat enim valde Episcopus ne non pati diu deberet alicuius professionem ordinis. Annuit ille consilio & monitis Episcopi: assumptumque hominem secum Episcopus ipsemet ad cœnobium vsque perduxit, & cum summa diligentia eum Patri monasterij, necnon & Fratribus commendatum dimisit, rogans & præcipiens vniuersis, vt tantum ei honoris & gratiæ impendere singuli studerent, quantum suæ ipsius personæ si præsens esset cum eis. Et statim factum est ita.

[41] [Honorem fugiens discedit e monasterio.] Porro procedente tempore, videns quod nimius ei honor exhiberetur a Fratribus, quodque laute nimis viueret & laxe, tam in vestitu, quam in victu; nec hoc expedire eo quod homo erat peccator, & indigeret pœnitentia, accepta licentia a Patre monasterij, de consilio filiæ, cellulam sibi construi fecit in latere ecclesiolæ, vbi mansio erat infirmorum & filiæ, [Vult se recludere.] in qua perpetuæ reclusioni se mancipare disposuerat, ad luenda & diluenda per pœnitentiam peccata quæ commiserat. Reminiscens tamen voti quod aliquando B. Iacobo vouerat, videlicet quod eius inuiseret limina in Hispaniis, [Peregrinatur ad S. Iacobū.] primum ire disposuit, post reditum suum a B. Iacobo, reclusurum se in cellula memorata proponens, sicut filia pariter & ipse condixerant. Sed secus factum est, quam condictum: nam etsi homo proponat. Deus disponit, & multo disponit Deus homini melius, quam homo proponere possit, quamuis plerumque bonum videatur homini quod proponit. Rediens enim homo completo peregrinationis voto, mutauit consilium, sed non propositum, [Fit monachus Villarij.] nisi forte in melius, consilioque vsus saniori tam religiosorum, quam filiæ, intrauit ordinem Cisterciensem, & deposito veteri homine cum vestibus suis, induit nouum in cœnobio Villariensi: vbi postmodum religiosam valde vitam ducens, [Pie & austere viuit.] & probatus factus per omnia, in pace & pœnitentia laudabili diem clausit extremum. Inuenta sunt autem in corpore defuncti aspera pœnitentiæ indicia, quibus viuens fuerat vsus homo Dei, id est, cilicium ad carnem, & cinctoria quædam ferrea, quibus carnem suam mundo huic crucifixerat, & mundum sibi, vt eius spiritus soli viueret Deo.

[Annotatum]

a Est id iuxta muros Huenses, a Petro Eremita ædificatum, vt 8. Iul. ad eius vitam dicemus.

Cap. XIV. Quomodo includi se fecit ancilla Domini Iuetta.

[42] [Senior Iuettæ filius fit monachus in Aureavalle.] Sic patre, sic filio, qui in albis decesserat, ad sedes transmissis feliciter æthereas, senioreque filio destinato similiter in monachum ad Ecclesiam a Aureævallis, ordinis Cisterciensis, quasi exoneratam se sentiens a cunctis vitæ sollicitudinibus præsentis, sub districtioris adhuc voti proposito mulier deuota Domino seruire disposuit; omissoque ministerio Marthæ, in partem Mariæ, quæ optima est, totam se contulit: atque in cellula, quam patri secus ecclesiam construxerat, per manum venerabilis viri Abbatis Aureæ-vallis, [Ipsa includi se curat.] qui præsens tunc aderat, se fecit includi, columba Christi iam reipsa & quasi specietenus fieri incipiens, in foramine petræ & in cauerna maceriæ. Exultauit siquidem eo die quasi in die desponsationis, quasi in die lætitiæ cordis sui, ac si Christo iam obuiam ferretur in aera: cœpitque cum tanta lætitia cordis sui accingere lumbos suos fortitudine ad currendam viam angustam & arctam quæ ducit ad vitam, ac si nihil esset quidquid pro Christo ante fecerat; vt quasi factis dicere videretur, Nunc cœpi, sicque facta est hæc mutatio dextræ Excelsi.

[43] Posteriorum igitur oblita totisque se viribus in anteriora extendens, sequebatur ad palmam supernæ vocationis: cum ecce diabolus videns propositi eius constantiam, & quasi eam obfirmasse faciem suam vt iret Ierusalē, sumpto sibi in auxilium vniuerso Amalec, qui populus interpretatur lingēs, id est, [Varijs tentationibus impugnatur.] vniuerso genere cogitationum malarum, delectationumque carnis, cunctisque vitiorum agminibus, quibus impediri potest iter salutis, dedit se obuiam ancillæ Dei, vt si corpore non posset, vel corde saltem cogeret reuerti eam super ollas carnium Ægypti, quibus tanto perniciosius quanto delicatius in Ægypto mundi huius fuerat enutrita. Verum ipsa perpendens victoriam fieri non posse vbi pugna non est, nec coronari posse quemquam nisi vicerit, quia non coronabitur nisi qui legitime certauerit; sciensque fidelem esse qui repromisit dicens: Non te deseram neque derelinquam in tempore malo. [Hebr. 13. 5.] Fidelis enim, ait Apostolus, est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione prouentum, id est, virtutis augmentum, vt non solum sustinere possitis sed & vincere; sumpsit in omnibus scutum fidei & orationis, in quo omnia tela inimici ignea patienter excepit & extinxit. [I. Cor. 10. 13.] [Corpus macerat.] Et quia incentiuum carnis & cogitationis iniquæ dæmonium non eiicitur nisi in oratione & ieiunio; castigabat corpus suum, & in seruitutem illud redigens, carnem spiritui, ancillam dominæ seruire cogebat, mundum crucifigens sibi, vt nec mundum diligeret, nec ea quæ in mundo sunt; & se crucifigens mundo vt mundus nihil suum in ea recognosceret, velut in duobus mortuis neuter neutrum videt.

[Annotatum]

a Aurea-vallis, vulgo Orual, ordinis Cisterciensis Abbatia in Ducatu Luceburgensi, tribus fere ab Iuodio oppido leucis.

Cap. XV. De visione prima quam vidit,
& quomodo per beatam Virginem Mariam liberata est.

[44] Sed o quam occulta iudicia tua, o stelliferi conditor orbis! o quam inuestigabiles viæ tuæ Domine Deus! Venite & videte omnes qui timetis Deum, quam terribilis in consiliis super filios hominum, quam terribilia opera eius, & omnes viæ eius iudicia: & quis cognoscet ea? Ecce enim vt iustus iustificetur adhuc, & sanctus sanctior fiat, bonus melior, & melior optimus, apposuit Dominus facere cum ancilla sua misericordiam & iudicium: & non solum propter eam sed propter nos, vt quæcumque facta sunt ad doctrinam nostram facta sint, quia sæpe corripitur iustus vt timeat peccator:

Nam tua res agitur, paries cum proximus ardet loquitur Poeta. Ecce post diuturnam & laudabilem conuersationem vix vlli imitabilem, post iuges corporis afflictiones & lacrymas, post tantum pœnitentiæ rigorem & virtutum gratiam, [Monetur diuinitus vt pœnitentia peccata leuia expiet.] monetur ad satisfactionem adhuc de præteritis; & heu! vt modo se habet mundus iste, de minimis. Quid est quod agitur dominator Domine? Homicidia & facta excessuum enormium luisse poterat mulier hæc, & tu de minimis eam sollicitas, quasi nondum de leuioribus tibi sit satisfactum, grauioribus certe deletis per pœnitentiam iam dudum. Magna remisisti quia misericors es, & cur minora non condonas? Sed proprium tibi est mirabilem esse in Sanctis tuis, inuestigabilem in operibus, inperscrutabilem in iudiciis: temerarium vero homini, mirabilium tuorum discutere velle profundum. Iustus quidem tu es Domine Deus, si disputem tecum; iustus, & rectum iudicium tuum, quia mirabilem te esse nihil est aliud quam Deum esse, & Deum te esse nihil est aliud quam esse mirabilem.

[45] Igitur excursis diebus aliquot, postquam habitare secum cœpit in cellula, nocte quadam, cum post orationes & lacrymas lectulo reclinasset caput, rapta per spiritum vidit, & ecce Filius hominis baiulis descendens manibus, sedit tamquam Iudex ad iudicandum, adstantibus in circuitu eius diuersis Angelorum ordinibus. Vidit etiam a dexteris sedentis in throno considentem Iudici feminam reuerendæ faciei & habitus, [Videt Christum quasi ad iudicandū consedisse.] quæ inæstimabili decoris gratia transcendere videbatur omnem mundi pulchritudinem, vt merito nil aliud posset æstimari quam illam esse, cuius pulchritudinem sol & luna mirantur, Regina cælorum, Angelorum Domina, mater Dei, gloriosa virgo Maria.

Cuius ad imperium, vt quidā ait, cælestis regia pēdet. Quid plura? dies illa iudicij, dies iræ, tribulationis & angustiæ iudicandis, nec quispiam inter omnes reperiri poterat qui non ad iudicantis aspectum horroremque iudicij contremisceret.

[46] Discussumque est de actibus singulorum singulis, donec iudicium ad ipsam in ordine deuolutum est. Illa quomodo aut quid Iudici respondere posset ignorans, grauem pro quodam commisso sententiam ferendam contra se cognouit in spiritu, & intremuit cœpitque flere amarissime. Quid faceret? quo se verteret a facie imminentis sententiæ, cum non pateret fugiendi locus? Erexit tandem ad considentem Iudici misericordiæ matrem oculos humefactos a fletu, & vt sui misereretur, supplex manibus expansis ad eam cum gemitu postulare cœpit, affectibus oculorum & cordis, quia appropinquare ei, vt sibi videbatur, aliter non poterat. [Intercedit pro ea ne tristi feriatur sententia, D. Virgo.] Quid multa? Appropinquabat hora vt tristis in eam sententia ferretur: & ecce surrexisse visa est de solio gloriæ suæ mulier quæ sedebat in dextris, & ante thronum Iudicis filij sui vnigeniti humillime procumbens, vt ancillæ suæ misereretur, rigoremque iudicij vertere dignaretur in misericordiam, affectuosissime rogare cœpit. Iudex quasi faciem auerteret indignans, grauiter peccasse feminam in se, & digne meruisse pœnam concionabatur cum matre. Cum e contra mater, Verum est, inquit, o fili, quod peccauit quidem a diebus iuuentutis suæ, sed digne satis peccata per diuturnæ luit lamenta pœnitentiæ: licet peccatum, pro quo nunc patitur, singulariter forte sicut debuit non deplanxerit, quia ignorans peccauit, & peccati sui magnitudinem non plene cognouit vsque modo. Sed mihi, quæso, peccatum & peccati pœnam condona, fideique meæ dimitte eam quæ peccauit: non enim separabor a te, donec cum remissione peccati impendas ei beneficium amoris tui & effectum gratiæ. Sed quid est vel esse potest quod matri filius, sponsus sponsæ, amicus amicæ, caro sanguini valeat denegare? [Consolatur eam D. Virgo: cui a filio cōmendatur.] Os enim ex ossibus eius, & caro de carne eius est. Fiat, inquit Filius, o mater, quod petis: ego quidem ei peccata remitto; ipsam vero tibi committo, tuo nomini tuoque eam specialiter assignans amori & obsequio. Et ex illa hora accepit eam misericordiæ mater in sua, blandeque consolans lugubrem, & per manus illam assumens, manibus Filij repræsentat, qui osculo oris sui eam sibi reconcilians, reddidit eam matri suæ, Mater, inquiens, ecce filia tua: hanc tibi commendo, velut propriam, velut ancillam perpetuo peculiarem: hancque vt tuam custodi, protege, & guberna. Hæc eo loquente solutum est iudicium, cessauit visio, restitutaque sensibus corporeis mulier fidelis est. Et qui audiuit ex ore eius testimonium perhibuit, & scimus quia verum est testimonium eius.

[47] [Quod fuerit peccatū ei in iudicio obiectū.] Porro si scire quis velit quid vel quale extiterit peccatum, pro quo tam grauis eam manebat sententia, illud idem esse arbitror quod in primordiis libri huius commemorauimus, videlicet quod, vt a lege viri libera effici posset, mortem viri vltro expetierat: quod tamen peccatum, quia inter peccata cogitationis vel voluntatis illicitæ comprehenditur, quasi vnum de leuioribus aut corrigere neglexit, aut confiteri tamquam obliuioni traditum; maxime cum in eius intentione non perseuerauerit forsitan diu. Constat tamen quod ex visione hac non mediocriter profecerit in perfectione virtutum, & cautior facta est postmodum in cunctis operibus suis.

Cap. XVI. De humilitate eius magna.

[48] Recordabatur siquidem dierum adolescētiæ suæ, & delicta iuuētutis suæ commemorans, [Semper peccatorū suorum deinceps memor.] singula quoque districta animaduersione discutiebat; ita quod etiam in pluribus agnosceret culpam, vbi culpa non erat; grauiter excessisse se conquerens in singulis. Et sic semper proponebat sibi peccata quibus peccasse se confitebatur Domino, necnon plerisque Sacerdotibus, qui eam deuotionis caussa veniebant inuisere, semper peccata sua replicabat, vt pro se Dominum exorarent suppliciter deprecabatur. O humilitas quam vera! quam rara in cordibus filiorum Adam! quam mirabiliter & diffuse in corde Sanctæ huius pleno gurgite superenatas, vt etiam descendat super nos memoria abundantiæ suauitatis tuæ, qui elongauimus a te nimis, & manemus in loco horroris per defectum gratiæ, & vastæ solitudinis, per raritatem virtutum & diuersas vitiorum facies & occursus! Ecce enim beata mulier indulta sibi remissione peccatorum omnium, vt audistis, non se in vanam extulit gloriam, non est exaltatum cor eius, neque ambulauit in magnis, sicut quidam iactare se de huiusmodi in conscientiis solent & gloriari apud se; sed secretum suum sibi celare voluit, nec alicui illud propalare in finem, vt humilius de se sentirer semper dum nulli eius innotesceret meritum, qui aut laudis eius præco aut virtutis existeret prædo. [Alios rogat vt pro se orent.] Deprædari enim, ait quidam, desiderat, qui publice thesaurum suum in via portat. Idcirco femina humilis venientibus ad se suum semper exponebat defectum, aut si quid minus bene minusque aliquando gesserat perfectum, vt sicut in ore extra, sic in corde intus haberet, vnde dolorem suum plangeret semper, & talem se seruaret intus qualem se foris ostendebat; vt humilis in oculis Domini, in oculis suis, & in oculis quoque esset hominum. Sic excrescebat in virtutibus per dies singulos: nec tamen bona, quæ agebat, bona reputabat; quia nescire se dicebat vtrum placeret Deo quod agebat, licet bonum sibi forte videretur, & bonum illud homines æstimarent. Vnde bonum quod operabatur, quamuis operaretur in spe, tendebat tamen semper ad amplius: tantoque se efferebat altius ad perfectionis culmen, quanto se minus ascendere virtutum conquerebatur gradibus; nec sursum se cor habere ad Dominum, a quo tamen numquam aberat per sancti amoris desiderium, quia qui adhæret Deo vnus spiritus est.

Cap. XVII. Quod cibum & potum sumebat in pondere & mensura.

[49] [Cibum & potum, etiam aquæ, sumit in mensura.] Praeter hæc omnia, cibi & portus tam districtam sibi abstinentiam indixerat, vt ipsum panē, quem edebat, & potum, cuiuscumque esset liquoris, etiam aquæ, qua frequentius vtebatur, die nulla sumere vellet nisi in pondere & mensura, ne plus minusue sumens vna die quam altera aduersarium sibi suscitaret in carne propria, dum curam carnis ageret in desideriis. Vnde & factum est quod tanta eam membrorum debilitas & cordis pariter defectio inuasit, quod nisi de consilio virorum prudentium religiosorumque, [Magnam debilitatem contrahit.] qui eam visitabant, & maxime eorum qui ex auctoritate habebant ei præcipere, paullatim a rigore propositi temperasset, (quod vix tamen ab ea extortum est, licet summo cum labore) deficiente in ea natura, prorsus defecisset & corpus iam pene emortuum. Proponebantur ei siquidem quam plurimæ Patrum auctoritates & Scripturarum testimonia a Sacerdotibus & viris litteratis, quibus eius animum ad dispensationem tenendæ discretionis inflecti posse sperabant.

Cap. XVIII. De virtute discretionis incidentia
quædam satis necessaria.

[50] Temperantia enim, vt ait auctoritas, in omni bono opere opus est, vt cœptum obsequium gradatim prouehatur potius quam per inconsiderantiam minuatur. [Tim. 5. 23.] Vnde Apostolus Timotheum instruens, Modico, ait, vino vtere propter stomachum & frequentes tuas infirmitates. [Necessaria discretio & moderatio.] Super quem locum dicit B. Augustinus: Prudenter sibi Deus seruiri vult, non vt nimia abstinentia debilitetur quis, & post medicorum suffragia requirere eum necesse sit. Item in regula, Carnem, inquit, vestram domate ieiuniis & abstinentia cibi & potus, quantum valetudo permittit. Itemque Hieronymus: Tantum tibi ieiuniorum impone, quantum sufferre possis. Et Apostolus postquam exhortans in epistola ad Romanos fideles dixerat: Obsecro, fratres, exhibere vos corpora vestra hostiam viuentem, sanctam, Deo placentem; consequenter addidit dicens: Rationabile obsequium vestrum, id est, cum discretione faciatis quæ præmisi, ne quid nimis, sed cum temperantia castigetis corpus, ne naturæ defectu dissolui cogatur, sed vitijs mori. [Rom. 12. 1.]

[51] Et quia scriptum est: Omnia fac cum consilio, & post factum non pœnitebis; cœpit tandem mulier sancta acquiescere religiosorum consiliis, [Iuetta moderationem admittit.] quæ tantis Scripturarum auctoritatibus fulciebantur manifestis, didicitque obediens esse in iis, in quibus primum obedientiam huiusmodi autumauerat non habere meritum, vixitque postmodum tanto religiosius quanto seruiebat Domino sapientius. [Eccli. 32. 24.] Nec scandalizentur, quæso, auditores mei in eo quod paullulum mulier hæc a cœpto rigore temperauit, quorumcumque persuasione aut monitis, tamquam inconstantiæ argui possit; sed attendant quod huiusmodi retrogressus non est decidiuus, quasi de bono ad malum, de magno ad minus, & ideo de virtute ad vitium: sed processus potius dici debet in virtutibus; eo quod quantumeumque videatur magna virtus quælibet, si discretione non gubernetur nec virtus esse potest, nec virtutis materia. Discretio enim cum virtutum omnium mater dicatur & sit, quanto se magis quisque elongat ab ea, [Qui discretionem negligit, recedit a Deo.] quæ summa virtutum virtus est, tanto magis inclinatur ad vitium quod contrarium est virtuti: & quanto vicinior vitio efficitur, tanto se magis elongat ab eo qui Dominus virtutum & Rex gloriæ est.

[52] Et sicut nihil iocundius est, quam esse cum Deo qui summum bonum est, sic nihil infelicius est quam esse sine ipso, cum quo non esse triste malum & summa est miseria. Non enim, vt quidam ait, [Discretio a Scriptura, Patribus, & Ethnicis laudata.] esse cum eo qui vita est & omnia est, prorsus nec viuere nec esse est. Quod autem nimius abstinentiæ rigor non tam virtus quam vitium sit, audi quid dicat Scriptura: Noli esse nimium iustus, quia est iustus qui perit in iustitia sua. Vnde B. Augustinus: Quisquis rebus prætereuntibus restrictius se agit, quam se habeant mores eorum, cum quibus viuitur, aut intemperans aut superstitiosus est. [Eccle. 7. 16. &17.] Qui vero sic eis vtitur, vt metas excedat bonorum inter quos viuit, aut signum est aliquid, aut omnino flagitiosus est. Et vt paullulum audiamus vel Ethnicos de commendatione discretionis, audi quid dicat Poeta.

Virtus est medium vitiorum vtrimque redactum. Itemque:
Est modus in rebus, sunt certi denique fines,
Quos vltra citraque nequit consistere rectum:

Sed
— — — medium tenuere beati.

Numquam enim diabolus tam facile religiosorum perturbat animos, sicut per speciem boni, quia tanto minus eius cauentur insidiæ, quanto minus attenditur sub specie latere virtutis, qui & transfigurat se in Angelum lucis, vt minus fugiatur, & perniciosius animas electorum pertrahat ad præcipitium. Vnde vniuersas artium eius insidias, quas nulli hominum sensus comprehendere possunt vel ad plenum intelligere nisi per Spiritum sanctum, adeo beata mulier suspectas semper habebat, vt in omnibus viis suis consideraret diligenti studio omnes operum suorum gressus & semitas, vt saltem in his, in quibus tentator locum aliquem malignandi inuenire posset, diutius non persisteret si vel ea quoquo modo inchoasset.

Cap. XIX. De malignitate & conuersione filij sui.

[53] Qvapropter videns se diabolus nihil posse proficere in Sancta Dei, ad callida se vertit argumenta malitiæ & nequitiæ; domesticum & familiare suscitans ei malum in carne propria, [Filius eius dissolute viuit.] id est, in filio, qui adhuc foris erat in seculo cum amicis, vt mens intenta filiolo aliquantulum tēperaret a Dei laudibus, tamquam quæ filij vteri sui mater misericors obliuisci non posset. Is enim filius male adultus, mox vt infantiæ exuit annos, in sensum reprobum totum se ipsum contulit: & quidquid habebat vel habere poterat in vsus expendebat pessimos, cum coætaneis iuuenibus æque lasciuis, quibus luxus cordi est & amare vitia, quos quasi victor iam omnium, omnes immanitate scelerum superabat. Qui tandem diu in criminum vitioso mari nauigans, decidit in Scyllam desperationis miser, vt nihil omnino intentatum relinqueret, quidquid luxurianti occurrebat animo. Quid plura? De multis & maximis vitæ suæ periculis frequenter erutum, matris orantis pro eo iugiter orationes conseruabant, & merita, de quibus quandoque & præter spem hominum vtcumque euasit semper impunis.

[54] Demum nuntiantur matri actus & vita infelicis filij, quem mater vellet ante mortuum aut se numquam genuisse, quam vitam nuntiari sibi de eo huiusmodi. Instat tamen orationibus, rigatur lacrymis, affligit corpus, humiliat animam, tundit pectus, vellit caput, torquetur intus & extra pro filio obnoxio mater innoxia, duo offerens, vnum optat e duobus, aut mortem sibi, aut filio vitam; vitam dico, non qualemcumque, sed vitam qua Deo viuitur. Nulla enim mors amarior ei esse poterat, [Orat pro eius conuersione mater.] quam omni morte grauior vita quam ducebat filius; nec spiritui eius bene esse poterat, quamdiu caro de carne eius, id est filius, tam pessime viuens, membrum esset diaboli, refuga Dei, incentor malorum, bonorum persecutor, filius perditionis sibi, matri lapis offensionis, & petra scandali proximis. Sic equidem exercebatur & scopebat spiritum suum, laborabatque denuo parturire gestiens vt pareret Deo, quem mundo pepererat prius, fieretque filius Dei per adoptionis gratiam, qui seruus peccati & filius erat iræ ex propriæ merito iniquitatis. Aperit nunc amicis dolorem, [Et alienas preces implorat.] quem intro patiebatur pro filio: nunc aduenientes quosque ad se consolandum precatur, hortatur singulos, vniuersos deuotissime exorat, vt pro moriente filio Dominum interpellent, tanto celerius exaudiri sperans pro misero, quanto plures plurium pro eo Domino offerrentur preces & vota.

[55] Inter hæc tamen rogat filium adduci ad se: vocatus adest ante fenestram cellulæ ancillæ Christi, cruenta bestia. Alloquitur filium mater, arguit, increpat, obsecrat cum omni humilitate & modestia, producit lacrymas indices doloris interni; [Aduocatum ad se filium monet.] & in quanta sit amaritudine anima eius intus, quia verba sunt mentis signa secundum Grammaticos, ex signis facile coniici poterat exterioribus. Ad vocem igitur gementis, & defluentes per maxillas lacrymarum riuulos, velut ad hircini stillicidium sanguinis, scinditur obstinati cordis adamas, mollitur affectus, inclinatur ceruix, lentescit rigor pertinax, compungitur peccator, fatetur culpam, agnoscit errorem, precatur veniam de præteritis, spondet de futuris spem meliorem correctionis secuturam in breui: vexatio quippe matris intellectum dabat auditui eius, licet ad tempus. Timebat etenim si diutius sineret iis doloribus propter se affici matrem, cuius sanctitatem nouerat iam dudum, ne iudicium diuinæ vltionis eum in eo quo erat loco prosterneret, vnde etiam præter fugam nihil meditabatur. Ideoque quanto citius potuit, accepta a matre recedendi licentia, quia nulla societas luci ad tenebras, consolatur mœrentem, rogat vt a lacrymis temperet & parcat vltra doloribus: demumque vt excusaret excusationes suas in peccatis, caussas malorum adscribit partim adolescentiæ, [Is ficte spondet emendationem.] partim sociis criminum, tamquam qui ipsum vltro allicerent ad vitia: nec amodo sollicitari eam debere de sui ad Dominum conuersione, eo quod bona ei de se nuntiari posse non dubitaret in proximo: & sic in corde & corde cuncta locutus, egressus est a facie Domini infelix Cain.

[56] Rediens ergo ad socios scelerū reuiuiscit in scelus: copulantur iterum sicut spinæ se complectentes inuicem peccator & peccatum, redit canis ad vomitum, sus lota volutatur in volutabro luti denuo, reus in sterquilinio. It rumor: fama facti volat ad matrem de perditione filij: torquetur iterum, secundo Martyr efficitur, redeunt ad genas lacrymæ, necdum prioribus plene detersis, rursus planctus, rursum clamores, rursum suspiria. Concurrunt & accurrunt vicini, parentes, & amici, & versa vice consolantur, instant, monent, & supplicant, vt temperet dolorem, parcat lacrymis, ne caussa mortis pro filio efficiatur sibimet. Sed renuit cōsolationem vllam accipere mater fidelis pro filio, quia non est. Misertus tandem Dominus, & finem laboribus ancillæ suæ imponere volens, exaudiuit vocem fletus eius, & orationem eius suscepit, reddiditque ei filium qui perierat sic. Audiens, vt prædiximus, mater venerabilis sinistros rumores de filio, rursum præcipitem se ruentem in vitia vt prius, turbata nimis, [Iubet Iuetta eum vel se emendare, vel exire e prouincia.] nec se vltra cohibere valens præ dolore, reuocauit eum ad se, & plenam per Spiritum sanctum concipiens fiduciam, præcepit ei in virtute nominis Christi, vt aut a malis suis totaliter in instanti resipisceret, aut omnino exiret de prouincia, ne rumores huiuscemodi ad ipsam de cetero peruenire possent. Pariturum se miser spondet, & exire de terra velle, dummodo aliquid pecuniæ habere posset præ manibus quo sustentaretur in via. [Abiturus e patria, venit Leodium.] Quid multa? Creditur ei summa quædam pecuniæ super partem hereditatis propriæ. Qua accepta peregre profecturus venit Leodium, ibique disponens aliquamdiu facere moram dedit pecuniam suam ad vsuram aliquot diebus.

Cap. XX. De horribili visione, quam filius suus vidit.

[57] At cum venit plenitudo temporis a Patre misericordiarum præfiniti, tempus, inquam, miserendi eius, vidit nocte quadam per spiritum, quasi tractum se ad tribunal Iudicis, [Per spiritum videt se pertrahendum in infernum:] & tristem ab eodem Iudice mortis atque pœnarum excepisse sententiam, traditumque sathanæ in interitum carnis. Acceptum siquidem deduxerunt tortores, & irruentes in miserum crudeliter absque miseratione ceciderunt, horrenda laceratione sæuientes in ipsum, animamque ei de corpore fuscinulis & forcipibus flammiuomis extrahere nitebantur, æternis concremandam ignibus, & ardoribus sempiternis sine fine cohabitaturam. Inter has passiones corporis vt sibi videbatur & timores animæ recusantis egredi, timores, dico, omni morte grauiores, omni diriores passione, cum leuaret oculos suos circumspiciens vndique, vt videret si esset qui auxiliaretur, [ob matris preces dari sibi inducias trium annorum.] repente adstitit quasi quidam Principis nuntius, qui ait tortoribus illis: Nolite cedere vltra eum, nec mittatis ad animam manus vltra, quia triennij adhuc inducias a Domino accepit ob matris suæ merita: & videbimus vtrum emendari in melius debeat ex hac gratia quam accepit, necne. Dixit: & dimissus a tortoribus, vitæ & lectulo redditus est, & quasi verberum ictuumque adhuc dorso sentiret cicatrices inesse, quas de nocte pertulerat, tota die per plateas & vicos ciuitatis incedebat tristis & mœrens, ac si suspensus animo quid primū ageret, vel quo se verteret, prorsus ignoraret. Æstimabat enim se visum videre adhuc, & quidquid faciebat opus credebat visionis nocturnæ.

[58] Surgens autem & quasi post multos circuitus errorum, veniens in forum rerum venalium iam die media, stabat hærens animo, & ecce obuia ei facta est mulier conspicuæ faciei & habitus, quam tamen non agnoscebat, nec se aliquando vidisse meminerat; salutansque ipsum dixit: [Per ignotam mulierem reuocatur ad matrem.] Salutat te mater tua, o iuuenis, demandatque tibi vt reuertaris ad eam, quia necesse tui habet. His dictis mulier pertrāsiit, nec videre eam amplius potuit ille. A virtute tamen verborum, quæ audierat, statim motus & mutatus in virum est alterum, dispositisque quæ habebat, absque omni dilatione reuersus est ad matrem & ad fenestram cellulæ eius. Quem mater diligētius intuens, quia iam longius putabat peregre profectum, Tu quis es? ait. At ille: Ego sum, inquit, filius tuus. Quid vis, quia vocasti me? Paullulum hærens illa, nec reminiscens eum se mandasse per aliquem, fluctuabat animo, quid sibi vellet res huiusmodi, diuinum tamen esse quod agebatur penitus non diffidens, inter spem vero & metum adhuc posita, [Ei seriam emēdationem spondet.] & certius instrui volens de præmissis, Quomodo, ait, venisti fili mi & quænam est voluntas tua? Veni, inquit, ad te paratus facere voluntatē tuam: tantum edicito quid me facere velis. Narrauitque per ordinem cuncta quæ ei acciderāt, & quod in simplici corde venisset, cum iureiurando protestatus est. Hæc illa audiens, intelligensque opus Dei esse quod gerebatur, & non hominis; eleuatis in cælum oculis, protensisque manibus ad Dominum cum lacrymis, Gratias, ait, tibi Deus, gratias tibi, bone Pater, quoniam exaudisti vocem ancillæ tuæ, nec fraudare me voluisti a desiderio cordis mei antequam morerer. Ecce iam læta moriar cōuerso filio vteri mei ad te Deum meum, & superstite relicto eo in gratia tua. Sic detinens apud se per dies aliquot filium, congratulabatur ei tamquam si de morte reuocatus esset ad vitam. Et vere sic erat. Sumebant autem panem pariter cum gratiarum actione & lætitia spiritus. Nec arbitrandum reor quod omnino pertransirent epulæ spirituales matris cum filio absque lacrymis, vt merito & iuxta simplicem textum historiæ dicere posset femina laudabilis: Potum meum cum fletu temperabam, & calix meus inebrians quam præclarus est!

[59] Euolutis igitur diebus aliquot, cum persuadere tentaret filio, vt ad aliquod cœnobium se transferre vellet Cisterciensis ordinis, respondit ille, nulla se id facturum ratione, nisi primo sacras litteras didicisset. Mirari omnes, quibus res innotuit, cœperunt, & quasi aut non sanæ mentis esset hic sermo, aut puerilis omnino, ridere nonnulli: verumtamen consulendum fore arbitrati sunt quidam altius intelligentes rem, [Addiscit litteras.] prout erat, ceteris, vt secundum verbum iuuenis transmitteretur ad scholas, saltem diebus aliquot in breui enim sciendum fore, vtrum sermo hic esset a Deo an non. Quid multa? Remittitur ad prima rursum elementa adolescens iam pene vir adultus, & in breuissimo spatio temporis plus quam credi possit profecisse visus est; ita vt etiam eos qui ab infantia scholas frequentauerant in breui spiritu sapientiæ & intellectus transcenderet ampliori. Nec mirum. Nulla quippe in discendo mora est, vbi in docendo Spiritus sanctus magister est, qui vbi vult spirat, quantum, quando, & quomodo vult. At vbi competēter instructus est, secundum consilium matris transtulit se ad Ecclesiam a Trium-fontium Cisterciensis ordinis, [Fit monachus.] & in tantum profecit quod post non multum temporis sacerdotij gradum feliciter adeptus est, defunctusque post diuturnam & laudabilem pœnitentiam ibidem in consummatione virtutum. [Pie viuit.]

[Annotatum]

a Trium-fontium monasterium in diœcesi Catalaunensi situm est, ordinis Cistercien.

Cap. XXI. De consummatione operum,
quæ beata mulier futura prædixerat.

[60] [Multi se Iuettæ instituendos tradunt.] Fama itaque mulieris sanctæ, velut fragrantia odoris aromatici, iam diffusius inolescente circumquaque per prouinciam, adiunxit se ei religiosa quædam mulier ac timens Deum, Margareta nomine, & alij quidam promiscui sexus & ætatis, viri & feminæ, cupientes sanctissimæ mulieris institui disciplinis. Et benedixit Dominus loco eidem & personis propter ancillæ suæ merita, adeo quod diuites facti sunt tam in temporalium sufficientia rerum cum caritate, [Locupletatur leprosorium.] quæ nullas in angusto nouit angustias, vt quidam ait; quam in multiplicatione personarum commanentium in loco, sicut olim Spiritu sibi reuelante Sancta Dei prædixerat, antequam quidquam fieret a principio. Ædificiis veteribus dirutis noua ædificata sunt, [Ecclesia ædificatur, domusq; amplissima.] domus magnæ & multæ, ecclesia grandis & ampla, sumptuosique operis satis, Sacerdotes tres celebrantes diuina in ea iugiter, redditusque eis procurati competentes. Cellulas etiam duas extra muros ecclesiæ ad Occidentem fieri instituit, vnam sibi, alteram cuidam iuuenculæ, eximiæ virtutis & gratiæ, Agneti nomine, [Aliæ virgines inclusæ.] quæ eodem temore vt soli Deo viueret, mundo moriens, in ea, de benedictione & licentia Domini Leodiensis Episcopi, inclusa est. Alteram quoque puellam, quam secum ex eodem oppido oriundam nutrierat ab infantia, bonum habentem testimonium, probatæ conuersationis, opinionis ac famæ, quia salutem eius feruenti sitiebat spiritu, de licentia itidem Episcopi secum in cella propria fecit includi, quæ tamen necessaria eidem iam seni plurimum fore comprobata est in ministerio. Hæc testis virtutum eius, & operum relatrix vera, post decessum Sanctæ huius non absque dispensatione diuina, vt arbitror, relicta est, vt per ipsius testimonium constare posset hominibus, quæ vel qualis extiterit meriti apud Altissimum, cuius conuersatio & sanctitas mundo fuit hactenus tam abscondita.

[61] Nec sub silentio prætereundum est, quod perfectis quæ loco aut operibus competebant, consummatisque omnibus, sicut in præsentiarum cernere est, antequam ex hoc seculo ancillam Dei migrare contingeret, vniuersa pene debita expensarum sumptuumque sunt soluta, quibus omnia initiata, acta, [Sumptus ad ædificandum ei mirabiliter suppeditatus.] peractaque ad vnguem sunt. Testor siquidem Deum Deique virtutem, a veridicis personis ac laude dignis me nuper accepisse, quod in initio totius structuræ magnorumque operum vix triginta solidos argenti Sancta Dei præ manibus habuerit, quibus operari cœptum est: & ita Deus cuncta postmodum administrauit, necessaria operibus consummandis, quod vix sciri queat vsque hodie, vnde vel quomodo perfecta sint omnia hæc. Disciplina quoque in diebus eius admodum inualuit in loco, adeo quod regulariter & secundum ordinem viuerent omnes tam leprosi quam incolumes, seorsum viri per se, [Loci illius disciplina.] & seorsum feminæ, communi cibo potuque & vestibus contenti omnes, secundum institutionem a Patribus editam.

Cap. XXII. De quodam Sacerdote, qui propter infamiam amotus est.

[62] Post hæc autem excrescente innumerosa segete seruorum & ancillatum Dei in eodem loco, recondenda in thesauros domus Domini, concreuerunt simul & zizania, licet tamen inimico homine seminante suborta, cito disponente vero agricola sublata sint de medio, ne modicum fermentum totam corrumperet massam. Nec enim possunt esse discipuli sine Iuda, nec granum absque palea, nec Abel esse potest quem Cain malitia non exercet. Fuit Sacerdos quidam in loco manens, qui oculum male demiserat in concupiscentiam cuiusdam iuuenculæ, quæ cum Sancta hac morabatur, in eius ministerio foris cellam, in domo tamen vna. Qui vt minus notaretur & licentius eidem iuuenculæ loqui posset, quia in proposito deprehendi metuebat, familiarem se admodum ancillæ Dei exhibebat sub falsa specie religionis, [Sacerdos non caste istic conuersatur.] & intantum iam ipsam frequentabat, quod sinistra quædam suspicio a nonnullis falso de ipsis habita est, quod quasi amori beatæ mulieris non casto intenderet Sacerdos idem. Loquebatur autem ei ille in dolo, quasi sub obtentu ædificationis animarum, vt licentius & absque nota intendere posset conspectui eius quam diligebat, & frui alloquio. Quid plura? Intantum processit hic sermo inter domesticos, donec Sanctæ Dei a familiaribus suis res, vt putabatur, innotuit. Expauit illa ad sermonem quem audierat, & plusquam dici possit facies eius immutata est, & vel scintillulam suspicionis habitæ in cor ascendisse cuiuspiam, suspirans ingemuit. Verumtamen animo perplexam valde eam reddidit sermo hic, [Turbatur ea re Iuetta.] & quid ageret prorsus ignorabat. Verbum enim oris sui, sermonem labiorum suorum denegare viro impium ducebat, sed & a loco propellere ante terminum anni, quem ad annum cōduxerat, sine caussa non decebat; occasionem vero scandali proximis dare nolebat, si ad priuata colloquia virum vltra admitteret; ex cuius tamen ore numquam se meminerat audisse verbum irreligiosum aut minus decens religionem, vnde confusione dignus esset vlla.

[63] Cum sic in diuersa fluctuaret animo, recurrit ad solita orationum suarum præsidia, & specialiter custodem suam aduocatamque beatam Dei genitricem deuotissime interpellabat, vt ipsa eam viro salua tam pace sua, quam illius honore, [Solatur eam D. Virgo.] liberare dignaretur. Nec distulit exaudire ancillæ suæ vocem misericordiæ mater, sed semiuigilanti nocte in somnis placido apparens vultu & amica facie, dilectam suam consolatum veniens, ait: Noli turbari, filia mi, sed confide: audiui enim orationem tuam, vidi lacrymas tuas, & in proximo est vt fiat quod vis. Dixit: & post modicū demandatum a Decano eidem est Sacerdoti, vt ad alium locum transiret quem denominabat, celebraturus ibidem, quod & fecit.

[64] [In necessitatibus ad D. Virg. recurrit.] Nec sub silentio prætereundum videtur, quod a tempore visionis, quam diximus, familiare solatium in beata Virgine matre Domini habebat beata mulier hæc in cunctis necessitatibus suis & tribulationibus si quas haberet. Vnde & tantus amor ad ipsam & deuotionis feruor accreuit in dies, quod in crebra genuum flexione & orationibus priuatis, soli eius venerationi & obsequio videretur intenta.

[65] Quibus etiam adeo sine intermissione vacabat semper, quod præ amoris magnitudine, quem transfuderat in matrem, videretur sibimet quasi oblita esse filij, cum tamen vni sine altero seruiri non possit, nec vni displicere quis dum alteri placeat; quia matris honor laus est filij, [Quam coniuncti inter se Iesus & Maria.] & gloria matris filij voluntas. Non enim mater sine filio, nec filius sine matre honorari digne potest aut vere diligi. Vnum quidem sunt in affectu, vnum in effectu, vnum in carne, vnum in spiritu, vnum in gratia, vnum in gloria, secundum hominem dico vnum & idem, caro & sanguis, mater & filius, Christus & Maria. Caro enim Iesu, caro Mariæ est, multo specialius quam Ioseph Iudæ, aliorumque fratrum, quibus dicebat: Frater enim & caro nostra est. Caro siquidem Iesu, quamuis gloria resurrectionis fuerit glorificata, & potenti super omnes cælos ascensione exaltata; eadē tamē māsit semper & manet carnis natura quæ de Maria suscepta est. Ipse idemq; conceptus, genitus, & passus, resurgens a mortuis, carnē quam de carne Mariæ suscepit, super astra ad Patris Dei dexteram transuexit, honorās omnem humanā naturā & maxime maternam. Et quidē si natura est matris filius, cōueniens est, vt sit filij mater, non quantum ad æquam pertinet administrationem, sed quantum ad eamdem reciprocam substantiam, vt homo de homine, caro de carne, mater a filio, filius a matre, non ad vnitatem personæ, sed ad vnitatem corporalis substantiæ. Si enim gratia vnitatem quamdam facere potest sine proprietate specialis naturæ, vt ait Augustinus, sicut idem Filius ad Patrem ait: Pater sancte serua eos quos dedisti mihi, vt sint vnum sicut & nos vnum sumus; hoc est, vt ipsi sint per gratiam, quod nos sumus per diuinitatis naturam. [Ioan. 17. 11.] Itemque ipsi sint in me, & ego in te: quod intelligendum est vt supra. Quanto ergo magis cum gratiæ vnitate, quæ Mariam amplior manet, tam iure quam merito, ipsa quoque specialis natura vnum efficit matrem & filium, filium & matrem, Christum & Mariam? Hoc enim os ex ossibus Mariæ, & caro de carne eius est.

[66] [In contemplatione Iesu & Mariæ sæpe rapitur Iuetta.] Ad hanc ergo ineffabilem mirabilemq; gratuitæ vnionis essentiam & inseparabiles mutuæ fruitionis amplexus matris & filij, rapiebatur sancta Dei famula frequenter in spiritu, & de torrente voluptatis amborum bibebat, & inebriabatur, licet tamen adhuc in via, non in patria; in spe, non in re; in speculo & in ænigmate, non facie ad faciem; in pace quidem, sed non in idipsum. Rapiebatur vero, sed siue in corpore, siue extra corpus, nescio, Deus scit. Constat tamen quod licet eadem corporis & membrorum eorumdem videretur existere species rapto spiritu, nec membra tamen habebant actum, nec in corpore illius erat sensus aut vox. Nunc matris, nunc filij fruebatur præsentia, aspectu, & alloquiis, nunc amplexabatur pedes, nunc osculabatur manus, nunc in pectore recumbebat Iesu, nunc Mariæ iocundabatur amplexibus, sentiebatque de Domino in bonitate, quam suauis in se, quam dulcis in Maria matre, quam immensus in maiestate, quam humilis in carne, quam inenarrabilis splendor gloriæ & inperscrutabilis figura substantiæ Dei, Deus filius Patris; quam suauis in vtero, dulcis in gremio, suaue iugum in brachiis, onus leue in humero, matri filius, Mariæ Christus; quam gloriosus in dextera Patris, quam copiosus in matris gloria; quam denique bonum, quam suaue, quam iocundum, cum Christo & Maria esse, matre & filio.

[67] Deum mihi testē inuoco, licet mira quæ dico, & minus forte credibilia multis fore non ambigam, [Vnde sequentia acceperit Auctor.] quia animalis homo nō percipit ea quæ Spiritus sunt, ea quæ dicturus sum accepisse me ab eo qui secretorum eius conscius & Confessor in extremis extitit, cuius testimonium pro constanti habeo quod verum sit.

Cap. XXIII. De multiplici contemplatione eius.

[68] [Iuetta rapta veste pretiosa ornatur.] Raptam siquidem se aliquando in spiritu confessa est, nouem Angelis a dexteris, nouem similiter a sinistris circumdari, binis & binis de singulis Angelorum nouem ordinibus; eosdemque Angelos vestibus eam auro desuper contextis per totum induisse, pretiosis insuper eam adornasse monilibus, necnon & lapidibus, seu gemmis, quarum species varietatem & nomina, prout in libris Prophetarum expressa sunt, in ipso raptu spiritus intellexit, cognouit, & distinxit, cum tamen tam lapidum virtutes ac nomina quam Angelorum ordines distinctos & officia nesciret tam bene sensibus humanis discernere, sicut singula quæque vidit, didicit, & cognouit, rapta in spiritu, tamquam mulier simplex indoctaque, & rerum huiusmodi ignara prorsus. Testata quoque est sic se circumamictam varietate coronatamque gloria & honore, Angelorum obsequio deductam, & adductam ante thronum Dei & Agni, offerentibus eam Domino sic Angelis paratam & ornatam tamquam sponsam viro suo. Ibi quid viderit vel audierit, [Adducitur ad Christum vt sponsum.] cum tamen occulta sapientiæ Dei eam vidisse & audisse non sit dubium, quia confiteri noluit licet satis admonita, nec scire nos nec loqui possumus, præsertim cum non licere credam ea homini scire vel loqui.

[69] Requisita de simplici vnius Dei essentia in distanti trium personarum numero, [Sublimia non contēplatur.] humiliter respondit, se rerum huiusmodi & contemplationis immeritam, & insufficientem penitus, nec expedire fragilitati corporeæ vt tantis & tam mirabilibus super se impenderet animum; ne si forte plus sapere vellet quam oportet sapere, & perscrutari maiestatem, opprimeretur a gloria. Absque graui enim defectu cordis & consumptione virium, mentem ad contemplationem æternæ indiuiduæque Trinitatis raptam, aiebat auelli non posse a cogitatione inuisibilium, nec sensibus restitui corporeis plerumque & sine corporis sensuumque & vitæ periculo, maxime quamdiu creatura ingemiscit a seruitute corruptionis huius in libertatem gloriæ filiorum Dei.

[70] [An anima rapta pro aliis possit orare.] Requisita quoque vtrum ad speciem inuisibilium rapta mens, quorumlibet familiarium suorum vel amicorum reminisci potest, vt pro eorum salute Dominum quem præsens intueretur efficacius exoraret, dixit, quod licet Dominus plerisque tantam impendat gratiam, quod in ipsa æternorum visione cuiuspiam statum, qui & hoc ipsum meruit per gratiam, agnoscere possint, rogare tamen Dominum, quem præsentem aspiciunt, pro quibuslibet nequeunt, nec aliquid velle preter quod ipse velle eos vult: quia quamdiu in eo raptu sunt, vnum efficiuntur cum ipso cum quo sunt. Qui enim sic adhæret Deo, vnus spiritus est, & quanto altius sustollitur mens ad inuisibilium gloriam, tanto minus circa visibilia speciesque sollicita potest esse corporeas. Diffundit enim se mens tota in amorem sui conditoris, subsistensque mirabiliter in ipso, obliuiscitur omnium quæ extra ipsum sunt; adeo quod & corpus proprium ei sit fastidio cum reuerti ad illud necesse est, eique iam ex dulcedine contemplationis Dei & præteritæ suauitatis memoria fiat oneri quod voluptati esse consueuerat; & quasi quodammodo mortis occasio, quod salutis & vitæ præsentis extiterat caussa.

[71] Ipsa vero beata mulier licet cum raperetur non se circa Trinitatis essentiam, qua Deus in tribus personis ante tempora Deus vnus & vna est substantia, eleuari per contemplationem diceret, sed solummodo detineri circa ea, quæ humanitatis Christi sunt, qua homo de Virgine nasci voluit in fine temporum, cum quando ex necessitate redire ad corpus eam oportebat proprium, & miseræ angustias conditionis, quæ diutius eam cum Domino non sinebat esse, [Post raptū fastidit corporalia.] ac si a dilecti sui brachiis auelli renueret, distendebatur, clamabat, angebatur tamquam vim patiens, tamquam mulier parturiens agebatur hac & illac, suspirabat vt femina amoris impatiens, ita quod etiam ad aspectum cibi corporalis cum ei præferretur, vel ad vsum eorum quæ vitæ sunt humanæ necessaria, mirabiliter auerteretur indignans; sed quasi semper his caritura, mens cælestibus intenta adhuc, vix se infra corpusculum compescebat, ac si solum id esset medium, quod ab amplexibus eam retraheret dilecti. Licet autem multa confiteri noluerit, quæ ex cælestium didicit contemplatione, plura tamen eam audisse & vidisse arcana certissimum est, & occultorum habuisse scientiam sicut ex consequentibus luce clarius videri potest, quæ per ipsam Dominus operatus est, licet temporibus diuersis, etsi non liceat nobis vniuersa scire quæ soli ostensa sunt ei per Spiritum sanctum.

Cap. XXIV. De puella, quam eius orationibus
mirabiliter custodiuit Dominus in quodam magno periculo.

[72] Fvit sane inter alias virgines, quas ipsa Christo educabat, virgo quædam iuuencula, quam præ ceteris vnice diligebat, instruebat, & exhortabatur, eo quod in specialem filiam ab annis eam infantiæ iam dudum adoptauerat. Hæc præ aliis consortibus suis in disciplina feruentior, in ieiuniis magis abstinens, prior in vigiliis, in orationibus deuotior, profusior in lacrymis, in responsis gratiosior, in exteriori corporis habitu patiens, [Religiosæ virginis lapsus periculum diuinitus prænoscit & prædicit.] humilis, & modesta. Tandem cōmendantibus propositū vitæ eius & virtutum gratiam ceteris, quia tamen scriptū est, ne laudaueris hominem in vita sua, intellexit femina laudabilis reuelante sibi Spiritu, quod in breui ruitura a perfectione hac eadem foret iuuencula, & propter eam plures scandalum perpessuri in proximo; sed & quibusdam familiaribus suis hoc ipsum indicare curauit: Sæpe tamen clam puellam aduocans admonebat, vt caute & diligenter se obseruans omnem sibi adhiberet sollicitudinem in custodiendo se contra inimici tentationes & insidias, de quibus plurimum timeret, ne ipsi præualerent ad tempus, sicut a forte per Spiritum intellexerat. Expauit illa ad loquentis vocem, & propter sermonem, quem audierat, concidit vultus eius, & facies eius omnino immutata est, eo quod nullius horum sibi esset conscia, responditque cum attestatione iurisiurandi, intentionem cordis sui puram esse, & propositum bonum habere se perseuerandi in eo quod cœperat, nec aliquid se scire vnde conscientiæ suæ pertimesceret.

[73] O nihil vmquam tutum apud diabolum! Clericus quidam adolescens, loco familiaris & personis, [Impudicus Clericus cum ea sæpe de rebus piis agit.] sub specie falsæ religionis & habitu, puellæ illi intendere cœpit, frequentiusque ei colloquens de iis quæ ad animarum spectare viderentur salutem, cum talis ipse haberetur intus a puella, qualē palliabāt verba honesta foris; post multiplices sui commendationes in inuicem, & alligationes affectuum spirituales, dilectionis mutuæ spoponderunt sibi in alterutrum fidem & fidei summam. Sic vt exhortaretur, imo exhortari crederetur, iuuenculam in melius semper, & corroborare propositum vitæ atque conuersationis eiusdem: frequenter veniebat ad agnam Christi lupus rapax, ad prædam prædo, ad innocentem nocens, profanus ad sanctam, ad virginem pollutus, & sub prætextu sermonum Dei, quos miser loquebatur foris, ignem iniqui amoris nutriebat intus & celabat.

[74] Denique cum diutius se continere non posset, quin venenum effunderet, quod dudum animo gestauerat; & si apertis ei verbis conscientiæ suæ malum aperiret, nihil aduersus eam se posse proficere timeret, [Insidiatur eius pudicitiæ.] longe alia eam via aggredi disposuit, vt subito sagittaret in occultis immaculatam. Sed quomodo putas? Audi mirum, quia mira dicturus sum: audi & vide si in diebus patrum tuorum factum est quod fecit hic homo; si tamen hominem dicere debeam qui fecit. Perpende, quid serpens, imo diabolus fecerit in serpente, vt primum seduceret hominem; & quid homo hic vt persuadere iuuenculæ præcipitium posset. Vide dolum dolo fortiorem, astutioremque serpente, imo diabolo inuenies hominem hunc, si factum facto compensetur, & adæquetur res rei, caussa caussæ, dolus dolo.

[75] Primo quidem protestatus quod salutem puellæ diligebat vt propriam, & post huiusmodi sermones persuasorios, grauia ab imo suspiria pectore trahens, & quasi resolutus ad lacrymas, vnum se de ipsa scire dicebat, vnde intantum doleret animo quod non esset dolor similis sicut dolor eius, vtpote dolor quem nulla alleuiare consolatio posset. Requirenti puellæ caussam tristitiæ, respondit se eius dolere perditionem, perditionem dico, non qualemcūque sed animæ eius, quam vtique diligebat vt suam. [Suadet fugam ex eo loco, ne ob vanam gloriam pereat.] Reuelatum quippe sibi dicebat in spiritu, quod nulla spes salutis eius esse poterat quamdiu esset in eo statu & loco in quo erat: caussam allegans esse manifestam, scilicet celebris eam esse famæ nimis, nimis ob merita commendari ab aliis, nimis in honore haberi in loco, vnde eleuatum cor, & in vanam elata mens esset gloriam; nec saluari eam posse, donec relictis omnibus secederet in locum, vbi nemo eam agnoscere, aut meritum sanctitatis eius extollere posset, qui aut virtutis præco, aut salutis prædo existeret. Credidit stulta sermonibus pessimi, quē optimum existimabat fore, & ad fugienda mala, quæ quasi iam imminentia fingebat, infelix ire pollicetur, si viæ ducem habeat cui posset confidere. Et ego, inquit ille, ne amplius te sinam periclitari, sine qua nulla mihi posset esse salus aut gaudium cordis, ego, inquam, quia nullus tibi melior me aptiorque ad viam esse potest, quidquid mihi contingi debeat post hæc, deduci te faciam vel ipse deducam ad locum, quem noui optimum tibi & aptum valde religioni, ad quem si veneris proculdubio saluari poteris. Tantum viam tuam ne reueles alicui, nec confessionem hanc propositumque tam salubre & animæ tuæ tam necessarium, ne frustra laborauerim pro te, vlli hominum manifestes.

[76] Assensit illa omnibus, nullique negotium b proditionis aperiens, [Eam alio abducit.] dispositis clam rebus suis, prout cautius potuit, statuto die & hora Deo se committens fideique hominis maligni, a finibus illis egressa est, & lupum ouis, victima carnificem, extra prouinciam vsque secuta. Qui videns eam suæ traditam potestati, & facturam cuncta quæ vellet suspicatus, tandem occulta cordis sui eidem aperire ausus, vt sibi assentire vellet sponte de die in diem replicabat sermonem. At illa audiens quorsum tenderet loquentis sermo, tandem licet sero se delusam esse cognouit, & deceptam a Clerico, fleuitque amarissime. Attamen sperans in Domini bonitate cui seruiebat in spiritu, [Varie eius pudicitiā tentat.] licet ambularet cum iuuene in simplicitate cordis sui, nulla ratione, nullaque vi aut timore mortis, se ei assensuram constanter asserebat; etsi temporalem ei corporis vitam auferre milleque eam mortibus interimere posset. Propter hoc tamen non desistebat iuuenis nocte eam ac die infestans: magisque in amorem eius succensus æstu libidinis, promissis, minis, interdum quoque & vi virginem aggrediebatur, sed nihil proficiebat. Durauit autem pugna hæc, non die vno, aut parum, sed mensibus pene sex iugiter, quibus deducebatur agna Christi a carnifice de ciuitate in ciuitatem, de loco ad locum.

[77] Incedebant duo simul in via, comedebant simul, simul quiescebant, interdum & lectulo vno dormiebant: sed tantam ancillæ suæ contulerat Dominus gratiam, quod numquam ei iuuenis præualere potuit; sed nec carnem quidem suam nudam cōtingere permissus aliquando est, [Puella mirabiliter seruatur; orante pro ea Iuetta.] totius spatio temporis quo fuerūt pariter. Præualuit siquidem aduersus malitiam totius temporis fides, quam venerabilis Iuetta in Domino habebat pro filia, luctus quoque, dolores, ac suspiria, orationes & lacrymæ, quibus incessanter semetipsam Domino holocaustum offerebat pro filia quam amiserat.

[78] [Promittitur Iuettæ reddenda intacta.] Porro reuelauerat Dominus auriculam ancillæ suæ, quod redderet ei filiam, quam velut mortuam lugebat, sanam & incolumem, intactamque a viro virginē, vt erat prius. Super hac promissione fideli, recepit mulier fidelis consolationem, & lugentibus propter eam amicis & iis qui eam nouerant, sub iureiurando pollicita est, fisa de Domini auxilio, quod filiam suam receptura in proximo esset, saluo per omnia pudicitiæ titulo, & virginitatis pudore, cum qua discesserat a loco. Et non cecidit ex omnibus verbis in terram, quin vniuersa contingerent, quemadmodum ipsa prædixerat.

[79] Gyrans siquidem omnia in circuitu Clericus idem cum puella, tandem post multos circuitus errorum, forte, fortuitu Metim ire disposuit. Et cum appropinquaret ciuitati, contigit eos transitum habere iuxta cellulam Inclusi cuiusdam, viri, vt opinio habebat, sanctitatis eximiæ, [Viri sancti consilio & operedit in patriam.] ipsaque, licet inuito iuuene, diuertit ad cellam, tamquam requiescere volens paullulum fessa ex itinere. Nactaque opportunitate loquendi viro eidem, in confessione seriatim exposuit ei rei gestæ ordinem, necnon & vniuersa quæ ei acciderant, & vt sui misereretur eripiens eam ab homine iniquo, si posset, cum lacrymis humiliter deprecata est. Annuit auditis libentissime vir Dei, & recludi eam in domo faciens per quosdam familiares suos, qui eo tunc aderant, iuuenem, qui vt sua ei redderetur vxor minis instabat & clamoribus, dure argutum, prout dignus erat, cum dedecore propulit a loco, puellamque per manus fidelium suorum Metim vsque deduci faciens, Inclusæ cuidam commendari fecit custodiendam. Cum qua puella eadem moram faciens diebus aliquot, inuentis tandem in ciuitate quibusdam mercatoribus de terra & cognatione sua, consanguineis suis, qui inuenta ea gauisi sunt gaudio magno valde, domum cum honore ab eis reducta est. Suscepit itaque veneranda Mater Iuetta filiam, quam amiserat, cum lacrymis & gaudio cordis, Deo gratias agens qui desiderium cordis eius ei tribuerat, omnibusque diebus vitæ cum ipsa puella in gratiarum actione permansit, ieiuniis & orationibus seruientes Domino pariter die ac nocte. Porro puella eadem vsque ad obitum venerabilis Iuettæ permansit cum ipsa, & post eius transitum consecrata Christo virgo manet vsque hodie.

[Annotata]

a Videtur legendum fore.

b Henriquez legit, perditionis.

Cap. XXV. Comparatio quædam B. Abrahæ & ancille Christi. a

[80] [Maior gratia Iuettæ hic collata, quam Abrahæ eremitæ in nepte.] Sane, vt mihi videtur, magis huic mulieri sanctæ præstitum est temporibus nostris, quam in diebus Patrum nostrorum Beatissimo Abrahæ, qui, vt in gestis Patrum legitur, neptem suam, id est, filiam fratris, puellam virginem, quæ ab ipsis cunabulis Christo sponsam se deuouerat, eo modo pene amisit, quo beata mulier amisit istam; sed aliter ille illam, aliter ista recepit istam. Illa seducta a quodam sub specie falsæ religionis, & corrupta est cum esset virgo, mansitque annis pluribus postmodum in peccato suo: ista seducta quidem sub specie boni, licet haberet iugem cum hoste conflictum, nec promissis allici, nec minis aliquibus a voto castitatis auelli potuit, aut ad peccati pertrahit consensum. Illius orationes meruerunt apud Dominum, vt saltem post peccata ad pœnitentiam rediret agendam in loco, de quo exierat, eius filia: istius hoc effecerunt apud Deum merita, vt cum ea integritate corporis & sanctimonia quam prius habuerat, rediret eius filia ad locum habitationis pristinæ, nec vnde pœnitentia indigeret perpessa; quippe cui nec peccatum, nec viri dominari iniquitas potuit vel ad momentum. Ille vt reduceret filiam suam de cella professionis suæ egressus est mutato schemate: isti nec quærere filiam, sed nec mittere quidem permissum est ei pro filia, nec tamen fraudare eam voluit Dominus a desiderio suo, quin redderet eam ei post modicum, & vltra omnem spem præsumptionemque hominis. Et ecce plusquam Abraham hæc: vere siquidem a Domino factum est istud, & est mirabile in oculis nostris.

[Annotatum]

a S. Abrahæ Eremitæ, & Mariæ neptis eius vitam dabimus 16. Martij.

Cap. XXVI. De quodam Clerico sacrista maioris ecclesie in Hoyo.

[81] Item fuit Clericus quidam in a ecclesia B. Mariæ perpetuæ virginis, quæ est in oppido Hoyensi, [Peccata occulta cælitus cognoscit.] sacristæ gerens officium. Hic mulierem quamdam ex eadem villa, honestæ, vt falso putabatur, conuersationis, adamans, tandem instinctu diaboli cum turpitudinis operandæ locus non esset sibi, vt videbatur, aptior secretiorue, quia in ecclesia dormiebat, in ecclesia cum eadem de nocte peccauit. Nec diu tamen quod factum fuerat latere potuit venerabilem Iuettam: cognouerat enim per spiritum cuncta quæ acciderant, personas, tempus, locum, & horam. Primo siquidem mulierem, quia aliquantulum ei extiterat familiaris, accersiri ad se faciens, exposuit ei ea quæ per spiritum viderat, & super gestis dure eam, prout merebatur, arguit. At illa verecundata nimium, quia deprehensam se in peccato suo timebat, cuncta quæ acciderant ei per ordinem confessa est, & de ipsius voluntate & consilio satisfacturam se de commissis Domino & eius sanctissimæ genitrici, quam se nimis offendisse in eo quod tantum scelus in loco nominis eius perpetrauerat, metuebat, libenter ac deuoto spopondit animo: sicque domum rediit, Deo gratias agens, quem curam habere salutis ipsius, sicut per famulam eius intellexerat, manifestissime cognouit.

[82] Clericus vero, vt & ipse pœnitentiam ageret de peccato suo, vocatus a famula Dei semel & iterum, venire contempsit, quia obcœcauerat diabolus oculos cordis sui, ne eum agnosceret per quem & a quo monebatur ad pœnitentiam per ministerium ancillæ suæ, cui & reuelata fuerant hæc, vt arbitror, propter salutem ipsorum. [Clerico impœnitenti mortem prædicit.] Tandem admonitus ille per internuntium a Sancta Dei, vt ad ipsam aut veniret, aut satisfaceret Domino de commissis in instanti, alioquin sciret sibi Dei imminere iudicium in breui; nihilominus neglexit conscius ipse sibi. Sed post modicum temporis secundum verbum beatæ mulieris Clericus idem subitanea mirabiliter infirmitate interceptus, miserabiliter interiit, absque omni Ecclesiastica communione & Sacramento.

[Annotatum]

a Hæc primaria est totius oppidi, a S. Materno, vt supra diximus, constructa, restaurata & ampliata a Theodvvino Episcopo.

Cap. XXVII. De quodam Decano eiusdem Ecclesiæ.

[83] Veniam autem ad visiones & ad reuelationes Domini, de quibus vtcumque non silebo, licet multa præteream: quia si vniuersa, quæ comperta mihi sunt, huic meo libello vellem inserere, facilius me tempus quam sermo desereret. [Cælitus cognoscit auarum Decanum, vrgente D.Virgine, periturū.] Fuit Decanus quidam in Ecclesia B.Mariæ vitæ, vt dicitur, laxioris, &, super omnia quibus implicabatur vitiis, vltra modum auaritiæ studens quæ est idolorum seruitus, adeo quod & fœneratorem eum plerique extitisse publicum asserant. De hoc rapta in spiritu vidit beatam misericordiæ Matrem Virginemque Mariam quasi sedentem in concilio Sanctorum, & grauiter Iudici filio suo de ipso Decano conquerentem, eo quod ecclesiam suo consecratam nomini, turpibus factis & lucris violasset: sed consolari se velle in hoc, quod in breui a iusto Iudice Christo filio vtique suo egressura esset super ipsum sententia, scilicet quod æternis tradendus gehennæ esset suppliciis, vbi per os eius, nares, & oculos ignis, quem viuens sibi succenderat, laxis euaporaret habenis, propter peccata vtique sua, quibus iram meruit.

[84] Soluto igitur tam præsidentis iudicio quam visionis gloria, confestim Decanum, vt sibi locuturus venire vellet, mandauit: & venienti ad se in confessione aperuit vniuersa quæ viderat vel audierat de ipso, suasitque cum obsecrationibus, [Eum hortatur ad pœnitentiam: frustra.] vt errata corrigeret, & pœnitentiam agere vellet de præteritis, & de futuris cessare, dummodo patientia Dei ad pœnitentiam eum expectaret. Audiens ille & sicut aspis surda obturans aures suas ne admitteret correctionem obsecrantis, recessit talis qualis aduenerat, si non peior tamen, de iis quæ sibi relata fuerant, tamquam de somniis noctium, nihil aut parum curans. Sed vt adimpleretur sermo quem beata Virgo dixerat, post modicum temporis idem Decanus miserabiliter ex hac luce subtractus est satis.

Cap. XXVIII. De femina quadam ex eodem oppido,
quæ leprosa effecta est.

[85] Simili modo & ordine per spiritum rapta alio itidem tempore, terribilem & asperam nimis a Iudice sentētiam ferri vidit contra quādam ex eodē oppido feminā notam sibi, pro quibusdam occultis excessibus, ita quod in ipso Sāctorum concilio videbatur ignis egredi a secretiori loco artuum eius, & quasi superiores corporis partes reliquas deuastare penitus. Reuersa igitur mulier fidelis ad se, [Præuidet quamdam diuinitus puniendā, eamq; monet.] intellexit futuram in proximo super illam manum Domini ad flagellandum eam, accersirique eam mandauit ad se, & per ordinem ei narrauit quæ de ipsa viderat, & vt lubricæ voluntati suæ & operibus peccati renuntians, conuerteretur ad Dominum in toto corde suo, persuasibilibus eam verbis arguere cœpit, ac si qua eidem plaga corporalis mitteretur diuinitus, libenter ipsam acciperet, tamquam a Domino missam. Quem enim diligit Dominus corripit, flagellat autem omnem filium quem recipit.

[86] [Illa lepra correpta, se emendat.] Sane post modicum, egressa est secundum verbum beatæ mulieris contra eamdem manus Domini, percutiens carnem eius lepra pessima, adeo vt a planta pedis vsque ad verticem non esset in ea sanitas. Religiosam tamen vitam postmodum duxisse visa est in eodem loco, quo Sancta Dei manebat; ita quod, vt arbitror, ignis iste vastatorius, id est, lepra, purgatoria ei peccatorum suorum effecta sit pœna, vt sancta mente & corpore transiret de hoc mundo ad Patrem, consumptis peccatis omnibus per correptionem & pœnam, quæ præcessit, corporis.

Cap. XXIX. Quod scientiam cogitationum habuerit per Spiritum sanctum.

[87] Nec dignum fore silentio reor, quod tantam ancillæ suæ contulerit Dominus in præsenti gratiam, vt discretionem haberet cogitationum, [Cogitationum arcana diuinitus cognoscit.] & intentionum cordis scientiam, per Spiritum sanctum qui habitabat in ea, intantum vt & sociæ suæ, quæ secum commanebat, necnon & plerisque aliis qui adhuc supersunt veritatis testes, si quid haberent in corde quod vellent occultari ab ea, quod tamen scire præter Deum arbitrabantur neminem, absque dilatione cum ad ipsam veniebant, exponeret tam familiariter tamque integre singulis edicens singula quæ habebant, ac si omnia consciētiæ eorum arcana nuda & aperta oculis eius essent. Vnde & frequenter contigisse dubium non est, quod ij qui male occultorum suorum conscij erant, omnimodis vitabant eius obtutibus præsentari, timentes ab ea argui super iis de quibus cordium suorum neminem admittere testem volebant præter se.

Cap. XXX. De quodam Fratre Præmonstratensis ordinis.

[88] Frater quidam Ordinis Præmonstratensis adolescens, qui specialiter Sanctæ huic ab infantia commendatus fuerat in filium spiritualem, secus cellam eius transitum habens sine Abbatis sui egressus licentia, cum turbatam haberet conscientiam & cor fluctuans in diuersa, nutu Dei correptus, nec ausus præterire, diuertit ad cellam sociæ tamen eius inclusæ, alteri quasi per compendium loqui volens & abire. [Quēdam sine venia egressum, diuinitus cognoscit.] Cumque sedendo ad fenestram domus inferioris loquerentur mutuo ad inuicem, & Sancta hæc in superiori parte domus soli intenta Domino orationibus vacaret, repente cognouit per spiritum & personam & statum iuuenis, qui inferius loquebatur.

[89] Descendens igitur præter solitum, cum non vocaretur a quoquam, venit in spiritu vehementi ad Fratrem: Quis esset, & vnde veniret, quid vellet, quo iret, vtrumne per Abbatis sui egressus esset licētiam, cuncta per ordinem requisiuit vt nesciens, cum sciret tamen omnia. Ille verecundatus quia in operibus manuum suarū se deprehendi videbat, quid respondere Sanctæ Dei posset consternatus animo non inueniebat, cum abscondita cordis sui eam intueri cerneret: sed dimissis in terram oculis rubore pariter & confusione indutus, stupens, hærensque obmutuit, malens, ni fallor, non se venisse ad præsens quam huiusmodi obiectionibus tam manifeste confusum. [Eum admonitum, hortatur ad constātiam.] Quod ipsa intelligens, vt sapientissima materfamilias vino asperæ correctionis oleum benignæ consolationis admiscuit, dulcibusque sermonum propositionibus iuuenem ad virtutis amorem, & contemptum vitiorum instruebat, & variis Scripturarum testimoniis, quæ per Spiritum sanctum didicerat, contra diaboli tentationes animabat: addensque, Etsi contingat, o dilecte mi fili, quod importune nimis contra te tentationum insurgant aculei & motus, ita quod videatur tibi contra eos te resistere non posse; exurge fili, & ne obdormias in morte: resume constantiam, indue fortitudinem, præcipe tentatori diabolo ex parte Domini & ancillæ suæ humilis, vt te dimisso in pace, conuertat frameam suam in me. Ego siquidem pugnabo pro te fili, & si sors mihi contulerit de inimico triumphum, tua sit virtus, [Offert se pro eo ita pugnaturam, vt ipse tamen mercedem percipiat.] tua merces, præmium, & corona: tantum viriliter age, fili, & confortetur cor tuum in Domino. His & huiusmodi instructum sermonibus iuuenem dimisit a se, orans Dominum ex toto corde, vt fortitudinem ei perseuerantiamque in bonis præstaret operibus, dirigeretque viam eius in conspectu suo semper. O quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis tuis filia Principis! o quam vulneratæ caritatis tu es! Intantum desideras salutem eorum quos diligis, vt quasi salutis tuæ obliuisci videaris, dum vt alios subleues, onera tibi imponis vltro aliorum: ostendis affectum, etsi auctoritatem dare non possis. Non enim coronabitur nisi qui legitime certauerit, id est, lex agonis expetit, vt qui coronari vult, pugnet ipse pro se, non pro ipso alter, & coronetur ipse qui vicerit, non qui pugnare non vult. Qui enim pugnare non vult, non potest vincere nec pro victoria coronari, quia vbi non est pugna non est victoria; vbi deest victoria, deerit certe & corona.

Cap. XXXI. Item de quodam alio Clerico.

[90] Item vice quadam altera, quidam male conscius sibi cum necesse haberet loqui paullisper cum ea, cuius mentio superius habita est, diuertit ad locum. Et cum, [Clerici cuiusdam interiorem animi statum cognoscit.] vt supradictum est, loquerentur ad inuicem in cellula inferiori, repente Sancta Dei, cum oraret in superiori, cognouit per spiritum & personam & statum eius qui loquebatur subtus. Et sociam suam proprio aduocans nomine, Quis esset cui loqueretur, sciscitatur; atque vt eum detineret donec adueniret ipsamet, sollerter admonuit: eo quod idem necesse haberet in Domino confortari tamquam tentationum importunitate iam pene oppressus nimia. At ille iam forte discesserat, metuens sanctissimæ mulieris confundi auctoritate & præsentia, tamquam eius, quam occulta conscientiæ suæ vniuersa per Spiritum sanctum scire non dubitabat: & vere sic erat. Nam post eius discessum indicauit sociæ suæ de ipso, & vt pro eo attentius oraret Dominum, studiose satis institit, valde enim desiderabat salutē adolescētis.

Cap. XXXII. De quodam Presbytero,
cuius peccatum cognouit per Spiritum sanctum.

[91] Item fuit Sacerdos quidam in oppido Hoyensi, qui satis honestæ opinionis habebatur, & hic in quodam loco maioris ecclesiæ dormiebat. [Pia mulier, ex crebra allocutione Sacerdotis, intepescit, & cū eo fornicatur in templo.] Erat autem in eodem oppido matrona quædam honestis pollens moribus: quæ inter cetera virtutum opera, intantum Dei genitricem B. Mariam diligebat, quod infra tam noctis quam diei spatium centum eam vicibus flexis genibus deuotissime salutaret salutatione Angelica, quæ est Aue Maria gratia plena &c. nec ei quin maturinis singulis interesset noctibus, obstare quidquam poterat, nisi sola corporis fortasse infirmitas. Prædictus vero Sacerdos videns eam sæpius solam remanere in ecclesia, ex crebra illius allocutione in cōcupiscentiam eius exarsit, iniquitatemq; conceptā animo mutuis occursibus & salutationibus priuatis cœpit parturire; donec postmodum quod male conceperat peperit effectu, detestando sceleris exemplo. Ex mutuis itaque aspectibus & colloquiis familiaribus nimis, feruore religionis & deuotionis studio in femina tepescentibus, improuida securitas torporem inducere cœpit, negligentiamque virtutis præhabitæ, & propriæ salutis efficiens parere dispendium, donec prodeunte velut ex adipe iniquitate ipsorum, transierunt ambo in affectum cordis, & dormiēte ostiaria in feruore diei percussi sunt in inguine pariter, atque horis sibi inuicem determinatis, in sacro ecclesiæ loco, vbi videlicet & Presbyter dormiebat, multo tempore conuenerunt. Quia enim peccatum quod per pœnitentiam mox non diluitur suo pondere trahit ad aliud, peccati pondere oppressi, traditi sunt in reprobum sensum, vt peccati caussa prioris efficeretur pœna subsequentis peccati, ac contumeliis afficerent corpora sua in semetipsis in loco tam sacro; fieretque nouissimus error peior priore, dum peccatum in vsu & quasiper consuetudinem vitiosam habitum, in peccati vasis computresceret tamquam quatriduanus fœtens in monumento.

[92] Quid multa? Tandem venit miseræ mulieris terminus qui præteriri non potuit vitæ, febreque correpta lectulo decubuit. [Eius fraude, impœnitens moritur.] At Presbyter detestandus timens diffamari per eius confessionem si confiteri eam cuiquam contingeret, aut forte ex metu venturæ mortis a peccandi vltra voluntate ipsam debere corrigi, mandauit decumbenti per anum quamdam, quam mediatricem verborum suorum ac secretorum ipsimet sibi dudum effecerant, ne confessionem huius faceret; quia constare sibi dicebat, infirmitatem eius hanc non esse ad mortem. At illa credidit verbis mendacibus plusquam debuit, & decepta est, sicque miserabiliter innixa vanis spebus, viam vniuersæ carnis ingressa est.

[93] [Iuetta D. Virginem videt petere vt puniatur Sacerdos.] Nocte igitur insecuta beata mulier rapta per spiritum, vidit beatam Dei genitricem vnigeniti filij sui prouolutam pedibus expetere vindictam de nefando illo Presbytero, eo quod ancillam eius, quæ tanto eam amoris studio & obsequio laudum coluerat in vita sua, tam pessime seduxerat, & perditionis eius caussa extitisset perennis. Mane vero facto accersiri mandauit Sacerdotem ad se, & narrauit ei cuncta per ordinem quæ de ipso viderat. Primo expauens ille, & vehementer, [Eum monet.] quis eum accusasset, admirans, cum neminem peccati sui conscium præter anum memoratam haberet, cœpit quidem excusare se modis quibus poterat: & postmodum non esse credendum omni spiritui allegās, multiplicabat verba, & rationes verisimiles proponebat Sanctæ Dei ad faciendas excusationes in peccatis. At illa replicans quæ viderat, Dico, inquit, tibi per salutem peccatricis Iuettæ, (sic enim se appellare solita erat semper) sero cum issem cubitū me nescire hæc, nec vnquam mentionem eorum a quoquam audiuisse mortalium vsque hodie. Attamen scito prænoscens, quod si non in breui pœnitentiam egeris de commissis, & quam nimis te offendisse agnoscis, beatam Virginem non placare studueris, iram Domini vindictamque tibi in proximo imminere senties. Presbyter auditis huiusmodi sermonibus, tandem se inique contra Dominum egisse lacrymabiliter confessus, ac quasi iam iamque adesse crederet iudicium Domini super se, præ doloris & timoris angustia velut parturiens clamare cœpit, ac faciem suam vnguibus dilaniare, capillosque capitis sui detrahere visus, caput parieti impingebat, solum se miserum clamitans, & mille dignum mortibus fore.

[94] Tunc beata mulier, ne in desperationem miser incideret, consolari eum cœpit, dicens adhuc sibi locum esse pœnitentiæ, & tempus miserendi eius; præstabilem Deum super malitiis esse hominum, & nolle mortem peccatoris, soli miseræ desperandum, quæ tam miserabiliter obisset; siue enim lignum ceciderit ad Austrum, siue ad Aquilonem, in quocumque loco ceciderit, ibi erit. [Spondet ille pœnitentiam; mox redit ad vomitum, & male perit.] At ille ad horam quidem tactus dolore cordis intrinsecus, spopondit se per omnia secundum mulieris sanctæ voluntatem & consilium vitam suam in melius emendaturum, insuper & ordinem Cisterciensem intraturum in breui, ad pœnitendum cunctis diebus vitæ suæ in posterum, & tempus velle præteritum de cetero bonis redimere operibus. Sed mox vt a facie ancillæ. Dei est egressus, oblitus omnium quæ vouerat, proiecit sermones Sanctæ retrorsum, & cum adulteris portionem suam reposuit: sed non diu. Nam post pusillum funibus peccatorum suorum miserabiliter interceptus, extremum efflauit spiritum, & ipsam quam ad orcos paullo ante præmiserat, paullo post desperabiliter insecutus est.

Cap. XXXIII. Quomodo ipsa orans sub
diuo audiuit vocem dicentem sibi: Dimissa sunt tibi peccata.

[95] Cvm adhuc maneret in illo inclusorio, quod sibi fecerat, vt dictum est, pater suus, necdum inclusa, dictis matutinis intenta deuotioni, vt frequenter solebat, stabat vna vice iubilās Deo. Quam videns anus, quam sibi commorari faciebat ad suæ domus & filiorum custodiam, quasi compatiens a lecto clamauit ei: Bona Domina, quare non itis quiescere? Ad quam vocem quasi reuocata ab amplexu & colloquio præsentis amici, exiuit, vt erat, nudis pedibus in indignatione spirituali, ac prope domum solam sub diuo orationi stādo se reddidit. Reddit quoque illi se amicus cum prima potiorique delectatione. [Diuinis fruitur amplexibus Iuetta.] Facta etiam in mentis excessu videre videtur sibi quasi in firmamento circulum grandem luminosum, & circa circulum quasi personas cingulo tenus apparentes. Cumque visionis iocunditate teneretur, audiuit a dicto circulo vocem acceptione dignam dicentem sibi: [Intelligit dimissa sibi peccata.] Dimissa sunt tibi peccata tua, si denuo te custodieris. Ad quam vocem rediens ad se, cecidit, & mox febre correpta domum repedauit. Hæc & alia ab eius ore ego qui narro, ex multa vnicæ, vt puto, dilectionis familiaritate extorsi. In quibus de sermone inculto, quam de inutili silentio, malui reprehendi.

Cap. XXXIV. Qualiter B. Ioannes Euangelista
communicauit eam, suo Sacerdote id sibi negante. a

[96] Volens aliquando ex deuotione communicare, conuenit Sacerdotem, humiliter petens ab eo diuina Sacramenta sibi indulgeri. [Negata cōmunione, indignā se reputat.] Qui prætendens nescio quam excusationem, bene petenti bona negauit. Frustrata vero mulier desideriorum, quasi indignam se totam confert dolori & lacrymis; quibus in secreto fatigata diu somno suaui diuinitus abstrahitur. Dormienti adesse visus est beatus Euangelista Ioannes, dicens: Vis communicate? Respondenti cum deuotione, Volo; ait Sanctus: Sequere me. Illa præcedentem quasi sequens in ecclesiam, [A S. Ioanne cōmunionem percipit.] quam murus solus a domo separabat, in qua dormiens videbat hæc ipsa mulier, vidit B. Ioannem præparari ad Missam celebrandam. Celebranti per ordinem Missam totam, non modo interesse sed & coadesse ita mulieri concessum est, vt illius Sacramenti secreta quæ nescierat eatenus, ibi didicerit. Vidit quam fieri nesciebat fractionem, & particularum trium vna a celebrante vidit se communicari. Exutus sacris post celebrationem Sanctus Ioannes dixit ei iterum: Vis dicam tibi, quare tuus proprius Sacerdos te communicare rogatus recusauit? Ausus non fuit sanctum Christi corpus tangere, [Ab eo cuiusdam Sacerdotis peccatum intelligit.] quia recenter suum corpus interfecerat, interfeceratque animam suam factus vnum corpus cum meretrice. Reddita communibus sensibus post tanta mulier, sicut audierat, ita pro vero a suo super hoc tam mansuete, tam secrete, quam decebat, conuento Sacerdote accepit. Narrauit mihi istud sub titulo b confessionis, multum rogans vt nulli quoad viueret in corpore reuelarem.

[Annotata]

a Hoc caput omisit Henriquez.

b Non est hæc legitima ad Sacramenti Pœnitentiæ perceptionem confessio; ac ne fas est quidem aliena aperire peccata, nisi cum tuis ita connexa, vt hæc sine iis intelligi nequeant; & ium quoque quantum citra detractionem liceat, disputatur. Verisimile est, sciuisse Iuettam non posse Auctorem, alibi degentem, nec inde ortum fortassis, in Sacerdotis illius deuenire notitiam, præsertim si is iam mortuus erat. Deinde vt diuinitus Sacerdotis illius flagitium cognouit, ita cælesti instinctu impulsa videtur, vt singulare hoc sibi indultum beneficium aperiret.

Cap. XXXV. Quomodo ipsa liberauit quemdam
monachum orationibus suis a quodam periculo tentationis.

[97] Licet vera dicat auctoritas; Nemo scit quæ sunt hominis nisi spiritus qui in ipso est; subaudi, Nemo scit a se vel ex toto: legimus tamen plerosque Sanctos cognouisse & facta absentia & cogitationes aliorū per spiritum, sicut Helizeum, B. Benedictum, Prophetas quoque in vtroque sexu futura ante diu prænosse. Nec tamen eam, de qua hic agitur, nostro sensu præsumptuose maioribus comparamus. Verumtamen audientes ab æquissimo dispensatore, Volo & huic nouissimo dare sicut & tibi, credibile fieri potest de facili, menti piæ isti ad ædificationem quorumdam correctionemque eorum, secreta a Domino reuelata. [Matth. 20. 14.] Quidam monachus, [Monachus munere a puella accepto, tentatur contra castitatem.] ordine nouus, & iuuenis ætate, anno primo factæ professionis ex Abbatis sui licentia patriam visitans & parentes, inter alios, alias, & alia, quæ minus vtiliter obiici solent a claustris exeuntibus ab eo qui insidiatur in abscondito quasi leo in spelunca sua, iuuenculæ cuiusdam ex secreto colloquio familiaritatem comparauit. Illa recedenti pulcherrimam contulit telam petens in sui memoria & mutuæ familiaritatis incremento cooperturam facere monachum in suo capitali. Detulit ille xenium, sed cuius reliquit præsentiam, memoriam secum tulit: a qua mente vulneratus, inexperto conflictu, cogitationibus & motibus libidinosis aliquamdiu laborauit. Non curans aut minus intelligens adhuc, ex conuersionis ac ætatis nouitate, tentationis periculum, vel detrimētum conscientiæ, cum valde remotus esset a persona, nec omnimoda inesset voluntas peccandi, diu distulit istud dicere vel confiteri.

[98] Contigit autem post annū & amplius, vt Domina Iuetta, cui notus, familiaris, & amicus erat idem iuuenis, quia carne propinquissimus; opportunitatem nacta cum eo loquendi, amicabiliter ac secrete diceret ei: Recolisne carissime, qualiter illa de persona, nominans eam, [Iuetta id diuinitus intelligit.] te per mensem eo tempore vexauerunt cogitationes inordinatæ? Scito te magis orationibus alienis, quam tuis meritis tam cito liberatum. Quapropter si consilio meo salubriter tibi placet acquiescere, cooperturam, quam contulit illa tibi, & in tuo sub alia habetur ceruicali, amouere non tardabis. Stupefactus audiens, plus solito colloquiis eius cœpit delectari, & consiliis acquiescere, habens eam apud se in magna reuerentia, nomenque illius aliis commendans.

Cap. XXXVI. Quomodo ipsa reuoluendo in mente tempore
Missæ Domini passionem, plus delectabatur
quam orationes vocales proferendo.

[99] Requisita Domina Iuetta a quodam monacho Cisterciensis ordinis, familiarissimo sibi, quam diceret in Missæ secretis orationem, quasi cum admiratione quadam sciscitanti respondit: Putasne dicam aliquid? Ita congratulatione & delectatione Christi dilecti mei præsentis sum occupata, [Sacrum quomodo audire solita.] vt aliquid ore dicere mihi nec vacet nec libeat. Quid ad hæc illi, qui ibi vbi Christus personaliter, etsi non patens veritas & virtus passionis adest in persona Christi præsentis, sed latens sub specie panis ac vini ad fidem corroborandam, passus tamen pro salute sua a præsentibus fide Patri Deo præsentatur, factus in altari sicut in cruce Sacerdos & sacrificium mirabiliter & ineffabiliter; afficiuntur tædio, aliquibus friuolis tempus redimunt, imo perdunt temporis illius irrecuperabilem fructum? Cui reuera fructus & vtilitas Missæ palato intellectuali saperet, Missis omnibus interesse affectaret. Ibi conceditur homini facere, quod Angelo non licet: ibi medicina conficitur ad singulare remedium fragilitatis humanæ. In fide ac deuotione omnes præsentes celebrant, diuinisque communicant vno in celebrante Sacerdote.

[100] Felix hæc, de qua sermo nobis, dicere veraciter potuit: [Bis a Christo Eucharistiam accipit.] Bonum est mihi hic esse; quam Christus Dominus propria manu bis in Missæ secreta sui corporis sacramento incorporare sibi dignatus est. Quis a tempore, quo Christus in cœna corpus suum præsens præsentibus dedit, huic audiuit simile? Hæc & similia de illo, cui proprium est in paruis & humilibus gratiam copiosiorem ad correptionem confusionemue superborum ostendere, piis mentibus facillime persuadentur credibilia.

[101] Tantam apud dilectum dilecta gratiam inuenerat, vt quandocumque, [Orans, statim ad Christi amplexus rapitur.] quotiescumque ad orationem secretam animo se conferret, in amplexus & oscula dilecti mox exciperetur. Et in tantum quandoque diuinæ iocunditatis & gloriæ iubar mens ipsius sublimabatur, vt corporalis infirmitas pondere splendoris depressa inuitam cogeret dicere: Recede, o dilecte mi, secede cedens & coaccedens infirmitati volentis, sed non valētis, semper sic esse. [Non potest vim diuinæ consolationis ferre.] Ecce secundum B. Gregorium, quale est offensum & iratum cernere, quem tranquillum ac fauorabilem non potest mentis humanæ debilitas sustinere. Ibi proculdubio conceperat quem habebat ad omnium salutem caritatis affectum, cuius adeo tanta vis erat, vt ad congratulationem, compassionem, consolationem, correptionem, & ædificationem videntibus & audientibus eam vniuersis eius sermo valeret, præualeretque dilectio. [Plurimos conuertit.] Quis referre valeat quot qualesque, a quot quibusue malis reuocauit, ad bona vocauit, prouocauit ad optima, misit ad noua diuersorum claustrorum disciplinæ regularis tirocinia, remisit ad dimissa? Ibi secretorum accipiebat cognitionem.

Cap. XXXVII. Quomodo prædixit cuidam Clerico,
quod Presbyter suus in ecclesia negligenter celebrauit.

[102] Inde ei reuelare adstanti sibi cuidam Ecclesiæ Curato dixit: [Absentia cognoscit.] Tuus in illa tua villa vicarius in tui & ipsius periculum celebrat. Accepto ac si diuinitus oraculo, licet iuuenis Clericus, festinauit tamen probare quod audierat. Et veniens ad ecclesiam suam inuenit in altari fragmenta hostiæ consecratæ, quæ per negligentiam consecrantis a mystica fractione exciderant.

Cap. XXXVIII. Qualiter cum magno gemitu
prædixit religiosæ cuidam feminæ, ab alto virginitatis
in profundum fornicationis corruisse.

[103] Cvm aliquando cum Domina Iuetta familiares & mulieres honestæ residerent, inter mutua colloquia magnum subito cum gemitu emisit suspirium. Interrogata ab aliis doloris caussam, [Absentis peccatum diuinitus videt.] vni earum mente maturiori respondit: Hodie, proh dolor! maxima columna corruit. Audiens & dubitans, personam conuenit, quæ se quasi deprehensam admirans, vltro confessa est sciscitanti, ab alto virginitatis in profundum fornicationis se corruisse.

Cap. XXXIX. Quomodo prædixit cuidam mulieri
quemdam morbum esse habituram,
propter quem ab ecclesia cogeretur amoueri.

[104] Item prædixerat ante mortem suam dudum Domina Iuetta cuidam honestæ ac religiosæ mulieri, quod infirmitatem pateretur, caussa cuius ab Ecclesiæ plebisque consortio cogeretur amoueri. Adstans igitur morituræ dicta mulier dixit Dominæ Iuettæ: [Prædicit cuidam morbum.] Pia Domina, quid erit de eo quod pluries mihi prænuntiastis? Hoc, inquit, anno continget. Sicut audiuit ita & passa est infirmitatem grauem satis & insuetam, soli notam patienti, nec humanæ curæ curabilem. Audiens extortas a variis & validis doloribus varias validasque vociferationes amentemne putes, cum mente sana cum Apostolo possit gloriari: Quando enim infirmor, tunc fortis sum & potens. [2. Cor. 12. 10.] Itemque: Etsi qui foris est homo noster affligitur, is tamen qui intus est renouatus confortatur. [2. Cor. 4. 16.]

Cap. XL. De puella eunte ad Sacramentum,
quæ plus afficiebatur placere cuidam Clerico, quam Christo Domino.

[105] Solemni die Dominicæ Natiuitatis contigit aliquando puellam, quæ ceteris familiarius Dominæ Iuettæ adhærebat, post mysteria ab ecclesia reuertentem, quam hilarem ac sospitem dimiserat, dictam Dominam suam infirmatam lecto decūbentem reperire. Interrogata quid haberet, Caussa, ait, mee huius subitæ infirmitatis visio tristis est, quam mihi Dominus hodie reuelauit. Puella precibus preces adiiciens audiuit ab ea: Vidi, inquit, inter multos accedentes hodie pro reuerentia diei ex more ad communionem sanctam, dæmones cum gaudio vni personæ ad altare procedenti officiosissime deseruire. [Diuinitus cognoscit quamdam indigne communicare.] Nam velut spōsam nouam dextra læuaque incedentem, eorum quidam subleuabant vestes, alij ante retroque colligebant & supportabant. Peruenientem miseram sic ad communionem sumendam, hostiam quidem in os ipsius mitti a Sacerdote, Christum vero cælum cōscendere corporaliter inspexi. Visionis huius notitia per eam quæ audierat ad aliquos perueniens, nec illam latuit quæ fuerat proprie in caussa. Sapienter itaque ad cor rediens, confessa est opportune, & tacita persona sua sciri permisit culpam ad correptionem vel ædificationem proximorum. Enimuero cum ad salutare mysterium accedens affici timore debuisset a præsentia Iudicis, & pietate Redemptoris deuotionis ardore succendi, magis in aspectu Clerici cuiusdam, qui præsens in Presbyterio cum aliis cantabat, delectabatur, afficiebaturque (proh dolor!) placendi ei desiderio, quam Christo, cui se probatam tenebatur exhibere.

[106] [Quid cogitandum accedenti ad cōmunionem.] Cogitandum siquidem omni accedenti ad illum cibum salutarē, qualis sit, quid accipiat, & ad quid: qualis, quoniam si dignus ad illud, & Sacramenti veritatem sumit & virtutem. Qui manducat me, inquit, viuit propter me. [Ioan. 6. 58.] Si indignus, veritatem reuera corporis & sanguinis Christi sumit, sed non virtutem; & quidem ad iudicium. Quid? A bonis & malis indifferēter Christus corporaliter totus a singulis integerque sumitur sub specie transsubstantiatæ rei. Ad quid? Ad vitam vel ad mortem, pro fide meritoque sumitur. Quod dicta persona solam visa est recepisse hostiam, Christi corpus quasi habitaculum abominans immundum, cælum ascendisse visum est; factum credi potest ad meritum sumentis declarandum.

Cap. XLI. Admonitio vtilis ad eos
qui detrahunt virtutibus Sanctorum huius temporis.

[107] Cviusue putas existat gloriæ mulier hæc in cælestibus iam cum Deo regnans, o qui me legeris, quæ in terris adhuc tanti a Deo habita est, vt internis cælestium secretorum consiliis tam frequenter admissa, mediatrix quodammodo haberetur ad correctionem multorum, inter cælestia & terrestria, visibilia & inuisibilia, inter Deum & homines. Nec immerito. Audi quid dicat quæ non mentitur veritas: Confiteor tibi Pater, Domine cæli & terræ, ait, quia abscondisti hæc a sapientibus & prudētibus, & reuelasti ea paruulis. [Matth. 11. 25.] Quibus, inquio, paruulis? Paruulis, ni fallor, spiritu, id est humilibus, [Iuettæ humilitas & aliæ virtutes.] qualium est regnum cælorum. Et quidem humilitatem in hac laudare necesse non est, quam omnes in ea nouerunt quos vmquā eam videre contigit, boni & mali. Enimuero Deum testem inuoco, numquam vidisse me in incessu, in motu, in alloquio, vniuersisque gestibus, quos in ea perpendere aut videre potui, magis humilem corde, mitem, verecundam, morigeratam, modestam, sapientem, pudicam, simplicem, magisque super peccatores & afflictos pia habentem ad compatiendum viscera.

[108] Quia vero longū est seriatim cuncta perstringere, quæ per ipsam pietas operata est diuina; multa enim sunt valde, & longe excedentia ingenioli mei paupertatem; iam, [Multa omittit Auctor.] velut nauta lassus, optatum littus expetens, ad beatam resolutionem eius dirigam meæ narrationis antennam: quia si vniuersa quæ de virtutibus eius comperta mihi sunt a veridicis relatoribus & fide dignis, explicare vellem, nec tempus mihi puto suppetere posse nec otium. Ideoque ne sermo prolixus fastidium lectori meo generet, præteriens multa breuitatis studio, quæ laudi ancillæ Christi competere non incongrue possent, ad finē tendo cœpti operis, quamque mirabilis & gloriosa extiterit beata eius depositio carnis, breuiter si possum edisseram: quia, vt Sapiens ait, quibus pauca non prosunt, nec plura proderunt ad credendum virtutes Sanctorum temporis huius.

[109] Scio equidem & vere scio, multos exercitatos magis habere sensus in rebus dubiis ad interpretationem mali quasi boni, & inde sibi efficere dispendium salutis, vnde materiam virtutis habere possent, si non Spiritui gratiæ facerent contumeliam in eo quod vasis gratiæ derogare videntur, in quibus ipsum operari Spiritum, prout vult, manifestissimum est. Nec mirum tamen. Plures enim multo nunc, [Animales homines Sanctorū reuelationes contemnunt.] quam pridem, inueniuntur in Ecclesia Dei homines animales, spiritum non habentes; qui cum credere in aliis quod non sentiunt in se, aut nolunt, aut nequeunt, quia forte datum eis non est desuper ab eo, a quo omne datum optimum, statim aut impossibile iudicant, quod de Sanctis audiunt, aut friuolum reputari decernunt, mentientes non fidem adhiberi debere iis quæ nulla Patrum auctoritate fulciuntur; somnia prorsus esse aut truffas, quas vetulæ aut mulierculæ pauperes, vilesque personulæ visiones Dei annuntiant esse, dum præ vigiliis noctium vacui effectæ capitis, quæ vident phantasmata imaginationum, reuelationes putant mysteriorum. Sic miser animalis homo nō percipit ea quæ sunt Spiritus Dei: & hoc quare? Audi Apostolum ad Corinthios, qui ait: Stultitia enim illi est, & non potest intelligere, quia spiritualiter examinatur: stultitia, inquam, secundum sensum hominis, qui nihil æstimat posse fieri, nisi quod nouit quomodo fiat. [I. Cor. 2. 14.] Et ideo non potest intelligere, scilicet spiritualia quæ audit, quia spiritualiter examinatur; id est, examinatio & comprobatio fit eorumdem spiritualium tantum spiritualiter, id est, a spirituali. Vel aliter: Animalis nō intelligit spiritualia, quia per spiritualia examinatur, id est, in eo quod audita improbat, probatur quod est animalis, nec ob aliud ei proponuntur spiritualia, nisi vt per ea examinetur, id est, probetur foris, qualis intro sit, spiritualis scilicet an animalis. De his hucusque, quia sapienti paucis sat dictum est. Nos vero reuertamur ad propositum nostrum, ne animali occasionem dare videamur. Verumtamen, vt ait Hieronymus, nullius hic persona tangitur, quia generalis disputatio de vitio est, & qui de præmissis irasci voluerit, primo quod talis sit fateatur necesse est.

Cap. XLII. De eo quod obitum suum
longe ante præsciuit.

[110] Igitur mulier fortis postquam triginta sex ferme annis in cellula sua Regi militauerat Angelorum; atque animus cedere nescius senectuti ad merendum magis sumeret incrementum in dies, & in corpore semigelido deuotionis feruor rigorque pœnitentiæ indefessus vigeret, adhuc semper idem ipse permanens; disposuit electam suam remunerare Dominus tāquam emeritam iam in sui amoris obsequio, [Diuinitus cognitum diem mortis suæ, prædicit.] & propter bonum certamen quod certauerat, cursumque consummatum feliciter, dare ei coronam iustitiæ: reuelauitque ei per Spiritum imminere dissolutionis suæ diem, anno ante integro & paullo amplius. Ipsa vero familiaribus suis quibusdam, personis vtique religiosis, hoc ipsum indicare secreto curauit, atque, vt instantius pro se Dominum exorarēt affectuosissime deprecari; vt si quidquam in ea esset quod minus correctum perfectumque minus foret, adhuc Dominus ei secundum magnam misericordiam suam fidelium suorum precibus ac meritis indulgeret.

[111] Interea appropinquabat B. Mariæ Magdalenæ festiuitas annua, quam ipsa inter Sanctos alios speciali deuotione venerabatur, amoris, laudum, & obsequij, dilexeratque ab ineunte ætate semper. Factum est autem, vt ipsa die festiuitatis memoratæ, dum Missarum solemnia in ecclesia agerentur, ipsa in cellula superiori orans esset sola, & B. Mariam Magdalenam pro peccatis suis anxie interpellans. Licet enim delicta iuuentutis suæ, & conuersationis offensas pristinæ, per diuturnæ lamenta pœnitentiæ, remissa sibi dudum fore ex ipsius ore Domini, vt supra est ostensum, non diffideret; quia tamen scriptum est, Beatus homo qui semper est pauidus, cœpit quemdam iterum parturire spiritum timoris ex venturæ mortis angustia, [Sollicite ad mortem se parat.] quam sibi in proximo imminere sciebat, & recordatione districti iudicij Dei, in quo & iustum saluari vix, & potestatibus tremendum Angelicis Scriptura sacra commemorat. [Prou. 28. 14.] Filij hominum vsquequo non graues corde? Horrenda mors mortalibus cunctis. Timendum prorsus discrimen horæ mortis, quia nil certius morte, nec quidquam hora mortis incertius. Vt quid diligitis vanitatem? Mors seni in ianuis, in insidiis est iuueni. Quadraginta & sex continue annis & amplius seruiuit Domino mulier hæc, & timet iudicium: peccator putas & impius vbi parebunt? Sanctissimo Sanctorum Martino in morte sathan adstitit, nec ipsi Sancto Sanctorum omnium Christo homini pendenti defuit in cruce, cuius cornu, vt in Tobia super exenteratione piscis legitur, præsumptuosus insedit, vt videret si Christus maculam peccati haberet aliquam, qui peccata mundi relaxare venerat: tibi autem putas o homo non appropinquabit? [Iob 40. 18.] Absorbebit, ait Dominus ad B. Iob, fluuium, & non mirabitur, & habet fiduciam quod Iordanis quoque influat in os eius. Idcirco loquitur Sapiens: O mors quam amara est memoria tua homini iusto, quanto magis, quæso, peccatori & impio? [Eccli. 41. 1.] Ego vero etsi multi multos fore beatos æstiment, solum hunc vere beatum fore autumo, qui non confundetur cum locuturus est inimicis suis in porta, supple mortis, per quam exeunt filij Euæ omnes simul in vnum, diues & pauper. Sed quo me ducit oratio?

Cap. XLIII. De eo quod B. Maria Magdalena ei apparuit.

[112] [Apparet ei B. Magdalena.] Igitur, vt loqui cœperam, cum orans esset famula Christi, repente per spiritum rapta vidit, quam interpellabat, B. Mariam Magdalenam prope assistere. Cuius dum ad pedes procidens amplecti eos & deosculari vellet, illa eam per manum eleuans assumpsit, &, vt sibi videbatur, tenente illa manum dexteram eius, sic est deducta, [Amplexatur pedes Christi Iuetta.] donec ad sanctissimos Domini Iesu pedes vsque peruenerunt simul ambæ, ibique a deducente se dimissa est. Vbi cum indicibili ardore spiritus, & dulcedinis affectu procidens, cum eosdem Domini pedes diu deosculans fletibus irrigaret vberrimis, nec eorum dulcedine exatiari posset, dixit ei aureum illud os Domini: Dimissa sunt tibi peccata tua, [Dimissa sibi peccata intelligit.] quoniam dilexisti multum. Ad hanc vocem sibi reddita est, & velut auulsus ab vberibus infans ad vbera redire gestiens, vim quodammodo passam mulier fidelis se conquerens ab auulsione pedum Christi eiusque dulci præsentia, singultus cœpit emittere mirabiles atque suspiria; adeo quod sociam quoque eius, quæ in inferiori orans erat cellula, stupor quidam horrorque mentis inuaderet nimius, & quasi nouum quid accidisset, domum ipsam admirabili quadam & magnifica refusam gloria miraretur & crederet. Ascēdensque ad ipsam in superius cœnaculum rem, vt apud se primo coniecerat, inuenit. Interrogans quippe quid vidisset, dicere eidem renuit, sed tandem terribilibus ab ea sacramentis & obsecrationibus adiurata, rem, vt acciderat, confessa quidem ei est, sed quoad ipsa viueret celandum omnimodis id sub internuntiatione commisit.

Cap. XLIV. De quadam virgine, pro qua Dominus eam exaudiuit.

[113] Fvit eodem tempore Virgo quædam, religiosa existēs admodum, mulier sane boni testimonij inter suos, quæ votum habebat super se reclusionis, si tamen effectum consequi hæc sua posset intentio. Porro a Leodiensis Episcopus, qui tunc erat temporis, cum plures in sua diœcesi reclusas haberet, ita postmodum durus & grauis petentibus se pro huiusmodi est effectus, quod nemo eorum qui eius animum agnoscebant, rogare eum vltra pro caussa hac præsumebat. Vnde præfata mulier, licet voluntatem haberet permaximam desideriumque ingens soluendi quod vouerat, tamen quia nullæ preces valerent quæ Episcopo porrigerentur, quamquam id attentasset sæpius, fere in desperationem prolapsa, iam non audebat instare amplius, vt Episcopus rogaretur idem, eo quod non exaudiret quemquam. Videns igitur & considerans, quod vbi deest humanū, diuinum necesse est vt imploretur auxilium, accessit ad Beatissimam hanc, exponens ei caussam pro qua venerat, [Prædicit futura.] & vt pro se deprecaretur Dominum humiliter expetiit, quia pro certo sciebat orationem eius de facili a Domino non exaudiri non posse. Attendens igitur ancilla Domini deuotionem mulieris, & anxietatem spiritus eius pro re dicta, misericorditer eidem compassa, admonuit habere fidem, concipere spem, caritatem non deserere, & securam esse præcepit, quia adimpleret in breui omnipotens desiderium cordis sui. Sic confortata paullulum illa decessit, firmissimam habens spem in verbis eius quæ promiserat, sciens negotium remanere infectum non posse, dummodo instare ipsa vellet vt fieret. Attamen quia animo amanti tardum est omne quod desiderat, transierunt dies non multi, & ecce reuertitur ad famulam Domini mulier iterum, iam velut pro debito exigendi caussa quod pridem acceperat in promissis. At illa tota concipiens mente Spiritum sanctum, Vade, ait, filia, & omnino nil dubites, quia absque dubio consequeris iam quod tanto desiderasti tempore. Illa quasi voti sui iam compos facta læta recessit, & breui post elapso tempore rogari iterum fecit Episcopum pro se, vt videret si temperasset adhuc Episcopus animum, & mansuesceret rigor diu præhabitus. Quid multa? Paucis rogatus promptissimus annuit, deditque sine contradictione licentiam, quam vix vlli libenter vmquam dederat aut raro.

[Annotatum]

a Is fuit Hugo de Petraponte, qui creatus anno 1200. obiit anno 1229.

Cap. XLV. De transitu eius, & de iis quæ in eo contigerunt.

[114] [Filias suas spirituales sæpius adhortatur.] Præsciens igitur in spiritu venerabilis femina appropinquare suæ dissolutionis diem, cœpit anxiari & esse magis sollicita de filiabus suis, quas Christo lucrifecerat, quasque vsque in tempus istud in disciplina Domini benignissime enutrierat: crebrius quoque eas conuocās ad se, & semper ad meliora exhortans instruebat. Intantum siquidem tenera in dilectione earum facta est, quia non diu se cum eis præsciebat esse mansuram, quod aliquantulum etiam orationibus & psalmis parcere videbatur vt frequentius eis colloqueretur & plenius disciplina instrueret Christi; nunc priuatim, nunc publice, nunc particulariter singulas, nunc simul omnes castigans, admonens, & confortans, exhortabatur, vt nihil eis in virtutum consummatione deesset, scirentque quomodo post eius transitum conuersari deberent, ac in amore Christi perseuerare iugiter.

[115] Sic se habente cum filiabus matre, magistra cum discipulis, appropinquabat tanto magis, quanto expectata diutius, gloriosa Christi natiuitas: cuius vltimo festiuitatis die, id est, die octauarum sanctæ Epiphaniæ Domini ex hac luce migrare debebat. [Morbo corripitur.] Cumque transissent in orbem dies aliqui festiuitatis eiusdem, ecce media nocte sanctæ apparitionis Domini, cum ad confitendum Domino surgere vellet, sicut consueuerat, vi lenta correpta febrium, viribus corporis cœpit omnino destitui. Ad sonitum ergo & vocem se plangentis exurgens socia ipsius, quæ cum ea erat in domo, accurrit: sed nolens sancta anima ea noctis hora propter se tumultum excitari aliquem in domo propter quiescentes, ac si modicum pateretur frigus, nam hyems erat, operiri se paullulum rogat, denique sociam redire pausatum. Sed molestia febris sumente incrementum in dies, it rumor per viciniam adesse resolutionis eius diem: fit planctus & dolor vniuersis, qui eam nouerant: querebanturque singuli amittere tamquam proprium, quod omnibus damnum extabat commune.

Cap. XLVI. De confessione eius vltima.

[116] Interim ea optante plurimum præsentiam Domini Ioannis Floreffiensis Ecclesiæ Abbatis, vt loqui ei posset antequam decederet, nec in tantillo voluit eam Dominus fraudare a desiderio suo. Qui cum eo tempore in multis Ecclesiæ suæ negotiis occupatus in partibus esset remotis valde, ita vt nec vbi inueniri posset, sciri a quoquam posset, venit tamen opportuno satis tempore ad partes illas forte fortuitu tunc iter faciens, & penitus eorum quæ gerebantur ignarus. Audiens vero eam infirmari, quæ multum dilexerat ipsum in vita sua, qui & ipse eam videre desiderabat, accurrit anhelus, & confringi faciens ex parte parietem cellulæ in qua decumbebat, introiuit: & videns eam iacentem in lectulo, hæsit paullulum admirans, quia clarus ei vultus & facies erat serena, admodum color viuidus, verba iocunda, gestus soliti, ora ridentia, totaque talis vt nullum in ea signum perpendi de facili posset ægritudinis. Verum ipsa viso eo gauisa est valde, [Abbati Floreffiensi confitetur, & multa de vita sua aperit.] factaque ei peccatorum suorum confessione, multa quæ huic libello inserta sunt, licet mallet ea occultari quam sciri a pluribus, eidem sciscitanti aperuit: sicque valedicens ei, quia non visura eum amplius erat, rogansque vt pro se Dominum oraret, in pace eum dimisit, quia in procinctu erat itineris.

Cap. XLVII. De filio suo Abbate,
quem resignare volebat officium suæ Prælationis antequam decederet.

[117] Filio quoque suo seniori, qui erat tunc temporis Abbas a Aureæ-vallis, vt prædiximus, mandari per nuntium fecit vt ad se veniret, volens ipsum inducere ad hoc ante obitum suum vt administrationis suæ resignare officium vellet, eo quod molesta ei dudū extitisset & grauis admodum ipsius filij prælatio, cū tamen nullus sciret molestiæ caussam. Qui cum eo tēpore venire non posset vt dicitur, venit tamen post transitū matris, sed eam quam videre venerat, [Filius eius, quod illa desiderarat, Abbatis munus dimittit.] sepultam reperit. Attamen vt mortua mundo, meliori se vita cum Christo viuere ostenderet, & mortuam se posse quod non poterat viuens, vix eidem filio Abbati sepulcrū inuisere licuit, cum ecce subito per nuntium reuocatus a Patre b Abbate, vltro postulauit absolui, & obtinuit.

[Annotata]

a Extat apud Claudium Robertum catalogus Abbatum Aureavallis, in quo huius deest nomen; reponendum inter Petri Leodiensis, qui ann. 1214. dicitur obiisse, & Henrici de Sathanaco qui 1228. nomina.

b Claræuallensi nimirum: nam Aurea-vallis Claræ-vallis filia censetur.

Cap. XLVIII. De extrema inunctione famulæ Dei Iuettæ.

[118] Interim morbo ingrauescente, timentes quæ circa ipsam erant, ne absque sacri vnctione olei eam forte migrare contingeret, rogauerunt vnanimiter eam omnes, vt se inungi permittere vellet. Non est, inquit illa, o filiæ meæ, necesse adhuc inungi, sed feria quinta, hora nona, vt proposui, qui dies post tres dies erat affuturus, vt arbitror. Nolite, inquit, timere vos, aut sollicitari de me, quia in veritate dico vobis non me de hac vita decessuram, donec omnia mihi Sacramenta Ecclesiastica fiant. Illis e contra instantibus die altera vt inungeretur, quia timebant ipsius defectum, eo quod vnde recrearetur natura non sumeret quidquam; videbant enim eam clausis oculorum luminibus non moueri, vtpote quæ mentē ad inuisibilia transfuderat totam, & inuisibilium amorem totis visceribus inhiabat, ac si nihil commune haberet iam cum mundo; videns pia mulier filias pro se cōtristari & mœstas esse propter tarditatem vnctionis; Ecce, ait, quia instare vos video, [Inungitur Iuetta.] vt fiat quod vt die fieret altero proposueram, & non sine caussa, ne vos contristem amplius, en, ait, voluntas fiat vestra, non mea: facite quod vultis. Sicque inuncta & omnibus communita Sacramentis, debito cum honore ac reuerentia, Ecce, ait, feci quod petistis, ne turbaretur vltra vester animus; [Prædicit diem & horam mortis.] verumtamen sciatis non transituram me modo, sed die & hora quam prædixi. Requisita demum secreto a familiaribus quare Sacramenta hæc vsque in feriam quintam voluisset differre, respondit, ideo se voluisse hoc, [D. Virgini a Christo committitur.] quia sciebat beatam Dei genitricem, cui pridem fuerat a filio commissa, vnctioni suæ interesse debere die illo, & post completa Sacramenta illa, responso ab ipsa venerabili Domina Dei genitrice Maria pro se, Amen, deducendam se ab ea fore ad perpetuas beatorum spirituum mansiones. His auditis compunctæ sunt valde, dolueruntque plurimum vnctionis tam repentinæ contra tam felix propositum ipsius voluntatemque se extitisse caussam.

Cap. XLIX. De die transitus eiusdem.

[119] Interea expectantibus cunctis diem & horam quando Dominus venturus esset ancillam suam inuisere, educereque de tenebris ad lucem, de exilio ad patriam, de terris ad cælos, de regione vmbræ mortis in terram viuentium, repente illuxit dies tertia, scilicet feria quinta octauarum Epiphaniæ Domini, dies, inquam, ei diu desiderata, tamquam dies redemptionis nouæ, reparationis antiquæ, felicitatis æternæ; ipsi quidem dies salutis, solemnitatis, & lætitiæ; iis autem qui conuenerant, dies calamitatis & miseriæ, dies doloris & fletuum: non quod ipsius non congratularentur gloriæ, quam intime diligebant, sed quod tantæ matris dulci solatio videbant se irrecuperabiliter in posterum debere destitui. At cum a plerisque, qui eius nouerant prodesse multis in carne præsentiam, rogaretur, vt ad multarum emendationem animarum aliquamdiu permanere in corpore vellet adhuc, [Eius resignatio.] tamquam certissime scientes eam permanere si vellet; nihil illa suæ se relinquere voluntati respondit, nec in quamlibet se inclinare partem, in qua non voluntas esset Domini. Permanere quidem in carne adhuc paratā se, si vellet Dominus, propter eas, dissolui vero & esse cum Christo, multo sibi fore optatius; verumtamen in omnibus his non sua, sed voluntas fieret Domini. Hora itaque diei illius nona, siue paullo amplius, sentiens dilecta Deo anima per spiritum, aduentum adesse sponsi & sponsæ, id est, Christi & Mariæ, dicto illo psalmi versiculo, [Pie moritur.] In manus tuas commendo spiritum meum, redemisti me Domine Deus veritatis, hilari vultu, propansis manibus, oculisque eleuatis in cælum, quasi venienti applaudens exire nitebatur obuiam cum lampade virtutum & bonæ conscientiæ oleo: cum ecce assumptam de corpore animam, velut alterum Moysem e fiscella sublatum scirpea, filia Regis Virgo Maria, Regi filio velut depositum fidele repræsentat, sublimandam in filiam regni & heredem. Et qui in domo circa ipsam erant, [Præsentes diuino solatio replentur.] ac si in extasi rapti essent spirituum, repleti sunt mira quadam & indicibili gratia mirificæ suauitatis & eleuationis mentium, adeo vt ipsius Dei ac Domini nostri Iesu Christi præsentiam nemo esset qui ambigeret.

Cap. L. De gloria morientis, & claritate vultus eius.

[120] Siquidem splendida facta est facies eius egrediente anima vltra æstimationem hominis: & quasi iam circumdari eam floribus rosarum cerneres & conuallium liliis, totius partes corporis atque membrorum obduxerat rubor quidam roseus albedini partim decenter admixtus per totum, adeo vt intuentibus in eam nihil aliud videretur esse, [Splendescit eius facies in morte, ac corpus.] quam diuinum quiddam, & cælestis obumbratio quedam gratiæ in corpore mortuo, ac caro faciei resplendens, futuræ quasi glorificationis signa præostenderet.

Cap. LI. De motione elementorum
in obitu eius, & mirabili auium concentu.

[121] Aliud quiddam dicturus sum, in quo etsi auctoritatem forte miraculi præstare non possum, dulce tamen ad audiendum auribus est, & ad rememorandum suaue. Cum tota die illa vsque ad horam transitus Sanctæ, talis ac tanta temporis & aeris intemperies esset, vt cælum & terra, pluuia & venti, nix, grando, & procellarum cuncti spiritus, quasi coniurasse viderentur in diem illum, vt nec ostium domus suæ de facili quisquam auderet egredi; ac si mota se ob mortem ancillæ Domini elementa cuncta faterentur; [Inserena aura, aues e regione cellæ eius concinunt.] (mira dicturus sum) ecce contra fenestram cellulæ, in qua agonista Christi agonizabat, multitudo insedit innumerabilis auium volucrumque diuersi generis, & quasi congaudentes decedentis gloriæ, diuersarum vocum concentuumque modulatione suaui aures intendentium demulcebat, ac si diebus factum cerneres æstatis. Perseuerauitque concentus auium ille, donec campanarum cessaret sonitus, quæ pro eius obitu pulsabantur.

Cap. LII. De quadam muliere curata.

[122] [Quædam impos mētis, curatur.] contigit eadem hora feminam quamdam venerabilis vitæ ac nominis, de ipso oppido Hoyensi, quæ per frequentes vigilias noctium, defectum passa capitis, non bene compos mentis ac sensuum extiterat a multo tempore, audire sonitus campanarum, quæ pro ipsa pulsabantur. Sentiensque per excessum quasi mentis quod pro transitu matris eadem resonarent signa, cogitansque eam transuehi ad cælos, cum multa meditatione ac desiderio spiritus quasi prosecuta est longius abeuntem: congratulabaturque gloriæ eius, quam valde in vita sua dilexerat semper. At vbi ad seipsam reuersa est, sanitati pristinæ reddita est plene, nec dolorem malumque huiusmodi experta postmodum ab ea die & deinceps.

Cap. LIII. De subita mutatione aeris facta in transitu eius.

[123] [Post eius mortem aer serenatur.] Nec sub silentio prætereundum est, quod vbi memoratus auium cantus vna cum campanarum sonitu audiri desiit, tanta in momento aeris serenitas, quiescentibus procellis, ventis & pluuia, subsecuta subito est, cælum arridere, terra & aer sole sibi reddito applaudere cœperunt, ac si cuncta in beatæ mulieris occursum elementa obsequium præstare crederes, exultare, ac lætari quasi in diebus æstatis.

Cap. LIV. De muliere, quæ per spiritum cognouit eius transitum.

[124] [Quædam pia mulier orans intelligit ob eius obitū illam cæli mutationē fieri.] Altera quoque mulier ex oppido memorato deuotionis eximiæ vitæque laudabilis, eadem hora orans in domo erat: cum ecce subitam immutationem considerans cæli, & aeris serenitatem tam lucidam; nec sine caussa id factum apud se coniiciens, intellexit per reuelationem Spiritus Dominam Iuettam Inclusam ex hoc migrasse seculo, ideoque ob eius reuerentiam congaudere elementa ascendenti, affectu quo poterant, obsequiumque præstare honoris ei, quam ipsum creatorem suum honorare videbant suæ præsentia maiestatis.

Cap. LV. De iis quæ facta sunt post obitum.

[125] Elapsis interim diebus non multis, vt aliquod Mater sancta relinqueret cōsolationis vestigium iis, qui pro sui amissione præsentiæ corporalis consolari non poterant, scirentque se sollicitudinem habere personarum ac loci multo efficacius iam cum Christo viuentem, quam dum carnis adhuc cum eis teneretur ergastulo, contigit res huiusmodi. Siquidem cum viuente ea quædam agenda existerent, maxime de rebus & caussis pertinentibus ad consummationem ecclesiæ & operum, quæ facta fuerant in loco, quæ sine decreto & confirmatione Leodiensis Episcopi perfici omnino non poterant; multotiens quidem laboratum pro eis est, sed non elaboratum. Post transitum vero eius recens factum, apparuit cuidam familiari suæ feminæ religiosæ ac timenti Deum, Margaretæ nomine, [Apparet cuidam curanti vt ædificia perficiantur.] quæ in dictæ ecclesiæ operibus necessaria fuisse probatur admodum, quæque magis pro consummatione eorum, quæ adhuc restabant, operum erat sollicita, multos pro eisdem passa labores. Hæc, vt supra memoraui, ab initio Sanctæ Dei associata est, & collaborauit ei in cunctis operibus quæ facta sunt, bona fide & labore plurimo, vt in præsentiarum videre est. Apparens igitur isti vna noctium in somnis, in forma decora valde, & quasi ei videretur compati de iis, quæ restabant, consummandis, læta facie & tamquam ad ambulandum se parans ipsam inuitans dixit ei: Margareta, sequere me, quia Leodium vado. Hæc dicens disparuit visio. Surgensque mulier summo mane ad viam se præparat, cum tamen ea nocte ceciderit nix permulta valde, & quanta, vt arbitror, diebus nostris numquam cecidisse visa est aut raro. Assumpta ergo quadam puella altera secum de Humbrikurt, quam & ipsam mirabiliter a diebus iuuentutis primæ beata mulier Iuetta, [Expeditionem negotiorum ei impetrat.] ab ipsis pene nuptiis & amore seculi abstraxerat, pergunt ambæ desiderio vocantis se & perficiendi negotij, & cum maximo tandem labore & dolore ad Episcopum vsque peruenerunt: cui aperientes caussam viæ suæ, propitium valde & ad omne beneplacitum voluntatemque ipsarum vltra omnem æstimationem hominis fauorabilem inuenerunt: cum tamen ob infirmitatis cuiusdam molestias, qua Episcopus idem decumbebat, eo tempore difficilis ad eum haberetur accessus nimium. Et vt perfecerunt omnia secundum velle cordis sui, reuersæ sunt cum gaudio ad propria, ita tamen quod neminem huius beneficij auctorem interpretatæ sunt alium, quam venerabilem Iuettam, quæ præcesserat & præparauerat viam earum ante ipsas: & vere, vt arbitror, sic erat.

Cap. LVI. De sepultura corporis eius.

[126] Transiit ergo venerabilis mater Iuetta, vt prædixi, & quia sperabatur filius eius Abbas Aureæ-vallis venturus, expectatum est de sepeliendo corpore tribus diebus & vltra, vt idem filius maternis exsequiis interesset, pro quo iam missum fuerat. Qui cum, vt præostensum est, venire non posset, [Sepelitur ab Abbate Floreffiensi.] per Dominum Ioannem Floreffiensem Abbatem, qui audita morte eius iam aduenerat, corpus eius in ecclesia debito cum honore terræ mandatum est, beate resurrecturum in gloria, dum mortale hoc induet immortalitatem, & conuersa fuerit iustitia in iudicium, & in victoria absorpta fuerit mors.

[127] Migrauit autem ad Dominum anno gratiæ a millesimo ducentesimo vicesimo septimo, Idus Ianuarij, feria quinta, [Quando mortua sit.] ipsa die Octauarum sanctæ Domini apparitionis, apparens & ipsa vultui Dei munda prorsus ab omni labe tam originalis peccati, quam actualis, lacte candidior, vitro purior, pretiosior auro obrizo, præparata & ornata, tamquam sponsa viro suo.

[Annotatum]

a More nimirum Gallorum antiquo, annum auspicantium a Paschate: cum alioquin anno 1228. non 1227. inciderit octaua Epiphaniæ in feriam quintam.

Cap. LVII. Anni vitæ eius septuaginta,
qui numerus non vacat a mysterio.

[128] [Series vitæ eius.] Octauo & decimo ætatis suæ anno vidua facta est, cum vixisset cum viro suo annis quinque: & quinque post eius decessum mansit vidua inter suos. Seruiuit dehinc leprosis annis decem, vt perfectionem adimpleret Decalogi. Deinde soli vacauit in cella Domino annis circiter triginta sex, qui omnes sexaginta nouem annos efficiunt. Sicque anno ætatis suæ septuagesimo, qui est annus relaxandæ captiuitatis veri Iudæi de terra Babylonis in Hierusalem, liberata & ipsa est a seruitute corruptionis huius, & translata ad visionem veræ pacis Iesu Christi Domini nostri, qui est pax nostra pacificans quæ in cælis & quæ in terra sunt, interficiens inimicitias in semetipso super lignum Crucis; cui honor & gloria cum Patre & Spiritu sancto in secula, Amen.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Yvette von Huy

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Yvette von Huy

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung

Unser Reise-Blog:
 
Reisen zu den Orten, an denen die
Heiligen lebten und verehrt werden.


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 18.12.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.


Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.