Ökumenisches Heiligenlexikon

DE S. ADEODATO PRESBYT. CONF.
GALLIANI IN AGRO MEDIOLANENSI.

Notitia ex Ferrario & Castellionæo.

Adeodatus, Confessor Galliani, in agro Mediolanensi (S.)

AUCTORE J. B. S.

[1] Huc remissus est S. Adeodatus ex XXIII Junii, atque ex XXV ejusdem mensis, quo die memoratur a Galesinio, Molano & Ferrario in Catalogo generali. Ast idem hic in altero Catalogo Sanctorum Italiæ S. Adeodatum posuit hac II Julii die, [Sanctus hic variis diebus signatus,] cum brevissimo hoc elogio, ejus rei rationem indicante: Sanctus Adeodatus presbyter, qui Probo Juniore IV Consule, cum LXXXV circiter [annis] vixisset, IX Kal. Julii migravit e vita, ut illius epitaphium monet in ecclesia S. Vincentii Galliani apud Canturium pagum agri Mediolanensis, Como proximum, conditus; ibi VI Non. Julii colitur, qua die corpus ejus in eadem ecclesia translatum fuit. Pridem optavit Papebrochius signatas in epithaphio obscuras temporis notas distinctius explicari. Sed frustra tentatum id fuerit. Primus epitaphium istud rudi inlapide atque exoticis characteribus incisum, eruisse videtur Carolus a basilica S. Petri, Novariensis Episcopus, teste Castellionæo, qui æque ac Ferrarius notas illas non tantum non explicuit, sed & epitaphium & alteram translationis inscriptionem diversimode retulit, ita ut posterior Castellionæus notas chronologicas magis necessarias omiserit.

[2] Sic epitaphium reddidit Ferrarius: HIC REQUIESCIT S. ADEODATUS PRÆSBYTER, [ex antiquo epitaphio diversimode relato,] QUIVIXIT IN SÆCULO AN. PLUS MINUS LXXXV, DEPOSITUS SUDARIO IX KAL. JULII PROBO JUNIORE IV CONS. PERPETUO, INDICT. III. Castellionæus autem inter Antiquitates Mediolanenses, agens de basilica sua Vincentiana pag. 130 integritati restituere voluisse videtur: HIC REQUIESCIT IN PACE S. M. ADEODATUS PRÆSBYTER, QUIVIXIT IN SÆCULO ANN. PLUS M. LXXXV. D. P. SUD. VIIII KAL. JULII. Uter recte legerit, quis arbiter statuet? Porro Sancti tempora, qui colligi possint, equidem non perspicio. Probum illum IV Consulem, imo Consulem perpetuum non quæsivit Ferrarius, Castellionæus vero ad locos communes dilabitur, dum de Sanctorum corporibus, variis in locis quiescentibus, multa nimis quam nota commemorat; eo solum adducta, ut Vincentiana sua basilica, de S. Adeodati sacris exuviis aliquid sibi vindicet. Melius, opinor, & candidius cum Ferrario scripsisset; Nil aliud de eo sciri potuit.

[3] [quod aliunde involvit Castellionæus.] Æque quidquam ad rei explicationem facit, quod citata pagina adducit Castellionæus testimonium vetustissimi manuscripti Martyrologii cœnobitarum D. Francisci, in quo diversa plane & citatis inscriptionibus contraria traduntur. Habe textum, de quo ex ipso principio judicium feras: XXXI Junii, translatio venerabilis. Adeodati presbyteri & confessoris. Hic obiit die IX Kal. Julii, & jacet in ecclesia sancti Vincentii de Canturio Galliani. Hic erat annorum XXXV. De hoc est legenda gloriosa. Qualecumque dicatur prætensum hoc vetustissimum Ms. Martyrologium, simile fuit ei, quod toties nobis recinit Galesinius. Etenim fallunt hic ferme omnia, saltem inscriptionibus ex diametro opposita sunt. Legendam autem perquisivisse, nec invenisse testatur laudatus Episcopus Novariensis, inquit Castellionæus ibidem, ut proinde sanctitas ejus, ætas, translationis dies probari debuerint ex jam dictis inscriptionibus, in rudi lapide exoticis characteribus incisis, quæ nec ipsæ satis fideliter reddi potuere. Ceterum ne tricis istis discutiendis potius quam Sancto illustrando diutius inhæream, inscriptionem alteram de ejus translatione subjicio.

[4] [Neque rem explicat inscriptio alia,] Audi rursus Ferrarium:
VI NON. JULII
TRANSL. S. ADEODATI ET DEDICATIO
ISTIUS ECCLES. ET IBI REQUIESCUNT
IN PACE B. M. ELISIASTICUS,
ET MANIFREDUS PRESBYTERI, ET SAVINUS
DIACONUS: QUI FUERUNT INVENTI
JUXTA SEPULCHRUM IPSIUS S.
ADEODATI AN.
MLVI INDICT. VI. TEMPORE
D. ERIBERTI DE ANTIMIANO
SUBDIACONI MEDIOLAN. ECCLES. ET
CUSTODIS ISTIUS ECCL. S. VINCENTII,
SEU TEMPORE ENRICI REGIS.
Diversitas in Castellionæo est, quod pro
istius ecclesiæ in principio, legat ipsius, pro Elisiasticus, melius fortasse, Ecdesius. Præterea apud Castellionæum non est expressus annus MLVI, sed simpliciter legitur anno Dñi, ex qua ultima voce abbreviata formaverit aliquis MLVI. Demum τὸ ecclesiæ S. Vincentii in Castellionæo desideratur, forte ut suæ basilicæ faveat, cum tamen ex citato Martyrologio idem eruatur. Ex tempore Enrici regis nihil conficitur, cum seculo XI tres fuerint ejusdem nominis; ut si vere annus distincte non apponatur, sciri omnino non possit, quo translatio facta fuerit. Si per Eribertum designaretur Episcopus, non procul abesset ab anno MLVI. Lucis aliquid palpanti afferret signata Indict. VI., si cum anno MLVI conciliari posset. Fateamur itaque imperfectas esse prædictas inscriptiones, dubia multa & obscura; solidum nihil, præter cultus antiqui sancto Adeodato exhibiti probationem, qua nixi, ipsum in his Actis collocandum censuimus.

[5] Alia intricavit Castellionæus, dum pag. 128 multis suadere voluit, [neque his Sanctus, S. Augustini filius fuit.] prædictum S. Adeodatum S. Augustini filium esse. Quamobrem, inquit, nec meam in hac parte sententiam desiderari patiar: non ego frustra censuerim, B. Adeodatum in nostra ecclesia quiescentem, eum esse qui a sancto Simpliciano non baptismate sed cathechismo, una cum BB. Augustino & Alippio initiatus est, ac cum iisdem a S. Ambrosio baptizatus &c. Clarum est, non alium hic indicari Adeodatum, quam S. Augustini filium, quem constat cum patre & Alippio a S. Ambrosio baptizatum fuisse. Sed merito vapulat Castellionæus a Thoma de Herrera in Alphabeto Augustiniano pag. 2 ita scribente: Eum credit Castellionæus lib. de antiquitatibus Mediolanensibus, esse B. Adeodatum, cujus corpus Mediolani in ecclesia Vincentiana requiescit, & alicubi festum illius agitur XXIII Junii, fuitque ejus nomini in præfato templo sacellum consecratum. Fallitur tamen hic auctor, quia noster Adeodatus, neque obiit Mediolani, neque fuit initiatus sacerdotio, quæ duo Adeodato Mediolanensi…. tribuuntur. Cetera non prosequor, nec cum Castellionæo disputare lubet, quid & quatum e sacris S. Adeodati reliquiis in ejus basilica Vincentiana fuerit umquam aut modo supersit.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Adeodatus

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Adeodatus

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 27 - Iulii I., Antwerpen 1719 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.
Sie könnnen sich mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt:






Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.