Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten

DE SANCTIS MARTYRIBUS
ARISTONE, CRESCENTIANO, EUTICHIANO, URBANO, VITALE, JUSTO, FELICISSIMO, FELICE, MARCIA ET SYMPHOROSA
IN CAMPANIA FELICE.


Sub Dioclet.

Notitia ex Actis S. Sebastiani & Martyrologiis.

Ariston Martyr in Campaniafelice (S.)
Crescentianus Martyr in Campaniafelice (S.)
Eutychianus Martyr in Campaniafelice (S.)
Urbanus Martyr in Campaniafelice (S.)
Vitalis Martyr in Campaniafelice (S.)
Justus Martyr in Campaniafelice (S.)
Felicissimus Martyr in Campaniafelice (S.)
Felix Martyr in Campaniafelice (S.)
Marcia Martyr in Campaniafelice (S.)
Symphorosa Martyr in Campaniafelice (S.)

Auctore J. B. S.

Horum Martyrum primus meminit auctor Romani parvi, solorum quatuor primorum nomina exprimens, ceteros sub terminis, & aliorum complexus; quod forte etiam melius factitasset Ado, sic nullos eorum exclusurus, qui in Actis S. Sebastiani, apud nos cap. XI, sociantur; nisi id fecerit, quia alios alibi diversis diebus signatos noverat, vel ut remanentes in Urbe, ab iis, qui hortante Caio Pontifice, inde recesserant, distingueret. Sic igitur habet Ado: Item ipso die, sanctorum Martyrum Aristonis, Crescentiani, Eutychiani, Urbani, Vitalis, Justi, Felicissimi, Felicis, Marciæ & Symphorosæ, qui omnes apud Campaniam glorioso martyrio coronati sunt. Hæc ipsa verba in Usuardum, inde in Romanum hodiernum translata sunt, his in postremo additis, Cum Diocletiani imperatoris persecutio desæviret. Eorum passiones apud Surium descriptas ait Baronius in notationibus; opinor voluisse dicere, eorum nomina, baptismum & discessum ab Urbe in Actis S. Sebastiani memorari, nam de ipsorum martyrio nihil ibi legitur; neque reperire hactenus potui, unde doctissimus Cardinalis eruerit, ipsos anno CCCIII coronatos fuisse, ut ad eum annum num. 120, retulit. Citat hic Equilinus Adonem ex Hieronymi Martyrologio: verum alibi monui, non aliud S. Hieronymi Martyrologium novisse Equilinum, quam ipsissimum Usuardum, ex receptissima opinione supponens, eum Adone esse antiquiorem, de qua re vide nostram ad Usuardum præfationem. Ex hac Martyrum classe Vitalis & Urbanus in Martyrologium Hispanicum translati, multis a Tamayo ornantur, quæ utinam aliunde quam ex pseudochronicis probari possent. De cetero, horum SS. Martyrum natalem Suessæ celebrari (ubi eorum reliquiæ asserventur) apud Ferrarium asserunt scriptores Neapolitani: quidquid vero Jacobillus congerit tomo 3 a pag. 432, ad hunc S. Vitalem referri non potest, sed ad Sanctum ex cryptis Romanis baptizatum.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Ariston und Gefährten

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Ariston und Gefährten

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 27 - Iulii I., Antwerpen 1719 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.