Ökumenisches Heiligenlexikon

DE SANCTO BASILIO ABBATE,
FUNDATORE MONASTERII, DICTI AD PROFUNDUM RIVUM.


Ex Menæis Græcorum impressis.

[Commentarius]

Basilius Abbas, fundator monasterii ad profundum Rivum (S.)

J. P.

Anniversaria S. Basilii memoria sacris Menæorum Græcorum fastis inscribitur die prima Julii, hisce verbis: τῆ αὐτῇ ἡμέρᾳ τοῦ ὁσίου Πατρὸς ἡμῶν Βασιλείου, τοῦ συσταμένου τὸν μονὴν τοῦ βαθέος ῥύακος: Eodem die memoria sancti Patris nostri Basilii, qui condidit monasterium Profundi Rivi, vel ad Profundas Aquas; prout alius hunc locum Latine reddit. Verum utraque interpretatio solis dissonat verbis. Ejusdem cœnobii brevis recurrit notio die XXVII Septembris in præfatis Menæis, diciturque τοῦ Σωθῆρος Χριστοῦ, τοῦ ἐπιλεγομένου τοῦ βαθέος ῥύακος. Monasterium Christi Salvatoris, cui cognomen est inditum Profundi Rivi. Iterata ejusdem loci mentio fit die VII supradicti mensis, occasione S. Lucæ, qui ibidem tertius cœnobiarcha fuisse traditur. Porro apud Constantinum in avi vita numero 41 editionis Combefisianæ, idem iste locus vocabulo unico Βαθυῤῥύαξ indigitatur. De S. Basilii vita, ætate, ac reliquis, ad illum spectantibus, nihil comperti habeo, præter hoc unicum, quod sub ipsius disciplina monasticæ vitæ studium edoctus sit sanctus Abbas Ignatius, qui apud Græcos colitur XXVII Septembris, & ἐκ νηπίου παρὰ τῶν γονέων ἀνετέθη Θεῷ κατα τὸν ἱερὸν Σαμουὴλ, καὶ ἀπὸ θείου Βασιλείου τοῦ κτήτορος τῆς μονῆς, τὸν μοναχικὴν ἀκρίβειαν ἐκπαιδευθείς. A parentibus velut alter Samuel ab ineunte ætate Deo consecratus, & a S. Basilio, cœnobii conditore, monastica disciplina institutus, dein prædicto loco, Profundi Rivi nuncupato, Antistes præfuit, Vide Menæa.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Basilius

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Basilius

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 27 - Iulii I., Antwerpen 1719 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.
Sie könnnen mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt: