Ökumenisches Heiligenlexikon

DE S. DOMITIANO ABBATE
APUD SEGUSIANOS, IN MONASTERIO S. RAGNEBERTI JURENSIS


Seculo IV aut V.

COMMENTARIUS PRÆVIUS
Memoria ejus in Fastis, monasterium a S. Ragneberto Martyre
appellatum, ætas Sancti, Acta non satis sincera.

Domitianus Abbas Confessor, apud Segusianos, in monasterio S. Ragneberti Jurensis (S.)

AUCTORE J. B. S.

In observationibus Usuardinis ad hunc diem diximus, nullum Martyrologium sancti Domitiani Abbatis meminisse, qui saltem Adone Viennensi antiquior sit. Ex hoc vero in Usuardum, Notkerum & alios Martyrologos recentiores passim omnes atque in Romanum modernum transiisse, [Ab Adone in Fastis primum signatus] indubitatum est. Ne autem plurimis tot Martyrologiorum textibus longo ordine recensendis lectores fatigem, satis mihi erit, fontem aperire, unde in diversos rivos aquæ, nunc puriores nunc lutulentiores dimanarunt. En Præsulis Viennensis verba: Et in territorio Lugdunensi, loco qui Vallis Vebronna nuncupatur, depositio viri Dei, beatissimi Domitiani Abbatis, qui primus illic eremiticam vitam exercuit, & plurimos sibi in Dei servitio aggregans, monasterium instituit, magnisque virtutibus & gloriosis miraculis valde clarus, collectus est ad patres suos in senectute bona. Hæc ferme ad verbum descripsit Petrus Equilinus in Catalogo lib. 6. cap. 30, pro Domitiano, male reddens Dominiano. Quæ ex Hieronymianis minoribus in præfatione Usuardina num. 39, 41, 43, a 44 recitantur, mera sunt assumenta, ab aliqua recentiori manu ex Adone iis codicibus adjecta.

[2] [ab antiquis scriptoribus neglectus est.] Rectissime observavit V. C. Samuel Guichenonus, in prosecutione partis secundæ historiæ Beugesii a pag. 96 ad S. Rambert de joux, Domitianum nostrum, tametsi pro celebri Sancto in Fastis agnitum, tamen ab antiquis scriptoribus ita neglectum, ut de ipso vix quidquam traditum reperiatur. Citat ibidem Martyrologium Romanum, Trithemium, Wionem; Menardum, Saussayum, quibus jam nos ex Adone antiquiora dedimus. Neque curandi sunt scriptores Benedictini, qui ut Domitianum suis annumerent, mortuum fingunt anno DLX, cum ex prudentiori Acherii & Mabillonii judicio, tomo 1 Actorum Ord. S. Benedicti, inter prætermissos collocatus sit, ut seculo serme integro Cassinensem institutorem prægressus; quippe qui ex Actis, primum a Gonono, in Vitis Patrum Occidentis lib. 4 a pag. 314, deinde a laudato Guichenono inter Probationes pag. 228, vulgatis, synchronus fuisse asseratur sanctissimis viris Vincentio Lirinensi, Hilario Arelatensi, & Eucherio Lugdunensi; nisi præfatorum Actorum scriptor, in his temporum notis æque cespitasse dicatur, atque in vitæ ipsius principio, dum S. Domitianum, in Gallias fugisse narrat, metu persecutionis Juliani Apostatæ. Hic eam tantisper hypothesim sequimur, quæ Sanctum floruisse statuit seculo quinto.

[3] Soli Guichenono acceptam referimus distinctiorem notitiam loci, [Ex Guichenono habetur] in quem S. Domitianus sub S. Eucherii ductu se primum abdiderit, & ex quo deinde, ut Vita testatur, in alium magis desertum migraverit, eum nimirum, qui binis, imo pluribus post seculis, non jam S. Domitiani, sed S. Ragneberti Martyris nomen adeptus sit; quemadmodum Jurensi alteri ejusdem temporis monasterio accidisse notissimum est; quod cum a prima sua origine nuncuparetur Condatescense; eam appellationem primum S. Eugendi, deinde S. Claudii nominatissimorum Abbatum fama intercepit. Sic Sanctus Ragnebertus, Ragnibertus, Ramgbertus, & molliori inflexione Rambertus, is qui inter synonymos, sub Ebroini tyrannide, apud S. Domitiani monasterium interfectus, & more illius temporis Martyr dictus est, eidem nomen suum, sed post Adonis tempora indidit; ut proprio loco fusius ostendendum erit, die quo S. Ragnebertus colitur, XV Julii. Hujus quoque Sancti, & ex ejusdem loci monumentis, Acta edidit laudatus Guichenonus, in Probationibus a pag. 232; notans ad calcem, eamdem Legendam, sed longe dissimilem & breviorem, in lucem emisisse V. C. Andream du Chesne vol. I hist. Franc. scrip. sub rege Dagoberto. Hæc de nomine monasterii a S. Domitiano conditi, quod jam ex Guichenono paucis delineabimus.

[4] Situm est in finibus Segusianorum, hodie in territorii Lugdunensis, [distinctior variorum notitia,] Juræ monti vicino, vel sub jugorum Jurensium principium (unde & passim venire solet sub nomine monasterii S. Ragneberti Jurensis) æquali ferme trium Gallicorum milliarium a fluminibus Rhodano & Idono (in Actis Igneus dicitur) distantia, ad fontem, aliis torrentem Bebronnam. Ado superius Vebronnam vallem scripsit, quod eodem recidit; sed male Wion & alii, quos mutuos transcriptores dicas, vallem Membranam inflexerunt, de consulendis vetustioribus monumentis nihil magnopere soliciti. Ex prædicto fonte videtur amnis aliquis vel torrens profluere, qui se in Idanum exonerat. Abest itaque S. Domitiani seu S. Ragneberti monasterium quam longissime a ripa fluminis Ligeris, quo ipsum trans Ararim portarunt Sammarthani, Galliæ Christianæ tomo 4, non advertentes contradictionem, dum in margine notant S. Rambert de Joux, hoc est, S. Ragneberti Jurensis, a monte Jura, quem ad ripam Ligeris frustra quæsieris. Est ibi in Forensi pago Prioratus S. Ragneberti, ad quem sunt qui contendant, sacra Domitiani & Ragneberti corpora fuisse translata. Tu videsis Guichenonum pag. 97, ultra medium.

[5] Hæserat prius S. Domitianus cis Idanum fluvium, ubi modo, ni fallor, exstat burgus aut vicus S. Christophori, aliaque supersunt commorationis ejus vestigia. Verum horridioris solitudinis amore impulsus, facta sibi a S. Eucherio potestate, desertissimum eum locum seligere maluit, in quo & ipsius Sancti, & monasterii, ejusque, si qui fuerint, [etiam ipsius monasterii, post a S. Ragneberto dicti.] Abbatum memoria, per plura secula, sepulta fuisse videtur; donec tandem, verosimiliter per S. Domitiani & S. Ragneberti Martyris miracula, reviviscere; colique & augeri adco locus cœpit, ut a seculo fortasse duodecimo, oppidum sensim accesserit, itidem a S. Ragneberto appellatum, privilegiis subinde donatum, marchionisque titulo, ab-Emmanuele Philiberto, Sabaudiæ duce insignitum, ut apud laudatum jam sæpius Guichenonum videre est, bullam Cælestini III, privilegiorum confirmatricem, ad Humbertum abbatem referentem, aliaque plura spectantia ad idem monasterium, quod Abbatibus secularibus commendatum, aliorum sortem subiit, ita deinceps collapsum, ut a pristino splendore plurimum defecisse testetur Guichenonus, apud quem cetera curiosus lector inveniet, nos sancti nostri Domitiani Acta expendamus.

[6] Jam dixi, Legendam integram a Guichenono inter Probationes a pag. 228 productam, [Legendæ, seu longæ seu breves,] ubi extracta asseritur ex Breviario abbatiæ S. Ragneberti in Beugesio, cui hic titulus præfigitur: Incipit vita sanctissimi Domitiani. Confessoris Christi, fundatoris monasterii sancti Ragneberti. In fine observat editor; transcriptam hanc Legendam a Benedicto Gonon in Vitis Patrum Occidentis lib. 4, sed mutilam. Titulus ejus est: Vita S. Domitiani eremitæ, ex Mss. codicibus monasterii S. Remberti. Habemus ipsam, manu P. Petri Francisci Chiffletii descriptam, ex antiquis codicibus monasterii S. Ragneberti Jurensis, diverso ab aliis titulo; item alteram Ms. quæ titulo caret, & ceteris brevior est, ut mirum sit, ex iisdem codicibus tam diversa prodiisse. Chiffletianam, cum editis & hac ultima collatam, infra dabimus. Porro in hoc omnes conveniunt, quod acephalæ sint, utpote auctoris prologo carentes; ex quo fortasse scriptoris nomen, scriptionis tempus, aliaque ad vitæ illustrationem necessaria opportune educi potuissent. Acephalas esse, satis probat, ni fallor, Actorum principium: Igitur beati Domitiani &c quæ particula a Gonono prætermissa est, substituto hoc principio: Beatissimi Domitiani &c. Brevius vero Ms. nostrum alterum, neglecto omni exordio, incipit: Constantii Imperatoris temporibus &c.

[7] [non recte digestæ sunt] Magis plenæ & integræ sunt Chiffletiana & Guichenoniana. Ceterum & istæ & aliæ manifestissimis parachronismis, nec a Gonono, nec a Guichenono observatis, totum opus ita inficiunt, ut scriptoris imperitiam, & dubiam totius historiæ fidem ostendant. Hæc cum advertisset Mabillonius, ne quidem inter subdititias SS. Benedictinorum vitas ei locum concessit. In Annalibus porro nonnulla carptim contraxit tomo 1. pag. 222, in temporum notis hallucinationem advertens, at nihilominus & ibi & pag. 26 historiæ substantiam quadamtenus admittens, eamdem, ex Syagriæ, in præfatis Actis laudatæ, nomine; ex Ennodio, in vita, non S. Stephani, sed S. Epiphanii Ticinensis; item ex Augendi, alias Eugendi Vita, confirmare velle videtur Maximi equidem facio, semperque feci viri eruditissimi nobisque æstimatissimi judicium; at enim vereor, ut sancti nostri Domitiani ætas cum Ennodii Syagria & Eugendi Syagria (siquidem utrobique eadem prædicetur) satis apte conjungi & concordari possit, dum ea ad Eucherium II Lugdunensem & seculi VI principium, ex Mabillonii calculo producenda erit. Exponamus primum præcipuos Legendæ S. Domitiani anachronismos.

[8] Acta omnia cum edita, tum Mss., utut tantillum variantia, in eo certe planissime consonant, quod S. Domitianum Romæ natum velint, [sed variis parachronismis infectæ,] sub Imperatore Constantio, atque adeo diu ante annum CCCLXI, quo hic vivendi finem fecit; continuo enim adstruunt, metu persecutionis Apostatæ Juliani Sanctum fugisse in Galliam, appulisseque Massiliam, ubi cum Sylvano eruditissimo presbytero aliquamdiu commoratus, Lirinensem usque peragravit insulam; in qua uno anno conversatus, cuncta quæ ei acciderant, P. Vincentio, doctissimo ac desertissimo presbytero narravit & fratribus: quo in loco persecutionem audiens, quam fugerat, advenire, Arelatem apud Domnum Hilarium Episcopum, quantulumcumque commoraturus advenit, cum quo, aliquo conversatus tempore, Julianum insecutorem, divino audivit apud Persidem gladio interiisse, de qua re utcumque securus, & a præfato venerabili Episcopo ex sua conversatione admodum dilectus, secundum ecclesiasticos ordines presbyter ab eo est ordinatus: ac deinde humanos declinans favores, petita benedictione, Australes expetiit partes, eremiticam ducere vitam magis eligens quam civilem. Verum audiens beati Eucherii sanctitatem Episcopi Lugdunensis. &c.

[9] Quis ex tota hac rerum temporumque perturbatione vel micam veritatis eliciat? [quæ nec conciliari,] Dubium non est, inquies, quin scriptor Imperatores male designaverit; quos si negligamus, facile patebit, totam S. Domitiani vitam ad seculum V pertinere; ut Sylvanus, forte pro Salviano positus, Vincentius Lirinensis, Hilarius Arelatensis & Eucherius istius seculi lumina commonstrant, circa annum Dom. 440 maxime illustria; quo potissimum tempore in Galliam venerit S Domitianus. Audio, & ita velim turpissimos lapsus salvari posse. Verum ea ratione, Charybdi vitata in Scyllam ruimus, nam mere fictitium erit totum vitæ principium, dum dicitur S. Domitiani pater ob Catholicam fidem interemptus, mater vero nimio dolore attrita &c: ficta erit Latini & Syagriæ donatio, ab his facta VIII Kalendarum Juliarum, anno primo Valentiniani Imperatoris, a nativitate Domini 371. Fateor equidem hanc ultimam epocham, a nativitate Domini 371, solum poni in ecgrapho Chiffletiano, verum etsi & ab eo exemplari abesset, nihilo inde magis subsisteret apposita temporis nota, anno Valentiniani primo: quamquam enim ad ultimum Valentinianum recurreris, qui fuit tertius istius nominis, oportebit donationis instrumentum, ante annum saltem 426 conditum fuisse, hoc est priusquam aut Hilarius Arelate, aut Eucherius Lugduni sederent Episcopi.

[10] Hæc sane omnia, quæ sola ad examinis trutinam revocari possunt, [nec satis explicari possunt.] turpissime aberrant a vero, ut proinde tutum non sit, reliquæ Actorum narrationi fidem adhibere, quæ quo tempore coagulata sint, haud facile conjeceris. Certe Adoni Viennensi nullatenus nota fuisse videntur, dum tam brevi vulgarique elogio Sanctum exornavit. Malim credere, idem istud compendiosum Adonis elogium, ex perpetua traditione Lugduni acceptum, materiam suggessisse scriptori, ut adscitis undecumque ornamentis, totam suam historicam seriem tam inconcinne digereret. Contendes, præsata Acta scribi debuisse, antequam S. Domitiani monasterium a S. Ragneberti martyrio nomen commutavit; quid tum postea? Quis scit, an S. Ragneberti appellatio indita fuerit ante seculum XII vel XIII, quando sorte ejus reliquiæ miraculis cœperint inclarescere, indeque oppidum ædificari, ut apud tot monasteria factum novimus. Quid, quod a Joanne Abbate, sancti Domitiani successore, usque ad seculum XII, nec unius Abbatis nomen reperiatur, qui ei monasterio præfuerit? Quis satis probaverit, diligentiores fuisse monachos, in conquirendis S. Domitiani Actis, quam in consignandis Abbatum suorum nominibus? Ne hic dubia dubiis implicem, superest paucis indagare, an Actorum fidem usquequaque tueantur, quæ in eorum favorem, citatis locis adducit Mabillonius.

[11] [Mabilio ex Syagriæ nomine] Primus ejus locus est pag. 26 in principio, quo ad annum 510 S. Augendi Abbatis vitam & miracula prosequens, narrat optimates ipsos & Episcopos, vel solas Augendi epistolas certatim exquisivisse, In his, inquit, illustris quædam materfamilias, Syagria nomine, quæ tum erat ECCLESIARUM MONASTERIORUMQUE MATER, e desperato, quo tenebatur, morbo, osculanda Sancti viri epistola, repente convaluit, quo facto Lugduni civitas magnis gaudiis recreata est. Hæc est illa Syagria, quæ S. Epiphanio Ticinensi Episcopo, cum opes suas redimendis apud Lugdunum captivis profudisset, CONTINUO AD EXPENSAS REDEMPTIONIS NECESSARIA SUGGESSIT, Thesaurus ecclesiæ Lugdunensis ob Ennodio appellata, cujus PROLIXAM, ait, QUÆRIT VITA NARRATIONEM, tametsi SUFFICIT, UT EX OPERIBUS AGNOSCATUR, QUÆ VERBA TRANSCENDUNT. Erat porro Syagria Latini uxor, viri præpotentis & nobilissimi, sed Ariani, qui a Domitiano Abbate ad fidem Catholicam adductus, fundum eidem ad construendum Bebronnense monasterium concessit. Paucis hic multa complectitur Mabillonius, quæ denuo repetuntur pag. 222, solis ferme S. Domitiani Actis subnixa. An satis certa sint, haud equidem habeo exploratum.

[12] [putat se collegisse] Miraculum epistolæ S. Eugendi in Syagria ecclesiarum monasteriorumque matre exhibitum, quod habes in Actis nostris 1 Januarii pag. 32, ultro admitto; nec diffiteor, ad eamdem ipsam referri utcumque posse, quæ in Syagriæ alicujus, verosimiliter etiam Lugdunensis, laudem præclare decantat Ennodius, in editione Sirmondi pag. 408, & tomo nostro 2 Januarii pag. 375, utpote quæ S. Epiphanio Ticinensi magnis eleemosynis succurrerit ad redimendos a Gondebaudo captivos anno 494. At vellem probasset Mabillonius, Syagriam istam fuisse Latini uxorem, atque adeo monasterii S. Domitiani fundatricem. Non una offertur dubitandi ratio; prima hic sit: quod nulla Actorum S Domitiani epocha satis certo subsistat; forte nec illa, quæ ex tot Sanctorum conjunctione coalescit, nempe Vincentii Lirinensis, Hilarii Arelatensis, & Eucherii Lugdunensis, non junioris, qui forte nullus umquam Lugduni Episcopus fuit, sed primi & senioris Eucherii, qui æque ac Hilarius, ante annum 450, probabilius e vivis excessit: ut proinde nec Domitiani in Galliam adventus (siquidem in ipsa Gallia natus non sit) nec Lugdunensis commoratio, nec secessus in solitudinem, nec monasticæ conversationis diuturnitas, nec denique ejus ætas aut mortis tempus definiri possint. Putat Mabillonius pag. 222, ex pontificatu Eucherii junioris Episcopi Lugdunensis, & ex tempore Syagriæ, Latini uxoris, qui sub finem seculi quinti, & sexti initium vixere, colligendum tempus ipsum, quo S. Domitianus floruerit. Hic ego pedem figere non ausim, cum ex solo Syagriæ nomine tota ea epocha pendeat.

[13] Quid si enim Legendæ auctor, qui summam in componenda temporum ratione imperitiam demonstrat quid si, [Sancti nostri ætatem,] inquam, Syagriæ nomen, ex aliqua superstite fama apud Lugdunenses celebre, ibi etiam perperam intruserit, quemadmodum factam ejus donationem cum anno primo Valentiniani copulavit, ecquid ruit tota determinati temporis ratio, hujusmodi anachronismis superstructa? Adde quod Syagria S. Eugendi, aliquando materfamilias fuisse dicatur; ea vero, quæ ab Ennodio describitur, solummodo laudetur ut thesaurus ecclesiæ, quod æque virgini alicui prædiviti, ac viduæ competit; imo potius virgini; nam plures liberos habuit Syagria Latini uxor, quorum aliqui donationi subscripsere, fuitque adeo minus potens ac dives ad opitulandum S. Epiphanio Ticinensi, captivos redempturo. Nolo nimium rigide singula discutere: quamdiu circa S. Domitiani ætatem nihil certius occurret, lubens fatebor, ex concursu cum Syagria, satis feliciter & verosi militer Mabillonium, ad seculi quinti finem & sexti initium S. Domitianum retraxisse, si modo nulla alia Syagria Lugdunensis fuerit, quam monasteriorum matrem Acta Eugendi; thesaurum porro ecclesiæ Ennodius appellaverit, quæque S. Domitiano longe sit posterior.

[14] Et talem fuisse oportet prælaudatam Syagriam, siquam fidem Acta mereantur. [sed valde incerta sunt omnia,] Insisto dictæ hypothesi, quod Vincentio Lirinensi, Hilario Arelatensi, & Eucherio Lugdunensi æqualis fuerit noster S. Domitianus: Eucherius porro vel ante, vel circa annum 450 vivere desierit. Sic arguo: priusquam Sanctus oratorium suum absolveret, jam tum senex erat, ut habes in Actis num. 17: Surgentes autem secuti sunt SENEM, cœptumque oratorium, usque ad calcem perduxerunt. Numero autem sequenti: Oratorio quoque consummato, & a beato Eucherio Pontifice dedicato, cœpit stricte Dei famulus inibi jejuniis ac vigiliis SENILE corpus domare: ergo vivo adhuc & superstite Eucherio, eodem a quo susceptus fuerat, jam tum senex erat S. Domitianus, & verosimiliter ante Eucherium mortuus est. Jam vero Syagria Latini uxor tot adultos habebat filios, qui omnes donationi subscripserant; erat itaque ut minimum quinquagenaria ante annum 450. Tu modo judica, an ea Syagria ad seculum sextum superstes fuerit. Dices, scriptorem hic certo hallucinari; annuo, fateorque, in computandis temporibus infelicissimum esse. Sed an ex similibus sarmentis licuit Mabillonio, tam asseveranter pronuntiare; Hæc est illa Syagria … Erat porro Syagria Latini uxor &c? Claudicant omnia. En modo hypothesim aliam ferme æque scabrosam.

[15] Cum Actorum istorum chronologia tam fallat evidenter, [quamcumque viam elegeris.] & pro alterutra parte, omnino repudianda sit; quid si, rejectis nominibus Vincentii, Hilarii & Eucherii, insistamus primæ parti; Sanctumque nostrum sub Constantio vere natum, sub Juliano in Gallias adducamus, non ad Hilarium Arelatensem, sed ad celebriorem illum, magnum Pictaviensem antistitem, ab exilio tunc reducem. Quid si pro Eucherio restituamus Justum, alium Lugdunensem Episcopum; cui Legendæ auctor notiorem alium male substituerit; utrumque nomen ad historiæ veritatem æque conducet. Imo vero, tali chronologico ordini insistendo, quadrabunt omnia in grassantes tunc dominantesque Arianos hæreticos, a quibus S. Domitiani pater occisus fuerit, quorumque contagione afflatus supponitur Latinus Syagriæ conjux: Quadrabit facta donatio sub Imperator Valentiniano, sive is pro ejus nominis primo, sive pro secundo accipiatur. Ad reliquam vero Auctorum seriem tutandam, nihil prorsus interest, sive ad finem seculi IV, sive ad seculum posterius S. Domitianum pertinere dixeris. In dubiis versamur, quæ eruditis lectoribus ulterius enodanda proponimus; uti & illud, cur in Annalibus suis Mabillonius, S. Domitiani vitæ compendium differat ad annum 590: demum an nostro S. Domitiano conveniat, quod ibi ex Gogi epistola refertur, de rosarum vergultis, ex sacri Domitiani Abbatis sepulcro prodeuntibus. Ut vera admittimus, quæ ab Adone traduntur, præscindendo a tempore quo Sanctus vixerit, de ceteris sententiam ferre, nobis integrum non putamus. En modo Acta ipsa ex correctiori Chiffletii Ms. cum editione Gononi, Guichenoni, & altero nostro apographo collata.

VITA
Ex antiquis codicibus monasterii S. Ragneberti Jurensis.

Domitianus Abbas Confessor, apud Segusianos, in monasterio S. Ragneberti Jurensis (S.)

BHL Number: 2250

Ex MSS.

CAPUT I.
S. Domitianus orbus parentibus, Roma in Galliam secedit: a S.
Hilario Arelatensi sacerdos ordinatus, ductu S. Eucherii solitudinem
petit ibique habitationem sibi & sociis ædificat.

[Romæ illustri sanguine natus.] Igitur beati Domitiani Confessoris Christi vitam descripturus, primitus invoco Deum Patrem omnipotentem, ut qui eidem Sancto usque in finem dedit bonam perseverantiam, nobis qui scripturi sumus, a vobis qui compellitis, per ejusdem Sancti, atque omnium intercessionem Sanctorum, vitam tribuat sempiternam. Denique a Constantii Imperatoris temporibus, in Romana urbe ex nobilitatis lampade, non obscuris natalibus nascitur Domitianus Dei famulus, patre Philippo, matre autem Marcianilla; qui præ ceteris gratia generositatis ornati, regenerationis gratiam, ut a prole compertum est, integre ac catholice inter Arrianos occursus fideliter custodiebant. Ablactatum vero puerum præfatum, scholis commendaverunt catholicis; in quibus aliquamdiu commoratus, divini eloquii strenuum cœpit habere in discendo studium. Qui dum fere jam duodecim b esset annorum, libellis omnis patrimonii a parentibus acceptis, ad scholam rursus revertitur, studiisque majoribus in discendo mancipatur. Ubi dum fere usque ad quintumdecimum ætatis suæ annum, vacandi haberet studium in divinis cultibus, patre ab Arrianis ob catholicam fidem interempto, mater nimio dolore attrita lucis hujus caruit usu.

[2] [patre ab Arianis interempto; bonis se spolians,] Sicque ab infidelibus patre interfecto, matre vero nimio extincta dolore, nobilis qui remansit filius, maximis repletur doloribus: atque parentibus humi condigne reclusis, ex doloribus quantulumcumque recreatus, cœpit cogitare quid agere deberet; si patrimonio contentus temporali, laicalem an ecclesiasticam expeteret dignitatem. Cumque duobus mensibus in tali versaretur conflictu, tunc famulum domus suæ taliter alloquitur: Eja, inquit, Sisinni, c dicito mihi, si homo, dum liber esse dignoscitur, & permanere securus in libero potest arbitrio, implicare se debet in diversis, & multis, ac caducis servitiis. Respondit Sifinnius; æstimo, & vere fateor nobilius, quemquam, cui facultas est, esse liberum, quam servum. Et dominus; Optime, inquit, respondisti; nam & doctrina Apostolica, quam didici in scholis, ita dicit; Si potes liber fieri, magis utere: hanc quippe secundum dispositionem sequi cupio regulam: te autem, & omnes, quibus præfectus sum, dimittens liberos, cetera volo vendere, pauperibus eroganda. [1. Cor. 7.] Quod statim incipiens agere, infra duas hebdomadas totum patrimonium vendidit, & omnia pauperibus erogavit, atque monasticam devotissime suscipiens vitam, secularem funditus dereliquit.

[3] Interea Constantio Imperatore defuncto, Julianus Apostata suscepit imperium; [metu Juliani fugit in Galliam,] qui crudelitates exercens, multos monachos etiam militare jussit. Quod vir Domini audiens, furentis diaboli, & invidentis agnovit astutias, atque continuo euangelicam protulit sententiam, dicens: Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam. [Matth. 10.] Crescente autem rabie sævientis Apostatæ, præfatus vir nobilis, dissimulato habitu, navigium expetiit marinum, quasi in Thebaidem iturus. Sed quia conspexit, quod in Thebaida persecutio major excitanda erat, eo quod illic copia monachorum esset, formidavit illuc transmeare: quin potius occidentales partes eligens, navim quamdam ingressus, Marsiliam usque pervenit; ubi cum Silvano d eruditissimo presbytero aliquamdiu commoratus, Lirinensem usque peragravit insulam, in qua uno anno conversatus, cuncta, quæ ei acciderant, Patri Vincentio, doctissimo ac disertissimo presbytero narravit, & fratribus. Quo in loco persecutionem audiens, quam fugerat, advenire, e Arelatem apud domnum Hilarium Episcopum quantulumcumque commoraturus advenit: cum quo, aliquo conversatus tempore, Julianum insecutorem suum, divino audivit apud Persidam gladio interiisse.

[4] De qua re utcumque securus, & a præfato venerabili Episcopo ex sua conversatione admodum dilectus, [ubi ab Hilario Arel. presbyter ordinatus,] secundum ecclesiasticos ordines presbyter ab eo est ordinatus: ac deinde humanos declinans favores, petita benedictione, Australes f expetiit partes, eremiticam ducere vitam magis eligens, quam civilem. Verum audiens beati Eucherii sanctitatem, Episcopi Lugdunensis inclytæ urbis Galliarum, summa cum festinatione, illum videre desiderans, Lugdunum ingreditur; ejusque voluntatem sciens Pontifex, tabulam etiam cum reliquiis sanctorum Chrysanthi g & Dariæ, super quam Missas faceret, eremitæ futuro pius Pater dedit. Sicque Lugduno egressus; quamdam eremunculam aggreditur, locum qui Axantia h vulgo dicitur; atque ibidem, non adhuc multos commoratus dies, arctum construxit oraculum, i & Pontifici memorato innotuit, ut ejus jussu in honore sancti Christophori Martyris dedicaretur.

[5] Interea dum ibidem conversaretur servus Dei Domitianus, [ab Eucherio Lugd. eremum obtinet.] jejuniis & orationibus ac vigiliis, Missarumque solenniis intentus, discipulos cœpit habere, qui ejus arctissimæ vitæ cupiebant esse pedissequi. Sed cum frequentiam adventantium circumquaque residentium cerneret populorum, graviter ferens, ad domnum Eucherium repedat Pontificem, taliterque eum alloquitur; Pater Venerande, non mihi videtur tumultuosus, cunctisque pene notus ille locellus, in quo habitare cœpi, aptus esse monachis, maxime cum aqua illic desit. Cui Papa k piissimus: Vade, ait, & perquire ubicumque vis, locum ad habitandum congruum: sicque benedictione accepta ad propriam revertitur cellulam. Altera vero die, post laudes Deo redditas, & solennia Missarum celebrata, cum discipulo suo, Modesto nomine, contra orientales partes iter arripuit: qui fluvio, qui Igneus dicitur, transito, in profundam eremum sese dederunt, in confinio videlicet Lugdunensis territorii; in quibus locis antiqui falsi monetarii olim conversati fuerant.

[6] [Ex illa in desertiorem locum se abdit, & oratorium construit.] Igitur circumcirca illos perscrutantes locellos, fontes repererunt irriguos; inter quos unum invenientes maximum, Bebronnæ indiderunt nomen; unde usque in hodiernum l diem, Bebronnensis dicitur ille locellus. Nocte vero illa in quodam specu se recludentes, hymnis, & laudibus Deo peractis, fatigati ex itinere, quieti fessa dederunt membra. Circa mediam vero noctem, non valde soporato Dei famulo Domitiano, Dominus Jesus ei apparuit; clementique vultu eum alloquitur, dicens; Domitiane athleta prudentissime, viriliter age; quia in omnibus sum tuus adjutor, eo quod multos, qui tuo exemplo nutriendi sunt, in hoc loco sim filios recepturus; sicut disposuisti heri in animo tuo, ita ædificare incipe. Cogitaverat namque sero, supra collem, qui prædicto fonti eminet contra occidentem, qui quantulamcumque habebat planitiem, maximam facere cellam; juxta viam vero, hospitiolum parvulum propter pauperes, ac, si fieri possit, quandoque oraculum. Expergefactus itaque Dei famulus, gratias egit Deo, qui ei prosperum suum nuntiaverat eventum: continuoque reversus ad cellam, discipulos ex loco aptissimo, & maxime ex visione, quam viderat, consolatur non modice. Oratorium vero, & hortellos, ac vineam, quam ibi construxerant, cuidam presbytero commendantes, ad locum prævisum cum omni supellectili devenerunt; atque ad habitandum, infra biennium, habitacula, & duo oratoria, unum in honore sanctæ Dei genitricis Mariæ, alterum vero in honore sancti Christophori Martyris condiderunt: quæ etiam jussu Domni Eucherii Papæ Lugdunensis dedicata sunt.

[7] Cœperunt autem quædam eremi loca excolere, semina jacientes, [Vulpeculam oratione interimit.] uberes fructus unde recepere temporibus suis. Quadam autem die, dum Domitianus Dei famulus cum fratribus quodam opere fatigatus, ad vicinum alveum, qui Albaronna m dicitur, ad lavandum, causa refrigerationis venirent, atque nudati amnem ingrederentur, vulpes, quæ callidum animal dicitur, sandalia religiosi Dei famuli memorati, ore proprio laniare cœpit, atque corrosit: quod vir Domini cernens, ait: Domine, qui angelos fecisti, quique vermiculos cuodidisti, & omnia, quæ supra, infra, & subter sunt formasti, te invoco, ut hæc ferula, ac genus illius, ulterius nos ac successores nostros lædere non præsumat. Necdum verba, Dei famulus finierat, & bestiola illa ante ejus oculos expiravit: deinceps vero nullam læsionem genus illius in eodem loco facere præsumpsit, usque in hodiernum diem: nam & cum gallinis illius loci sunt visæ postea jocasse vulpes, contra suam naturam agentes, sed nullam earum lædere præsumpserunt. n

[8] Cœpit interea Dei servus cum suis arctiorem vitam ducere; [Arctiorem vitam discipulorum precibus temperat.] ita ut ipse infra hebdomadam semel cibum sumeret. Nam & collata est ei a Domino potestas dæmonibus imperandi, & ab obsessis corporibus pellendi: Unde & cum multum ab adventantibus tædium pateretur, formidans humanos favores, quos & declinare nitens, secedebat clam in profundam eremum, sabbato ad nocturnas tandem vigilias revertens. Cernentes autem ejus discipuli, præ nimia eum abstinentia valde debilitatum, pedibus illius provoluti, ajunt: Cur nos, Pater, deserere niteris, aut certe cur non perpendis, nos aliquos esse adhuc rudes? Quod si ex nimietate maciei decesseris, indocti, & sine pastore remanebimus. Discipulos nempe nimio afflictos dolore conspiciens, paululum cœpit habere quotidianum vilissimum cibum, & illum o vespertinum; & sic utcumque refocillatus est. Visum interea Dei viro, ut circa viam, propter frequentiam transeuntium, sicut prius cogitaverat, oratorium faceret; & convocatis discipulis ait; necesse est, fratres, ut cum Dei miserentis adjutorio incipiamus unum circa viam ædificare oratorium. Cui consentientes, eadem die cœperunt fundamenta aperire; atque alia die posuerunt; ubi ex vicino convocatis cæmentariis, oratorium non adeo modicum ædificare cœperunt.

ANNOTATA.

a Notavi supra diversitatem in Legendæ principio. Particula denique, hic tam apte quadrat, quam superius igitur. Rectius ferme Ms. alterum, quod, prioribus omnibus prætermissis, incipit: Constantii Imperatoris temporibus. In fine habetur: Collegit hæc Antonius Lionnard, camerarius S. Ramberti, ex vetustissimo missali Ms. Mirum est ex eodem monasterio tam diversa prodiisse, nisi diversi, diversimode colligerint. In hoc plane deest donationis instrumentum, de quo infra.

b Sequimur Ms. Chiffletii, in quo, uti & in editione Guichenoni, sic legitur. Ms. alterum & Gononus habent: Qui cum ad adolescentiæ annos pervenisset. Præfer, quod lubet.

c Ita rursus Chifflet: Guichenon format Sisimius, alii Sisimus. Plurimæ sunt hujusmodi variantes minutiæ, ut infra, muletari & militari pro militare: excitata erat, pro excitanda: Lugdunum, pro Lugduno: Dominum, pro Domnum, & id genus differentiæ æliæ, quas ex nostra editione in aliis lector corriget. Non tanti sunt Acta illa, ut hæc scrupulosius versare oporteat.

d Dixi supra, Silvanum hic forte positum pro celebri Salviano; putavit Gononus hoc nomen in sua editione alteri posse substitui.

e Sic plane legendum est, errat hic & multis aliis locis editio Guichenoni.

f Nescio quas partes Australes expetere potuerit. An ad Lirinenses redire meditabatur?

g Scimus horum Sanctorum reliquias a Pelagio II, Gregorii magni prædecessore, ad Gregorium Turonensem missas, alias deinde a Marcwardo Prumiensi, nono seculo obtentas: tempore Eucherii, Lugduni fuisse, ex sola hujus scriptoris fide non credimus.

h Fortasse hodie Bourg S. Christophle cis Idanum, vulgo Ains. Guichenon pag. 96 testatur vocari adhuc Aucia.

i Ædes sacra, in qua oratur, vide Glossarium Cangii.

k De nomine Papæ, quod pridem Episcopis commune, satis alibi diximus.

l In Ms. nostro altero ad marginem notatur N. D. Le Bron, quasi dicere velit, ædiculam aliaquam sacram ibi superesse, in honorem B. V. Mariæ.

m Nullum ibi alveum novi, præter illum, quem supra dixi in Idanum profluere, sed quo nomine apelletur, necdum reperi.

n Satis mira est hæc Sancti oratio, ceterum, quod hic asseritur, notavit Antonius Lionnard, verissimum esse; ita ut etiam plurimi commendent suas (Gallinas opinor) beato Domitiano, quæ liberantur a vulpium oppressione hodie adhuc.

o Addidi illum, ex edito Gononi, ut determinetur sensus ad id significandum, quo auctor intendit.

CAPUT II.
Tempore famis sociis & cæmentariis de pane miraculose
prospicit: Latinum ab Arianismo convertit; a quo, & Syagria conjuge
fundis donatus, sancte, uti vixerat, moritur.

[Urgente fame, divinitus panem invenit] Sed adveniente famis inopia, quæ tunc temporis Galliam tenebat aliqua per loca, panis etiam defecit servis Dei, & eorum cæmentariis conductis: quod vir Domini cernens, ait; laborate, fratres, prout opportunum vobis videtur; ego autem properabo ad seculum, aliqua victui necessaria quæsiturus. Ascenso autem asello, venit ad villam, quæ vulgo Torsiacus a dicitur; atque dum ex more homines loci illius, in clibano pridie panes coxissent, & ille prunas adhuc ignitas conspiceret, adclinis intuitus infra clibanum, panem miræ magnitudinis, atque insoliti candoris aspexit, foris cum baculo extraxit, & cunctis incolis prædictæ villulæ ostendit, ne forte alicui illorum in oblivionem venisset: sed cum nullus ex ipsis suum cognosceret esse, intellexit vir Domini, ab eo, qui panis est vivus, suis esse cæmentariis præparatum: sicque continuo reversus, eis obtulit, dicens: Accipite, fratres, annonam nobis a Domino præparatam: ex quo videlicet pane, sexdecim monachi, & quatuor cæmentarii, decem sunt pasti diebus affatim; videbatur namque in eorum, dum frangeretur, manibus crescere.

[10] Ergo ex eodem pane dum jam quinque diebus essent refecti, [quo se & suos & cæmentarios sustentat.] Pater sollicitus de discipulis ac cæmentariis, qui utrique in oratorio ædificando erant intenti, rursus asello ascenso, seculum repetiit, victui necessaria mendicaturus. Erat præterea quidam vir, Latinus nomine, secundum secularem potentiam nobilissimus, in prædio suo, quod dicebatur pridem Calonia, a fonte, qui Calonna vocabatur, trahens vocabulum: sed hic vir cum esset potens, & inclytus, voluit a nomine suo fonti & villæ trahi vocabulum; id est, a Latino fons Latinus, inde & villa Latiniacus, quæ nomina usque in hodiernum diem b & fons & villa retinent. Quadam vero die, dum a jocis, quos cum avibus facere solitus erat, reverteretur, areæ suæ ventilatores conspiciens, illuc divertit: sed & uxor illius, Syagria nomine, religiosa matrona properat in occursum: ibique dum fabularentur simul per diversos amplexus, & frumenta diversis adventantibus venderent; supradictus servus Dei eremitanus cum asello advenit, eosque ita alloquitur; Nobile connubium, vita vobis & pax augeatur; servi Dei viventis in vicina eremo degentes miserunt me ad vos, sicut & ad ceteros nobiles, victui necessaria postulantes; præsertim cum unum oratorium velimus ædificare, & panis defecerit.

[11] Tunc ad illum Latinus? Cur, inquit, expetis tibi meum dari frumentum, [Latinum Arianum multis argumentis] cum potius minionem c esse te conspiciam, quam servum Dei? Domitianus respondit; o Dux inclyte, bene apertos oculos in me habuisti modo, cum plus desidiose & negligenter, quam expetit vivam. Latinus autem, quia Arrianus erat, multumque de fide disputare cupiens, ait: Ergo quia ministrum te dicis esse servorum Dei, commorantium in eremo, dicito nunc mihi, qualem tenetis fidem? Domitianus respondit: Fides, si varia fuerit, variantes & leprosos gignit; si autem solida & universalis, solidos, & absque ulla obfuscatione ad regnum sine fine mansurum suos perducit. Tunc Latinus; quæ est solida & universalis? Domitianus respondit; ipsa est, quam audivi & didici a magistris meis Apostolicis viris, & quæ nunc multos habet insecutores Arrianos. Latinus ait; quæ est? Domitianus respondit; hæc est fides nostra, credere in Deum Patrem Omnipotentem, & in Jesum Christum, filium ejus unicum, Dominum nostrum, & in Spiritum sanctum; Deum Patrem, eo quod habeat filium; filium, eo quod habeat Patrem, cui æqualis secundum Divinitatem per omnia est; Spiritus vero sanctus ab utroque procedens, nihilo minus consubstantialis & coæternus est Patri, filioque: has tres personas, unum fatemur Deum, quia una Deitas, una omnipotentia, una est æternitas, individuaque majestas.

[12] Latinus ait; ergo potestas Patris non est major, [convictum & prodigiis territum,] quam filii? Domitianus respondit; nequaquam, quia ipsa est potestas filii secundum Divinitatem, quæ & Patris, sicut Deitas, & æternitas. Tunc Latinus; stulte dicis; vis modo, ut ego, qui tantæ potestatis sum vir, adhuc puerulo filio meo, quem cernis, omnem gloriam meam, & dignitatem credam, quatum adhuc minime dominari valet? Et si ego decedens & moribundus nolo illud facere: quanto magis omnipotens Deus Pater, filio suo adhuc tenero non suam omnem contulerit dignitatem? Domitianus respondit; o Dux, carnaliter sapis, & secundum carnem omnia judicas; nos autem credimus, quia Deus Pater, per Filium omnia fecit, sicut in Euangelio legimus, omnia per ipsum facta sunt, & sine ipso factum est nihil. Latinus iratus ait, recede minio a nobis, quia mentiris; cogitaveram namque, si recte prosecutus fuisses, asellum tuum onerare frumento. Domitianus respondit, si ego de fide recte sentio, & hæc vera sunt, quæ sum prosecutus modo, in nomine unigenti Filii Dei, per omnia cœterni, & coæqualis Deo Patri, hæc fana, quæ ad culturam dæmonum fabricata sunt, corruant.

[13] Erant autem circa aream duo excelsissima fana, quæ secundum gentilium ritum, [ad fidem catholicam revocat,] in honorem Jovis, & Saturni fabricata antiquitus fuerant, & licet occulte, tamen adhuc colebantur a ruralibus rusticisque hominibus. Qua ruina peracta, statim terra contremuit; & post pusillum, cælum, cum esset serenum, nubibus obumbrari cœpit; deinde tonitrua mugire, magna fulgura coruscare, atque grando nimia cadere. Quod Arrianus vir conspiciens, cum uxore, & liberis, ac omni famulatu, festinus cucurrit ad palatium suum, quod ex marmoribus magnisque silicibus erat coustructum: quod introgressus, cœpit cum conjuge, ac proceribus suis considerare; cur, inquit, ad vocem tanti minionis rustici, tanta Deus voluit facere? Fana corruerunt, terra mota est, cælum tonitrua, grandinem, & fulgura dedit: an forte vera putanda sunt, quæ prosecutus est, ut Dei Filius, æqualis sit Deo Patri per omnia? Syagria conjux ejus, provoluta pedibus ipsius ait: Domine mi, si bene percunctaris, invenies vera, quæ famulus Dei ille prosequitur: quoniam dum tecum loqueretur in area, vidi vultum ejus, quasi angelicum; quod & indicare tibi volui, ut considerares, sed accedente subitanea ruina, non valui: quapropter, obsecro, ut jubeas eum accersiri ad te, quatenus sana, quam retinet, doctrina te instruat: quia, nisi ita esset, ut ille prosecutus est, tam grande miraculum minime fieret.

[14] Cui Latinus; jube, inquit, intromitti illum: quod cum jussum esset, [a quo magno honore afficitur,] quæsitus per omnia officia palatii, & minime repertus, putatus est mortuus esse grandine ac coruscationibus: cujus cadaver dum requireretur ad sepeliendum, reperitur Dei famulus illæsus ad aream cum asedo, girans eamdem aream cum proprio baculo, & rivulos ex procella conglobatos prohibens, ne triticum, quod grando non læserat, rivuli contingerent: quod factum est in grande miraculum, ut ne una quidem gutta, quæ humanis potuisset oculis apparere, nec Christi amicum tetigit Domitianum, neque aream est ingressa; sed neque asellum. Quod cum conspexissent juvenes illum perquirentes, cursu præpeti, suo nuntiaverunt domino. Ille vero hæc audiens, conjugis ex parte fretus consilio, ita se promisit crediturum, uti famulus Domini Domitianus credebat: quem intromitti jubens, pedibus ejus se provolvit, dicens; Ne irascaris, serve Dei viventis, quod te minionem vocaverim; & quia vera te agnosco prosecutum esse ed fide Trinitatis, ita credo ut tu: tantum, obsecro, deprecare pro me, & domo mea Dominum, ut avertere dignetur iram suam a nobis; quia veraciter credo, filium Dei æqualem Deo Patri, coæternum, & consubstantialem.

[15] [multisque bonis donatur.] Dei famulus hæc cernens, gratias egit Domino, dicens; Domine, gratiæ tibi a fidelibus tuis innumerabiles reddendæ sunt, quia errore perversos quosvis revocare non desistis: sicque propria levavit manu Latinum flentem de solo; atque prout potuit, illum, ac domum ejus ab errore Arriano ad veram retraxit catholicam fidem, adjutus maxime a supradicta matrona Syagria, quæ nobilis erat catholica. Triduum vero apud eos faciens famulus Domini, commonuit eos, sinceriter tenere rectam fidem: quem cum maximis honoribus cumulare vellent, nihil aliud quæsivit, nisi securitatem in eremo, quantum juris eorum erat; & aliquam vineolam, ex qua posset ille, atque alii servi Dei post illum futuri, Deo offerre sacrificium. Tunc Latinus; eremum, quam quæris, usque ad petram quæ Artemia d dicitur, a dextra, seu læva, sub integritate tibi cedo: tantum ut per tuam, & tuorum sequentium licentiam, nos, & posteri nostri venandi licentiam habeamus. Tunc Syagria; Domine mi vineam expetit; dare illam possumus illi supra villam sitam, quæ Vallis dicitur; quam Gontbado filio nostro dedimus, quæ prope eremum suam est, & dicitur Deserta e, ac, sicuti Deo decet offerri, optimum vinum reddit. Convocato itaque notario, ac testibus, continuo factus est libellus ita continens;

[16] [Donationis instrumentum.] Dominis f magnificis, servis Dei, Domitiano, & sociis ejus eremitis Latinus, & Syagria. Propterea quia servi Dei excelsi estis, ideo concedimus vobis jure proprietario res proprias nostras, quæ sunt in pagis inclytæ Lugdunensis urbis Galliæ, & ex parte Bellicensis castri; hoc est vineam unam supra villam, quæ dicitur Deserta, & terminatur a mane inter consortes colonos, & campum de ipsa ratione subtus viam: a medio die, via: a sero, inter consortes colonos: a tergo, sylva regalis supra collem: & habet in longitudine cum colle, & sylva supra viam, secundum virilem manum, perticas agri pedales centum duodecim: in latitudine a parte meridiana, cum scirpo perticas agri pedales LXXII, ac semissem. Infra hunc terminum, & perticationem, sub integritate vobis cedimus. Similiter & unum campellum subtus viam superiorem, qui ad stirpum præscriptæ vineæ a sera jungit, & ipsum campum secundum molares definitos, cum integritate vobis donamus. Supradicta autem omnia, ut præfati sumus, vobis cedimus, præter quod illud in Arandato ad præsens servamus nobis: cetera vero pro æternæ vitæ præmio, & pro redemptione animarum nostrarum, seu ut intercedatis ad Dominum pro nobis, ad dextram, seu lævam, usque ad petram Artemiam jure vobis tradimus perpetuali, ad possidendum futuris temporibus, ac libere, firmissimeque utendum. Si quis contra hanc nostram mercedis largitionem inrumpere conatus, destruere tentaverit, aut pervadere aliquid voluerit, iram Dei omnipotentis incurrat, deputandus æterno supplicio, & non valeat vindicare quod quærit; sed firmum maneat, & stabile nostræ mercedis augmentum. Data octavo Calendarum Juliarum, anno primo Valentiani Imperatoris. Dux Latinus ultronea voluntate, & propria manu fieri jussit, & subscripsit. Syagria conjux similiter. Gondobadus genitoribus consensit, & subscripsit. Deodatus rogatus signavit. Leotardus, haud aliter. Franno, nihilo minus. Secundinus, similiter. Galominus, non aliter.

[17] Igitur vir Domini Domitianus recepto libello, oneratoque asello, ad propriam repedare volens cellam, [Operarios fame depressos reficit.] invenit suos dormientes cæmentarios, juxta fontem, qui dicitur Condemnans. Famis enim inopia depressi, ædificium reliquerant; monachi ad altissima, solitosque reversi cibos; cæmentarii ad proprias redire disposuerant domos: quos cum dormientes reperisset, ex parte illos cognoscens, excitavit eos, dicens; quid est, fratres, quid agitis? Cur cœptum opus dereliquistis? An forte virtus deficit? Cui protinus responderunt; verum est, Pater, nam decem diebus pasti sumus ex pane abundantissime, quem nobis detulisti pridem, & uno supermansimus die sine victu, hoc est sexta feria; esca vero dificiente, cœpimus reverti ad domos proprias. Famulus quoque Domini Domitianus ait: Qualem putatis esse hodie feriam? At illi dixerunt, Sabbatum. Erat autem secunda feria. Tunc beatus Domitianus ait; surgite, quia satis dormitum habetis duobus diebus, revertimini ad cœptum opus, Dominus enim largitus est nobis uberrime victui necessaria. Surgentes autem secuti sunt senem, cœptumque oratorium usque ad calcem perduxerunt.

[18] Quadam autem die Latinus cum Syagria conjuge eremum petens, visitavit fratres: [præfectoque sociis suis Abbate] videns vero conversationem illorum, lætatus est valde, multaque eis largitus est dona, sicque benedictione accepta, reversus est ad propria Interea cœperunt nobiles aliqui, audientes famam fratrum, venire ad eum, & filios suos ad habitum religionis suscipiendum ei tradere. Oratorio quoque consummato, & a beato Eucherio Pontifice dedicato, cœpit stricte Dei famulus inibi jejuniis ac vigiliis senile corpus domare: & quemdam prudentissimum fratrem, Joannem nomine, Patrem monasterii constituens, g quietem arripuit: multisque diebus, ac noctibus in divinis laudibus, & orationibus perseverans, Deo soli placere studebat, ita ut semper in virtutibus succresceret. Appropinquante jam fine dierum suorum, febre levi corripitur: accersitoque Patre monasterii, ceteros quoque jubet adesse (erant autem vigintiquinque fratres,) quibus præsentibus, sic eos alloquitur: Pacem sequimini, & sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum; ipsi autem appropinquare Deo studete, & appropinquabit vobis: præcepta Patris vestri custodite in omnibus, quia credo eum recta vos docere: cognoscite namque quia revelante Deo, novi diem obitus mei, qui certo erit die Calendarum Juliarum.

[19] [prænunciato obitus die sancte moritur.] Quibus verbis auditis, fratres flere cœperunt, dicentes; Et Pater, cur tam cito nos deseris? Quibus ille ait: Non vos derelinquo, filii, sed Deo potius commendare vado: date mihi osculum; qui omnes osculatus, dixit: Ipse, qui pati dignatus est pro vobis, & pro omnibus, vos conservare dignetur in suo sancto famulatu: ite ad propria. Appropinquante igitur die Calendarum, jubet iterum Abbatem adesse, & fratres, sacraque Missarum solennia celebrari: sicque divino saginatus pabulo, coram cunctis discipulis, manibus ad cælum erectis, ait: In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum: itaque cum hoc extremo verbo efflavit spiritum. Anima autem a corpore egrediente, tanta illic fragrantia & odor suavissimus ortus est, quantum nullus hominum in eodem loco sentire antea meruit; ita ut quidam fratres infirmi, unus typo quarto, h alii ferunculorum i, & melancholica passione depressi, ex memorato odore repleti, sani effecti sunt. Tunc Pater cum fratribus, prælibati Patris corpus suscipientes, condigno honore in sarcophago præparato haud longe ab altari sancti Genesii Martyris posuerunt: ubi Deo favente, usque in hodiernum diem divina ostenduntur miracula. Recipiunt ibidem cœci visum, claudi gressum inveniunt, dæmoniaci curantur, & innumera alia per servum suum Dominus facere dignatur miracula; qui cum Patre, & Spiritu sancto, in Trinitate perfecta vivit & regnat Deus, per omnia secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Guichenonus, Torciacus, ut habet etiam Ms. alterum, sed notavit ad marginem Lionnard, Torciodus, quo modo edidit Gononus. Quæ lectio præferenda sit, hactenus ignoro.

b Guichenon pag. 97 Latinum appellat toparcham de Lanieu, ego in illis partibus locum alium non novi, qui Latiniacus Latine nuncupetur.

c Minionem, minio constanter legit Chiffletius: variat Guichenon, qui minimum, mimum & morionem scribit. In Gonono est mimum, in Ms. altero mimionem. Satis patet quid auctor indicare velit.

d An hæc petra, vocanda sit, Artemia, Altemia an Armia, non satis perspicio.

e Ita hic scribitur, acsi esset nomen proprium, alii adjectivum faciunt vallis, vel vineæ.

f Alterum nostrum Ms. donationis instrumento plane caret, solummodo scribens, datam vineolam, simul & eremum, in quo habitare cœperat, a petra Crispa, usque ad petram Armiam. Gononus partem describit, usque ad, quæ dicitur deserta &c. In Guichenono desunt in fine subscriptiones quatuor ultimorum filiorum, Leotardi, Frannonis, Secundini & Galomini, sic ut in solo Cbiffletio habeatur integrum. Hic autem in margine curiose notavit in hunc modum: Hæc scripta quidem erant in textu, sed rubris litteris, post OFFERRE SACRIFICIUM. Sequuntur donationes, quas dux Latinus & Syagria ejus uxor fecit beato Domitiano & successoribus suis, sub data octavo Calendarum Juliarum, anno a nativitate Domini 371, anno primo Valentiniani Imperatoris, prout inferius continetur & describitur.
Multa in ipso instrumento observanda essent, sed cum supposititium existimem, nolo lectores pluribus annotationibus fatigare.

g Lego, & quemdam prudentissimum fratrem Joannem nomine, patrem monasterii constituens, pro constitutum, quod apud alios nihil significat. Paulo liberius in hac re processit Gononus, sic sensum vertens: Et postquam quemdam prudentissimum Joannem nomine, patrem monasterii constituit.

h Sic in omnibus excepta editione Guichenoni, in qua substituitur febre quartana. Id quidem indicare voluit auctor, sed servanda erant ejus verba.

i Guichenon scribit alii fulvo colore, sed reliqui, ut in textu, ad quem observat Gononus, qui furunculorum correxit; Furunculus est, tuburculum acutum, cum inflammatione, ac dolore in carnosis maxime partibus, ut scribit Galenus; provenitque ex humoribus crassis. Dicitur autem furunculus, quasi furtim nascatur.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Domitian von Bebron

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Domitian von Bebron

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 27 - Iulii I., Antwerpen 1719 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.
Sie könnnen sich mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt:






Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.