Ökumenisches Heiligenlexikon

DE S. EPARCHIO CONFESSORE, MONACHO PRESBYTERO,
APUD ENGOLISMENSES RECLUSO.


ANNO DLXXXI.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Eparchius Confessor, monachus presbyter, apud Engolismam in Gallia (S.)

BHL Number: 2557

AUCTORE J. B. S.

§. I. Sancti gloria ab antiquo monasterio & solenni cultu.

De Engolisma nobili Aquitaniæ urbe; de ejus situ aliisque ad eam pertinentibus pridem alibi in Actis nostris loquendum fuit, ut XXII Maii, tomo V pag. 131 in sancto Ansolio, primo urbis & gentis Apostolo; quapropter longiori hic descriptioni supersedendum duxi. [Engolismæ gloria Eparchius] Utor voce Engolisma, tamquam magis recepta, quamvis non ignorem multiplices ejus antiquioresque appellationes Iculisma, Ecolisma & viginti fortasse alias, operose quæsitas & collectas a V. C. Adriano Valesio, in Notitia Galliarum pag. 250, quo curiosiores lectores remittimus. Nec alia lubet inquirere, quæ apud Corlæum aliosque Engolismenses scriptores satis obvia sunt. Huc eatenus solum spectat ea nominis prælibatio, quod prædictæ civitati insignem splendorem attulerit is, quo de agimus, S. Eparchius, inter ejus tutelares patronos non postremus, cujus solitudo subinde commutata in magnificum cœnobium, ponte super Caranthonum strato, urbi junctum, Regum Franciæ, sed præcipue Pippini, deinde Wilielmi cognomento Sectoris-ferri, aliorumque Principum donationibus ita accrevit, ut tota Gallia celeberrimum fuerit, plurium Episcoporum tumulis, imo Comitum ipsorum Engolismensium stata sepultura nobilitatum.

[2] Nonnulla ad eam abbatiam variamque ejus sortem spectantia memorant Sammarthani, [celebrem ibi abbatiam habuit,] at multo plura erui poterant ex Chronico Ademari Chabannensis, monachi S. Eparchii, in Biblioth. Ms. Labbei tomo 2 a pag. 151, ubi pagina proxime sequenti, singulare quid notatur ubi tamen in nominibus S. Germani & Chariberti errorem oportes agnoscere; sic habet: Per id tempus S. Germanus Parisiorum Episcopus, missus a Rege Chariberto Engolismam civitatem, consecravit basilicam S. Eparchii, ubi ipse nuper sepultus fuerat: adfuit cum eo venerabilis Gregorius Episcopus Turonensis, & in ipsa basilica, multa pignora reliquiarum B. Martini Episcopi collocantes, dedicaverunt eam in ejusdem beati Martini honore. Oportet, inquam, errorem agnoscere, nam ex temporum ratione constare supponimus, S. Germanum æque ac Charibertum Regem ante S. Eparchium a vivis excessisse. Eadem Chronici pagina legitur: Theodebertus devictus prosternitur, mortuusque ibi ab Aunulfo quoque Duce collectus, Egolismam civitatem portatus, ibidem sepultus est apud S. Eparchium. Pag. 160 ait Ademarus, Pippinum regem Aquitaniæ, filium Ludovici Pii, transtulisse canonicalem habitum in monasterium S. Eparchii Engolismæ. Quod etiam testatur auctor Chronici Malliacensis apud Labbeum pag. 197. Nota est Nortmannorum grassatio ipsiusque Engolismensis urbis destructio, ibidem signata pag. 161.

[3] Porro pag. 162, ad annum 876 sic observat Ademarus: [variam sortem expertam.] Quo tempore gravissime Nortmanni Aquitaniam afflictabant ….. monasterium quoque B. Eparchii a Nortmannis desolatum est, ita ut nullus monachorum ibi degeret, & hac de re Canonicalis Ordo ibidem regrederetur, qui nuper exierat. Pag. 164, Ademarus Comes possessiones auxisse dicitur concedendo S. Eparchio Godorvillam. Pag. 165 fusius describitur Monachorum restitutio sub Willelmo Sectore ferri, ubi prædia & ecclesiæ enumerantur monasterio attributæ. Versam fortunam habes pag. 171, dum Episcopus Grimoardus, datis muneribus, a Willelmo Comite monasterium S. Eparchii expetiit, & sibi vindicavit, & per multos annos sine Abbate manere fecit, & plures possessiones &c. Demum pag. 184, loquens Ademarus de Willelmo Comite defuncto, sic ait: Obtulit supradictus Willelmus, pro sepultura sua S. Eparchio diversa & pretiosa munera, tam in terris quam in filis, auro & argento multo aliisque rebus &c. Tanta nimirum Catholicorum Principum in S. Eparchium pietas fuit, quam sub Willelmi successoribus perseverasse & forte accrevisse non dubitamus; donec Hugonotorum rabies, capta urbe anno 1568 in venerandas, totque jam seculis honor atas Sancti nostri aliorumque Engolismensium patronorum reliquias, sacrilegis flammis desæviit, quibus vel ipsa infidelium Normannorum immanitas pepercerat.

[4] Hæc de Sancti monasterio cursim ex Ademaro delibata sunt; nunc ut ejusdem cultum diligentius exequar, [Hieronym. adjectus cum variis titulis,] primum noto, varios ipsum in Martyrologiis titulos nactum esse, quemadmodum mira est Gallica ejus nominis analogia, qua appellatur Cybar vel Cibar. In Hieronymianis apographis auctioribus, de quibus in nostris observationibus Usuardinis dictum est, nempe binis Lucensibus; Corbeiensi atque Blumiano, certo adjectus est, perperam vocatus Episcopus. In Lucen. Engolisma civitate, depositio Separci Episcopi; in aliis duobus legitur, Eparci Episcopi. Ad hæc Florentinius: Cum vero, inquit, constanter tam in binis codicibus nostris, quam in Corbeiensi, Episcopus nuncupetur, & Separcus in illis dicatur, veritus sum, ne alius esset ab Eparco Abbate. Poterat etiam dubitare, an non alius esset ab Eparco Episcopo, quo modo nomen exprimunt codices Corbeiensis & Blumianus. Dubium augerent Hieronymiana minora, Gellonense, Augustanum, Labbeanum, & siqua sunt alia hujusmodi, quorum constans lectio est: Ingolisma, vel in Eclisma, non Separci, sed Eparci vel Eparcii Episcopi: modica nomenclaturæ variatione, quæ tamen diversum hominem non designet. Nempe in codicem aliquem Hieronymianum semel admissus error, facile in omnes alios promanavit.

[5] Posset quis non absimili scrupulo duci, sitne idem Eparchius Abbas, [inter classicos soli Usuardo notus est.] Eparchius monachus & confessor, Eparchius presbyter, Eparchius reclusus, nam & diversis hisce appellationibus ornatus est. Codex Divionensis Bedæ, recentiori manu adjectum exhibebat: Ecolismæ, Esparsi presbyteri & Confessoris. De cetero apud Bedam aut Florum, Romanum parvum aut Adonem genuinum (nam Leodiensem S. Laurentii auctiorem excipio) notus omnino non est S. Eparchius noster, quacumque inflexione aut apposito distinctus. Textus Usuardi sincerus & germanus scribit; Civitate Engolisma, S. Eparchi monachi & Confessoris, in qua annuntiatione mira est codicum omnium consensio, quæque eisdem verbis in Labbei Hagiologium transiit. Petrus in Catalogo lib. 11 cap. 184 scribit hoc modo: Epachrius monachus & confessor in civitate Engolisma claruit. Placuit Baronio, Galesinium, opinor, secuto, Usuardi commemorationem aliter exprimere: Engolismæ, S. Eparchii Abbatis, quod nomen ei etiam tribuit Gregorius Turonensis, tametsi afferat, fuisse dumtaxat reclusum. At de his inutilis quæstio est; vocetur Abbas, monachus, reclusus &c. idem ipse ubique intelligitur S. Eparchius presbyter confessor, qui apud Engolismam civitatem, sanctissimam vitam cum pari morte commutavit an. 581 hac I die Julii, a discipulis procul dubio aut Pater aut Abbas appellatus.

[6] [An abbas, an Benedictinus?] Eum titulum cum ipso S. Eparchio constanter sibi vindicant Benedictini Martyrologi Wion, Dorganius, Menardus, Bucelinus, quorum primus brevi hoc elogio Sanctum exornat: Civitate Engolisma, natalis S. Eparchii Abbatis & Confessoris, in oratione assidui, erga pauperes mirum in modum benigni, & in redimendis captivis summe liberalis, vitæ sanctissimæ & miraculorum gloria clari. Addit Dorganius: Dicitur enim tres mortuos resuscitasse. Menardi verba, aut longiorem Bucelini orationem transcribere non vacat; satis aliunde patet, receptam apud Benedictinos orationem esse, S. Eparchium suis accensendum; quod etiam supposuit Mabilio, dum vitam ejus inter germana Ordinis sui Acta retulit. Equidem cœnobium, quod supra laudavimus, ad Sancti cellulam ædificatum, Benedictinis subinde cessisse non dissiteor, nec minus certum est, S. Eparchium post S. Benedictum vixisse: at sanctissimi hujus Patriarchæ regulam prosessum; qui per 39 annos reclusus vixit, ægerrime inducor ut credam, certe solidis argumentis probatum cuperem, æque ac de aliis Sanctis Abbatibus aut monacbis, quo's seculo VI in Galliis floruisse, & sanctitatis miraculorumque gloria coruscasse constat, pro quibus clariora & apertiora normæ Benedictinæ in Gallia tunc propagatæ vestigia eruditi desiderant, quam assignare potuerit Mabilio Præf. ad tom. 1, num. 64. Et ut demus, normam, saltem alicubi, eo seculo admissam, an ad quoslibet monachos aut reclusos continuo propagata censebitur?

[7] [omissis recentiorum elogiis.] Ad Sanctum redimus, cujus titulos omnes in Gallicano suo Martyrologio complexus est Andreas Saussayus, pereleganti panegyri, qua tota S. Eparchii vita, in epitomen auctore dignam contrahitur. Vulgata id genus recentiorum encomia discribere supervacaneum est, dum antiquiora certioraque monumenta suppetunt, lectorum eruditorum gustui magis accommodata. Ea inter primas tent, quod de S. Eparchio elogium concinnavit laudatus jam non semel Gregorius Turonensis, Sancto nostro synchronus, quem supra aiebat Ademarus, adfuisse dedicationi primæ ecclesiæ monasterii, quo a S. Eparchio nomen obtinuit. Loquitur Gregorius de sancto Engolismensi Recluso, Historiæ Francorum lib. 6 cap. 8, quod a nonnullis criticis prope rejectum, auctori suo infra asseremus; & rursus de Gloria Confessorum cap. 101, ubi deformato & Sancti & positionis nomine, facile alteri cuipiam tribui historia potuit; in primis enim editionibus inepte legitur Adeparchius Equolonensis, licet textus ipse præpositionem ad a nomine separandam clarissime demonstret. Verum hæc omnia a doctissimo Theodorico Ruinartio bene restituta sunt, eo pacto, quo infra ostendemus in Gloria Sancti posthuma. Nunc textus Gregorianæ historiæ referendus; pro quo aliisque sit.

§. II. S. Eparchii gloria ex Gregorio Turonensi
& Actis sinceris.

Obiit & Eparchius, reclausus Egolismensis, vir magnificæ sanctitatis, [Ex Gregorio Turonensi] per quem Deus multa miracula ostendit: de quibus, relictis plurimis, pauca perstringam. Petrogoricæ urbis incola fuit, sed post conversionem clericus factus, Egolismam veniens, cellulam sibi ædificavit, in qua collectis paucis monachis, in oratione morabatur assidue; & si ei aliquid auri argentique offerebatur, aut in necessitatibus pauperum, aut in redemptione captivorum distribuebat. Panis in cellula illa, illo vivente, coctus numquam fuit, sed a devotis, cum necessitas exegisset, inferebatur. Magnam enim catervam populorum, de oblationibus devotorum redemit. Pusularum [pustularum] malarum venenum crucis signo sæpe compressit; dæmones de obsessis corporibus oratione abegit; & judicibus plerumque, ut culpabilibus ignoscerent, dulcedine profusa imperavit potius quam rogavit: nam ita erat dulcis alloquio, ut ei negare non possent, cum fuisset indulgentiam deprecatus.

[9] Quodam vero tempore, dum pro furto quis ad pendendum deduceretur, [antiquiora] qui & in aliis multis sceleribus, tam in furtis quam in homicidiis accusabatur ab incolis criminosius, & hæc ei nuntiata fuissent, misit monachum suum ad deprecandum judicem, ut scilicet culpabilis ille vitæ concederetur. Sed insultante vulgo atque vociferante, quod si hic demitteretur, neque regioni, neque judici possit esse consultum, dimitti non putuit. Interea extenditur ad trocleas, virgis ac fustibus cæditur, & patibulo condemnatur. Cumque mœstus monachus Abbati nuntiasset: Vade, inquit; attende a longe, quia scito, quo quem homo reddere noluit, Dominus suo munere donabit. Tu vero, cum eum cadere videris, protinus apprehensum adducito in monasterium. Monacho vero jussa complente, ille prosternitur in oratione; & tamdiu in lacrymis ad Dominum fudit preces, quoadusque disrupto obice cum catenis, terræ restitueretur appensus. Tunc monachus apprehensum eum, Abbatis conspectibus incolumem repræsentat.

[10] At ille gratias Deo agens, Comitem accersiri jubet, dicens: Semper me benigno animo solitus eras audire, [& certiora traduntur.] fili dilectissime: & cur hodie induratus hominem, pro cujus vita rogaveram, non laxasti? At ille: Libenter te, inquit, audio, sancte sacerdos; sed insurgente vulgo, aliud facere non potui, timens super me seditionem moveri. Et ille: Tu, inquit, me non audisti, Deus autem audire dignatus est, & quem tu tradidisti morti, ille vitæ restituit. En, inquit, coram te adstat sanus. Hæc eo dicente, prosternitur ad pedes ejus Comes stupens, quod videbat vivere, quem in mortis interitu reliquisset. Hæc ego ab ipsius Comitis ore cognovi: sed & alia multa fecit, quæ insequi longum putavi. Post quadraginta quatuor vero annos reclusionis suæ, parumper febre pulsatus, tradidit spiritum, protractusque a cellula, sepulturæ mandatus est. Magnus autem conventus, ut diximus, de redemptis, in ejus processit exsequiis.

[11] Hactenus Gregorius, in re sub oculis ejus gesta, testis irrefragabilis, diserte asserens, [Cointius Gregorium suggillans,] S. Eparchium post XLIV annos reclusionis spiritum tradidisse, contra quam testetur vita mox producenda, annos dumtaxat 39 reclusionis Sancto adscribens. Ex isto aliisque id genus locis, Gregorii historiam sæpenumero vellicat Cointius, interpolatores identidem incusans, ubi totus est & genuinus Turonensis Antistitis textus. Sed vindicem habuit Gregorius Francorum historicus, laudatum supra Ruinartium, in præfatione ad postremam ejus operum editionem, ubi cum desumpta ex præfato loco difficultas expendatur, malui ipsam eruditissimi viri verbis, quam meis dissolvere. Inde porro, ut certum, cum receptissima opinione statuemus, S. Eparchium e reclusionis cellula ad æternæ gloriæ coronam evelasse anno 581, non biennio serius, ut alii tradunt. Cum vero adhuc adolescens, forte annorum duodeviginti, ad cancellarii munus ab avo Felicissimo evectus fuerit, idemque ad annos quindecim exercuerit, supponi verosimillime potest, annum tertium & trigesimum attigisse, priusquam seculo valedixerit: quibus si addantur anni monachatus 44, qui ad 581 nos perducunt, consequens erit, natum esse circiter annum 504, ab octogesimo autem non procul abfuisse cum denasceretur. Audiamus modo Ruinartium Præfationis num. 111.

[12] [a Ruinartio confutatur.] Adversus cap. 8 libri 6, objicit Cointius chronologicum errorem, quem sufficientem existimat ad elevandam hujus capitis authentiam. Ibi enim Gregorius, seu, ut ipse vult, ejus interpolator, Eparchium anno ejus reclusionis XLIV obiisse dicit; quod falsum esse probat vir eruditus ex Vita ejusdem Sancti ab auctore æquali scripta, ubi Eparchius triginta solummodo & novem annis reclusus vixisse, disertis verbis dicitur. Deinde Aptonius, quo sedente Eparchius recludi cœpit, non suscepit Ecolismensis ecclesiæ regimen ante annum DXLI. At Eparchius, nemine contradicente, obiit anno ejusdem seculi LXXXI, proindeque supra annos quadraginta in cella reclusus degere non potuit. At cum Cointio fatemur, Eparchium anno extremæ suæ reclusionis trigesimo nono obiisse, ut in ejus Vita legitur; sed si reclusionis nomine totum illud tempus intelligatur, quo Eparchius relicto seculo in monasterio vixit, aut in loco deserto, quo majoris solitudinis desiderio secesserat; jam nulla supererit difficultas. Certum quippe ex ejus Vita est, illum in Sedeciano monasterio primum vestem monasticam induisse, tum in loco solitario a ceteris separatum aliquamdiu degisse, priusquam Episcoporum auctoritate recluderetur: quæ omnia Gregorius simul conjungens, Eparchium, illæsa historiæ veritate, dicere potuit, annos XLIV reclusum exegisse. Hæc pro salvanda Gregorianæ historiæ integritate.

[13] [Acta a variis varie edita,] Jam vero S. Eparchii Acta primus, quod sciam, vulgavit Surius, solito ductus studio stylum emendandi. An idem præstiterit Gononus, in appendice ad Vitas Patrum Occidentis pag. 428, an alibi exornata repererit, nescio; talia sane edidit, ut plane constet, plurimum elimata & interpolata fuisse, præterquam quod imperfecta sint, quodque Gregorii Turonensis verba, quæ pag. 75 protulerat, hic editor immiscuerit, aliaque adjunxerit, quæ in genuinis Actis non continentur. Eadem, sed longe puriora Bibliothecæ suæ Ms. inseruit noster Philippus Labbeus tomo 2 a pag. 519, ex Sanctorali Bernardi Guidonis, pluribusque aliis Mss. codicibus, quæ omnia, saltem verbis & phrasibus plurimum discrepant, ab iis quæ consuluit Mabilio, Act. Benedict. tomo 1 pag. 267; collata enim ad verbum utraque editione, diversam adeo (si solum prologum excipias) elocutionem invenio, ut non pauca studiose ab amanuensibus transposita & mutata videantur. Exstant apud nos Mss. ex Bodecensis cœnobii, Ord. Regular. S. Augustini, diœcesis Paderbornensis Passionali pergameno Ms. insigni, mensis Julii, CCXII pag. B. Eadem plane est hujus & priorum sententia, sed diversus stylus, isque obscurior & seculi sui simplicitatem plane redolens; qua causa eruditis lectoribus gratum fore putavimus, si primigenia phrasi, hic ederentur, lectionibus variantibus, ubi operæ pretium fuerit, in annotationes rejectis. Hic solum præmoneo, Acta nostra cum Labbeanis magis convenire; nam Mabilionis editio sub finem mutila est, ut suo loco ostendam.

[14] De auctoris fide, tametsi anonymus sit, nemo hactenus dubitavit; [hic ex Ms. Bodecensi dantur.] neque mihi occurrere, quæ historiæ, quamquam in nonnullis satis miræ, auctoritatem vel minimum labefactent, præsertim cum Turonensis Gregorii testimonio non pauca fulciantur; scriptor vero ea sinceritate, candore & simplicitate sua proferat, ut apud maxime incredulos omnem suppositionis suspicionem prorsus effugerit, in exordio professus, se ea scribere, quia sub oculis omnium sunt peracta & num. 5, aperte indicans, sese saltem Sancti discipulis familiarem fuisse, dum de Gratiano loquens ait, sicut de ore ejus audivimus. Sunt igitur præfata Acta notæ bonæ, quidquid pro illius seculi more, miraculis potius quam Sancti virtutibus enarrandis insistant, & amanuensium ignorantia hinc inde luxata, vitiata, & forte, claritatis gratia, interpolata in editis videantur. Nos simplicissimum, quamvis obscurum, hiantem & scabrosum auctoris stylum reddemus, qualem in Ms. a diligentissimo collaboratore nostro Gamansio, anno 1641, cum Bollando communicato reperimus. Miracula post mortem patrata, tum ex Gregorio Turonensi, tum ex Ademari Chronico supra citato, tum ex editis a Labbeo, ad Actorum calcem, sub titulo Gloriæ posthumæ subnectemus. Acta præfata Mss. hujusmodi sunt.

VITA
Auctore coævo ex Passionali Ms. Bodecensi.

Eparchius Confessor, monachus presbyter, apud Engolismam in Gallia (S.)

BHL Number: 2559

A. COÆVO Ex MS.

CAPUT I.
De Sancti patria, parentibus, monachatu aliisque gestis
usque ad sacerdotium & reclusionem
.

Potissimum a est, illas enarrare virtutes, quæ veraces esse noscuntur In hac ergo sancti Eparchii vita, [Prologus auctoris.] nulla superflua aliquis putet adjecta; cum hæc, quæ dixero, sub oculis omnium fuerint peracta: etsi non urbanitate sermonum vel eruditate b verborum in loco transcripta.: precor tamen, ut si cui sapientissimo fuerit perlata, placita bonitate emendet; & legentes fidem potius adhibeant factis, quam in reprehensione exerrent c dictis. Ergo quid per ipsum in hoc seculo, auxiliante Domino, gestum sit, referam.

[2] [Seculi honores fugiens,] Eparchius igitur Petrocoricæ urbis genitus fuit; cujus pater Felix, cognomine autem Auriolus vocabatur; mater vero Principia d dicebatur. Cum autem annis ageretur e circiter septem, in urbe præfata litteris traditur edocendus, & cum inspirante Deo pleniter fuisset edoctus, exinde ab avo suo Felicissimo, tunc temporis Comite f, est receptus; quem ille Cancellarium sibi instituit: quam rem adolescentiæ causa detentus magis exercuit quam cum voluntas permitteret, & cum apud ipsum ter quinos fuisset annos, relicta seculari militia, insciis omnibus, Sedacianum g expetit monasterium, [sit monachus & exercetur.] seseque pedibus Martini Abbatis prostravit & se fieri monachum postulavit; & intercedente Dei misericordia, licet invitis parentibus, tamen obtinuit quod devote postulavit. Prima autem obedientia, culturam vineæ & terram proscindere & omne servitium, ut moris est regulæ, jussus adimplevit: quod officium ille benigne suscipiens, indicabat ejus habitus pauper, ubi Christus proficiebatur dicens h. Jejunabat quotidie, vigilabat & orabat assidue, & perseverabat in misericordiæ operibus, multos quidem languidos & a dæmonio vexatos sua purgabat oratio.

[3] Eodem fere tempore Levivialum i agellum monasterii, [Cum multis miraculis] cum Victoriano monacho jussus dum carperet iter, vidit capreolum summa cum velocitate currentem & fœtum suum quem reliquerat; festinans ablactare, oransque tacite vir Dei jubet bestiæ, gradum figere, quod illa non solum exspectandi officium præbuit, sed etiam humiliato capite, ejus manus osculabatur, quam ille tracta manu tangens, leniter signo crucis armavit atque eundi aditum permisit in pace. Quodam enim k tempore cum ad cellam sancti Aquilini orationis causa cum Munderico quodam monacho properaret, [nimium inclaresceret,] invenit avem, super pullos suos residentem, quæ simili modo ad illius orationem immobilis perstitit, & ipsam cum pullis suis benedixit, atque illæsam dimisit. Dum vero hæc, quæ diximus, vel alia multa Domino donante perficeret, cœpit ipsa publicatio seculi ei esse horribilis; sicque occulte suum deserens monasterium, totum se Christi misericordiæ committens, cœpit locum reclusionis inquirere, & dum circuiret pagum Equilinensem l, puerum Graculfum nomine, interemptum reperit in villa Anglesis, quem ad supplicationem monachorum sanum restituit. Filium quoque mortuum in Burdigalinse, sua revocavit oratione ad vitam.

[4] [solitudinem quærens,] Cum igitur loca singula peragraret, secretius voluit pertransire; agnitus a civibus, indicatum est Aphtonio, ipsius urbis Antistiti de quo jam inter auras fama volitaverat: at ipse per semetipsum plenius recognoscens, gavisus factus, eum cum magna exultatione suscepit, & cum causam ejus devotionis sollicitius intellexit, ire eum longius non permisit, sed cum magno cordis amore secum astrinxit atque locum, quem desiderabat, [ab Aphtonio Engolism. ep. susceptus,] tamquam eremi solitudinem, desertum ostendit: quo viso vir beatus non tantum loquebatur ex ore, quantum ex corde gaudebat, eo quod remotus locus esset, & civitas procul, & desuper latere montis fons aquæ fluens manaret, & Carantonis fluvius ab alio excluderet latere. Postquam vero exul cœpit esse a solo proprio & valde nimium fuit in civitate detentus, noluit absque nutu sui pontificis vel abbatis debere recludi: sicque vir Domini Aphtonius Episcopus cum Missis suis m, id est Frontonium archipresbyterum, qui postea episcopatus meruit dignitatem; Arthemium archidiaconum, virum per omnia Christi famulum, & item Arthemium defensorem ad Sebaudem n Episcopum vel ad suum Abbatem, ad pacem percipiendam, vel obtinendum quod voverat, destinavit; qui regressi vix tandem optime cuncta nunciant benigne permissa.

[5] Cum autem in civitate moraretur & mansio fuisset præparata condigna, [& obtentæ facultate, sacerdotio initiatus recluditur.] atque omnes quos septa domus continebant, sopor cepisset, ille singillatim, nullo sciente, relicto stratu, ad locum, qui ei ostendebatur recludi, ambulavit per noctem; cumque cursum o vel orationem peregisset, sublatum lapidem capiti suo supposuit, & cum se in eodem loco sopori dedisset, vox Christi facta est ad eum desuper, dicens; Eparchi, hic permane, & jam amplius noli vagari; quam ordinationem fratribus ore proprio referebat, & cum in civitatem fuisset regressus, sub hora tertia venit ad carcerem, in quo vincti plurimi tenebantur, [Apertis carceribus caprivos liberat.] & cum custos carceris ibidem esset, emisit aforis piissimam precem, nec diu tamen defuit, quod devote postulavit; nam ostia carceris sub arduo sunt aperta imperio, & virga ferrea foris fuit ejecta, & per plurima loca quassata, & cum omnes carcerati ad ecclesiam confugium darent, cunctus populus hoc per Eparchium esse factum clamabat, & laudem Domini manibus applaudebant universi.

ANNOTATA.

a Elucet a principio auctoris stylus. Sic quoque incipiunt Acta apud Labbeum & Mabilionem, sed in decursu innumeris prope locis & inter se differunt, & a nostro Ms. discrepant. Aliqua item exhibent aliquosque elimata.

b Sic disertissime legit Ms. verosimiliter pro eruditione. Citata impressa aut invenerunt aut correxerunt, saltem rudimento verborum. Vix dubitari potest quin vel eruditate verborum sit propria & germana auctoris lectio.

c Variant denuo impressa, in quibus est; quam reprehensionem inferant dictis. Fateor equidem phrasim nostram nihil elegantiæ præ se ferre: verum nec video, cur alia æque inconcinna substituenda sit. Sexcentæ sunt discrepantes lectiones, quas si sigillatim enumerare & cum impressis conferre voluero, Actorum textum longe superabunt annotata nostra. Collationem hujusmodi, curiosis relinquo, ea dumtaxat illustraturus, quæ magis necessaria videbuntur.

d De Felice & Principia sic notat Mabilio: Uterque parens colitur apud Petragoricenses, in vico Themolaco, vernacule Themolac, in quo Eparachius natus dicitur a Johanne Puteano Recollecto, in libro de Episcopis Petragoricensibus pag. 116. Doceant nos Themolacenses de cultu, festo & gestis. Castellanus Principiam inter sanctos Aëmeros collocavit, de Felice nihil reperio.

e Corrigerem, annos ageret, nisi fixum esset Ms. fideliter reddere. Plura recurrunt hujusmodi, sed eadem religione intacta servavimus.

f Comitis appellatio & hic & infra sumitur pro judice, seu pro supremo in criminalibus auctore; qualis adhuc Antverpiæ Marckgraef, id est Comes Marchæ, olim limitum præfectus, hodie Lat. Marchio; cujus Cancellarius fortasse dici possit, qui a supremo secundus est, vulgo Schout, Scultetus, alibi alio nomine compellatus. Qui plura de his cupiunt, consulant Glossarium Cangii.

g Impressa habent, Sediciacum. Castellanus in Martyrologio pag. 692 vocat Gall. Sessac: plura, opinor, notaturus, 8 plura scivisset. Surius, & Ruinartius ad cap. si lib. 6 historia Greg. Turon. legunt uti hic Sedecianum. Utut scripseris, nihil apud Sammarthanos de cœnobio invenies.

h Non est constructio; impressa variant, nec eam perficiunt: sensus tamen facile efformari poterit, si post jussus adimplevit, legatur: Et talia eum officia benigne suscipere, indicabat ejus habitus pauper, quo se Christum profiteri dicebat. Jam alibi monuimus, in antiquis Actis passim recurrere participia, pro modo indicativo male supposita.

i Labbeus Lemojallum, Mabil. Lemoialum: quid præstet, nescio.

k Ut de participiis jam dicebam, sic qui in hisce modicum versati sunt, satis norunt particulam enim supplere vices autem, ut rursus infra num. II.

l Semper agitur de Engolisma, cujus nomen plusquam viginti modis inflecti, supra in Commentario observavimus.

m Pro, cum Missis suis, melius quadraret, Missos suos.

n In impressis scribitur Sabaudem, eumque notat Mabilio, restituendum Catalogo Episcoporum Petragoricensium.

o Per Cursum intelligitur Officium Divinum. Vide notationem Mabilionis.

CAPUT II.
Miracula & asperrimam vivendi rationem continet,
usque ad obitum & sepulturam
.

[Furem suspensum e patibulo] Quid vero miraculi egerit postquam gradum presbyterii accepit, Aphtonio Episcopo ei tradente, silere non oportet, referam enim pauca de pluribus. Cum quidam rusticus, nomine Redemptus, haberet vas cum melle repositum & a quodam fure fuisset ei sublatum, sollicite perquirens, ipsum furem repperit, cumque in conspectum Ramnulfi a Comitis ab ipso Redempto omnia fuissent manifestius adducta, & latro tormentis gravioribus fuisset applicatus, & tam hoc quam alia majora confessus, suspendi eum præfatus Comes omnimodis ordinasset, pro ejus vitæ obtentu vir beatissimus supplicavit, dicens, ipsum hominem pro illa re mori non oportere: sed cum nulla ratione apud ipsum obtinere potuisset quod plurimum postulavit, vocavit unum de fratribus Gratianum presbyterum, sicut de ejus ore audivimus, jussitque ei collectis infirmis, & matricolis b, ut ad portam civitatis, rei exspectarent eventum. Cumque miser fuisset suspensus, & cum jam morti traditum reliquissent, furca suspensus ipsam totam comminuit, & de impedimentis ligationum absolutus, ad civitatem versus validissimum arripuit cursum. Videns autem hæc Comes, [per discipulum solvit & vitæ restituit.] jussit militibus, ut equis ascensis eum, antequam ecclesiæ attingeret limina præoccuparent; cumque ad ordinationem ejus non minima multitudo cœpisset equitare, mira res affuit, ut omnes ante conspectum Comitis tabescerent in itinere, & eum minime attingerent, sed occupatus a matricolis, vitam sospitem habuit, orationibus ereptus famuli Dei Eparchii.

[7] Item alium insequens Comitem, pro alicujus vita suppliciter exoravit, [Item alterum.] qui non solum non præstitit, verum etiam inversis eum pedibus suspendit, & simili modo ad ejus orationem absolutus, [Mulier a contractione sanata,] in vesperam de longinquo spatio ad illius pervenit præsentiam. Clara sive Arania, ex genere nobili procreata, toto corpore cum esset contracta, ad famam beatissimi viri in carruca pervenit, cumque in illius præsentiam introisset, magna voce rogavit, ut ei ejus pietas subveniret: & cum apud ipsum una septimana esset commorata, per ejus orationes pristinam sanitatem recepit. Quanta vero fidos in ea fuerit, silentio præterire non debeo: post sanitatem denique perceptam domi reversa, contigit ut literas a famulo Dei secum ferret; dumque super littus maris in domo sua esset, vidit nautam gravissimum perferre periculum, [per Sancti litteras navem a naufragio liberat.] & confisa de auxilio Dei & orationibus sancti Eparchii, cursu concito, accepta epistola, festinanter ad ripam maris pervenit, & porrectis manibus eam e contra extendit, & alta voce exclamavit dicens: Serve Dei Eparchi, salutem Christi per hæc pignora literarum ad liberandos nautas operari dignare; nec hoc sine divino adfuit nutu, quod ipsa omnibus portis c relictis, [Pellitur lepra & legio dæmonum.] a fluctibus valde oppressa, in loco ubi stabat, ad ejus pervenit præsentiam. Beatus igitur Eparchius Genesiam aliam feminam a lepra percussam mundavit; tribus cæcis lumen restituit; & de Gendemia alia femina legionem dæmoniorum ejecit.

[8] Quidam vir, Artemius nomine, parentibus non infimis, [Artemii reclusi mirabilis curatio.] cum de Scripturis sanctis tractaret & ad religionem Christi se converti d voluisset, & nec adhuc clericus ordinatus, in Sanctonico se reclusisset, & non minima annorum curricula in ipsa reclusione consisteret, & ob hoc ei crines longissime fuissent propagati, a dæmonio correptus, exinde egressus est, dicens, se ad Hildebertum e Regem iturum, & quod minor ei facultas donaretur, ejus regni vires exploraret f. Cumque hæc parentes ejus vidissent, ipsum non sana mente ista meditari, iter assumunt, ut quasi cum ipso ad Regis properare deberent præsentiam, & per aliam viam ducere eum ad Eparchium cœperunt. Cum autem approximarent ad urbem, recognoscens se ad Domini Genesii vicum, quod Equolisma dicebatur, erupit tandem in vocem, se ad Eparchii aspectus ire non velle. Cum hæc nimirum recusaret, manibus injectis occupaverunt eum equi cum ipso erant, & super equo positum, manibus ligatis, & pedibus sub ventre equi perstrictis, ad Eparchium eum perduxerunt invitum: quo intromisso, cœpit crinibus concuti & nimium plaudere, se sanctitatis comparem non habere. Cum hæc ageret & cum vitia pessima ab ore proferret, digiti sui, palmis nimium dure fuerunt affixi. Sanctus itaque Eparchius cum accessisset ad eum, statim manus intulit ad signandum eum; quem cum signasset, graves illius voces ad sanitatem perduxit; deinde sequenti die ordinavit, eum more laico g tonderi, ille vero clamabat, quod nemo esset illic tam audax, qui ejus crines auderet amputare; tandem vix aliquando sunt capilli ejus incisi. Sequenti autem die clericum eum fieri, ordinavit: cumque & hoc fuisset impletum, statim obmutuit, & cum nullo homine per dies multos locutus est, neque ullus de ejus ore egressus est sermo; non post multum vero temporis eum sanum & incolumem reddidit, posteaque diaconus factus, usque ad obitum suum sanus perserveravit.

[9] [Furis in suo scelere interitus.] Salomon quoque unus ex suis nomine, caballum ipso tempore ad hyemandum susceperat ipsius h, sed veniens servus Ebrulfi, quem præ omnibus diligebat, furto eum abstulit; cumque ad ipsum fuisset perductus dæmonio correptus, cœpit miser voce valida clamare, quod fecerat; sic simulata petitione, quasi languore aliquo detineretur, eulogias i sancti Eparchii petierunt: at ubi introgressi sunt qui venerant, post datam suggestionem, statim eis dedit responsum, quod fallaciter ejus munia postularent, nam ipse servus adhæsit in morte, qui suum furatus erat equum; sic nec multum morati, caballum ipsius ad ejus reduxerunt præsentiam. [Prophetiæ spiritus.] Obstupefacti autem ad invicem loquebantur, quomodo omnia potuisset cognoscere, eulogias tamen non denegavit: sed infelix ille antequam eas acciperet, in suo scelere, ipso dæmone perpetrante interiit: & quandocumque aliquis, an bene, sive male se de ejus fama jactaret; omnia Spiritus sanctus ejus auribus intimabat.

[10] [Captivum compedibus exsolvit.] Servus quondam Leontii ex urbe Sanctonica, pro suo facinore boia k gravissima dum esset compeditus, & jam diutina laceratione ipsius pedes deficerent; audiens laudem beati viri, ad eum fecit confugium, projectusque in faciem obsecrabat eum, ut ipsum dignaretur sua oratione liberare. Videns autem hæc sanctus Eparchius, arctiori constrictus ingenio, licet non desperaret de divino artifice, sed, ut videret, si arte hominum potuisset exsolvi, jussit fratres convocari & compeditum exsolvere. Cumque malleo percuterent, volentes confringere boiam, miser ille dabat voces intolerabiles præ dolore; fratres vero dicebant, se nequius compeditum fuisse nec eum a se liberari posse affirmabant. Quibus sanctus Eparchius ait; date malleum in manibus ejus, ille vero prostratus in oratione cum lachrymis, post paululum exsurrexit, dicens: Dominus solvit compeditos: & præcepit ei, ut feriret, & sicut æstimari potest, quem tam gravis dolor vexabat, quam levem sibi intulerit colaphum; statim autem ut percussit, tribus locis confracta, ad pedes ejus cecidit.

[11] [Dæmonis fraudibus non terretur.] Cum enim præliator Christi semper contra dæmones dimicaret, compellebat necessitas, ut ad energumenos catechizandos, ampullam cum oleo, loco quo posuerat, accipere deberet; festinus statim affuit inimicus, cumque ille manum ad ipsam accipiendam extendisset, serpens immanissimus ipsum in manu percussit, & cum intellexisset multa esse figmenta diaboli, non se carminibus sanum effici postulabat, sed ad orationem continuo sollicitus accessit, manus vero nec intumuit; & sic eum Dei pietas incolumem reservavit. Cum autem pervigil, non noctibus, non diebus, a cursu divino cessaret, [Mira Sancti in Deum fiducia.] & monachis suis non solum laborare, sed nec panem etiam quærere, umquam permitteret, nisi tantum orationi insistere: at ubi non solum victum, sed nec panem ad vescendum se habere conspicerent, vultu tristi acclamabant ei dicentes, quod periclitarentur fame; at ille læta facie, sedula prædicatione monebat eos, dicens: Fides famem non timet l: & ad confortandos quoque animos eorum fabulas m eremitarum eis sæpius exponebat. Domini vero miseratio ita adfuit in ejus orationibus famuli Dei Eparchii, ut numquam eis deesset, quod undique non venirent ad eos exeniæ n a fidelibus transmissæ, unde & ipsi reficerentur & egenis substantiam ministrarent.

[12] In quantum per chartarum volumina facta sancti Viri reperimus, [Hominum 2000 redemisse dicitur.] duo millia populi de collatis muneribus noscitur redemisse. Ne in narratione quoque signorum volumen extendere videar, quæ facta sunt prætereo, ne pro ipsa prolixitate sui fastidium lector incurrat; nam quantis vicibus carceres irrupit, [Miracula varia.] vel quantos ab immundis spiritibus vel adversis infirmitatibus liberavit: multum est ire per singula. Vestimentum vero ejus & victus multum fuit semper asperrimum, [Asperrima vivendi ratio.] vinum vero vel reliqua potionum genera refutavit, & nullus ex suis nec secretissimus minister eum umquam vidit edentem. Sub quanta vero afflictione quadragesimæ diebus erat, quam creber in orationibus, quam humilis in suscipiendis fratribus, severus in corripiendis, a lacer in exhortandis, non est nostræ possibilitatis evolvere, nam continentiam & rigorem ejus nulla umquam infirmitas fregit.

[13] Ut ad extremum veniamus, cum annos triginta & novem in reclusione explesset, [Concursus ad exequias,] nullo tædio fatigatus, die Kalendarum Juliarum emisit spiritum, in æterna claritate. Grande hoc exspectaculum cunctis extitit, ut in triginta, & eo amplius exinde millibus in vico Viegio, hora diei tertia, dum quædam puella a dæmonio torqueretur, [ubi puella a dæmonio liberatur.] transitum ipsius beatissimi Eparchii narravit in voce, & relictis omnibus, iter quo numquam fuerat, tanto avidissimo cursu arripuit, ut ea die ad vesperum in ejus basilica adveniret, die vero subsequenti a nequissimo est spiritu mundata.

[14] Dumque funus viri Dei Eparchii volitaret per aures omnium, [Sepultura.] convenerunt undique cives ex omnibus locis, ad ejus sancta membra tumulanda. Cum vero locus inquireretur, ubi sepeliri debuisset, multique multa conferrent, & basilicarum eligerent loca, unus e ceteris vir clarissimus, Alexander nomine, ingressus basilicam, divino ut credimus admonitus instinctu, locum in quo sancta ejus deberent membra jacere ostendit. Sed in quantum ad rei pervenimus veritatem, in eadem hora dignoscitur dormisse in Domino, [Vasculum vini vacuum redundans.] in qua prius veniens in reclusione, audivit Dominum dicentem sibi; Eparchi, hic permane & jam amplius noli vagari. Illud quoque silentio non præteribo, quod vasculum vini, dum ad ejus basilicam ædificandam distribueretur, & valde pervenisset ad imum, noctu redundavit o expleta; hæc & alia quam plurima ab ipso noscuntur esse peracta præstante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & regnat Deus in cuncta secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Impressa habent Chramnulfi; parum interest, quid præferas.

b Hoc est pauperibus in matricula recensitis, ut ante me observavit Mabilio.

c Lege portubus.

d Impressa; Et servus Dei esse cuperet: id est Monachus, inquit Mabilio, nam Monachos olim servos Dei appellari solitos; diserte probavit Henricus Valesius, in disceptatione de Basilicis cap. 5.

e Sic & alibi scriptum invenimus pro Childeberto.

f Æque turbata sunt impressa, Surius paucis reddit, ejus regni vires exploratum. Sed quid hæc ad hominem reclusum? Patet delirium esse.

g Norunt eruditi, presbyteris olim licitum fuisse, laicalem & clericalem tonsuram conferre, ut hic fecit S. Eparchius.

h Involuta est historia per eum & ipsum, quæ quo referas divinandum est: si tamen attentius legeris, omnia evolves. Si vis labori parcere, adi Surium.

i Sumuntur hic Eulogiæ, pro panibus, ni fallor, benedictis, aut eorum partibus. Vide de his plurima apud Cangium.

k Intellige compedes reorum, ut etiam notavit Mabilio.

l Aurea est sancti Hieronymi sententia, ex epistola ad Heliodorum: in nova editione tomo 4, parte 2, pag. 11.

m Recte, opinor, observat Mabilio, per fabulas Patrum hic designari Collationes Cassiani.

n Patriam suam, seu Lemovicensem linguam, Hispanicæ affinem, indicare videtur scriptor, ut iterum infra num. 13 in, exspectaculum. Lege xenia, munera &c.

o Ultimum hoc miraculum deest in editione Mabilionis: observandum tamen, cum ex eo confirmetur scriptoris ætas, qui primi templi ædificationi, paulo post Sancti mortem secutæ, superstes fuit; potuit nihilominus aut Sancto ipsi aut saltem discipulis ejus familiaris fuisse.

GLORIA POSTHUMA
In Miraculis.

Eparchius Confessor, monachus presbyter, apud Engolismam in Gallia (S.)

BHL Number: 2558,2562

AUCTORE J. B. S.

Ex Greg. Turon. de Gloria Confess. cap. 11.

Sed & ad Eparchi Equolesinensis * urbis reclusi, sepulcrum sæpius infirmi sanantur. Nam & frigoriticorum febres & alia incommoda, ejus meritis restinguuntur. Cæcus vero de Petrocorico territorio, ut se sepulturæ illius projecit, fusa oratione, lumen recipere meruit. Comes autem antedictæ urbis Equolesinensis, [Suspensus suscitatur.] fure invento ac suppliciis dedito, patibulo condemnari præcepit; & adductus ad stipitem, fusa oratione super terra, patibulo appensus relictus est. Quod cum monachi præsensissent, simul projecti ad tumulum Sancti, orare cœperunt, dicentes: O sancte Confessor, si tibi vita superstes esset in seculo, eruere potueras hunc pauperem de manu mortis, sicut plerumque tali supplicio addictos liberasti: sed nunc non diffidimus de tua oratione, ut quod vivens fecisti in seculo, possis renovare sublimatus in cælo. Et data nocte, misit Abbas usque ad furcam. Accedente autem monacho, statim disruptis ligaminibus, terræ delapsus est: & sic sustentatus a monacho, vivens adducitur ad monasterium, haustoque parumper vino, convaluit, vitaque ab judice obtenta, liber abscessit.

Ex Biblioth. Labbeana Ms. tomo 2 pag. 522.
Item de virtutibus ejusdem sancti Eparchii.

De beatissimi Eparchii præsbyteri virtutibus & operibus, quæ Dominus per eum fecit; quæ usque ad requiem conscriptam ab eo vocatus est, immemorem charitatem vestram esse non reor, quia recitante lectore, vobis in parte jam manifesta sunt & aperta. Nunc vero quantas & quales post humatum ejus corpusculum, ad locum sepulcri, vel per multarum terrarum spatia, ubicumque articulorum ipsius reliquiæ conditæ sunt, virtutes Dominus per servum suum revelare dignatus est, vestris auribus, in quantum ipse permiserit, intimabo.

Igitur cum inclytæ memoriæ Cariberus Rex ad regendam patriam Carlonensem advenisset cum gloria, [Punitio ob velum Sancto ablatum.] quamplures ex Francorum genere nobilissimi viri, proceres, optimates, ad Regis obsequium convenerunt, ex quibus unus, Dulciadus nomine, in territorio Engolismensium comitivam obtinuit dignitatem. Cum vero lucubrata oratione properasset ad basilicam sanctissimi viri, velum quod matrona, devotionis animo ad sepulcrum obtulerat, ad ostium ecclesiæ affixum pendebat, primo intueri cœpit, & quod oculo nequam conspexerat, concupivit, atque turbido vultu Abbatem alloqui cœpit, & omnes ibidem commorantes suis obtutibus præsentari præcepit; moxque explevit scelus opere, quemadmodum serpens, qui repit pectore, repit & ventre, & venenum habet in ore. Verbis cuidam pure innuit, quod nisi velum sibi gratis dirigeretur, graves eis injurias, hominibusque suis inferret. Illi vero zelantes ejus benevolentiam, velum ei causa muneris concesserunt. Quod cum læto animo recepisset, super stratum suum poni præcepit. Cum autem noctis tempus advenisset, crapulatus a vino in eodem lectulo prostratus accubuit: sed mox cum se dedisset somno, in gravi febris irruit tædio, vocavitque puerum, ut velociter velum reportaret ad tumulum: sed ipse membratim distentus, in vulnere longo labefactus dolore corporis, & velum reddidit, & vitam finivit in scelere.

In ipsius Regis tempore, duos viros quidam Comes palatii ejus, in catenarum vinculis præcepit poni, [Liberantur captivi:] super quodam crimine accusatos; qui per virtutem S. Eparchii jurantes, illius criminis se esse insontes; noctis tempore, cum custodes a somno fuissent depressi, catenæ ipsorum confractæ sunt, & cursu veloci ad basilicam properantes, ex mortis periculo liberati sunt. Waragailfus quoque comitivam exercens militiam, morbo regio contractus, & nervorum debilitate afflictus est; qui ad sepulcrum viri deportatus est in feretro, quasi ut sepeliretur in tumulo. Sed pius Dominus, [item alius contractione nervorum,] qui non vult mortem peccatoris, sed ut convertatur & vivat; per servum suum Eparchium restituit ei corporis sanitatem. Albinus iterum vir Sanctonicæ civitatis magnificus, [alius languore;] longo tempore languore detentus, carri postulavit vehiculum, & ad memorati viri sepulcrum, devoto animo expetivit ipsius auxilium: quem Dominus sanum præcepit ad suum redire præsidium. Jolita vero femina, [femina cæcitate:] viri magnifici Fingonis filia, oculorum pupilla offuscata, per aliquod tempus in domo orbata lumine sedebat & debilis; ad quæ sepulcrum S. Eparchii, per paucos dies deprecando Dominum, lumen recipere meruit pristinum.

[alia febribus.] Quædam eodem modo matrona, nomine Dodolena, febribus vexata, allata boum vehiculo, ad sanctum pervenit cœnobium; quæ indubitanter orans, pristinam recepit sanitatem. Verum quia Kalendis Julii vir Dei de seculo vocatus est ad cælestes epulas, cum per annos singulos ejus celebraretur festivitas, cæcus lumen desiderans, ad ejus festinabat accedere limina, adhibitoque quodam puero, qui ei præbebat adminiculum ad eundum, cum pontem super Carantoni alveum, inter catervam populi invenisset impervium, clamabat voce qua poterat: Sancte Eparchi, tuum mihi præsta auxilium, [Cæcæ lumen restituitur.] ut merear ad sanctum tuum properare sepulcrum. Tunc de cælo splendor veniens, suos tetigit oculos, & ita perfectum recepit lumen; statimque carpens viam, ad hominis Dei pervenit memoriam. Nec mirum, qui cæco sedenti in via & clamanti, vivens clarum restituerat lumen, sic potuit per interventionem suam, præstare visum cælitus pauperi supplicanti.

[Perjura punita.] Duæ rursus feminæ tunc temporis per baptismi lavacrum fuerunt annexæ, inter quas antiquus hostis seminavit discordiam. Nam cum una alterius rei furatæ reputaretur esse obnoxia, per jusjurandum constituit ad sepulcrum S. Eparchii se purgare; sed conturbatione populi, ad locum destinatum nequivit accedere. Unde fidem habens illa, quæ causam suam amiserat, quod tantum verbo jurisjurandi in loco quo stabant, se non esse ream veraciter affirmaret. Cum itaque altera furatæ rei conscia, manus levare ad sanctum sepulcrum vellet, minime adimplevit; sed in terram cadens, de admissa noxa, confessionem coram hominibus dedit.

[Angli nautæ a naufragio liberantur.] Nicasius quoque tunc temporis Engolismensis Episcopus, in civitate Burdigala ecclesiam sacri Ordinis in honorem S. Eparchii devote constituit, ubi etiam reliquiarum ejus pignora cum magna gloria, Deo auxiliante, collocavit. Quodam vero tempore, cum naves Britannicæ armatæ velis & remigio, pro exercendis negotiis ad portum ejusdem civitatis accederent, mare vento flante intumuit, & insistente procella, carina mergi cœpit. Tunc omnes lassati quasi ad mortem, remissa voce, qua porerant, cum lacrymis proclamant: Sancte Eparchi, manum porrige liberis, libera perditos, quos hostis iniquus vult sibi providere captivos; statimque Eparchii meritis pius adfuit Dominus, & in vocem proruperunt, magnumque miraculum videre meruerunt. Quia ipse, juxta verbum Euangelicum, imperavit ventis & mari, & facta est tranquillitas magna. Hi vero, qui in puppi residebant, ad sanctam ecclesiam orantes pervenerunt, & munera, quæ portabant, fide integra Deo obtulerunt.

Quidam vero homo dives, Almodio nomine, deganciam vini ad festa solemnia beati Confessoris direxerat, [Avarus] ad pauperum refectionem; sed Missus immisericors, medietatem vini in eleemosynam tantum dedit; aliam vero ad suæ voracitatis ingluviem satiandam reportabat. Denique rota carri comminuitur, vasculum fractum cum vino in foveam cecidit. Ostensa est autem inibi avaritia & malitia hominis, ut non lucrum suæ gulositatis ipse adipisceretur, nec etiam mercedem de commisso sibi a Domino reportarit. Quidam homo afflatus spiritu uequam, [& fur puniuntur.] pallas desuper sanctum sepulcrum abstraxit more furtivo; sed quantum putabat iter arripere ad eundum, tantum ingrediebatur ad locum ubi furtum fecerat. Ad sepulcrum itaque amens, infelix, & perfidus pallas reddidit, & rediit confusus.

Eonaldus quidam humunculus, contractus corpore, [Sanatur contractus.] ita ut nec gressum facere posset, ad basilicam ipsius Sancti venit, repertaque cælesti medicina, propriis pedibus erecto corpore, ad locum unde venerat, remeavit. Claudius faber nocte per anfractam vitream in basilicam introivit, [Fur ad se redit.] argentum de ipso sepulcro furtim abstrahere voluit: sed in mente sui sceleris conscius, cum grandi metu, quod fraudaverat præsentavit. Hoc quoque non silendum puto, quod nostris temporibus actum fuisse discerno, ideo quod veraciter contigit, assignabo. Gregorius Turonicæ urbis Episcopus dixit; obiit Eparchius &c. Vide supra commentarii prævii. §. 2. Videtur autem indicare scriptor, sese Gregorii Turonensis temporibus proximum fuisse. Sit post relatam Gregorii narrationem pergit.

Waldericus vero Sanctonicæ civitatis vir perspicuus, devotionis animo, monasterium & domum ad pauperum necessitatem, [Monasterii bona retinens, morte punitur.] in suo prædiolo super Carantoni fluvium, cui constat, Montem esse vocabulum, ædificari fecit in honorem S. Eparchii; & cum egressus fuisset de seculo, monachis ipsum decrevit pro remedio animæ suæ. Gratharius vero vir iniquus & pessimus, potestate superbiæ accinctus, prosocero conatus est possidere monasterii agrum: a quo Pater monasterii Rusticus sæpius postulavit, & usque ad ejus genua provolvens descendebat, ut redderet agrum, unde pauperes, quibus delegatus fuerat, sustentarentur: sed ille non solum illum non reddidit, verum etiam fructus inde provenientes, in horreis suis recondebat. Indictum est monachis ab Abbate triduanum jejunium, & quod sagacitas non putaverat, accensus est febre valida, & stomacho supereffluente, cum gemitu clamabat miser & trepidus: Sancte Eparchi, reddo quod abstuli, remitte malum quod perpetravi. Missum itaque festinanter misit, qui vas argenteum ad cœnobium deportaret, & se reddendam villam eorum nuntio designaret. Sed jussu Domini, sicut Ananias & Sapphira severitate S. Petri percussi sunt, ita & iste avarus & cupidus, judicio S. Eparchii & villam reddidit, & vitam finivit.

[Plura aliæ beneficia.] Quanta autem Dominus per servum suum ostendere dignatus est miracula, longum est dicere per singula. Nam multi qui oppressis corporibus a diabolo vexabantur, liberati sunt; & plures infirmi & imbecilles a diversis languoribus vexati, & febricitantes typo frigoris, quartanis videlicet & quotidianis febribus afflicti, ac secretiori infirmitate detenti, medelam corporis receperunt ac sanitatem. Nonnulli etiam a catenarum vinculis, & a catastæ tormento, & pedum ferreis vel ligneis carchannis absoluti sunt. O vere vir beatus, constans in opere, largus in eleemosynis, promptus in oratione, qui non longe a civitate manens, erat quasi in vasta solitudine constitutus, justus & fortis, prudens & temperatus. Et quicumque habens infirmitatem, devoto animo & prompta voluntate ad ejus sepulcrum expetebat sanitatem, lætus ad domum redibat, & cum magna alacritate, præstante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor & gloria, virtus & potestas in secula seculorum Amen.

Ex Chronico Ademari Chabannensis,
monachi S. Eparchii, in Biblioth. Ms. Labbei tomo 2 a pag.
151.

[Nequit transferri corpus.] Pag. 165 dicitur Alduinus, jussisse ædificare ecclesiam in honorem Salvatoris, foris muros in capite basilicæ S. Eparchii, ubi S. Lignum deputaret, simul & corpus S. Eparchii ibidem transferret, & vocato a Francia Fredeberto Episcopo, consanguineo suo, fecit ipsam ecclesiam dedicare in honore Salvatoris, corpus vero beati viri levare non valuit, quod volebat transferre in eadem ecclesia.

[Pœna de invasore bonorum.] Pag. 167. Arnaldus quidam subtrahens S. Eparchio villam Salacensem, & conferens Heliæ Duci, villa Boësi, ab angelo percussus hac de causa interiit, & in fine S. Eparchio villam Ajarniacensem contulit pro emendatione, & sepultus est juxta ejusdem basilicam.

[Miracula plurima.] Pag. 172. Per idem tempus, mortuo Josfredo Abbate S. Martialis…. sepulcrum S. Eparchii clarescere innumeris cœpit miraculis.

Pag. 179. Item dum reliquiæ sacræ B. Eparchii procederent ad S. Præcursorem, (vide ibi historiam inventi capitis &c.) delatus est pariter baculus ejusdem Confessoris: est ipse baculus pastoralis, in summitate culminis curvatus, ad cujus modum super reliquias ejusdem Sancti, horis nocturnis usque sole oriente, resplenduit in cælo ignea virga, curvata nihilominus in fastigio, quoad ventum est ad caput S. Joannis, & miraculis claris a S. Eparchio super infirmos sanatos patratis, cum lætitia regressum est.

[Perjuri puniti.] Pag. 181. Willelmus vicecomes Martiliacensis & frater ejus Odolricus gravi discordia decertabant cum Alduino fratre eorum …. unde factum est, ut a Guillelmo Comite inter se pacificarentur, & pacem ipsam pactumque conditionis super corpus S. Eparchii eidem jurarent. Quod inter se mentiti & perjurio rei, alter excæcatus est, alii duo omni honore privati sunt.

Pag. 183. Eodem vero anno correptus est languore corporis idem Comes usque ad mortem, quo anno Sanctonas urbs ab impiis Christianis concremata est cum ipsa basilica S. Petri sedis episcopalis, & diu permansit desertus ipse locus a divino cultu. Et hanc injuriam Dei, Comes supradictus vindicare volens, paulatim cœpit viribus corporis destitui & in urbe Egolisma secus ecclesiam S. Andreaæ, propter officium divinum, jubet sibi domum præparari, in qua ægrotans decumbere cœpit: ubi incessanter e diversis partibus cuncti principes & nobiles eam visitabant. Cumque dicerent nonnulli, maleficis artibus eum ægrotare (solebat enim robusto & sano corpore vigere, tunc vero nec more senum, nec more juvenum corpore fatisceret) detecta est quædam malefica mulier, artes maleficas contra eum exercuisse. Quæ cum non confiteretur, judicio Dei commissum est, ut quod verum latebat, eventu victoriæ inter duos campiones probaretur. Factis ergo sacramentis decertaverunt inter se diu multumque, missus Comitis Stephanus, & defensor maleficæ Willelmus. Stephanus victor sine- damno sui corporis fuit: [Victoria in duello.] alter capite quassato, sanguine coopertus, ab hora tertia usque nonam in pedibus stans, vivus in manibus deportatus, longo tempore lecto decubuit. Permansit Stephanus vero, & exsiliens corpore inlæsus, eadem hora venit currens pedibus, gratias Deo referre ad tumulum B. Eparchii, ubi nocte præterita pervigil excubaverat. De hujusmodi pugilibus, in certaminis pervigilio ad Sanctorum sepulcra pernoctantibus, videat lector curiosam dissertationem Gallicam in Ephemeridibus Trivortianis anni 1711 mense Junio a pag. 1025. Talium duellorum exempla habes in Notis Sirmondi ad Goffridi Abbatis Vindocinensis opuscula, a pag. 61, ubi inter alia de hoc Stephano agitur pag. 66.

Ex Gonono pag. 431 col. 1, infra B.

Nequam quidam, iniqua suasus cupiditate, operimenta palliorum sancti [Eparchii] sepulcri furatus, in fugiendi itinere, quantum se æstimaverat elongare, tanto vicinior fiebat ei, de quo se moverat loco, Sancti virtute. Tandem videns se latere non posse, infelix & amens perfidus pallia reddidit confusus.

Atq; hæc de multis pauca collecta sufficiant; plura haud dubie suppeterent, si accuratiorem eorum notitiam monachi servassent, nisi forte scripta interierint. Non tacebo quod ad Sancti gloriam notavit Motherius in laudata sæpius versione Martyrologii Romani pag. 428, insignem Pictavii ecclesiam patochialem esse sub S. Eparchii nomine.

[Annotatum]

* Engolimensis.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Eparchius von Angoulême

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Eparchius von Angoulême

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 27 - Iulii I., Antwerpen 1719 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.
Sie könnnen mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt: