Ökumenisches Heiligenlexikon

DE SANCTIS MARTYRIBUS ROMANIS,
ISICIO VEL ESICIO, PROCESSO, MARINA, ANTONIO VEL ANTONINO, SERENO ET VICTORE.


Ex Martyrologio S. Hieronymi.

[Commentarius]

Esicus. Mart. Rom. (S.)
Processus. Mart. Rom. (S.)
Marina. Mart. Rom. (S.)
Antonius vel Antoninus Mart. Rom. (S.)
Serenus. Mart. Rom. (S.)
Victor. Mart. Rom. (S.)

J. B. S.

Post Zoilum Nicomediensem, de quo proxime egimus, est in Hieronymianis, audeo dicere omnibus, commemoratio aliqua Gagi vel Gaii Papæ, cujus gesta Majores nostri ex ipsis Hieronymianis aliisque Martyrologiis fuse & accurate illustrarunt, [Laterculus hic ex Hieronymiano] proprio, ni fallor, depositionis die XXII Aprilis. Sequitur in laudatis apographis, eadem vel non multum dispari formula: Et natalis sanctorum Luciæ virginis & Acciæ regis cum aliis VIII vel IX: ad quæ multa observat Florentinius, quæ ad exactiorem trutinam revocanda essent, nisi provinciam illam jam pridem occupasset Papebrochius, dum de illis Martyribus commentarium bene longum texuit ad XXV Junii, cui non lubet, in re obscurissima novas conjecturas superaddere. Satius erit, Caio & Luceia cum sociis, in indiculo ad alios dies rejectorum, de more collocatis, reliquas Hieronymianorum laterculorum classes, qua fieri poterit diligentia, in series suas digerere.

[2] Eas inter prima est, aut saltem post jam dictas immediate subsequens, quæ in Florentinii tabula ita exprimitur: [recte hic positus,] In eadem urbe (Roma) Esini, Processi, Martiniani, Marinæ, Antoni, Sereni, Victoris. Redundat hic Martinianus, quo reliqui codd. Epternacensis, Corbeiensis, & Blumianus omnino carent; unde recte nobiscum censet Florentinius, ex diei sequentis laterculo huc retractum, tamquam Processi (qui male cum crastino confusus fuerit) socium. Laborat etiam nævo aliquo apographum vetustissimum, dum binas annuntiationes perperam connectit, sic suam efformans: Item Romæ, Isici, Processi, Marinæ, Antonini, Sereni, Victoris, Zeli cum aliis octo. Deme partem ultimam de Zelo ac sociis, & habebis genuinum textum, prout in Corbeiensi & Blumiano sincere redditur: In eadem urbe, Esici, Processi, Marinæ, Antoni, Sereni, Victoris: Qui ipsissimus est ordo a nobis adoptatus, relicto dubio nomine Isicii vel Esicii, Antonii vel Antonini. De Hieronymianis minoribus, non est quod longum sermonem instituam, citatos supra, præfationis Usuardinæ numeros, a 27 consulenti patebit, ita abbreviatas esse Tabulas, ut ex ipsis nihil lucis hauriri possit. Sic auctarium Bedæ Tornacensis solum numerat: Esici, Sereni & Victoris. In Adonianis & Usuardinis altum de omnibus silentium.

[3] Hodierna Notkeri annuntiatio: Romæ, nativitas sancti Gaii Papæ & aliorum non paucorum Martyrum, [rejectis aliorum conjecturis.] dubium ingerit Florentinio, utrum hi Romani athletæ sic collective signati, reponendi non sint inter triginta quinque milites, qui per prodigium lactis, de cervice Apostoli Pauli emanantis; emolliti, gladio & ipsi cervicibus amputatis, Christum Dominum confessi sunt. Sapienter facit, dum ab affirmatione abstinet: nam Notkeri auctoritas, meo quidem judicio, hic nulla est; cum textus ipse Hieronymianorum, ne vel per umbram ad milites illos, de quibus meminit solus Chrysostomus, respicere videatur, nec ullam temporis aliamve notam adjiciat, unde de Martyrum nostrorum qualitate vel levis conjectura eruatur. Minus etiam intelliges, quid vilit Florentinius per hæc verba: Tres eorum tantum recolit hac eadem die Romanum Martyrologium, sed nomina Longini, Acesti & Megisti, quæ ex veteribus Mss. addit Baronius in Notis, cum nostris non consonant: ea enim omnia ad diem sequentem spectant, nec cum Martyribus Hieronymianis ullam habent affinitatem. Recta & bona est series a nobis posita, utinam modo reperiretur aliquid, quod de ipsis & tuto referri & illustrari posset, ad eorum vitam, gesta aut martyrium pertinens.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Esicus und Gefaehrten

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Esicus und Gefaehrten

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 27 - Iulii I., Antwerpen 1719 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.
Sie könnnen sich mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt:






Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.