Ökumenisches Heiligenlexikon

DE S. GALLO EPISCOPO
CLAROMONTE ARVERNORUM IN GALLIA.


CIRCA AN. DLIV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De ejus cultu, ætate, obitu: sepultura, vita a S. Gregorio Turon. scripta.

Gallus Episcopus, Claromonte Arvernorum in Gallia (S.)

AUCTORE J. B. S.

[1] Ut pluribus Sanctis Præsulibus illustrissima est, olim Arvernica, nunc Claromontana civitas, ita in Actis nostris sæpius de ipsa ejusque multiplicibus patronis Sanctis & protectoribus sermo recurrit: solus XXV dies Januarii, [In antiquis fastis neglectus,] in S. Præjecto, sex Antistites Claromontanos enumerat eo mense illustratos. Ad sufficientem nobilissimæ urbis notitiam quod facit, abunde suggerunt Sammarthani, cetera apud Savaronem descripta sunt. In Episcoporum eatenus itidem sanctorum ordine sextus & decimus est S. Gallus, polyhistoris Gregorii Turonensis patruus, ab hoc ita laudatus lib. de Vitis Patrum cap. 6, ut præclariora Acta desiderari nequeant. Inter synonymos Gallos Episcopos Claromontenses distinguit Savaro in notis ad libellum de Sanctis & ecclesiis n. 3, 8, & 11; ceterum notissimus est hic noster, istius nominis primus, quem sane mirum est, non solum in sinceris Usuardi & Adonis Martyrologiis prætermissum, ut observat Mabilio, sed in nullis prorsus Fastis ecclesiasticis seu Martyrologiis antiquis consignatum fuisse. Neque enim in ullo classico, qualia voco Hieronymiana, Bedam, Florum, Rabanum; Romanum parvum, Adonem, Usuardum, Notkerum; in nullo, inquam, classico memoriam ejus reperire est: imo nec apud Maurolycum, Ghinium, Florarium & recentiores alios.

[2] Primum S. Gallum auctariis Usuardinis inseruisse videtur Joannes Molanus: [auctariis Usuardinis accessit,] Arvernis, depositio beati Galli, ejusdem civitatis Episcopi & Confessoris, cujus vitam B. Gregorius Turonensis scribit; quæ verba in Canisiano germanice translata sunt. Ex Molano Sanctum novisse potuit Galesinius, atque ex Gregorio Turonensi elogium contrahere in hunc modum: Arvernis, S. Galli Episcopi & Confessoris, viri admiranda charitate, summaque humilitate & patientia maxima, quibus virtutibus, & sancte mirificeque factis clarus, ecclesia sibi concredita, viginti septem annis ad Dei voluntatem administrata, abiit in cælum. Ex alterutro, ni fallor, accepit Baronius & Romano inscripsit. Monasticis Benedictinis, Wioni, Dorganio, Menardo, Bucelino nequaquam præteritus est: primus Galesinii verba adoptavit, sed in notationibus non semel hallucinatus est. Ait, ex Abbate Chrononensi factum vigesimum septimum Arvernensem Episcopum: neutrum subsistit: uti nec illud quod interfuerit conciliis IV & V Viennensibus: de Aurelianensi V satis certum est, non ita de anno 552, ad quem ibi reducitur.

[3] Dorganius principium elogii ex Wione decerpsit: S. Galli Episcopi & Confessoris, [a recentioribus elogio ornatus.] magna charitate, summaque humilitate & maxima patientia celebris. Menardi annuntiatio simplicissima est; Bucelinus autem totam ferme vitam in epitomen contraxit, male cum Baronio S. Galli obitum innectens anno 573. Elogium Saussayi est etiam totius vitæ compendium, cujus postremam partem hic subjicio: Demum vir tot nominibus amandus, admirandus, postquam sua in urbe coacto concilio (quod primum fuit) magna cum dignitate interfuisset; quinto Aurelianensi subscripsisset, numquam a bene operando fatiscens, ex stadio excessit, atque ad piorum laborum coronam, anno episcopatus sui XXVII, profectus est. Sacrum ejus corpus in ecclesia sancti Laurentii humatum ante altare, postea ob beatitudinem [&] micantia signa, digna cælitis veneratione habitum, ipsi ecclesiæ nominis deinde indidit nuncupationem. At successu temporis inde levata ejus pignora, ad basilicam de Portu honorifice translata fuerunt, ubi cum multorum aliorum pretiosis exuviis reposita religiose asservantur.

[4] [Chronologica vitæ series ex Cointio,] Sancti nostri chronologicam vitæ seriem sic ordinavit Cointius, ut censeat anno 509 num. 11, ipsum tunc ætatis vicesimum attigisse, adeoque natum oporteat 489. Statuit deinde a S. Quintiano Arvernensi Episcopo S. Gallum e monasterio Crononiensi eductum 515. Porro cum anno 527, ad Superos transiisset Quintianus XIII Novembris, successit S. Gallus, a Theoderico rege substitutus, & forte eodem anno, vel saltem mox subsequenti ordinatus Arvernorum Episcopus. Synodo Aurelianensi II per Laurentium presbyterum interfuit anno 533. Concilio in sua Arvernensi civitate celebrato 535, post Honoratum Bituricensem secundo loco subscripsit. Synodus Aurelianensis III habita est 538, ad quam Missus ejus Optardenus presbyter delegatus legitur. Adfuit Synodo IV anno 541. Demum & V Synodum ibidem coactam sua præsentia S. Gallus cohonestavit 549. Cum autem, teste Gregorio Turonensi, vivere desierit anno sui episcopatus septimo & vigesimo, ætatis sexagesimo quinto, recte obitum ejus refert laudatus Cointius ad annum 554. Quæ omnia contra Baronii, Savaronis, Sammarthanorum, Branchii & aliorum calculos (quos hic sigillatim enumerare non vacat) optime ordinata censemus.

[5] [aliis rejectis;] Neque hæc fusius prosequi necesse est: cum certiores characteres chronologicos nemo hactenus, quod sciam, reperire potuerit, ut rursus patebit infra, ubi de S. Galli obitu. Fortunatus, cujus metricum elogium ad calcem vitæ invenies, poëtice scribens, minus exacte Sancti nostri episcopatum quinque quinquenniis, ætatem vero quindecim lustris, quod esset annis quinque & septuaginta, definivit. Sic quidem S. Galli epitaphium ex laudato Fortunato explicuit Cointius: at in Annalibus Baronii ad annum 573 num. 26, in Broweri editione & Mabilionis fragmento, diserte legitur non terquina lustra, quæ nescio ubi Cointius repererit, sed BIS TERDENA tamen LUSTRA superstes, ut ibi lustrum indubitate pro anno sumendum sit, sicque vixisse dicatur Sanctus annis sexaginta; quod æque a vero alienum, saltem poëtice, seu metri causa dictum est; Gregorio clarissime testante, obiisse ætatis anno sexagesimo quinto, quem nos opinamur fuisse annum Christi 554. Pagius mortis annum incertum esse ait, nec Mabilio determinare audet: at enim satis probat Cointius, jam dicto anno Sanctum nostrum verosimillime e vita migrasse.

[6] Superest nobis cum ipso Cointio controversia circa S. Galli obitus diem, [ipse tamen in die obitus erravit,] de quo ex Gregorio Turonensi ita ad citatum annum 554 num. 3. Obiit, inquit, die Dominica primo mane; jacuit in ecclesia per triduum, illoque triduo celebratæ sunt Rogationes, quales quot annis ubique post Pascha fiunt, & quarta die sepultus est a vicinis Episcopis, ut Gregorius Turonensis in ejus vita testatur. Quæstio est an dici debeat mortuus aut sepultus Kalendis Julii, quo die anniversaria ejus memoria ubique recolitur. Utique ea quæstio est, facillime solubilis, si ad Gregorii verba attendatur, ad quæ sola oportet attendere; sed quæ ad quæstionem explanandam multis disputat & involvit Cointius, rem magis implexam reddunt, eamque demum conclusionem perperam eliciunt, qua asserit: Pro certo igitur & indubitato habeatur, S. Gallum Arvernorum Episcopum ad Deum migrasse, illucescente die Dominico, ut præmisimus, quarto Kalendas Julias, hoc anno episcopatus sui vigesimo septimo, Christi DLIV, Theobaldi regis sexto.

[7] Nullo modo placet dies quartus ante Kal. æJulias, [quam ex Gregorio determinamus] qui nec cum Gregorii narratione, nec cum recepta Sancti festivitate componi ullatenus potest. Fateor equidem arbitrariam esse electionem primi diei Julii ad recolendum Sancti natalem aut depositionem, neque ex tali principio chronologicas notas aut erui, aut stabiliri posse, ut me longa experientia docuit, observavitque etiam Pagius, ad annum 573 num. 5. Potuit autem tali die aut elevatus, aut translatus fuisse: at certe nec Kalendis illis, nec V vel IV Kalendas S. Gallum obiisse aut depositum esse, tam clare indicat Gregorius, ut prorsus non videam, qua ratione in tam manifestum errorem induci potuerit Cointius. Obiit, enim, die Dominico, primo mane, jacuit in ecclesia per triduum, illoque triduo celebratæ sunt Rogationes, quales ubique quot annis post Pascha fiunt. Quærenda est igitur Dominica ante Rogationes, quinta post Pascha, seu quæ triumphum Ascensionis præcedit, quoque Sanctum mortalitatem exuisse diximus anno 554, videndumque in quem & cujus mensis diem ipsa eo anno inciderit; patebit apertissime, nec isto, nec ullo anno in XXVIII Junii cadere umquam potuisse. Fuit eo anno, sub littera Dominicali D Pascha V Aprilis: jam digitos consule; itaque Dominica I post Pascha, XII Aprilis; Dom. 2, XIX Aprilis; Dom. 3, XXVI Aprilis; Dom. 4, III Maii; Demum 5, seu quæ Rogationes prægressa, non potuit non cum X Maii concurrere, atque adeo, non XXVII aut XXVIII Junii, sed eo ipso die excessisse debuit S. Gallus, quidquid sit de sepultura, sive ea in quartam, sive in quintam feriam dilata fuerit; de quo concertare non lubet.

[8] Est hæc etiam Mabilionis sententia, qui tamen in loco sepulturæ aberrat. [ferme ut Mabilio,] Sic habet in Actis Benedict. tomo primo, annotat. A, pag. 118. Gregorius Turonicus Episcopus chronologicos mortis S. Galli characteres tres nobis suppeditat, videlicet annum octavum pectis inguinariæ, diem Dominicam, & regnum Theodebaldi lib. 4 Historiæ cap. 7. Dies Kalendarum Juliarum, quo S. Gallus colitur in tabulis ecclesiasticis, non est dies obitus, sed forte translationis, quando corpus ejus in ecclesiam S. Mariæ Portuensis (quæ principalis est ecclesia, in honorem SS. Vitalis & Agricolæ primo condita, deinde S. Laurentii dicta) ex alia vicina S. Laurentii æde, a Guidone Episcopo delatum est anno MCCLXXXV. Nam Gregorius diem Dominicam, qua S. Gallus ad superos evolavit, specialius de finiens, dicit illam præcessisse triduum Rogationum quæ ubique post Pascha fiunt. Cum vero ex eodem Gregorio lib. 2. Hist. cap. 34, prædictæ Rogationes ante Ascensionis dominicæ triumphum celebrarentur, numquam possunt cum die Kalendarum Juliarum convenire. Nihil itaque certi ex his characteribus elici potest, nisi quod mors S. Galli post concilium V Aurelianense, at vero ante Theodebaldi decessum collocanda est, videlicet intra annos DL & DLVI. Ruinartius luis inguinariæ initium repetit a fine anni 545, vel principio 546, atque annum ejus octavum, S. Galli mortualem, recte nobiscum illigat anno 554.

[9] [qui locum sepulturæ non reperit.] Ex dictis patet, nos in die obitus a Cointio plane recedere, non sic in iis, quæ ad locum sepulturæ spectant, plus nimio intricata, nisi a Savarone locis supra citatis explicata fuissent. Nobis sat est, ex vita eruere, quod Episcopis quarta die advenientibus, eum (S. Gallum) de ecclesia levaverunt, & portantes in sancti Basilica Laurentii sepeliunt. Ad controversiam, a Cointio late deductam, de confusione nominum ecclesiarum Claromontensium quod attinet; distinguimus ecclesiam cathedralem, olim SS. Agricolæ & Vitalis, tum S. Laurentii, hodie S. Mariæ, ab ecclesia S. Laurentii, in qua Sanctus noster sepultus est, quæque nonnumquam, ut Savaro notat, ecclesiæ S. Galli dicta reperitur; pridem vero unita fuit ecclesiæ S. Mariæ de Portu, quo Sancti corpus translatum est. Et hæc quidem aliquando principalis appellata legitur, sed cum addito de Portu, sic ut diversa sit ab ecclesia matre seu cathedrali, quemadmodum operose quærit, distinguit, & exponit Cointius ad prædictum annum 554 toto numero 4. Unde facile est corrigere confusionem ecclesiæ S. Mariæ Portuensis cum episcopali, in quo Mabilionem supra aberrasse diximus, & fatetur Ruinartius annotat. G, in nupera Turonensis editione Castellanus in Martyrologio Universali pag. 692 Mabilionem secutus est. Sed de his satis.

[10] [Unde Acta desumpta sint.] Reliquum est, ut de S. Galli Actis pauca delibemus. Dictum est supra, vitam ab ejus ex fratre nepote, Turonensi Gregorio scriptam, inter Vitas Patrum cap. 6 recenseri. Cum vero plures Gregorii editiones exstent, quarum novissimam adornavit Ruinartius, dubium fuit, quam eligeremus potissimum. Posterior illa in multis differt a prioribus, proindeque variantibus lectionibus aliisque id genus minutiis distinguenda foret, quibus immorari vix operæ pretium. Citat editor plura Mss. ad quæ priorem lectionem se emendasse profitetur; verum, ut dicam ingenue, plerumque non arrident adhibitæ correctiones aut mutationes; sic ut eam prætulerimus, quam pridem vulgavit Mabilio inter Acta Benedict. tomo 1 a pag. 116, quamque proinde hic recudendam curavimus, & annotationibus tum Mabilionianis, tum Ruinartianis, tum nostris illustrare conati sumus; adjectis ad calcem binis miraculis prope continuis, altero ex Savaronis ultima editione, vel potius Durandi notationibus ac disquisitionibus; de servata a flammis civitate Arvernica; altero ex Branche, de perpetua febrium curatione in ecclesia Langeatensi seu Langhiacensi, ubi singulari cultu Sanctus noster, tamquam titularis patronus solennius honoratur. Jam Gregorii verba describamus.

VITA
Ex S. Gregorio Turonensi
De Vitis Patrum cap. 6.

Gallus Episcopus, Claromonte Arvernorum in Gallia (S.)

BHL Number: 3259

A. GREG. TURON.

CAPUT I.
De illustribus S. Galli natalibus, monastica institutione
ceterisque gestis usque ad episcopatum
.

[1] Nobilitatis mundanæ fastigium semper inhiat cupiditatibus, gaudet honoribus, inflatur occursibus, [Nobilium vitia fugiens,] litibus forum pulsat, rapinis pascitur, calumniis delectatur, rubiginosi auri talenta desiderat, & dum parva possidere videtur, ut agglomeret plurima, magis accenditur ingeritque ei congeries auri sitim arduam possidendi, sicut Prudentius ait,
Auri namque fames procedit major ab auro.
Unde fit, ut dum gaudet pompis seculi, & vanis honoribus oblectatur, nihil ei de mansuris dignitatibus in memoriam revocetur: nec respicit ad ea, quæ non videntur, dummodo illa, quibus satiari animum putat, importune possideat. Sed sunt qui se de his nexibus, tamquam aves de laqueis evolantes, & ad altiora tendentes , mentis alacrioris ingenio absolverunt, ac relictis terrenis facultatibus, totis se viribus ad illa, quæ sunt cælestia, aptaverunt. Sicut sanctus Gallus, incola Arvernæ a urbis, quem a Dei cultu abstrahere non potuit dilectio patris, non matris blanditiæ, non amor nutricum, non obsecundatio bajulorum: sed his omnibus pro nihilo habitis, & tamquam stercora æstimatis, Dei se dilectioni, Dei se officio vovens, [recessum meditatur.] monasteriali se districtioni subegit. Sciebat enim, juvenilis fervoris flammas non aliter posse devincere, nisi censuræ canonicæ & disciplinæ severissimæ subderetur. Sciebat insuper, se ab humilitate seculi ad altiora sublevandum, & per patientiam tolerationis ad illam excelsi apicis gloriam evehendum, quod postea probavit eventus.

[2] Sanctus igitur Gallus ab adolescentia sua devotus Deo esse cœpit, [Obtento pii patris consensu,] diligensque ex tota anima Dominum, & ea, quæ Deo dilecta esse noverat, diligebat. Pater ei nomine Georgius, mater vero Leocadia, a stirpe Vectii Pagati b descendens, quem Lugduni passum Eusebii testatur historia, qui ita de primoribus senatoribus fuerunt, ut in Galliis nihil inveniatur generosius atque nobilius. [in monasterio egregie proficu;] Cumque ei pater cujusdam senatoris filiam quærere vellet, ille assumpto secum uno puerulo, monasterium Cremonense c expetiit, sexto situm ab Arverna urbe miliario, suppliciter Abbatem exorans, ut sibi comam capitis tondere dignaretur. At ille videns prudentiam atque elegantiam, pueri nomen inquirit, interrogat genus & patriam. Ille vero Gallum se vocitari pronuntiat, civem Arvernum, Georgii filium Senatoris. Quem Abbas, ut cognovit de prima stirpe esse progenitum, ait: Bene desideras, fili: sed primum oportet hæc ad patris tui deferri notitiam: & si hæc ille voluerit, faciam quæ deposcis. Denique Abbas pro hac causa nunctos ad patrem interrogantes, quid de puero fieri juberet, misit. At ille parumper contristatus: primogenitus, inquit, erat mihi; & ideo volui conjugio copulare: sed si eum Dominus ad suum dignatur accire servitium, illius magis, quam nostra voluntas fiat. Et adjecit: Quidquid vobis infans Deo inspirante suggesserit, adimplete. Tunc Abbas, ista nunciis referentibus, puerum Clericum d fecit. Erat autem egregiæ castitatis, & tamquam senior, nihil perverse appetens, [sed a S. Quintiano inde educitur.] a jocis se etiam juvenilibus cohibebat, habens miræ dulcedinis vocem cum modulatione suavi; lectioni incumbens assiduæ; dans operam jejuniis, & abstinens se multum a cibis; quem cum beatus Quintianus e Episcopus, ad idem monasterium veniens, cantantem audisset, non eum permisit ultra illic retineri, sed secum ad civitatem adduxit, & ut cælestis pater, in dulcedine spiritali nutrivit.

[3] [Theodorico Regi carus,] Cumque defuncto patre, vox ejus magis ac magis in dies componeretur, atque idem in populis maximum haberet amorem, nuntiaverunt hæc Theoderico Regi, quem dicto citius accersitum, tanta dilectione excoluit, ut eum proprio filio plus amaret. A regina autem, ejus uxore, simili amore diligebatur, non solum pro honestate vocis, sed etiam pro castimonia corporis. Tunc vero Theodericus Rex ex civibus Arvernis clericos multos abduxit, quos Trevericæ ecclesiæ, ad reddendum famulatum Domino, jussit assistere: beatum vero Gallum a se nequaquam passus est separari. Unde factum est, ut eunte Rege in Agrippinam f urbem, & ipse abiret simul. Erat autem ibi fanum quoddam, diversis ornamentis refertum, in quo barbaries, opima libamina exhibens, usque ad vomitum cibo potuque replebatur: ibi & simulacra, ut Deum adorans, membra, secundum quod unumquemque dolor attigisset, sculpebat in ligno. [Coloniæ fanum incendit.] Quod ubi sanctus Gallus audivit, statim illuc cum uno tantum clerico properat, accensoque igne, cum nullus ex stultis paganis adesset, ad fanum applicat ac succendit. Illi videntes fumum delubri ad cælum usque conscendere, auctorem incendii quærunt: inventum evaginatis gladiis persequuntur. Ille vero in fugam versus, in aula se regia condidit. Verum postquam Rex, quæ acta fuerant, paganis minitantibus, recognovit, blandis eos sermonibus linivit, & sic eorum furorem improbum mitigavit. Dehinc autem referre sæpe erat solitus vir beatus hæc cum lacrymis, & dicebat: Væ mihi, qui non perstiti, ut in hac causa finirer. Fungebatur eo tempore diaconatus officio g.

[4] [Prædicit, se fore Episcopum.] Denique cum beatus Quintianus Episcopus, ab hoc seculo, jubente Domino, transisset, sanctus Gallus apud urbem Arvernam eo tempore morabatur. Cives autem Arverni ad domum Impetrati presbyteri, ejusdem avunculi, convenerunt, conquerentes de obitu Sacerdotis, & quis in ejus locum deberet substitui, requirentes. Quo diutissime pertractato, regressus est unusquisque ad domum suam. Post horum discessum, sanctus Gallus vocavit unum e clericis, & irruente in se Spiritu sancto, ait: Quid hi mussitant, quid cursitant, quid tractant? Vacuum est, inquit, opus eorum. Ego ero Episcopus. Mihi Dominus hunc honorem largiri dignabitur. Tu vero cum me redire de præsentia Regis audieris, accipe equum decessoris mei stratum, & egrediens, te obviam exhibe mihi. Quod si audire despexeris, cave ne te in posterum pœniteat. Cumque hæc loqueretur, super lectulum decumbebat. Tunc iratus contra eum clericus, cum multa exprobraret, elisum super spondam lecti hlatus suum læsit, turbidusque discessit.

[5] Quo discedente, ait Impetratus presbyter ad beatum Gallum: [A Treverensibus frustra expetitus,] audi, fili, consilium meum: noli moram facere, sed vade ad regem, & nuntia ei, quæ hic contigerint, & si ei inspirat Dominus, ut tibi hoc sacerdotium largiatur, magnas Deo referimus gratias: sin aliud, saltem ei, qui ordinatus fuerit, commendaberis. Ille vero abiens, quæ de beato Quintiano contigerant, Regi nuntiavit. Tunc etiam Aprunculus i Trevirorum Episcopus transiit; congregatusque clerus civitatis illius ad Theodoricum Regem, sanctum Gallum petebant Episcopum. Quibus ille ait, Abscedite, & alium requirite; Gallum enim diaconum alio habeo destinatum. Tunc eligentes sanctum Nicetium Episcopum acceperunt. Arverni vero cleri consensu k insipientium facto, multa munera ad Regem ferentes venerunt. [rejectis Simoniacis,] Jam tunc enim germen illud iniquum cœperat pullulare, ut sacerdotium aut venderetur a regibus, aut emeretur a clericis. Tunc ii audiunt a Rege, quod sanctum Gallum habituri essent Episcopum. Quem presbyterum ordinari jussit Rex, & mandavit, ut datis de publico expensis, cives invitarentur ad epulum, & lætarentur ob honorem Galli, futuri Episcopi. Quod ita factum est. Is autem referre erat solitus, non amplius donasse pro episcopatu, quam unum trientem coquo, qui servivit ad prandium.

[6] Post hæc Rex, datis ad subsidium ejus duobus Episcopis, [Arvernensi ecclesiæ præficitur.] Arvernos eum direxit. Clericus vero ille, qui super spondam lecti latus ejus illiserat, Viventius nomine, ad occursum Pontificis, secundum verbum illius, properat, non sine magno pudore, & se simulque equum, quem jusserat, repræsentat. Ingressisque utrisque in balneum, dolorem lateris, quem ab impulsu superbiæ ejus incurrerat, clementer improperat, magnam ex hoc ei ingerens verecundiam; non cum ira, sed tantum loco spiritali delectatus. Igitur exinde cum multo psallentio l in civitatem suscipitur, & in sua ecclesia Episcopus ordinatur.

ANNOTATA.

a Hodie Claromontana est. Unde & quo tempore facta fuerit nominis immutatio, apud Savaronem, de utroque nomine a principio operis fuse disputantem, invenies.

b Lege Vectii, vel Vettii Epagathi, inter nobilissimos Lugdunenses Martyres, egregie a citato Eusebio laudati lib. 5 cap. 1.

c Alii melius legunt Crononense, vulgo Cournon. Vide alias inflexiones apud Ruinartium hic, & ad Historiam lib. 4 cap. 40 annotat. d.

d Notat hic Ruinartius, ex hoc aliisque passim Gregorii locis inferre Ludovicum Thomassinum, Abbates olim tonsuram clericalem conferre consuevisse, eamdemque olim fuisse monachorum ac clericorum tonsuram: monachos denique sæpius clericorum nomine fuisse designatos. Quod passim nos quoque observavimus. Lege ea de re ejusdem Thomassini Disciplinam Ecclesiæ latin. editam parte 1, lib. 2, cap. 39. Cui consentit Cointius ad annum 518. Vide & Mabillonii notas ad vitam S. Sequani, Sec. 1 Bened. pag. 264. Idem ferme nobis dicendum erit ad vitam S. Eparchii.

e De eo Gregorius in Historia lib. 2 cap. 36, lib. 3 cap. 12 & 13, sed maxime de Vitis Patrum cap. 4. Ex quibus patet, eumdem esse, qui primum Ruthenensem, deinde Arvernicam rexit ecclesiam; male distinctus & in duos distractus in Martyrologio Romano 14 Junii & 13 Novembris. Vide commentarium Henschenii de Quintiano presbytero tomo 2 Junii pag. 960.

f Ea est Colonia, nomine suo satis celebris, tunc & multis post seculis Francorum Regibus subjecta. Notandum porro, ob factum, de quo hic agitur, S. Gallum in fastis Coloniensibus referri apud Gelenium hoc die.

g Huc referenda est miraculosa sanatio pedis S. Galli, per intercessionem S. Juliani Brivatensis, quam fuse & distincte narrat Gregorius lib. 2 de Gloria Martyrum cap. 23. Certo ea contigit circa annum 525, dum Theodoricus, ut ibi dicitur, excidium Arvernæ regioni intulit &c, de quo pluribus agitur in vita S. Quintiani supra citata.

h Qui latine scit, novit plane & intelligit, quid sit sponda lecti, nec explicatione opus habet. Qui a Græco σπονδὴ fœdus, aut a sponsis & spondendo derivant, quærunt vel divinant, certe rem notam magis involvere videntur.

i Colitur 22 Aprilis. Vide illo die Henschenii commentarium: sed obitus ejus reducendus est ad annum 527, ex ordinata superius a nobis chronologia.

k Novissima Ruinartii editio legit; Arverni vero clerici cum consensu &c. atque consensum istum accipiendum putat pro instrumento electionis, Regi exhibendo. Utram lectionem præferas, mihi sus deque est.

l Usitatissima in Actis horum temporum vox est, quæ hic infra denuo recurrit, pro psalmodia seu cantu Ecclesiastico.

CAPUT II.
De S. Galli gestis in episcopatu, virtutibus,
miraculis, obitu & sepultura
.

[Inter virtutes elucet patientia.] Jam vero, assumpto episcopatu, tanta humilitate, tantaque caritate cum omnibus usus est, ut ab universis diligeretur. Patientiam vero ultra hominum mores habebat, ita ut si dici fas est, Moysi compararetur ad diversas injurias sustinendas. Unde factum est, ut a presbytero suo in convivio percussus in capite, ita se quietum reddiderit, ut nec sermonem quidem asperum responderet, sed omnia, quæ ei eveniebant, patienter ferens, in Dei hoc arbitrio, a quo se petebat enutriri, jactaret. Nam cum & Ennodius quidam, ex senatoribus presbyter, in convivio ecclesiæ multis calumniis atque conviciis eum lacessisset, consurgens sacerdos, loca basilicarum sanctarum circuibat. Ceterum cum hoc Ennodio fuisset perlatum, post eum cursu veloci pergens, & se ante pedes ejus in ipsa platea prosternens, veniam petiit, deprecans ut eum oratio ejus cum omnipotente Judice non fuscaret. At ille benigne eum colligens, cuncta, quæ locutus fuerat, clementer indulsit, eum arguens, ne hæc ultra contra sacerdotes Domini proferre auderet: quia ipse episcopatum numquam promereretur accipere. [Prophetica prædictio.] Quod postea probavit eventus: nam cum in Gabalitano ad episcopatum jam electus a, jam in cathedra positus, jam cuncta parata essent, ut benediceretur Episcopus; ita subito contra eum omnis populus consurrexit, ut vix vivus posset evadere, qui postea presbyter transiit.

[8] Apud Aurelianensem autem urbem incriminato ab iniquis Marco Episcopo, [Interest 5 Syn. Aurelian.] & in exilium truso, magnus Episcoporum conventus est aggregatus, Childeberto Rege jubente. In qua synodo b cognoscentes beati Episcopi, hoc esse vacuum, quod contra eum fuerat mussitatum, eum civitati & cathedræ suæ restituunt. Denique tunc ad servitium sancti Galli Valentinianus c diaconus, qui nunc presbyter est & cantor, [Diaconi superbi pœna.] accessit. Cumque Episcopo alio Missam dicente, diaconus ille propter jactantiam potius, quam pro Dei timore cantare vellet, a sancto Gallo prohibebatur, dicente sibi: Sine, fili, quando Domino jubente nos celebraverimus solemnia, tunc & tu canere debes: nunc ejus clerici concinant, qui celebrat Missam. At ille, & tunc se posse, pronuntiat. Cui sacerdos: Fac ut libet, nam quod volueris, non explebis. Ille igitur negligens mandatum pontificis, abiit, & tam deformiter cecinit, ut ab omnibus irrideretur. Adveniente autem alia Dominica, dicente sæpedicto pontifice Missam, eum jussit abire: nunc, inquiens, in nomine Domini, quod volueris, explicabis. Quod cum fecisset, in tantum vox ejus præclara facta est, ut ab omnibus laudaretur. O beatum virum, cui talis gratia concessa est, ut sicut animæ, ita & voces hominum sub ejus potestate consisterent, quas & cum voluit cantu prohibuit, & cum libuit, cantare permisit. Præstitit autem Deus & alia miracula magna per illum. [Lectulus ejus sanat quartanam.] Nam cum Julianus Defensor, d presbyter deinceps, dulcissimæ voluntatis homo, a quartano typo e correptus, graviter cruciaretur, lectulum sancti sacerdotis expetiit, in quo decubans, a famulo opertus, paululumque obdormiens, ita sanatus est, ut nec contractus quidem postea ab hac infirmitate videretur.

[9] Cum autem Arverna civitas maximo incendio cremaretur, [Arvernense incendium sedat,] & hoc Sanctus comperisset, ingressus ecclesiam, diutissime Dominum ante sanctum altare cum lacrymis exoravit; surgensque, Euangeliis comprehensis, apertisque f, obviam se igni obtulit. Quo obtemperante, protinus ad adspectum ejus ita omne incendium est extinctum, ut nec favillæ quidem in eo igne remanerent. Sub ejus autem tempore, magno terræ motu Arverna civitas est concussa: sed cur acciderit, ignoramus. Hoc tamen scimus, quod nullum ex populo læsit. Cum autem lues g illa, quam inguinariam vocant, per diversas regiones desæviret, & maxime tunc Arelatensem provinciam depopularetur, [suosque a lae inguinaria præservat]. sanctus Gallus, non tantum pro se, quantum pro populo suo trepidus erat. Cumque die ac nocte Dominum deprecaretur, ut vivens plebem suam vastari non cerneret, per visum noctis apparuit ei Angelus Domini, qui tam cæsariem, quam vestem in similitudinem nivis candidam efferebat, & ait ad eum: Bene te, o Sacerdos, prospectat divina pietas pro populo tuo supplicantem, ideoque ne timeas; exaudita est enim oratio tua, & ecce eris cum populo tuo ab hac infirmitate liberatus, nullusque, te vivente, in regione ista ab hac strage deperibit. Nunc autem noli metuere, post octo enim annos expletos migrabis a seculo: quod postea manifestum fuit. Expergefactus igitur, Deo gratias pro hac consolatione egit, quod per cælestem nuncium se confortare dignatus esset. Rogationes h illas instituit, ut media Quadragesima psallendo ad basilicam beati Juliani Martyris, itinere pedestri venirent. Sunt autem in hoc itinere quasi stadia trecenta sexaginta. Cum autem regiones illas, ut diximus, lues illa consumeret, civitatem Arvernam, sancti Galli intercedente oratione, non attigit. Unde non parvam censeo gratiam ejus, qui hoc meruit, ut pastor positus oves suas devorari, defendente Domino, non videret.

[10] [Mira febri correptus, sanctissime moritur] Sed veniamus ad illud tempus, cum eum Dominus de hoc mundo jussit assumi. Cum gravatus incommodo decubaret, ita febris externa omnia membra ejus depilavit, ut capillos & barbam simul amitteret. Sciens autem se, revelante Deo, post triduum migraturum, convocat populum, & omnibus confracto pane, communionem i sancta & pia voluntate largitur. Adveniente autem die tertia, quæ erat Dominica dies, civibus Arvernis immanem allatura luctum, albente jam cælo, interrogat, quid in ecclesia psallerent. Dixerunt autem circumstantes, benedictionem psalli. At ille psalmo quinquagesimo & benedictione decantata, & alleluiatico cum capitello expresso, consummavit officium totum temporis matutini k. Quo jam extremo perfunctus officio, ait: Vale dicimus vobis, fratres. Et hæc dicens, extensis membris, spiritum cælo intentum præmisit ad Dominum. Transiit autem ætatis suæ sexagesimo quinto, episcopatus vero sui septimo & vigesimo anno l. Exinde ablutus atque vestitus in ecclesiam defertur, donec comprovinciales m ad eum sepeliendum convenirent. Magnum autem ibi miraculum ostensum populis fuit, quod scilicet Sanctus Dei, attracto dextero pede in feretro, se in aliud latus, quod erat versus altare, contulit.

[11] [& ab Episcopis sepelitur.] Dum hæc agerentur, Rogationes illæ, quæ quotannis ubique post Pascha fiunt, celebrabantur. Jacuit autem in ecclesia per triduum, assiduo instante psallentio n, cum magna frequentia populi. Episcopis autem quarta die advenientibus, eum de ecclesia levaverunt, & portantes in sancti Laurentii o basilicam, ibi sepeliunt. Jam vero in exequiis ejus quantus planctus, quanti populi affuere, enarrari vix potest. Mulieres cum lugubribus indumentis, tamquam si viros perdidissent: similiter & viri obtecto capite p, ut in exequiis uxorum mos est. Ipsi quoque Judæi accensis lampadibus plangentes, prosequebantur. Omnes præterea populi una voce dicebant: Væ nobis, qui post hanc diem numquam similem merebimur habere pontificem. Et quia, ut diximus, provinciales longe distabant, nec celerius venire poterant, ut mos rusticorum habetur, glebam super beatum corpus posuere fideles, quo ab æstu non intumesceret. Quem cespitem post ejus exequias mulier quædam, & vere (ut ego diligenter inquisivi) virgo purissima & devota Deo, [Fulget miraculis.] Meratina nomine, ab aliis ejectum, collegit; atque in horto suo posuit, & infusa sæpius aqua, Domino incrementum dante, vivere fecit. De quo cespite infirmi non solum auferentes herbam, atque ex ejus succo bibentes sanabantur, verum etiam fidelis super eum oratio suffragium merebatur. Qui postea per incuriam, virgine migrante, deperiit. Denique ad sepulcrum ejus multæ virtutes ostensæ sunt. Nam quartanarii & diversis febribus ægroti, ut ad beatum tumulum fideliter perveniunt, protinus hauriunt sanitatem.
Valentianus igitur cantor, cujus supra meminimus, qui postea presbyter fuit q, cum diaconatus fungeretur officio, [Herbis ad tumulum sparsis, febris depellitur.] a typo quartano corripitur, ac per multos dies magna defectione laboravit. Factum est autem, ut in die accessus hujus febris, loca sancta circuire disponeret, orans; veniensque ad hujus Sancti sepulcrum prostratus, ait: Memor esto mei, beatissime ac sancte Sacerdos, a te enim educatus, doctus ac promotus sum. Memor esto alumni proprii, quem amore unico dilexisti, & erue me ab hac qua detineor febre. Hæc effatus, herbulas, quæ ob honorem Sacerdotis tumulo respersæ fuerant a devotis, collegit, & quia virides erant, ori applicat, dentibus decerpit, succumque earum deglutit. Præteriit dies illa, nec ab hoc est pulsatus incommodo; & deinceps ita sospitati est restitutus, ut nec ullos vel minimos rigores r ultra perferret. Hoc ab ipsius presbyteri ore ita gestum fuisse cognovi; non enim ambigitur, per illius potentiam prodire virtutes de tumulis servorum suorum s, qui Lazarum vocavit ex monumento.

ANNOTATA.

a Notat hic Ruinartius, factam eam electionem post mortem S. Hilarii, cui substitutus est Evanthius, qui concilio Aurelian. 4 subscripsit.

b Id actum est, inquit Mabilio, non quidem in concilio IV Aurelianensi, anno DXLI coacto, cui Marcus cum S. Gallo subscripsit, sed in concilio V, anno DXLIX celebrato, in quo non exstat subscriptio Marci, qui tunc temporis exsulabat &c.

c Qui hic Valentinianus, infra Valentianus appellatur: rectius Ruinart utrobique eodem modo scripsit. Quid per vocalem intelligendum sit, satis patet, & infra per cantoris nomen clarius explicatur.

d Defensores erant, ut notat Ruinart, quibus rerum & negotiorum ecclesiæ cura commendata erat. Recte id nomen indicat; vide Thomassinum Discipl. Ecclesiæ parte 1 lib. 2 cap. 98 &c.

e Jam alibi notavimus per typum quartanum non aliud intelligi quam febrim quartanam.

f Putat Ruinartius lectionem sinceriorem se restituisse, per Euangelia comprehensa apertaque: nescio an id omnibus persuaserit; nam ut demus apud Gregorium & alios ejus ævi Scriptores casum quartum nonnumquam pro sexto usurpari, non probabit id apud ipsos semper fieri.

g De lue ista non semel meminit Gregorius, ut in Historia lib. 4 cap. 5 & de Gloria Martyrum cap. 51. Existimat hic nobiscum Ruinart ejus initium reduci posse ad finem anni 545 vel ad principium sequentis.

h Sunt hæ Rogationes S. Galli propriæ, ad imitationem Mamertinarum, quæ præcedenti seculo cœperant, institutæ.

i Quærit Ruinart & nos cum illo, an hic de eulogiis agatur, an de communione sub unica specie.

k Patet, hic intelligi Laudes, ut hodie loquimur; nam Psalmus 50, Benedicite & Psalmi alleluiatici 148, 149 & 150 id satis insinuant. Vide plura de Psalmis alleluiaticis apud Cointium ad annum 536 num. 28. Notabis etiam, decantare hic idem esse ac recitare.

l S. Galli ætatem & episcopatus ejus tempus chronologice disposuimus in commentario prævio.

m Intellige vicinos Episcopos, qui ad Episcoporum defunctorum exequias, quemadmodum & ad novorum ordinationes convenire soliti erant.

n Recte observari jubet Ruinart preces continuas circa corpus defuncti.

o De loco sepulturæ, corporis translatione &c. Vide commentarium prævium.

p Observat Mabillonius, inquit Ruinart, hodieque in exequiis Regum, viros, defuncti officiarios, capitibus tectis funeri assistere.

q Vide apud Ruinart ex Thomassino, quales fuerint cantores seculo sexto.

r In novissima editione est; ut nec ullas, quas vulgo fractiones vocant: aliæ editiones & Mss. frictiones. Lectio nostra plana est; nam si febri liberatus est, nihil adeo mirum si fractionibus & intermissionibus caruerit.

s Inter virtutes illas præcipue numeranda venit, quam tamquam perpetuum miraculum adducit Durandus in notis & disquisitionibus ad Savaronem edit. 1662 pag. 183, cujus hæc ferme verba sunt, ex gallico latine reddita: Obtinet, inquit, apud Arvernenses traditio, [Ab incendio Claromontem semper servat.] bonum hunc Sanctum (Gallum) post magnum incendium, quo ejus tempore urbs Claromontana conflagravit, [vide supra principio num. 9] Dominum exorasse, ut si imposterum tale quid accideret; una dumtaxat domus consumeretur. Id vero a Deo impetratum, sæpe probavit eventus, ut testantur grandævi senes etiamnum superstites: nos autem abhinc annis quinquaginta, cum hujusmodi infortuniis interessemus, quando nimirum furentes flammæ videbantur totam aliquam urbis regionem absumpturæ, eas, inquam, per imprævisam, sed prosperam plane fortunam, unica domo exusta, tum subito sisti, oculis ipsi nostris conspeximus.

Aliud miraculum refert Branche de Sanctis Arvernicis pag. 450, quod addi possit curationibus febrium, quæ etiam in Actis memorantur. Testatur is, propria se experientia dedicisse, [Perpetuum miraculum in sanandis febricitantibus] dum per annos undeviginti parochum egit Langeati, [Langeat] ubi tamquam titularis patronus colitur S. Gallus; testatur, inquam, febricitantes, fusis ad Sancti imaginem precibus, haustoque vino ad ejus invocationem benedicto, immersis in illud sacris lipsanis, passim valetudini pristinæ restitui; idque miraculum illic prope perpetuum perseverare.

Coronidis loco subjicimus metricum epitaphium, quod ceteris jam abunde illustratis, ulteriori explanatione non indiget.

EPITAPHIUM
Domni Galli Episcopi.
Ex Venant. Fortun. lib. 4. carm. 4.

Gallus Episcopus, Claromonte Arvernorum in Gallia (S.)

Ex MSS.

Hostis inique, Adam paradiso fraude repellis,
      Ecce Deus famulos præstat adire polos.
Invide, sic tua mors homini meliora paravit;
      Tu expellis terris, hic dat & astra suis.
Testis & Antistes Gallus probat iste beatus,
      Nobilis in terris, dives eundo polis.
Qui Christi auxilio fultus, nec adultus in annis
      Se majora petens, odit amare lares.
Effugit amplexus patrios, matremque relinquit,
      Qui monachum regeret, quæritur Abba parens.
Illic tiro rudis generoso cœpit ab ævo
      Militiæ Domini belliger arma pati.
Quintiano demum sancto erudiente magistro.
      Pulcrius est auro corde probatus homo.
Inde palatina Regis translatus in aula,
      Theoderice, tuo vixit amore pio.
Mox ubi destituens terras, petit astra magister,
      Cessit discipulo cura tuendo' gregem.
Pontificatus enim moderans ita rexit habenas,
      Pastor ut officiis, esset amore pater.
Mansuetus, patiens, bonus, æquus, amatus, * amandus,
      Non erat offensæ, sed locus hic veniæ.
Si qua supervenit, facta est injuria virtus,
      Unde furor poterat, inde triumphus erat.
Plebem voce fovens, quasi natos ubere nutrix,
      Dulcia condito cum sale mella rigans.
Hoc opus exercens, pæsensit dona futuri,
      Se pastore nihil posse perire gregi.
Sic pater ecclesiam regit in quinquennia quinque,
      Bis terdena tamen lustra superstes agens.
Hinc meliore via Sanctum ad cælestia vectum,
      Non premit urna rogi, sed tenet ulna * Dei.

[Annotata]

* Al. amator.

* quid ni aula?





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Gallus von Clermont

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Gallus von Clermont

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 27 - Iulii I., Antwerpen 1719 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.
Sie könnnen mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt: