Ökumenisches Heiligenlexikon

DE S. GOLVENO LEONENSI EPISC.
IN BRITANNIA ARMORICA.


Secul. VI.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
S. Golveni patria, Acta, ætas, cultus.

Golvenus, Leonensis Episcopus, in Britannia Armorica (S.)

AUCTORE J. B. S.

Alterum hic exhibemus in minori Britannia sanctum Episcopum Golvenum, ex majori seu antiqua Britannia ortum, cujus parentes, satis miro modo, certe soli quodammodo & incomitati, in eam Galliæ partem appulerint, ut ostendit Legendæ principium, ex Renato Benedicto & Gonono cum tota historia infra producendum. [Alberti collectio a Lobinæo acrius censurata] De hoc non tacuit magnus ille Albertus de Monte Relaxo, Sanctorum Armoricorum operosus encomiastes, toties a Majoribus nostris citatus, toties refutatus; numquam tamen eo ornatus elogio, quo ipsum non ita pridem decoravit, qui accuratiorem Britanniæ istius historiam condidit V. C. & supra laudatus Guido Alexius Lobinæus, Ordinis S Benedicti, Congregationis S. Mauri. Hic in sua præfatione, rotunde asserere non dubitat, totam eam Alberti collectionem, non esse nisi merum fabellarum contextum, aptioremque adeo recreandis incredulis, quam ædisicandis fidelibus. Sit hæc acrior fortasse, & justo severior censura; tanta sane libertate in vitis illis Armorico-Britannicis, sine discrimine coacervandis, oratorie concinnandis, & liberalissime amplificandis utitur auctor ille, ut in eo scribendi genere paucos sibi anteferri patiatur, etiam Hibernos vel Scotos, de quibus videnda Bollandi præfatio ante Februarium cap. 3, & Papebrochii Responsiones ad art. 21. num. 43.

[2] Ad sanctum nostrum Golvenum quod attinet, non omnia finxit Albertus; habet enim, [multos sæpe auctores citat,] quos ad calcem citat, auctores plurimos: quasi hic ingentem navarit operam, ad congreganda, quæ ad Sanctum nostrum spectabant certiora monumenta. Verum, exceptis tabulis Leonensibus, quas ante ipsum viderat Renatus Benedictus, reliqua nomina ad ostentationem potius quam æd dictorum fidem faciendam adducuntur: sic Robertus Cænalis, Wion, Argentræus, Chenu, Claudius Robertus, du Paz aliique vix verbum adferunt, quo tota Alberti Legenda vel per umbram confirmetur, præterquam quod Argentræus directissime Alberto ipsi oppositus sit. Ex uno alterove, de reliquis facias conjecturam. Hæc sunt Claudii Roberti verba: S. Golvenus Pauli successor, obiit apud Rhedones in monasterio sancti Melanii. Wion sic habet in adjectis tomo 2 pag. 879: S. Golvenus Brito, ibidemque monachus & postmodum eremita, S. Paulo ad patres apposito, Leonensis Episcopus creatus, post multos pro grege suo perpessos labores, præmium eorumdem percepturus migravit ad cælum post annum DC, die primo Julii, & in numerum Sanctorum relatus est. Non recte asserit, se hæc omnia habere ex vita apud Renatum Benedictum.

[3] At vero Argentræum, Albertinis directe opposita asserere, [etiam sibi oppositos.] fatetur Albertus ipse in notula textui suo apposita, aitque nescire se, unde Argentræus ea excerpere potuerit. Neque ego scio, unde acceperit; verum id certum est, falso adduci in confirmationem eorum, quæ cum ipsius sententia tam aperte pugnant. Sic loquitur iste Britanniæ historiographus libro 1, cap. 19. S. Golvenus primum S. Pauli in cathedra Leonensi successor, inde Rhedonensis Episcopus factus est. Natus erat in territorio Leonensi, & administrato aliquamdiu episcopatu, austerioris vitæ studio ductus, abdicavit, seque ad Burgum S. Desiderii, quatuor leucis Rhedonibus distans, recepit, in locum cui nomen Motte-merioul, ubi eremitorio sibi constructo, obiit I Julii anno reparatæ salutis DC, corpus in ecclesiam S. Melanii apud Rhedones translatum est. Quam hæc parum conformia sint Legenda nostræ aut Albertinianæ, infra manifestius patebit; hæc tamen pro majori parte sequi maluit Castellanus in suo Martyrologio Universali ad hunt diem, quam longioribus aut Gononi, aut Alberti narrationibus subscribere.

[4] Ceterum in diœcesi Rhedonensi tamquam Episcopus proprius non agnoscitur S. Golvenus, [Ex lection bus Rhedonensibus] ut patet ex Breviarii ejus ecclesiæ lectionibus pro VIII Julli, quas ex editione anni 1620 hic subjicio: B Golvennus, relictis transmarinis partibus, applicuit in partes minoris Britanniæ, in parecia Plebis Desiderii. Qui mundi inanem spernens gloriam, elegit sibi locum in solitudine inter vepres condensos, divinæ contemplationi aptum. Quo in loco, ædificato sibi parvo oratorio, solutus secularibus impedimentis, cælestis vitæ genus colere instituit: jejunium enim adeo coluit, ut ab ipsa infantia, nonnisi semel in die panem cum aqua & paucis eduliis, pro sustentatione tantum, numquam pro delectatione sumere consueverit. Hæc prima est lectio; sequitur secunda: Barbari Britanniæ partem occupare volentes, non tam armis Comitis cujusdam Britannorum, quam meritis & precibus sancti viri fugati sunt. Tanta demum ejus fama sanctitatis fuit, ut post discessum beati Pauli Leonensis Episcopi, summo omnium consensu, quamvis invitus, Episcopus consecratus fuerit: quem honorem ne acciperet, quamdiu potuit, recusavit.

[5] En modo lectionem tertiam: Nam Romam ire se finxit, [Sancti ætas inquiritur,] ut interim alius ordinaretur. Sed Romanus Pontifex, per clerum & populum, de ejus sancta conversatione certior factus, eum ad episcopale onus assumpsit. Tandem cum ecclesiastici negotii causa Rhedonas venisset, febre correptus, & miraculis clarus, dignum Deo spiritum reddidit, & in monasterio S. Melanii sortitus est sepulchrum. Nihil in his de S. Golveni ætate, aut tempore quo vixerit, determinatur, nisi hoc unum, quod fuerit celebris S. Pauli, Leonensis primi Episcopi successor, nulla facta mentione trium intermediorum, quos ex Pauli vita adducit Albertus, in suo catalogo chronologico pag. 269. Cum autem juxta calculum Papebrochii, in commentario ad vitam S. Pauli XII Martii pag. III, Sanctus hic toto fere sexennio post abdicationem supervixerit, mortuus autem sit circiter annum 573, consequens fieret, S. Golvenum nostrum, Leonensem cathedram conscendisse anno 567. Ratio cur ita statuat Papebrochius, desumitur ex concursu diei Dominicæ cum IV Idus, seu XII Martii, qui anno 573 contigit. At cum hac etiam coinciderint, ejusdem seculi 79, 84 & 90; contendit Cointius, ultimo anno Pauli mortem consignandam. Vide ipsum ad annum 590 num. 29.

[6] Alia omnia comminiscitur rotundissimeque definit Albertus, [contra Alberti chronologiam.] sic vitam incipiens, ut nec de nativitatis tempore vel minimum dubium relinquat. Tempore, inquit, Vigilii Papæ, & Justiniani Imperatoris, anno salutis DXL, regnante in Britannia Aremorica Hoële II &c. Eo nimirum anno natum ipse statuit S. Golvenum, multa congerens prodigia, ut in annotatis nostris breviter observabimus. Pergit porro, & ut tempus nativitatis, sic & successionis in episcopatum determinatis annis bellissime affigit. Sic in ejus calculo S. Paulus ordinatus fuit 529, cessit autem episcopatu 553. S. Joava, alias Johevius, ejus discipulus, obiit 555, Tiernomalus, alter successor, mortuus est anno 556. Tum ad ecclesiam suam rediit Paulus, eamque gubernavit usque ad annum 590, quando iterum abdicavit, designato successore Cetomerino: cui anno 611 vita functo, demum suffectus est S. Golvenus noster, seditque usque ad annum 616. Hæc omnia satis nitide disposita sunt, sed quis Alberto fidat, in ordinatione Cetomerini aliisque sibi contradicenti, ubi Renatus Benedictus, Argentræus & alii tam expresse affirmant, Golvenum obdormivisse in Domino, anno DC? Habes epocham Papebrochii, Alberti, Benedicti & Cointii, ex quibus, quæ præferenda sit, in ea rerum incertitudine, nulla satis momenta persuadent.

[7] Nec de S. Golveni cultu antiqua in Fastis monumenta existunt. [Recentissima in fastis memoria]. Martyrologia omnia classica de eo altum silent, nec in ullis auctariis Usuardinis consignatus est. De Wione jam dictum est; citat ipsum Ferrarius; quibus si Saussayum in Supplemento pag. 1139 addas, hoc solum probaveris, recentissimam esse in Martyrologiis Sancti nostri memoriam. Dempsterus referri non meretur, tametsi Sanctum bis signaverit, XXIV & XXVII Junii. Nonnulli Scotum putant, inquit, sed ego delibero Recte sane, sed & in aliis matura deliberatione opus fuit, quam non adhibuit. Ceterum hæc est Saussayi metaphrasis: Leonii in Armorica, sub archiepiscopatu Turonensi, depositio sancti Golveni, Episcopi secundi illius sedis & Confessoris, qui S. Paulo succedens, teneram sibi relictam ecclesiam ablactavit, solidoque enutriens cibo sanctæ prædicationis, & illustrans lumine piæ conversationis, ad plenam virtutis formam provexit; sicque ex filiæ, imo sponsæ decore, factus Deo gratissimus, ad agni perennis nuptias, quæ in superna Hierusalem aguntur, beatitudinis candidatus evolavit. Obiit autem apud Rhedones vir sanctus, & in monasterio S. Melanii sepultus est. Nescio unde Castellanus habuerit pag. 692, quod olim Vulvinnus diceretur. Lectiones Rhedonenses scribunt Golvennus, alii Golveneus, nos receptiorem nomenclaturam secuti sumus.

[8] Ex dictis, saltem ut verosimile statui deberet, S. Golvenum ex majori Britannia, [Probabilis vitæ series] barbarorum incursiones fugientem, ut eo tempore plures secere, in Armoricam migrasse, adulto jam ferme seculo VI; ibi primum solitariam vitam duxisse, magnamque exemplis virtutum & miraculis famam sibi conciliasse, non tantum, ut Pœnitentiarii dignitatem a S. Paulo Leonensi Episcopo obtinuerit, cum in tota hujus vita notus non sit, sed talem tamen, ut quocumque modo, ejus successor designatus, post Cetomerinum, tertium Pauli substitutum, sedem adeptus sit, tenueritque usque ad seculi finem; probabilissime anno circiter 600, ad laborum mercedem a Domino evocatus. Atque hinc rejicienda foret Argentræi sententia, a Castellano ferme adoptata, de secessu in solitudinem, relicto Leonensi, & post Rhedonensi quoque episcopatu, aliisque eo spectantibus, quæ cum supra relatis lectionibus, ipsisque Actis, proxime subjiciendis, non cohærent, ex quibus nimirum efficitur, S. Golvenum, solius ecclesiæ Leonensis Episcopum, in monasterio S. Melanii sepultum fuisse; utique prope Rhedones, non quod ejus urbis Antistes fuerit, sed quod ob aliqua negotia illuc divertisse memoretur.

[9] [quamvis Lobinæus aliter sentire videatur.] Ita mecum sentire tenebitur, quisquis monumenta illa Britannica, nescio ubi fabricata, ad aliquam saltem probabilitatem, post perpetuas in singulis prope circumstantiis cespitationes, reducere conatus fuerit. Favet etiam chronologica Episcoporum Leonensium, tam erudita methodo, per Pontifices & Imperatores, determinato singulorum Episcoporum ingressu & exitu, deducta ab Alberto series. Verum ecce, & ibi fallit gressus, ubi firmissime positus videbatur. Habet Lobinæus, fabularum satis scrupulosus osor, sub finem libri secundi, brevem elenchum Britannicorum Sanctorum, inter quos Golvenus non recensetur: an quod suppositum velit? Non ita existimo, ceterum ita ipsum ex serie Leonensium Episcoporum excludit, ut nisi sub alio nomine lateat, ei nullus supersit locus … En ejus verba, citato lib. 2, num. 220: S. Tenenanus seu Tinidor, ex insula Britannica ortus, sacerdotio initiatus erat, priusquam in Armoricam transiret. Diu illic vixit ignotus in silvis prope locum, ubi deinde conditum est Landerneau: demum invitus e solitudine extractus est, ut eveheretur ad cathedram Leonensem post Cetomerinum. Si ita est, non video quem locum habeat. S. Golvenus. Ignoscant Britanni, si ex pugnantibus eorum commentariis nihil satis certi cruere valeamus. En modo Acta ipsa nihilo veriora.

VITA
Apud Gononum de Vitis PP. Occidentis lib. 2, pag. 85.
Ex Renato Benedicto.

Golvenus, Leonensis Episcopus, in Britannia Armorica (S.)

Ex RENATO BEN.

Beatus Golvenus a vir admirandæ sanctitatis fuit, qui ex honestis & Christianis parentibus progenitus, [Cum recens natus, defectu aquæ baptizari non posset,] ad Sanctorum imitationem vitam suam conformavit. Hic igitur patrem habuit Glandanum, virum primum & egregium, matrem vero Gologuenam. Qui cum propriam deseruissent patriam, nempe Angliam, transmisso vastissimo mari, ad quemdam pagum, nomine Odena, applicuerunt: ubi cum multos dies mansissent, Gologuena, quæ prægnans erat, sanctum hunc fructum, nempe beatum Golvenum, effudit in lucem. Postquam autem multi fluxissent dies a nativitate Golveni, & necdum sacrum baptisma suscepisset, ob defectum aquæ; habitatores enim loci illius magnam aquæ penuriam & incommoditatem patiebantur, neque habebant puteos aut fontes, sed ex remotissimo & longinquo loco aquam ad sustentationem cum magno labore afferre cogebantur. Quod cernens Glandanus Golveni pater, orationem fudit ad Dominum, dicens: Domine Deus, qui non pateris nos tentari supra id quod possumus, miserere nobis: ecce enim quia ob defectum aquæ, sacrum baptisma non potest suspicere filius meus.

[2] Finita oratione, benignissimus & misericors Deus, [fons miraculose educitur.] qui semper voluntatem timentium se facere consuevit, fontem b e terra emanare fecit. Quod videntes loci habitatores, gratias omnipotenti Deo pro tanto beneficio agere cœperunt, & Glandanum ejusque uxorem propter hoc miraculum in magno pretio & honore habuerunt. Unde & opulentissimus quidam & dives, Godianus nomine, eis omnia ad victum necessaria ministrabat. Golvenum quoque jam sacro baptismate regeneratum, adoptavit in filium, eumque in moribus & litteris erudiendum curavit. Parentibus defunctis, mirum in modum proficiebat beatus Golvenus, tum in virtutibus, tum etiam in studiis litterarum, unde ab omnibus magno prosequebatur amore, & quasi Sanctus habebatur, & honorabatur. Adhuc enim in pueritia constitutus, miracula edebat, & sanabat ægrotos sola manuum impositione.

[3] Verum enim vero cum tantis polleret virtutibus, timens ne vanæ gloriæ stimulis titillaretur: [A viro divite adoptatus, in solitudinem secedit.] ad eremi secreta credidit evolandum. Mox igitur, nemine sciente ejus propositum, in horridum quoddam desertum secessit: & cum ibi construxisset cellulam c ex virgultis & arborum foliis, cœpit mirum in modum corpus suum, vigiliis & jejuniis affligere. In hoc autem deserto per multa annorum curricula hominibus incognitus mansit: pane hordeaceo & herbarum radicibus ad vitæ utebatur sustentationem: semel in die e cellula progredi consueverat, & deambulabat circa cellulam, tres faciens stationes, & in unaquaque orabat pro felici statu ecclesiæ, pro Regibus & principibus Christianis, & devotissime tres cruces, quas in his tribus stationibus collocaverat, amplectebatur & osculabatur, & ita postmodum redibat ad cellam.

[4] Tunc temporis cum multi piratæ, d & Normanni & alii idololatræ, [Prædicit victoriam de piratis;] Britanniam suis incursionibus devastarent & popularentur, quidam e potens & magnanimus Comes, collecto magno exercitu, voluit eos debellare. Sed antequam eos aggrederetur, venit ad virum Dei, petiitque orationum suarum suffragia. Sanctus autem anachoreta dixit ei, ut secure procederet adversus inimicos, quia eos debellaturus erat. Comes, hoc accepto responso, abiit & cum Dei adjutorio inimicos fugavit. Victor igitur rediens ad Virum Dei, invenit eum prostratum super terram, & manus in modum crucis habentem & orantem pro victoria Comitis. Qui cum salutasset, & victoriam de inimicis reportatam ei attribueret, Vir graviter eum redarguit, dicens, non suis victoriam meritis esse tribuendam, sed bonitati & potentiæ Dei. Quadam die cum misisset virum, nomine Madenum, ad quemdam rusticum valde divitem, qui ei eleemosynam dare consueverat, ut quidquid præ manibus haberet, ei mitteret: ille festinus abiens ad rusticum, retulit ei verba Viri Dei. Rusticus vero quoniam agriculturæ operam dabat, nihil præter aratrum habebat in manibus. Sed cum nollet nuntium vacuum ad Virum Dei remittere, accipiens aquam turbidam infudit eam in sinum nuntii, quæ statim in optimum aurum conversa est f.

[5] [& invitus Leonensi ecclesiæ præficitur.] Interea accidit, sanctum Paulum Leonensem Episcopum, qui tunc temporis sanctitate florebat, ex hoc mundo migrare: qui paulo antequam moreretur, convocans suæ civitatis proceres, dixit eis: Sibi divinitus fuisse revelatum, quod Golvenus anachoreta g ei in episcopatu succederet. Quare eos rogabat, ut hunc Virum sanctum post ejus obitum eligerent. Quod & fecerunt: Paulo enim Episcopo defuncto, eum elegerunt, atque invitum h in pontificali cathedra collocarunt. Factus Episcopus cœpit optime suo fungi officio, & populum sibi creditum sapienter & prudenter gubernare. Demum cum multis claruisset miraculis, senex & plenus dierum obdormivit in Domino, anno Domini sexcentesimo i.

ANNOTATA.

a Magis historice ad fidem faciendam orditur Le Grand, ut supra diximus, per chronologicum principium: Tempore Vigilii Papæ & Justiniani I Imperatoris, anno salutis DXL, regnante in Aremorica Hoël II &c. Hoëlem istum pro seculo VI non novit Lobinæus mihi non lubet quærere. Vide quæ notavit noster Baertius XVII Junii pag. 367 ad litt. c, ubi cyfræ corrigendæ sunt. Ceterum Vigilii & Justiniani tempora non male hic componuntur; utinam hæc & cetera satis fideliter exacta essent.

b Qua hæc auctoritate nitantur: non disputo: in re vix differt Le Grand, stylo plurimum; nam omnia diffusiori oratione amplificat, atque fontem illum vulgo appellari ait, Feunteun sant Goulven.

c Hæc rursus multis infarcit Le Grand; testaturque, etiam hodie eremitorio nomen; Peneti sant Goulven; id est; locus pœnitentiæ S. Golveni.

d Piratas admitto, fortasse & Saxones: sed male Nortmannos hic etiam canit Albertus, cum annis minimum ducentis S. Golveno posteriores sint, si recte in his Actis ætas ejus definiatur.

e In chronico Latino, inquit Le Grand, Evenus appellatur. An ex eodem, nescio quo chronico, reliqua, quæ fusius deducit, acceperit, non est operæ pretium disquirere. Nihil hic de monasterio apud Albertum miraculose designato.

f Alberto satis non est, miraculum hoc referre: addit, ex eodem auro conflatum calicem; item tres cruces, imo insignes, sonique prorsus mirabilis, tres campanas, & quidem quadratas.

g Videtur Le Grand Sanctum nostrum gradatim quodammodo promovere voluisse: nam munus pœnitentiarii suscepisse ait, de quo nihil in hisce Actis.

h Videndus hic iterum Albertus, qui S. Golvenum fugientem Romam usque prosequitur, quo & capituli Leonensis deputatos adducit; tum S. Gregorium magnum, Golvenum ordinantem, & nescio quæ alia, non satis apte disposita: quæ mirum est a Cointio tam facile adoptata ad annum 602 num. 26.

i De anno obitus satis in commentario dictum est num. 6.

APPENDICULA
De Miraculis
Ex Alberto le Grand.

Golvenus, Leonensis Episcopus, in Britannia Armorica (S.)

AUCTORE J. B. S.

Ex multis, quibus post obitum fulsit miraculis, quindecim colligit citatus auctor. I, De puella, paralysi per ejus intercessionem liberata. 2, De infante ex incendio domus rusticanæ servato, combustis ejus cunis & linteaminibus. 3, De mercatoris chartis, quas cum malevoli studiose comburere tentassent, ope S. Golveni, integræ & intactæ ex igne ereptæ sunt. 4, De punita vanitate mulierculæ, quæ profano cultu ad Sancti festivitatem se exornare tentabat. 5, Altera pœna sumpta de rustico, vicini sui arietem furato, cujus culter manui contractæ adhæsit, donec apud Sanctum, crimen confessus, damnum resarcire pollicitus est. 6, Alter vicini vervecem, quantovis igne accenso numquam calefacere, nedum coquere potuit; qui agnita culpa, furtum restituit, gratiasque Sancto egit. 7, De milite aliquo, bonorum ecclesiæ S. Golveni raptore, terribili punitione in se & suis afflicto; 8, Quod altero rursus & pari miraculo confirmatur. 9, Religiosus aliquis Brito, nomine Hervæus, liberatur febre bibendo aquam e fonte S. Golveni. 10, Tres pueri vivi & sani, ex domo flammis consumpta educuntur. 11 , Infans submersus, ad S. Golveni delatus, ad vitam revocatur. 12, Incendium ad invocationem Sancti sopitum. 13, Femina marinis aquis circumdata, Sancto protegente, non submergitur. 14, Equus amissus, a rustico, Sancto rem commendante, inopinato reperitur. 15, Et ultimi miraculi annus exprimitur, nempe 1187, quando Henricus Anglorum Rex minorem Britanniam ferro & igne devastasse dicitur. Quo tempore fuit qui domum suam & bona omnia S. Golveno vovit, quo factum, ut domibus aliis vicinis & contiguis igne absumptis, solla illa quæ Sancto dicata erat, intacta substiterit.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Golvenus von Léon

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Golvenus von Léon

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 27 - Iulii I., Antwerpen 1719 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.
Sie könnnen sich mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt:






Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.