Ökumenisches Heiligenlexikon

DE SANCTO LEONTIO
AUGUSTODUNENSI EPISCOPO


Ex Martyrologio S. Hieronymi.

[Commentarius]

Seculo V

Leontius Episcopus Augustodunensis, Confessor (S.)

AUCTORE J. B. S.

Quam est celebris in Hieronymiani Martyrologii exemplaribus Leontii Augustodunensis memoria, tam sunt gesta ejus longa oblivione sepulta; nec apud Sammarthanos aliud habet elogium, præter nudam annuntiationem, ex Adonis appendice desumptam, non assignato fonte, [Notus in antiquis Mrlliis] ex quo ea processerit. Si recte ibi ordinata est series præcedentium sequentiumque Episcoporum, colligitur, floruisse Leontium sub seculi quinti initium; Castellanus in Martyrologio Universali pag. 692 putat, ad annum circiter 430 ejus obitum pertinere. Jam per codices nostros Hieronymianos tantisper discurramus. Vetustissimus Epternacensis legit: Augustoduno, depositio Leontii Episcopi. Subscribunt reliqui, cum hoc solo discrimine, quod textus Florentinianus ex Lucensibus male habeat, Leoni; Corbejensis vero interserat titulum beati. Inter codices Hieronymianos contractiores, Epternacensem sequuntur Barberinianus & Reginæ Sueciæ seu S. Columbæ, ab Holstenio laudatus: Richenoviensis brevius ponit: Augustiduno, Leontii Episcopi; brevissime Gollonensis, Augustanus & Labbeanus, Augustoduno, vel Aug. Leonti. Codex Usuardinus Daveronensis legit: Augustoduno, depositio Leonis Episcopi; Editio Lubeco Coloniensis: Angustoduno, depositio sancti Leonis Episcopi & Confessoris quæ etiam Florarii verba sunt; sed verum nomen restituit Greveni auctarium Leontii Episcopi & Confessoris.

[1] Hactenus satis certa & indubitata sunt omnia; scrupulum movet Florentinius in hodierna notatione ex alio Martyrologio S. Sabini de Levitania, [a S. Leonorio recte distinguitur.] quod hic ipsissimam ferme Epternacensis annuntiationem refert; at subdit Florentinius: Leonorium hunc appellare videtur Molanus in appendice ad Usuardum. Minime vero; nam Leonorium in Britannia minore Episcopum ibi appellat Molanus, cujus vitam infra dabimus. Diceres laudatum Florentinium, ex Usserii Britannicis scrupulum suum hausisse, ubi pag. 168 egregie hallucinatur Usserius, dum extra chorum saltat. Audi ejus verba: Iisdem Juliis Kalendis, in Britannia, sancti Leonorii Episcopi & Confessoris memoriam celebrari, Joannes Molanus, ex Martyrologio quodam annotavit, sed, hic, ut opinor, mutilato. Nempe, quia sic Usserio placuit: scriptum enim, inquit, in eo primitus fuisse potius crediderim: In Britannia [sanctorum Martyrum Julii & Aaron. Augustoduno, depositio] sancti Leontii Episcopi & Confessoris. Chronologica verset Usserius, sed in messem ignotam falcem non mittat. Rectissime a Molano, altera editione, scriptum est: In Britannia, &c. ut infra demonstrabitur; de Leontio nusquam loquitur. Verum de hoc ex vetustissimis monumentis abunde diximus. Quid de Julio & Aaron, in antiquis Martyrologiis traditum sit, quid de ipsis in prima sua editione, minoribus typis, ex Greveno descripserit Molanus, habes supra, ubi de illis Martyribus actum est.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Leontius von Autun

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Leontius von Autun

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 27 - Iulii I., Antwerpen 1719 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.






Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.