Ökumenisches Heiligenlexikon

DE SANCTO LIDANO SEU LIGDANO
ABBATE, SETIÆ IN LATIO.


ANNO MCXVIII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS
De patria Sancti, scriptoribus Vitæ eorumque ætate,
Episcopis Setinensibus & præsenti statu corporis.

Lidanus Abbas Ordinis S. Benedicti, Setiæ Volscorum in Latio (S.)

AUCTORE C. J.

Setia, urbs antiqua, Livio historico, Virgilio poëtæ, Ptolomæo geographo aliisque antiquis nota, residet in monte tam alto, ut despiciat paludes Pontinas, ac prospiciat usque in mare Tyrrhenum seu Inferum; [Urbs Setia,] recentioribus etiam Setinum dicta, Italis vulgo Sezza. Laudata etiam antiquis passim fuit a præstantia vini quod ipsius Bacchi mensa dignum judicavit Silius Italicus lib. 8, ipsius mensis seposita Lyæi Setia, ob vini bonitatem. Et Martialis, lib 4. Epigr. 64,
Pendula Pontinos quæ spectat Setia campos,
      Exigua vetulos misit ab urbe cados.
Attamen laudabilior postea fuit a præsentia corporis sancti Abbatis & confessoris Lidani, uti nunc passim appellatur: Baronius Lidganum; Ferrarius, Ligdanum vocant; Vita Ms. sæpe Ligdanum. Corpus illud sacrum Setina civitas jam ab annis sexcentis decore servat ac religiose veneratur in sinu suo. Lidanus in monte Casino puer educatus atque litteris instructus, imo & Regulam S. Benedicti Casinensis professus, [corpus possidet S. Lidani] condidit post obitum parentum suorum in vicinia Setiæ ad paludes Pontinas ex hereditate sua, & voluntate, ut par est credere, Superiorum suorum, monasterium novum sub patrocinio S. Cæciliæ (cujus nominis etiam mater ejus fuit) sociosque sibi adlegit, quibuscum sub eadem Regula, usque ad gravem senectam Deo religiose militans, tandem virtutum & miraculorum gratia illustris, mortuus est sub annum 1118, atque ad Setinensem ecclesiam translatus, ibi sub altari principe depositus fuit.

[2] Debet Lidanus natus fuisse sub annum 1026. Dicitur enim pervixisse ad pontificatum Gelasii PP. II, [Patria ejus] qui solo anno 1118 Ecclesiæ præsedit; & vixisse annos 72 in suo monasterio: debet autem annorum circiter viginti fuisse, quando illud incolere cœpit: ex quibus colligitur tota viri ætas fuisse annorum 92: quibus detractis ab anno 1118, quo mortuus est, cœpit vivere anno 1026. Patria ejus, ut dicitur in Actis, fuit civitas Antena regni Siciliæ de provincia Aprutina. Hæc suffecere Siculis, ut natales Sancti insulæ suæ adscriberent; nec tamen inveniunt apud se aut civitatem Antenam aut provinciam Aprutinam: per quæ loca singularia restringitur appellatio generalis regni Siciliæ, ad provinciam Aprutinam, quæ fuit atque est, in hodierno regno Neapolitano, ubi olim Samnites, Marsi, Vestini aliique populi incoluere: atque etiam suo tempore Siculi, priusquam concesserunt in insulam suam. Constat quippe ex historicis æque ac geographis, Siculos magnam partem Italiæ olim possedisse usque ad Tiberim & ultra, ex qua paulatim excedere coacti a novis incolis, in provinciis, nunc regni Neapolitani, inter mare Superum & Inferum, puta, in Aprutio, Apulia & Calabria, consedere. Ex quibus demum provinciis etiam expulsi, in insulam transfretarunt eique inditum nomen suum præcipue ad posteros propagarunt. Plura quoque loca sunt apud Stephanum de Urbibus, quæ Siciliæ attribuuntur, quamvis sita in Brutiis seu Calabria, vicinaque continente.

[3] Hinc, quocumque demum tempore scripta sit vita S. Lidani, [num in Siciliæ insula, an in provincia Aprutii,] potuit auctor ejus, patriam Sancti adscribere Siculis in provincia Aprutina, sic ut nihil inde derivare in insulam suam possint Siculi hodierni. Fateor quidem, non minus in Aprutio nunc ignotam esse civitatem Antenam, quam in Sicilia insula; debet tamen illic potius fuisse (si uspiam fuit) quam hic: quia scriptor vitæ illam in Aprutio collocat. Joannes Rho Societatis nostræ vir eruditus, in vita S. Lidani, anno 1641 Italice impressa Romæ, pro Antena, substituit Atina, quod notum hodiedum oppidum est, in Campaniæ, Latii atque Aprutii confiniis, quatuor circiter mille passus a Casino monte in septemtrionem. Et ut fatear quod sentio, opinio illa non displicet. Cum enim Antena civitas antiquis geographis æque ac recentioribus omnino ignota sit; quomodo nomen illud obrepserit scriptori Vitæ S. Lidani, qui sua ex relatione seniorum collegit? Vel igitur seniores illi rusticano more aliud pro alio nomen oppidi suggesserunt scriptori, vel librarii, qui illud denuo exscripserunt, pro suo genio aut oscitantia mutaverunt. Adde quod Atina prope absit a cœnobio Casini montis; ut verosimilius videri possit, inde eo parentes filiolum suum novennem & unicum misisse erudiendum, quam ex longinquiori regione Siciliæ insulæ: & Lidanus ipse, quærens locum fundando ex hereditate paterna monasterio, facilius indidem venerit ad non longe remotas ab Atina & Casino, paludes Pontinas, ubi locum monasterio invenit.

[4] [aut alibi fuerit.] Dixi jam, Siculos (& inter illos præcipuus est Octavius Cajetanus, qui tomo 2 de Vitis Sanctorum Siculorum, in Animadversionibus pag. 47 rem illam tractat.) patriam S. Lidani insulæ suæ vendicare, quia in Actis ejus sic legitur: Incipit legenda B. Lidani confessoris de civitate Antenæ regni Siciliæ de provincia Aprutina. Siciliæ appellatio certe latius patet, ut jam diximus, quam provincia Aprutina singularis, præter quam alias quoque plures complectitur Siciliæ notio. Quo igitur pacto Antena, quæ in singulari provincia Aprutii dicitur sita fuisse, recte quæratur in Siculorum insula, ubi Aprutina provincia nulla est, nec umquam fuit. Taliter igitur argumentari, ineptire est. Obijcit Cajetanus, quod auctor vitæ Dionysius, Antenam faciat civitatem regni Siciliæ. Quid tum? Determinat quoque regnum Siciliæ ad provinciam Aprutinam. Quære igitur prius in alia regni Siciliæ parte & quidem in Siciliæ insula provinciam Aprutinam, quam Aprutinæ provinciæ civitatem referre possis ad dictam insulam.

[5] [Contra illam objectiones Cajetani.] Instat Cajetanus. Regnum Siciliæ ignotum fuit ante seculum XII, quo primus Rogerius, Rogerii comitis filius, regium nomen invasit, permissu Anacleti pseudo-pontificis, anno MCXXX. Sit ita sensu Cajetani. Ergo non licuit privato scriptori, regnum Siciliæ appellare regionem illam, ubi olim Siculi habitasse sciuntur & imperasse: Normannique, ex insula Siciliæ pulsis Saracenis, ipsi jam Siculi facti, & mox ultra Pharum progressi, potenter ibidem, vivente S. Lidano, dominabantur? Sed aliud Siciliæ regnum intelligere & intelligi vult idem Cajetanus, postquam nempe divisio facta fuit in regnum citra, ultraque pharum; cujus rei primam mentionem fieri, ait, in diplomate Clementis PP. IV sub annum 1265. Concedamus & illud: nihil dum tamen invenio in hactenus objectis, ex quo consequi possit, provinciam Aprutinam & S. Lidani patriam, aliquando extitisse in Siciliæ insula. Sed neque divisio regni Siciliæ allegata, in regnum citra ultraque Pharum, impedire potest, quo minus scriptor vitæ Lidanianæ, secundum illam divisionem, suum Siciliæ regnum, in quo est Aprutium, expresserit. Scripsit enim post divisionem illam & post annum 1265, ut mihi quidem verosimilius est.

[6] [Baronii textus de S. Lidano,] Scribit Baronius in Annalibus ad annum 1118: Moritur eodem tempore S. Lidganus, abbas ordinis S. Benedicti, qui in monasterio S. Cæciliæ in agro Setino vitam duxit, ad sanctitatem accommodatam; claruitque vivens & post mortem miraculis. Scripsit res ab eo gestas Dionysius, monachus Cassinensis; sed eas, mendis obsitas, legisse nobis contigit. Obiter hæc notavit Baronius ex Actis S. Lidani, & auctorem eorum facit Dionysium monachum Casinensem. Habemus & nos Acta ejus omnia, quæ sciuntur extare. An auctor tantum monachus Casinensis fuerit, uti Baronius censet; an etiam episcopus Setiæ, uti Setini malunt credi, non disquiro. In nostro Ms. ante partem 2, [& auctore Actorum,] & numerum nostrum 4, simpliciter sic legebatur: Incipit secundus Prologus beati Dionysii de B. Lidano. Nec alibi ulla mentio Dionysii habetur. Hinc autem dum secundus prologus appellatur, inferri potest, quod præcedentia, quæ gestorum S. Lidani pauca continent, primus ejusdem Dionysii prologus debeant censeri. Nec plane negavero, utramque Pertem priorem ab eodem Dionysio conscriptam fuisse, propter mutuam relationem, quam habent inter se Partes illæ, uti paulo post observabimus.

[7] Interim tamen negamus, Partem tertiam Actorum a num. 14, [qui tamen non est auctor partis tertiæ;] quæ miracula Viri sancti, post obitum ejus patrata describit, Dionysio deberi. Auctor illorum semet ipse vocat Joannem episcopum Setinum. Acta igitur omnia S. Lidani, prout illa habemus, anno 1684 a me, tunc Romæ commorante, descripta e codice Setino collegii Societatis Jesu (quæ & Cajetanus fatetur se indidem accepisse, ac pro suo genio rescissis multis, mutatis aliis, tomo 2 Sanctorum Siculorum impressit) in tria membra judico dispertienda esse. Tertium, [sed Joannes quidam ep. Setinus:] ut jam dixi, est Joannis episcopi Setini. Primum & secundum dignoscuntur ejusdem auctoris esse, nempe Dionysii. Patet ex ipsis Actis. In primo quippe membro num. 3, sic legitur: Multa fecit Lidanus miracula in vita sua, ut inferius continetur, & in processu suæ legendæ enarratur; videlicet in membro 2. Legitur quoque in hoc ipso membro 2, num. 5, in Setinis finibus fuisse virum, Lidanum nomine, natione superius enarrata, [Partis 1 & 2, est Dionysius,] videlicet in membro 1, num. 1. Quæ mutua relatio utriusque membri ad alterum, manifeste docet, utriusque eumdem esse auctorem. Si namque membrum 1, alium habuisset auctorem, quomodo is citare potuisset membrum 2 de miraculis, ut inferius continetur & in processu legendæ enarratur?

[8] Major difficultas est determinando tempus, quo primum & secundum membra (tertium, [Quo tempore Acta sint conscripta.] quod de miraculis, post obitum Lidani & translationem ejus factis tractat, certo posterius est) conscripta fuerint, quove auctor Dionysius vixerit. Qui scripta fuisse opinantur anno 1088, ideo quod talis annus exprimatur in quodam titulo, qui in codice Setino præfixus legitur Actis S. Lidani; illi, inquam, apud me vani sunt. Neque enim titulus ille ad Acta Lidani singularia referri ulla ratione potest. Titulus sic habet: In nomine Patris & Filii & Spiritus sancti. Amen. Ac individuæ Trinitatis & Salvatoris Domini nostri Jesu Christi & beatæ virginis Mariæ matiis ejus. Amen. Anno incarnationis Domini nostri Jesu Christi MLXXXVIII, Indictione XII, Pontificatus Domini Urbani PP. II, anno ejus primo, Nonas mensis Martii. Tum sequitur, Incipit legenda N. Ligdani confessoris &c. Talis præfatio ante vitas Sanctorum singulares, aut similis, nescio an uspiam alibi legatur. Exordium vitarum passim est, Incipit legenda, seu vita, Sancti N.

[9] Displicet Cajetano titulus; & mihi displicet positus tali loco: non tamen quod mendis scateat, uti ille arbitratur. [Titulus Actis præmissus,] Nam, inquit, Indictio falsa est, & pro XII, substituenda est XI. Præterea Urbanus nondum erat Pontifex. Nam creatus est eodem anno 1088; sed IV Idus Martii. Recte hæc quidem, si de exordio pontificatus Urbani sermo est. Verum quisquis titulum istum scripserit, voluit is notare tempus, quo scribere sua cœpit, ac rite illud notavit per Indictionem XII & Nonas mensis Martii, quæ concurrunt cum anno primo Urbani, [ad illa num pertineat.] non incipiente, sed finiente. Atque adeo annus Christi 1088, quo cœpit annus Urbani primus a die 12 Martii, tantum augeri debet unitate, scribique 1089, ut finis ejusdem anni primi indicetur. Quo facto absque alia mutatione, omnia sunt salva.

[10] Nolim tamen hinc inferre, dictum titulum ante singularem vitam S. Lidani olim fuisse positum. Credidero potius, codicem, in quo vita S. Lidani inventa fuerit, alia quoque monumenta ad ecclesiam aut civitatem Setinam spectantia continuisse, eorumque primum collectorem initio codicis præfixisse annum 1088, aut potius, secundum reliquos characteres chronologicos, annum 1089, quo exorsus, ille sit codicem scribere, in quem deinde alii atque alii, ut fit, similis argumenti monumenta retulerunt. Ille vero, qui vitam S. Lidani indidem postea seorsim transcripsit, notam temporis initio codicis positam, singulari vitæ Sancti nostri, præfixerit, opinatus, omnia in codice contenta, eodem tempore ibi scripta fuisse. Certe titulus talis ad vitam S. Lidani nullatenus pertinet. Quamobrem & nos illum porro prætermittemus. Satis est hæc indicasse.

[11] [An scripta sit vita ante Gelasii PP. 2 tempora:] Præterea membrum 1, seu pars 1, quæ patriam Lidani, parentes, habitationem in Casino, constructionem monasterii, exercitia quædam religiosa, mortem ac translationem Setiam, paucis indicat, non potest scripta fuisse ante pontificatum Gelasii II, anno 1118 creati, mense Januario, atque post annum vix integrum demortui. Quia dicitur ibi, Sanctum vixisse usque ad tempus Gelasii Papæ secundi. Memoratur ibidem etiam translatio corporis ad Setinam civitatem per Drusinum, tunc episcopum civitatis ejusdem. Quæ an facta sit statim post obitum Sancti, an multos post annos, definiri non potest; quia Drusinus ille episcopus Setinus, hinc tantum innotuit, absque ullo discrimine temporis, quo sederit.

[12] [fuit potius diu post scripta,] Imo quia tam sterilis gestorum Lidani, est pars illa, credidero post plures ab obitu ejus annos scriptam fuisse. Quod & ostendi potest ex ipsis Actis, verbisque scriptoris, qui parte 2 num. 6 sic loquitur: Referentibus post longi meatus curricula quibusdam senioribus, aliqua de multis, tunc temporis inopia scripturarum neglectis, humili stylo scribere conamur. Quando autem? In densis tenebris aliquid lucis affulget ex codice Ms. collegii nostri Setini, vitas S. Lidani & SS. Petri ac Marcellini, Setiæ Patronorum, complexo, & anno 1602 ex vetustiori codice transsumpto; quem codicem coram vidi & examinavi. In illo autem descriptor sic notavit. Antiquus liber (ex quo sua descriptor habuit) scriptus est in charta pergamena ante annum 1375, ut ex fine Calendarii, in eodem libro post legendas adscripti, colligitur.

[13] [ante annum tamen 1375.] Igitur scripta primitus vita S. Lidani non fuit post annum 1375. Quanto autem ante tempore scripta sit, colligere nequeo, quam ex eo, quod auctor fateatur, se post longi meatus curricula, referentibus quibusdam senioribus, aliqua de gestis Lidani scripto annotasse, quæ inopia scripturarum, eatenus neglecta fuerant. Potest igitur spatium illud temporis, ad centum aut etiam ducentos annos a morte Lidani, se extendisse; atque adeo Dionysius censeri potest non scripsisse, nisi post annum 1265, quo supra dicebat Cajetanus, primam divisionis Siciliæ, in regnum citra ultraque pharum, mentionem fieri. Utut est, in tenebris versamur, non tantum circa ætatem Dionysii vitæ scriptoris, verum etiam, quod ignoremus, quo seculo vixerint episcopi, qui in Actis nominantur, Pollidius num. 2; Drusinus num. 3; Joannes num. 14; & dicuntur Setinæ civitatis fuisse.

[14] Vellem propius intelligere ex Setinensibus, quid de episcopatu proprio suæ urbis sentiant; & numquid certius de illo docere ex tabulariis suis possint. [An Episcopos Setia habuerit proprios?] Ughellus in suis episcopis Tarracinensibus pag. 199, de Setinensibus dubie loquitur: Fama est, Setinum olim etiam suo episcopatu insignitum fuisse, qui postea cum Tarracinensi ecclesia unitus fuerit. Antea quoque dixerat in præfatione, Tarracinensi episcopatui ante annum 1100 a Pontificibus Romanis unita fuere Privernatis antiquissimi episcopatus jura & Setinæ ecclesiæ. An forte olim Setia vicino Privernatium episcopatui subfuerit, & cum illo ad jurisdictionem episcopi Tarracinensis transierit? Certe Privernum episcopatum nominat Ughellus, Setiam non item. Attamen Miræus in Notitia Episcopatuum orbis Christiani, pag. 398, habet Setinum, Sezza, urbem episcopalem provinciæ Romanæ, ac remittit lectorem ad pag. 159, ubi hæc: Tarracinus & Setinus uniti. Auctor ille recens est, tantum verbo indicat episcopatus; dumque nullam allegat auctoritatem, hæremus in limine, de episcopatu Setino indagantes.

[15] Ego ita sentio. Utcumque episcopatus Setinus obscurus sit apud Scriptores, [Est verosimile ex Actis S. Lidani.] de episcopatibus tractantes; tantum Actis S. Lidani videor debere tribuere, ut mihi persuadeam, veros propriosque episcopos Setiam aliquando habuisse. Nominantur enim in S. Lidani Actis episcopi tres, jam allegati, & singuli vocantur Episcopi Setini: atque ultimæ partis scriptor Joannes, ipse se Setinæ civitatis episcopum appellat. Quomodo igitur non fuerit? Cogitabam, illos forte Setiæ ac Tarracinæ simul episcopos fuisse. Verum dum lustro apud Ughellum seriem episcoporum Tarracinensium, nullum ibi invenio nomen Pollidii aut Drusini, sed neque Joannis pro illo tempore, quo potuerit is ibi fuisse episcopus, qui se nominat episcopum Setinum.

[16] Acta S. Lidani, ut dictum est, damus e codice Ms. Setinensi, [Qui Martyrologi de Sancto nostro meminerint.] pro prima Parte callato cum Ms. Ughelli, qui illam tantum habebat: alteram ac tertiam Partem, uti ego descripsi. Nulli Martyrologi sunt, nisi recentiores forte, qui S. Lidani meminere. Inter quos Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ ipsum refert ad diem 3 Julii, addito elogio ex vita, & quidem ex tribus ejus Partibus aliqua recensens, ex quodam Ms. ut ait, in bibliotheca Baroniana. Rectius in Catalogo universali ipsum refert ad diem 2 ejusdem Julii, quo obiit; his verbis: Setiæ in Latio, sancti Lindani abbatis. Nomen Sancti, iisdem apicibus scriptum (unde conjicias ex Ferrario, qui solus ita scribit, sumptum esse) sic ornat Claudius Castellanus canonicus honorarius ecclesiæ Parisiensis, in suo Martyrologio Universali, gallice nuper edito: Setiæ prope Privernum in Italia, S. Lingdanus abbas. Franciscus Carrera Societatis nostræ in suo Pantheo Siculo, ad diem 2 Julii, eidem Lidano elogium concinnavit, desumptum ex Cajetano, quem supra jam diximus, vitam ejus e Ms. Setinensi impressisse, prætermissis mutatisque multis. Diximus quoque, Joannem Rho eamdem e Ms. Setinensi Latino Italicam fecisse ac vulgasse Romæ 1641: qui & Legendam suam ita concludit.

[17] Hactenus antiqua monumenta, exiguæ reliquiæ, [Translatio corporis in novum altare,] e naufragio quasi universali servatæ. Jacuit corpus sancti abbatis per annos quingentos sub altari, ubi primitus reconditum fuit: verum cum ecclesia illa in formam meliorem mutata, & nova ibidem ara princeps extructa fuissent, corpus a Domino Fabritio Perusino, episcopo Tarracinensi ac Setinensi assistente Domino Brusco Setino, episcopo Litteranensi, solenni pompa ad novum altare translatum ibi depositum fuit anno MDCVI die XVIII Junii, ubi hodiedum conservatur, uti carum pignus, cumulans cælestibus thesauris invocantes sanctum nomen ejus. Hæc Joannes Rho sub annum 1641.

[18] [perpulcre ornatum,] Vidi ego locum anno 1686, & hæc notavi coram. Caput Sancti, argenteo capiti fabre facto inclusum, tunc servabatur in sacrario ecclesiæ S. Mariæ, quæ est cathedralis: corpus vero sub altari majore; quod tunc recenter, ut mihi videbatur, factum, in medio sui sustinebat statuam Sancti ligneam, cupreo colore rubescentem, quam quatuor columnæ striatæ ejusdem materiæ & coloris cingebant, superne elevatis conjunctisque tamquam brachiis, inter se commissæ, ad instar confessionis seu ciborii (si parva licet componere maximis) S. Petri Romæ. Epigraphen quæ post ultimam corporis translationem ibi posita est, [cum inscriptione.] descripsi & est talis: Corpus B. Ligdani Abb. & Confess. civitatis Setinæ Patroni, quingentis annis maxima cum veneratione in hoc templo asservatum, Fabricius Perusinus, Episcopus Tarracinensis, ad altare majus, insigniori loco ædificatum, augendæ devotionis causa, apostolica auctoritate, apparatu & pompa celeberrima, publico sumptu transtulit, die XVIII Junii, anno Domini MDCVI, Pauli Papæ V Pontificatus II. Instrumentum hujusce translationis publicum, quod utique factum fuerit, diligenter Setiæ quæsivi nec inveni; concedens postridie Tarracinam, conveni Episcopum, qui tunc erat Illustriss. D. Dominicus Monanni, atque in id ipsum inquisivi, sed is dubitabat, an esset in tabulario ecclesiæ; missurum ad me, si invenisset.

VITA ET MIRACULA
Ex Cod. Ms. Collegii Soc. Jesu, Setiæ;
Collata ex parte cum Ms. Ughelli Abbatis
.

Lidanus Abbas Ordinis S. Benedicti, Setiæ Volscorum in Latio (S.)

BHL Number: 4919, 4920, 4921

EX MSS.

PARS I.
AUCTORE DIONYSIO.
Parentes, patria, monachatus, monasterium novum,
exercitationes religiosæ, mors, translatio.

Incipit a legenda B. Lidani confessoris de civitate Antenæ b, regni Siciliæ, de provincia Aprutina, ex patre, nomine Gentilis, [Parentes & patria Sancti,] uno ex Dominis dictæ civitatis; & ex matre, nomine Cæciliæ, ex nobili progenie de domo Avelarum c. Qui Lidanus cum esset unigenitus supradictorum parentum suorum, & ætatis novem annorum, accenso corde suo gratia Spiritus sancti, cum voluntate patris & matris ipsius ingressus extitit Ordinem B. Benedicti Casinensis & ibidem professionem perfecit. Cum igitur perveniret ad ætatem decem & septem annorum, mortui sunt parentes ipsius, relicto sibi per eosdem universo patrimonio ipsorum & parte dictæ civitatis. Redeunte ergo ipso Lidano ad civitatem prædictam & infusa in anima sua gratia Spiritus sancti, auditoque sermone beati Joannis Apostoli, sibi recitato a Christo, dicentis; Quicumque vult salvus esse, oportet quod teneat Catholicam fidem & vendat omnia bona sua & det pauperibus & abneget semetipsum & tollat Crucem suam & sequatur Christum.

[2] Qui Lidanus spretis & totaliter neglectis pompis ac divitiis hujus miseri & caduci seculi & falsorum prophetarum; [Monasterium ad paludes Pontinas.] vendidit omnia bona sua, & partem, eum tangentem, dictæ civitatis, & divino instigatus Spiritu, cupiens terrena omittere & æterna possidere, direxit gressus suos versus partes maritimæ d, territorii civitatis Setinæ; & inspectis silvis, locis, paludibus & nemoribus ipsarum partium, in quibus melius, habilius * & honestius stare posset in servitium omnipotentis Dei; fuit sibi divinitus revelatum, ut moram suam traheret in loco, qui vulgariter dicitur Ad tres Arcus, juxta montem Antoniani e per modica stadia: juxta quos arcus ob reverentiam B. Cæciliæ virginis & nominis matris suæ, cum licentia Pollidii tunc episcopi Setinæ civitatis ædificari fecit quoddam monasterium monachorum Ordinis supra dicit, sub vocabulo B. Cæciliæ virginis, de pecunia recondita de ejus patrimonio. [Abstinentia monachorum.] Quo constructo pariter & perfecto, in quo erant arduissima loca, videlicet nemora, silvæ & palustres: ibidemque facere cœpit arduissimam pœnitentiam una cum mocachis fratribus suis; omni tempore comedendo & bibendo panem & aquam absque alia carnium cibaria: jejunando congruis temporibus & diebus, juxta sanctorum Patrum instituta & divinarum Scripturarum.

[3] Et singulis temporibus & diebus sanctis, perfecta Missarum & divinorum Officiorum celebratione in choro dictæ ecclesiæ cum monachis memoratis, [Lidani exercitationes religiosæ,] ante cibi assumptionem intrabat cellam suam secretam, & expoliatus, nudis carnibus se percutiebat cum frusta f pinligia ob reverentiam passionis Christi, recordatus de verbo Apostoli Pauli 12 capitulo; Castigo g carnem meam & ipsam in servitutem redigo, &, Cupio dissolvi & esse cum Christo. Hanc autem vitam servavit in monasterio supradicto septuaginta duobus annis, usque ad tempus Gelasii h Papæ secundi. Qui cum multa faceret miracula in vita sua i, ut inferius continetur, & in processu suæ Legendæ enarratur k … Cum igitur diem suum clausit extremum sexto Nonas mensis Julii, [obitus 2 Julii,] reportatum fuit corpus ejus ad Setinam civitatem per Drusinum, tunc episcopum civitatis ejusdem, cum clero & populo, [translatio Setiam.] cum maximo honore, & solennitate & devotione, & sepultus sub altari majore ecclesiæ S. Mariæ de civitate Setina. Caput vero corporis sui reconditum fuit in sancta ecclesia memorata, causa ipsum ostendendi devote hominibus & populo dictæ civitatis, quolibet anno in die obitus sui.

ANNOTATA.

a Præmittebantur in cod. Ms. huic vitæ singularia nonnulla, quæ in Commentario num. 8 descripsimus; putamusque alio pertinere.

b Antena, quæ in Aprutio est; an Atina sit civitas Latii; diximus in Commentario num. 3.

c Istius familiæ indicium aliquod invenio apud scriptores Neapolitanos; invenientur fortasse plura.

d Maritima, regio est humilis & uliginosa sita circa maris littora.

e Antoniani, an vero Antongiani legendum sit, dubium hic facit scriptura. Num. 7 clare scribitur Antoniani. Videtur mons ille singularis esse, in longo montium, qui paludibus Pontinis versus boream obtenduntur, tractu. Vide num. citatum.

f Frusta, vox Itala; Latinis verber, flagellum. Sed quid vox sequens, pinligia? Totidem litteris distincte legitur in Ms. Ughelli. In codice, quem ego descripsi, videbatur scriptor ipse dubitasse, quid scribendum esset, addens superne notam compendiariam. Si Salignea legeretur, apte adjungeretur frustæ seu verberi, & indicaret, cujus ligni verber esset.

g Ughelli Ms. rectius legit, Castigo corpus meum & carnem meam. Nec tamen sic, purus est Apostoli textus, nec loco citato inveniendus, sed cap. 9. ad Corinth. Textum sequentem, etiam a scriptore mutatum, vide ad Philipp. I.

h Gelasius secundus, Papa creatus est anno 1118. Hinc obitum Lidani affigunt eidem anno passim scriptores.

i Hinc, dum dicitur, inferius narrandum de miraculis, in vita sua factis; concluditur, scriptorem hujus primæ Partis, scripsisse etiam secundam, quæ de miraculis, in vita factis, tantum narrat: non vero scripsisse Tertiam, quæ miracula, tantum post mortem Setiæ patrata, prosequitur.

k Oratio imperfecta. Quid si suppleatur hoc aut simili modo? Vivere desiit.

* forte, stabilius.

PARS II.
EODEM DIONYSIO AUCTORE.
Miracula a Sancto vivente patrata.

[Prologus secundus omittitur,] Præfari debeo, quod hoc tantum loco in cod. Ms. ponitur titulus, ita conceptus, Incipit secundus prologus beati Dionysii de beato Lidano. Opinantur hodierni cives Setini, ipsum civitatis suæ episcopum fuisse: Baronius in Annalibus ad annum 1118, vocat monachum Casinensem: citatus titulus neutrum habet; vocat tamen Dionysium Beatum. Cujus rei causam discere a Setinis aut Casinatibus cupio. Ego nullum beatitatis ejus in totis hisce Actis indicium deprehendo. Prologum porro istum secundum, qui tantumdem fere continet scripturæ, quantum tota Pars prima Actorum, hic jam præmissa, prætermittendum duco, quod nihil ad vitam S. Lidani faciat. Orditur enim a creatione rerum, narrat prævaricationem Adæ, incarnationem Christi, electionem & missionem Apostolorum ad prædicandum Euangelium atque alia; ac tandem propius ad rem accedens scriptor, paragraphum suum secundum sic incipit.

[5] [præter ultimam partem,] Hæc & plura, quæ sacra Scriptura docet, considerantes sancti Martyres, relinquentes tenebras infidelitatis, inducti & moniti, armis lucis statuerunt certamen animarum; spernentes jussa Principum, cum gaudio suscipientes pœnas corporum, soli ipsi Deo placere desiderantes; cujus imperio cuncta famulantur. Post hos præclari Pontifices atque Confessores, etsi non extrinsecus, tamen intrinsecus sine martyrio non fuerunt, crucifigentes membra sua cum vitiis & concupiscentiis. Sed quis explicare valet, quæ lingua aut quæ vox? quanti utriusque sexus fuerunt, qui sibi hoc bonum propositum non neglexerunt. E quibus unus (si fas mihi dicendum est) in Setinis finibus enituit, [quæ propius ducit ad miracula S. Lidani,] Lidanus nomine, natione superius enarrata: qui objectis humanæ miseriæ lasciviis, tulit crucem suam & secutus est Dominum: & ne aliquid sibi abominationis remanere videretur, eremum concupivit & festinanter adivit.

[6] Sed quæ & quanta miracula & virtutes per ejus merita in eadem conversatione mortalibus hominibus Dominus oftendere dignatus est, [ex relatione seniorum accepta.] non est nostræ facultatis sigillatim explicare. Tamen referentibus, post longi meatus a curricula, quibusdam senioribus, aliqua de multis, tunc temporis inopia scripturarum neglectis, humili stylo scribere conamur, licet præsumptuose videamur arripere, quod solummodo scientissimis atque peritissimis novimus esse concessum. Sed quis procul dubio non immemor illius, qui de durissimo saxo abundanter aquam producere jussit; & asinæ Balaam sessorem suum directo sermone alloqui præcepit; & sterilem anum fertilem reddidit; & qui quinque millia hominum, excepto femineo sexu seu infantulis, de quinque panibus & duobus piscibus satiavit; & multa alia in veteri vel novo testamento mirabilia patravit, quibus nullus sufficit ad memorandum: at illius misericordiæ non diffidens, quemque ductorem mecum habere confido, tanti viri propagandam memoriam, prout ipse Dominus dederit, humotenus pro divinis non recitabo?

[7] Igitur [ne] sine aliquo præsagio nomen ejus remanere videatur; quod a nobis æstimatur, prius ostendere satagimus. [Comparatio Lidani cum lucerna.] Lidanus namque, ut in sedulo b, pro lucerna ponitur, quæ apposita cera vel oleo lucem emittit poniturque supra candelabrum, ut ingredientibus & deambulantibus lumen ministretur: ita quoque B. Lidanus dum se in mundo vidisset infructuosum, assumpsit oleum misericordiæ & humilitatis, & induit se armatura Dei, fugiens obscuritatem cordium tenebrarum, lumen veritatis verbis & exemplis cunctis ostendere assidue non desistebat. Qui etiam in quodam Trisarcu c, in palustribus locis sito, distante a Setina urbe stadiis ferme triginta duobus, versus Antoniani montem, venerandæ virginis Cæciliæ basilicam construxit. In quo loco confusæ ranuncularum voces habitantium auribus aliquid impedimenti inferebant. [De ranis coaxantibus, silere jussis.] Quod intuens Dei famulus, confidens in nomine ipsius, qui spreto mundo tiro in militia S. Benedicti, beatissimi patris sui, se tota intentione commiserat, tenens baculum in manibus, percutiebat paludem, dicens, Date honorem Deo & tantam confusionem auditui nostro inferre nolite: quoniam de vocibus hominum magis credimus delectari Dominum, quam vestris. Ab illa autem die voces earum, in illo loco tam infestæ, non sunt auditæ: quod ibidem observari videtur usque in hodiernum diem.

[8] Quodam denique tempore erat quidam tribus annis vigiliis fatigatus ab infirmitate, qui nulla medicorum experientia corporis dormitionem acupere poterat; [Æger trium annorum vigiliis fatigatus,] quem parentes ejus, quorum auribus tanti viri fama personuerat, arrepto itinere ad eum quam festinanter perducunt. Qui etiam in supradicto cœnaculo triduo commorantes, ubi vidissent, quod nihil sanitatis ægroto contulerit, indignati cœperunt intra se dicere; ut quid tantam fatigationem huc veniendi passi sumus? Heu quid profuit nobis! sperabamus, ut exiret & imponeret, sibi manum, & facta oratione in nomine sanctæ Trinitatis eum sanitati restitueret. Quo audito Dei famulus a quibusdam cœnobitis, exivit & interrogavit eos. Illi autem omnia narrantes per ordinem, qualiter infirmus ille insomnitatem passus esset per tres annos. Quibus ipse Abbas consolatoria verba impendens, valde exhortabatur excusando, se non hujus meriti valere negotio (mos namque sanctorum Patrum, ut de se [non] præsumant, quod de Deo sentiunt.) Tunc illum manibus ante altare beatæ prædictæ virginis Cæciliæ deducere cœpit, [orante Sancto,] & ante illud prosterni præcepit: cumque vir Dei in oratione diutius immoraretur, obumbravit [infirmum] Dominus tanto sopore, ut a mane usque ad vesperum penitus evigilare nequivit.

[9] [in soporem incidit, ac plene curatur.] Videntes autem amici ejus, inclinasse jam diem, pulsantes, excitaverunt eum, dicentes: Surge, edicito nunc, quid tibi videtur; vigebit autem valetudo tua ulterius? At ipse increpare eos cœpit, quare hanc inquietudinem sibi facerent: nam cofitebatur se tantæ dulcedinis soporem atque suavem quietem cordis & corporis numquam percepisse. Surgens aurem projecit se ad pedes sanctissimi Patris Lidani, postulans, ut sibi habitum sanctæ religionis suæ condonaret. Ipsum autem renitens, ait: Non, fili; non licet homini, ut sacra Scriptura declarat, separare, quos Deus conjunxit, juxta Euangelicam doctrinam. Vade in pace tua & age solicite curam uxoris tuæ filiorumque tuorum. Ille autem talibus non acquiescens, composuit testamentum suum coram supradictis parentibus suis, præordinans substantiam suam, sicuti competebat ei, qui dives seculo ante fuerat; ab ipso prorsus beato Lidano noluit omnino recedere, donec meta sui corporis terminaretur & diem suum clauderet extremum.

[10] [Tres nequam, nuditatem suam mentientes,] Cum supradictus venerabilis Pater beatus Lidanus quadam die more solito in supradicto cœnobio pœnitentiam agendo laboraret; ecce tres pauperes, exuviis inter fruteta absconsis nudi; ut eos vestiret pietate solita, adveniunt, proclamantes: Misericordissime Pater, pauperes & nudi venimus ad te, ut compatiaris nobis viscere misericordiæ tuæ & quod aliis facere consuevisti, nobis nimis miseris obnixe postulamus ne deneges. [petunt a Lidano tegumentum;] Quos diligenter aspiciens venerandus Abbas, confortare eos cœpit ac consedentibus illis cibum potumque apponere præcepit convenientem. Præterea ipsis sumentibus necessaria corporis, almificus dispensator caute misit ad locum, quo per Spiritum sanctum noverat illos vestimenta sua occultasse & abscondidisse. Oblata ad se, [is, fraude divinitus cognita,] post ciborum refectionem, unicuique quod suum erat, largitus est. Qui pauperes & nudi, ac refecti assumptione ciborum, recepta humili benedictione ab eo abeuntes venerunt ad locum læti, reperire putantes præfata & absconsa primitus ipsorum vestimenta. [allatis ipsorum met vestibus, quas absconderant, eos induit.] Et cum ibidem nehil invenirent, subito contristati, se mutuo respicere cœperunt, ac iterum iterumque intuentes, agnoverunt vestimenta sua, atque mirabantur accepisse a quo sciebant ea se non commodavisse. Mox pœnitentia ducti, reversi sunt ad dispensatorem veritatis, confusis vultibus prostraverunt se ad terram ad pedes B. Lidani, veniam mendaciorum suorum exposcentes & misericorditer postulantes. Quos ut vidit, iterum cum gaudio suscepit, insuper & mellifluo documento cælestis verbi consolidavit, benedicensque eos dimisit abire d.

[11] Mulier quædam de Nimphano civitate, quæ consanguinitate B. Lidano conjuncta dicebatur, [Mulier infanti, nocte ad latus suum extincto,] dum quadam nocte suum infantem juxta se exstinctum seu mortuum reperisset, flens & ululans, mane facto ad venerabilem Lidanum abbatem pœnitendi causa festinare curabat. Mox Vir sanctus Spiritu sancto mente concepto intellexit, quod sua propinqua ad eum veniret; misit ei obviam, ne ulterius accedere præsumeret. Quæ cum nulla ratione vellet talibus præceptis pariter & dictis acquiescere, Vir sanctus per Spiritum sanctum hoc ipsum agnovit, & rursum misit contra eam, ne sibi & monasterio suo amplius appropinquaret; quoniam hujus judicii examen trutina episcoporum pendere affirmabat, non monachorum. Quibus etiam euntibus incredula mulier non est reversa, sed firmo gradu properans, dicebat: Moriar, an vivam, ad eum venire non destituam. Quam cum vidisset venerandus Pater & Abbas, increpando in hæc verba rupit: [vitam per Sanctum impetrat.] Hæc est superbia mulierum, quæ nesciunt verecundari. Illa autem suspicans ait: Mi Pater, ne dedignes peccatrici mulieri auxilium præstare. Quam verecundus Abbas, salutiferis admonitionibus instructam, remisit cum Dei benedictione: Vade, quod invenies filium tuum vivum. Ilico autem illa recedens, ac ferventer fidem gerens in Dei servum, statim cum applicuit ad Nimphanam civitatem ad domum suam, invenit filium suum infantulum, casu præmisso suffocatum, vivum precibus & orationibus Abbatis prædicti.

[12] Quam laudandus est Vir iste, in quo spiritus prophetiæ videtur habitare, [Nolenti condonare proximo suo] congruo tempore qui præsentia declarat, futura prænuntiat! Ecce alius Eliseus, ecce alius Elias, ecce alius Hieremias. Quoniam cum esset quidam, nomine Joannes Sanctus, de Setina civitate, qui cum quodam suo vicino, qui Benedictus Niger vocabatur, inimicitias & lites exercebat propter unum bovem, qui relictus in agro foris a pueris ipsius, devoratus extitit a lupis, de quo maximum placidum e habuerunt. Et dum in præfato loco ob hujus rei causam omnes pariter amici & vicini congregati essent, Joannes prædictus sumere vindictam personalem de Benedicto non desinebat. Ait igitur B. Lidanus ad eumdem Joannem: Obsecro, [prædicit S. Lidanus grave malum,] fili, dimitte illi, ut Deus dimittat tibi. Sic enim scriptum est per sacratissimam scripturam; Dimittite & dimittetur vobis. Et prorsus in oratione Dominica, Dimitte nobis debita nostra, sicut & nos dimittimus debitoribus nostris. Et forsan aliquid debes, quod tu dimissurus es f, & Deus demittet tibi propter hoc. Ille autem Joannes noluit consentire sacris admonitionibus B. Lidani, sed magis dicebat sibi; Si mihi præceperis, Pater sancte, me præcipitari de arcu isto, adimpleam, priusquam huic hoc dimittam. Quem Sanctus arguens & increpans prædixit ei, quæ ventura fuerant sibi in processu temporis in familiam suam: O fili, quam male loqueris! hoc unum scias, quoniam qui magis obedire disponit se diabolo, quam Deo; superveniet sibi tristitia & persecutio, quæ adeo ipsum inficiet; acsi singula totius mundi tua essent, & cum ictu magni doloris subito amitteres. Quod modico dilapso tempore secundum dictum Abbatis sibi indubitanter advenit, hoc scilicet ordine. [quod in morte filii ejus completur.] Cum igitur quadam nocte filius ejusdem Joannis, inobedientis Spiritui sancto & B. Lidano servo ipsius, nomine Marius, cum aliis bubulcis & pastoribus in custodiendo boves in agro staret juxta ignem, & ibidem accubuisset, ut mos est pastorum, subitaneo morbo percussus in ignem cecidit & mortuus extitit. Cujus strepitu socii expergefacti, ejecerunt illum de igne, quo ejecto combustio illa defecit.

[13] [Vinum, ab hospite in via absconditum,] Rursus quadam die, dum quidam pauper visendi causa cuperet ad supradictum Abbatem descendere, attulit secum vasculum unum plenum vino. Factum est dum appropinquaret illuc, & cognovisset multitudinem populorum ibidem adesse ad visitandum virum Dei propter multitudinem miraculorum suorum; dubitans ne sitisceret, abscondidit vasculum suum plenum vino, & vacuus ad Abbatem Dei virum pervenit. [doctus a Deo ubi esset;] Post multa vero colloquia ministerii divini, mensam requirunt piscium epularum: & deficiente vino vocavit pincernam suum & caute misit ad locum, quo per Spiritum sanctum sciebat esse vinarium vasculum, & jussit ipsum adduci ad eum. [jubet adferri in mensam.] Quo ducto, ex eo omnibus adstantibus potum porrigere præcepit. Ille autem frater, qui eum ibidem vasculum occultaverat, abiit, ut duceret illum ad Abbatem; sed ibidem nihil invenit; quod ipse Abbas miraculose fecerat auferri. Quo palificato, omnes unanimiter referre cœperunt gratias Deo, qui facit mirabilia in servis suis justis & sanctis, uti erat servus Dei Lidanus.

ANNOTATA.

a Legebatur, Longimatus.

b Sedulo. Non capio; nisi legendum sit, ut in Sedulio, poëta nempe Christiano. Tum vero nondum capio, quid etymologiæ aut derivationis sit inter voces Lidanus & lucerna. Si Lychdanus scriberetur, derivari fortasse posset, interposita syllaba, a græco Λύχνος, quod lucernam Latinis sonat. Sed hæc longe quæsita.

c Idem locus, qui supra num. 2, tres Arcus vocatur. Cogitari potest, pontem olim fuisse trium aut plurium arcuum, qui viam Appiam, per paludes ductam, illic loci commiserit. Ponte autem reliquo, voracitate temporum & aquæ destructo, tres tantum arcus, unde loco nomen, reliqui fuerint tempore Lidani: & duos hodiedum superesse, narrarunt mihi accolæ, atque in vicinia etiam videri rudera monasterii, inter quæ erecta stat crux alta; eoque cives Setinenses frequenter adeunt religionis aut voti causa.

d Simile exemplum habet S. Gregorius in Dialog. lib. 3, cap. 14, quod accidit S. Isaaco abbati, relatum a nobis tomo 1 April, pag. 26 num. 21.

e Imo Placitum, quod est lis, in consessu judicum agitata, ut decidatur.

f Intellige, quod tibi dimittendum est.

PARS III. AUCTORE JOANNE EP. SETINO.
Miracula post mortem ac translationem Sancti patrata Setiæ.

Simplex veritas, quanto simplicius, tanto decentius & dignius creditur nuntiari: cum omne simplex dignius suo composito judicetur. [Præfatio Auctoris.] Nec ergo divina miracula rhetoricis sunt coloranda commentis, quæ ab ipso, qui lux est & lucis auctor, suæ lucis fulgorem obtinere noscuntur; ne veritatis series circumlocutionis nubilo subducatur, & pallescat obducta; quæ sui tantum vigore contenta clarescit. Et certe supervacuis laborat impensis, qui solem certat facibus adjuvare. Quare & Salomon ait; Omnis enim sermo Dei ignitus, clypeus est sperantibus in se; ne addas quidquam verbis illius, ne arguaris ab ipso, inveniarisque mendax. [Prov. 30.] Ea propter quædam gloriosa miracula, quæ Dominus per dictum confessorem suum Lidanum post pium ejus obitum in ecclesia Setina agere dignatus est; ad memoriam scribere futurorum ipsa, non in verborum ornatu pomposo seu eorumdem diffusione prodiga, sed simplici ac brevi narratione, prout a multis fide dignis, qui tunc eorum oculata a sunt visione gavisi, fideliter recitata sunt, referre studebo. Ad quod licet videatur me ingerere imprudenter, utpote insufficiens & penitus imperitus; tamen, omnipotenti Deo & animæ conscientia teste, non præsumptionis temeritas, sed ipsius S. Lidani devotio ad hoc me compellit Joannem episcopum Setinum.

[15] Cum ergo divino judicio tota Setina civitas furentis ignis periclitaretur incendio, [Caput Sancti cum capsa sua lignea,] contigit cassam b ligneam, in qua conditum erat beatissimi Lidani caput, super altare ecclesiæ beatæ Mariæ Virginis remanere: & cum ipsa ecclesia totaliter cremaretur, ita quod nihil præter muros incombustos servaretur, ibidem Dominus, qui custodit omnia ossa Sanctorum suorum, [tota ecclesia incendio conflagrante,] ut vel unum ex eis minime conteratur, cassam ipsam, dum staret super altari majori dictæ ecclesiæ (& pannis ipsius altaris incombustis c,) sic ab ignis voragine servavit illæsam, acsi prope ignem numquam fuisset. Nos enim qui ejus tanto miraculo gloriamur, & roboramur exemplo, divinam humiliter misericordiam imploremus, ut per intercessionem sui beatissimi Lidani Confessoris, [in flammis illæsum servatur.] sicut ejus sacratissimas reliquias servavit intactas ab ipso igne; flammam in nobis vitiorum extinguat, ne, si superceciderit, præpediamur solem videre, & sic demum dejiciamur in ignem; & in miseriis minime subsistamus: sed spiret in nobis ignem, quem mittere venit in terram, voluitque ipsum vehementer accendi, ut ad ejus gaudia, ipsius misericordia præveniente & subsequente, pervenire possimus optata, qui in Sancti suis gloriosus existit in secula seculorum. Amen.

[16] Quædam pauper mulier, Caracosa nomine, de partibus Tusciæ oriunda, [Mulier toto corpore paralytica,] ad urbem Setiam veniens, & a Domino visitata, paralyticum morbum incurrit, & tamdiu ab ipso morbo miserabiliter est detenta, quod omnium fere membrorum suorum officio destituta est; in lecto ægritudinis suæ jacens infirma, adeo quod se movere non poterat, nequaquam & in ipso revolvi, nisi alii ipsam revolverent una cum linteamine, in quo jacebat. Miserator autem Dominus miseriam inopis & gemitum pauperis miseratus, volensque mirificare nihilominus Sanctum suum, causam ei hujusmodi recuperandæ præstitit sanitatis. Beatus siquidem Lidanus, ei apparens in somnis, dixit ad ipsam: Caracosa, si desideras hac qua ægritudine detineris, liberati; ad basilicam B. Mariæ Virginis Setinæ urbis, ubi meum corpus jacere dignoscitur, in die solennitatis meæ facias te deferri, sperans in Domino, qui sanat contritos corde & alligat contritiones eorum, [ipse] restituet te pristinæ sanitati. Cumque ipsa prout ei Sanctus dixerat, [infesto S. Lidani ad sepulcrum ejus delata,] se fecisset ad præfatam ecclesiam deferri, & coram altari, sub quo gloriosissimum corpus B. Lidani jacere nosciut tumultaum, deponi; & aliquantulum jacens ibidem, Dominum in lacrymis & suspiriis flagitabat, ut per intercessionem B. Lidani ipsam dignaretur misericorditer ab hac ægritudine liberare. Dominus autem, cujus miserationes sunt super omnia opera ejus, mirificians misericordias suas & qui salvos facit sperantes in se, ipsam sic est liberare dignatus, ut Sancti gloriam publicaret in terris, & illa de fide sua præmium reportaret optatum. [inspectante omni populo surgit sanata.] Nam dum ita penes omnium corporis virtutum actionibus publica & contracta squaleret, ab eo, qui erigit elisos & solvit compeditos, erecta, exsiliens per ecclesiam memoratam, turbis spectantibus, ambulabat: populus autem, qui ad ipsius Sancti festum solenne convenerat, tanto miraculo celebrari jucunditate congaudens, Domino, qui facit mirabilia solus laudes debitas, hymnis & canticis, eo die exultare non cessavit. Illa autem nomine Caracosa, sic sanata per B. Lidanum, pluribus annis vixisse refertur.

[17] [Mulier alia dæmoniaca,] Sed multum dissimile fuit illud, quod Dominus meritis & intercessionibus S. Lidani Confessoris, cuidam mulieri, nomine Agneti, de Setia, est dignatus. Nam cum hæc a dæmone vexaretur, credens per medicorum experientiam se posse curari vel mitigari suam quomodo libet passionem; fere omnia bona sua propter hoc derogavit eisdem, nec potuit aliquod inde remedium invenite, quod non est eis datum desuper, ut possint suo artificio dæmones effugare; cum non nisi in digito Dei spiritus ejiciantur immundi & potestates aereæ debellentur. [nocte festi ejus tota, ad sepulcrum persistens,] Hæc autem in die vigiliarum S. Lidani confessoris jam dicti, ad ecclesiam beatæ Mariæ Virginis Setinæ civitatis, ubi ejus corpus sanctissimum requiescit, adducta & per violentiam intromissa, tota nocte ibidem una cum copiosa hominum multitudine, eidem Sancto devote solennizantium, dicitur pernoctasse & fecisse moram ibi in crastinum, ejusdem videlicet diei festi, quod usque, Missarum solennibus celebratis, populus ad propria rectum iter arriperet redeundi. Factum est autem, quod illa somno suavissimo, præter ejus consuetudinem, aliquamdiu quiesceret soporata, ac postmodum evigilans stercore proprio fœdata turpiter invenitur: cujus horribilem & inauditum fœtorem vix erat qui posset aliquatenus sustinere. [sanatur, dæmone libera.] Quare firmiter credebatur quod dæmon B. Lidani virtute inde fugatus, per partes inferiores exiret. Ipsa vero Agnes firmiter asserebet, instanter fore se B. Lidani meritis a dæmonibus liberatam; & sic ad domum suam reversa, aliisque vestibus innovata, incolumis exultans in Domino, qui fecit misericordiam suam cum ipsa precibus B. Lidani, ad præfatam ecclesiam repediavit, Vesperas auditura; & sine aliqua corporis macula dicitur pluribus annis vixisse.

[18] Præterea cum mulier quædam de castro Sermineti nuptui traderetur, [Mulier tertia, omnibus sensibus destituta] statim quod a viro corrupta, florem suæ virginitatis amisit, ita tota diriguit, ut sensualitate plurimum disturbata, & diebus quam pluribus amissa loquela, nullo signo suam cuiquam innuere poterat voluntatem, nec intelligere alienam. Cumque appropinquante festo B. Lidani, consanguinei mulieris præfatæ, qui fama divulgante tot gloriosi Confessoris virtutes didicerant, [dicerent] ad eamdem, utrumne vellet ad ejus festum tam celebre convenire, sperans opem salutis ab ipso; illa capite prono affectuose innuit, quod volebat. Factum est autem, quod in corde contrito & spiritu humiliato, portans lapidem in collo, Setiam duceretur & præsentaretur, ubi corpus B. Lidani jacere noscebatur tumulatum in ecclesia Setinæ civitatis ante altare majus ipsius ecclesiæ. [similiter curatur.] Cumque ibidem aliquantulum expectaret expectans, ilico tam linguæ quam aliorum membrorum officium recuperavit amissum. Quæ exultans in Domino salutari suo ad propria incolumis cum consanguineis suis jucunda & sanata reversa est, recitans miracula B Lidani unicuique audire cum devotione volenti.

[19] Cum juvenis quidam, Petrus Saladinus nomine, [Juvenem, noctu in agro errantem, periculo mortis,] de Setina civitate quemdam suum bovem casu fortuito perderet, ac ipsum bovem noctis tempore de via in vias inquireret diligenter; adversarius noster diabolus, qui tamquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret, assumpta humana specie obviam se obtulit Petro juveni memorato: [a malo genio inferendæ,] qui gestiens illum nequiter perdere & delere de terra, impetum fecit in ipsum, mala ipsum passione pertrectans: quem utique perdidisset, nisi virtus Altissimi, qui prope est omnibus invocantibus eum, sibi tam misericorditer quam mirabiliter succurrisset. Nam cum in tanto periculo constitutus esset, ac B. Lidani nomine invocato, ipsum sibi assistere postulasset; statim sibi comparuit in habitu monachali, prout eo usus fuerat, antequam de mundo transiret; & sic illum de potestate sævientis eripuit inimici. Ille autem hostis confusus, [visibiliter appareus eripit S. Lidanus.] confestim evanuit, quod non habebat potestati resistere divinæ, cum a Deo sit omnis potestas vera. Beatus autem Lidanus, tamquam pius pater, juvenem ita perterritum animose confortans, prope mænia civitatis Setinæ eumdem reduxit.

[20] [esurientem cibo recreat, ac domum reducit;] At ille juvenis stupefactus & debilitatus plurimum, præ timore præmissorum, a beatissimo Lidano panem sibi petiit exhiberi. Qui panis offellam, non sicuti creditum humana manu confecti, sed panis Angelorum affectione paterna exhibuit. Quem cum accepisset, confortatus est. Sane cum vellet ab ipso discedere, dixit ad eum: Fili mi, vade in pace tua; Dominus defensor vitæ tuæ est, non oportet te ulterius trepidare. Juvenis autem inquit trepidans, ubi non erat causa timoris, dicens tremebundus ad eum; Noli me derelinquere, Pater sancte, quia adhuc periculum mihi restat in via. Ille autem inquit; Noli timere fili, ego tibi providebo socium opportunum, qui numquam te usque in domum tuam dimittet: & sic, expectato quodam revertente de agro, socium sibi dedit, qui usque in domum suam eum secure conduxit. Factum est autem, ut hic postmodum, [denique ex concepto timore in ægritudinem lapsum] utpote pusillanimus, tantum mentis stuporem incurreret, quod amissa loquela quasi semianimis jacebat, nec poterat suam passionem aliquatenus recitare. Postea vero aliquantulum excitatus, innuit, quod volebat ad ecclesiam beatæ Virginis, in qua corpus B. Lidani jacebat, deferri. Cumque allatus illuc fuisset, [ante tumbam suam persanat.] statim solutum est vinculum linguæ ejus; & prædicta omnia, quæ sibi acciderant, fideliter recitavit. Turba autem virorum & mulierum, tanto viso & audito miraculo, facto a beatissimo Lidano confessore, protectore, & defensore civitatis Setinæ, ejus magnificabant & glorificabant Dominum, qui visitavit taliter plebem suam in civitate prædicta. Deo gratias. Amen.

ANNOTATA.

a Oculata, sic mavelim legere, quam occulta, quod ponebatur.

b Cassa vox Italica, pro capsa.

c Incombustis. Si legas combustis, majorem emphasin & admirationem habebit miraculum; quando nempe ipsius quoque, in quo stabat sacrum caput, altaris panni fuerint combusti, capite ejusque capsa lignea salvis.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Lidanus von Antena

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Lidanus von Antena

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 27 - Iulii I., Antwerpen 1719 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.






Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.