Ökumenisches Heiligenlexikon

DE S. LUPIANO CONFESSORE.


Seculo IV

Notitia ex S. Gregorio Turonensi.

Lupianus Confessor in territorio Ratiatensi, apud Armoricos (S.)

J. B. S.

Hujus commentarioli materiam pridem digerere cœperat Joannes Bollandus, qui XVII Februarii Lupianum huc remiserat, pauculis collectis, quæ de Sancti memoria apud solum Gregorium Turonensem supersunt. [Natalis S. Lupiani,] In antiquis classicisque Martyrologiis plane ignotus est Lupianus, nisi hic aliis Wandelbertinis apographis præferendus sit codex noster pervetustus sub num. ✠ Ms. 120 A; in quo versiculus, alibi non repertus, quinto loco de Sanctis adjicitur: Tu meritis ipsas Lupiane celebriter ornas, pro quo in Spicilegio est: Salvius & sanctus Scaldi tum littora visit, ab aliis relatus XXVI Junii. Sintne hæc genuina Wandelberti verba, fugio quærere; certe neque apud Usuardum, neque in ullis Usuardinis auctariis natalis ejus ad hunc diem refertur, præterquam apud Hermanum Greven, in sua Sanctorum Usuardo additorum congerie scribentem: Lupiani Confessoris. Unde acceperit, difficilis est conjectura, nisi viderit Wandelbertum jam citato similem, vel magnum Adonit Ms., quod exstat in monasterio S. Laurentii, juxta Leodium, in quo habetur: Ipso die, Lupiani Confessoris. Nec plura reperit auctor Florarii Ms. Lupianum cum alio male connectens: Item sanctorum Lupiani & Theodulphi confessorum. Castellanus in Martyrologio suo Universali, paulo distinctius ex Gregorio Turonensi locutus est: In territorio Ratiatensi (payis de Rets) in Britannia (minori,) sancti Lupiani, qui obiit ipsa hebdommada, qua baptizatus est: nempe in albis, ut habet Gregorius; unde laudatus Castellanus ipsum in indice neophytum appellavit. Sitne hic verus obitus vel depositionis dies, quis divinet? Verosimilius existimo, arbitrarie selectum fuisse, ab eo qui primus Sanctum ex Turonensi Gregorio extraxit, ac Fastis inseruit.

[2] [in albis mortui,] Porro Gregorii verba de Gloria Confessorum cap. 54, hæc sunt: Infra ipsum Pictavorum terminum, qui adjacet civitati Namnet. id est in vico Ratiatensi, Lupianus quidam in albis transiens, requiescit. Hic fertur a beato Hilario Antistite, donum baptismatis suscepisse: sed mox, ut diximus, migravit a corpore. Cui a Deo bonorum omnium largitore, tanta est [dein claraculis.] gratia attributa, ut ad ejus sepulcrum cæcus visum, paralyticus gressum, mutus mereretur eloquium. Invocatur sanctus Lupianus in litaniis Pictonicis, quas illustrissimus Henricus Ludovicus Castanæus de la Rochepozay Pictavorum Episcopus concinnavit, qui & in notationibus citata Gregorii verba adducit, indicatque Ratiatensem vicum, nunc Rie dici, quem forte melius Castellanus supra vocavit payis de Retz. Verum cum Castanæus Lupiano diem nullum, ut plerisque aliis, assignet, satis insinuat, nullam ejus agi in ea diœcesi celebritatem; nisi fortasse ibi referendus sit ad XI Octobris, dum in prædictis notis ponitur post S. Genardum.

[3] Quæri potest, an ad Arvernos Lupiani nostri reliquiæ translatæ sint? [Isne translatus Claramontem.] Ita videntur indicare codices Usuardini Mss. Aquicinctinus, Burdegalensis, Cluniacensis, Altempsianus, Daveronensis, Caudiacenses & D. le Mare sign. C, ut vide in Auctariis Usuardinis XVII Februarii: ex editis Belinus, Galesinius, Wion, Ferrarius; una omnes phrasi: Claromonte, translatio sancti Lupiani Confessoris. Saussayus in Martyrol. Gall, eodem die, & rursus in Supplemento, iisdem utrobique verbis: Arvernis, translatio sancti Lupiani Confessoris. At Canisius ac Molanus, nulla facta mentione translationis: Claromonte, sancti Lupiani Confessoris. Verumtamen in Molano manifestus error est; cum enim per litteram R, se ex Belino descripsisse testetur, si textum corrumpere noluit, non potuit non addere vocem translatio. Ab omnibus differt Maurolycus: Claromonte, translatio sancti Lupiniani Confessoris. Idemne sit Lupianus, de quo S. Gregorius Turonensis, an alius, nihil est, unde definire certo possimus; nec his diutius inhærere, operæ pretium est. Apud Savaronem, in Catalogo Arvernicorum Sanctorum, nullus est Lupianus.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Lupianus

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Lupianus

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 27 - Iulii I., Antwerpen 1719 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.
Sie könnnen sich mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt:






Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.