Ökumenisches Heiligenlexikon

DE S. OUDOCEO EPISC. CONF.
LANDAVÆ IN ANGLIA.


Anno DLXIV

COMMENTARIUS PRÆVIUS
S. Oudocei natales, cultus sacer, sanctimonia, tempus vitæ ac mortis.

Oudoceus Episcopus Landavensis in Anglia (S.)

AUCTORE J. P.

Non est cur primævam Landavæ in Anglia nomenclationem hic altius repetam, aut descriptionem ejus in medium producam. Utrumque breviter præstitit Bollandus in Comment. prævio S. Teliai, die IX Feb. Parce admodum & jejune in rebus S. Oudocei seu Eudocei, [S. Oudocei] posteritati commendandis, antiquorum scriptorum laboravit industria. Vix quidquam de illo scriptum reperire mihi licuit præter fragmenta paucula, quæ breviter delibata, rem nostram utcumque elucidabunt. A stemmate ejus genealogico sumatur exordium.

[2] Quis S. Oudocei fuerit pater, quæ mater, qui & quot germani fratres, perspicue patet e Regesto Landavensi, [parentes ac fratres.] apud Usserium pag. 561, perquam antiquo, ubi legitur: Fuit vir Budic, filius Cybsdan, natus de Cornugallia, qui in Demeticam regionem tempore Aircol Laubir, regis ejusdem regni, venit cum sua classe, expulsus patria sua. Qui cum moraretur in patria, accepit sibi uxorem Anaumed nomine, filiam Ensic (mater autem illius Guenhaf, filia Linonui) de qua Anaumed nati sunt sibi Ismaël & Tyfei martyr jacens in Pennalum. Qui cum moraretur in patria, missis legatis ad eum de nativa sua regione Cornugallia, ut sine mora cum tota sua familia, & auxilio Britannorum, ad recipiendum regnum Armoricæ gentis veniret:

[3] Defuncto rege illorum, illum volebant recipere, natum de regali progenie. Facto ab illis consilio, uno ore, audita legatione & accepta, affectuose accepit uxorem suam prægnantem cum tota familia sua, & classe applicuit in patria, & regnavit per totam Armoricam terram, & in tempore suo tamdiu durantem usque ad Alpes. Et uxor ejus peperit filium nomine Oudoceum, quem post tempus maturitatis, misit ad studium litterarum, sicut promiserat S. Teliavo antea in Britannia, quod si filium haberet, illum Deo commendaret, sicut commendaverat ambos fratres suos, quos prædiximus.

[4] Sacros ei delatos fuisse honores, habemus e veterrimo, [Cultus sacer] atque inter Concilia Britannica edito Ms. Landaviensis Ecclesiæ, apud Spelmannum, tomo. 1 pag. 62 in isthæc verba: Post hæc Rex … veniam requisivit apud sanctum Oudoceum Landaviæ. In alia synodo Landavensi, ibid. pag. 63 leguntur sequentia: Insinuandum est, quod sanctus Oudoceus &c. Item: Deo, sanctis Teliavo, Dubritio, Oudoceo &c. Ibid. in synodo 3 pag. 64. Sanctus Oudoceus famosissimæ vitæ Episcopus Landaviæ transivit ad Dominum. Denique: Donavit Deo & SS. Dubritio, Teliau, & Oudoceo. Idem habemus e brevicula vita apud Capgravium, paulo post a nobis danda. Idem litteris prodidit Godwinus in libro, quem inscripsit de Episcopis Landavensibus, ubi quædam de S. Oudoceo nostro in compendium contraxit: ponitque eum loco inter episcopos Landavenses tertio, post Dubritium, qui primus fuit, & Teliaum, qui fuit secundus. Successit, inquit, illi [Teliao] Oudoceus, filius Budici, Britanniæ Armoricæ regis, & Anaumedæ, quæ fuit soror S. Teliai, antecessoris sui. Principis, procerum & universi populi consensu electus, consecratus est Doroberniæ (quæ nunc Cantuaria) ab archiepiscopo ibidem. Reversus inde, a rege Maurico, una cum regina, proceribus, clero & plebis numero ingenti excipitur, in occursum ejus prodeuntibus, & solenni processione eum in ecclesiam deducentibus. Multa statim privilegia sedi suæ a dicto rege impetravit, & mortuus, divis annumeratur.

[5] Martyrologium Anglicanum a Wilsono editum, festam S. Oudocei memoriam enuntiat in hæc verba, [& Martyrologiis Anglicanis.] quæ ex Anglico latine reddo: Eodem die Landavæ in Clamorganensi comitatu in Wallia, depositio S. Oudocei episcopi & confessoris, filii Budici, regis parvæ Britanniæ, qui profectus ad S. Teliaum, avunculum suum, tum temporis Landavensem episcopum, successit ipsi in sua functione, & ordinatus fuit tertius episcopus ejusdem sedis, ubi in omni sanctitate vitæ, beatam suam vitam finivit circa annum DC, & Landavæ sepultus est. Martyrologium Sarisburiense Anglicanum, excusum Londini anno 1525, auctore Richardo Whytfordo, cujus Ms apographum habemus, breve S. Oudocei elogium contexit, quod Latine sic sonat: Landavæ in Wallia, festum S. Oudoci Episcopi magnæ sanctitatis, & multorum miraculorum, inter quæ notabile est, quod cum deberet bibere, & deesset ipsi poculum, formaverit in formam poculi butyrum sibi appositum, & ex eo biberit, quod ita postmodum perseveravit, ut totum aureum appareret. Et etiamnum ita apparet, & ibidem reservatur uti sacræ reliquiæ &c. De hoc miraculo mentio fit in vita. Nota quoque publica Sancti nostri veneratio Ferrario est: In Anglia, inquit, S. Oudochi episcopi Landavensis.

[6] Ceterum eximiis sanctimoniæ doctrinæque dotibus coruscasse S. Oudoceum, [Sanctitas.] & proximo consanguinitatis vinculo attigisse S. Teliaum, utpote cujus fuerit ex sorore nepos, conficitur ex prædicto Regesto apud Usserium pag. 562: Et. S. Oudoceus, ait, [S. Teliai ex sorore nepos,] ab infantia cœpit ditari scientia & eloquentia, in tantum quod suos contemporaneous, & simul consocios excellebat moribus & sanctitate. Et post immensum tempus venit flava pestis per majorem Britanniam. Eaque occasione dicit prædictus auctor, adiisse S. Teliaum cum suis clericis & populo Cornugalliam, quæ postea vocata Cerniu-Budic, & ibi invenit nepotem suum Oudoceum, virum præclarum & mansuetum & utriusque legis peritum, ut candelam super candelabrum.

[7] Ad hæc, eumdem Oudoceum præfati S. Teliai discipulum, deinde in sacrarum infularum gestamine fuisse successorem, [ac discipulus.] ex jam sæpe memorato Regesto Landavensi concluditur pag. 560: Ad quem Teliaum convenerunt discipuli, qui fuerant B. Dubritii, Lunapejus, Gurmaët, Cynmur, Toulidauc, Luhil, Fidelis, Hismaël, Tyshei, Oudoceus & multi alii discipuli, ut eum moribus & doctrina imitarentur. Hæc de disciplina ejus sub B. Teliao. Proxima sanguinis inter utrumque conjunctio rursus comprobatur ex eodem Regesto pag. 562: Et post tempus suæ conversationis, inquit, S. Teliaus archiep. Landaviæ, ecclesiæ S. Petri Apostoli, rediit ad natale solum cum suo nepote illum comitante, qui tantum crevit in bonitate & scientia, quod sibi electione cleri & populi succedit in episcopatu Landavensis ecclesiæ.

[8] Quo seculo vixerit S. Oudoceus intelligi datur ex conciliis Britannicis apud prædictum Henricum Spelmannum, [Tempus vitæ] ubi perhibetur e veterrimo Ms. Landavensis ecclesiæ, synodus Landavensis circiter an. Domini DLX ab Oudoceo, tertio Landavensi episcopo convocata, qua Mauricus rex Clamorganiæ ob perfidam Cinetu interfectionem excommunicatur. Ibidem loci reperire est duas alias synodos Landavenses, sub præsidio laudati Præsulis convocatas. Alteram prægreditur ille titulus: Synodus alia Landavensis ab Oudoceo prædicto (tertio Landaviæ episcopo) ad Podum Carbani vallis conciliata in Morcanti regis absolutionem. Tertiæ titulus sequens præfigitur: Synodus tertia sub Oudoceo, tertio Landavensi episcopo, ab hostio Guy, usque ad hostium Tivi, Landaviæ congregata, qua Guidnert, in causa regni interficiens, excommunicatus est. Hæc e Spelmanno, qui Synods utriusque citat verba, in Conciliis Britannicis a se collectis & editis, quæ hic integra prolixe transcribere nihil attinet.

[9] [ac mortis] His positis manifeste eruitur non excessisse e vivis S. Oudoceum ante annum LX seculi VI, cum illo circiter anno episcopalem, ut diximus, jurisdictionem exercuerit, reges homicidas ac perfidos, excommunicationis vinculo innodarit; pœnitentibus ac resipiscentibus ventam, quam flagitabant, criminum indulserit, & in pristinam ecclesiæ communionem societatemque cooptarit. Imo vero necdum e vita migraverat biennio post dictum tempus, uti constat ex Synodo prima citata, in qua agebatur causa regis Maurici: Et remansit rex Mauricus cum tota regione sua spatio duorum annorum & eo amplius sub eadem excommunicatione. Post hæc Rex non potuit tam diu durantem excommunicationem tantam amplius sustinere, videns perditionem animæ suæ & damnationem regni, veniam requisivit apud S. Oudoceum Landaviæ, & effusis lacrymis cum inclinato capite, & coram tribus abbatibus, Oudoceus episcopus imposuit ei jugum pœnitentiæ ad modum qualitatis & quantitatis, commendans ei, ut tribus modis emendaret apud Deum & ecclesiam Landaviæ, videlicet jejunio, & oratione & eleemosynis.

[10] Jam vero e Synodo tertia Landavensi ibidem satis manifeste constat, [determinatur,] prædictum Præsulem obiisse anno post celebratam eamdem Synodum quarto, atque adeo, cum habita illa fuerit anno circiter 560, mortem obiisse S Oudoceum circa an. 564. Id quod sic ostendo assumptis sæpe dictæ Synodi verbis: Occidit Guidnerth fratrem suum Merchion .. & .. excommunicatus est a beato Oudoceo, & a Synodo congregata ab hostio Guy usque ad hostium Tivi Landaviæ, & ita remansit depositis crucibus ad terram, simul & cimbalis versis, tribus annis sub eadem excommunicatione, & ex toto, sine aliqua Christianorum communione. Finitis tribus annis requisivit veniam apud beatum Oudoceum …. Post hæc … quia nondum fecerat annum, quem promiserat in exulatu, neque finierat, noluit illum absolvere, sed potius in eadem fieret excommunicatione, non servato ab eo primo jugo pœnitentiæ. Manente eo in eadem prævaricatione & excommunicatione, ante finem anni S Oudoceus, famosissimæ vitæ episcopus, Landaviæ transivit ad Dominum. Cui successit Bertguinus &c.

[11] Ad tempus quod attinet, ab S. Oudoceo in episcopatu transactum; [& episcopatus.] Joannes Bollandus hæc ad præsens institutum in Comm. prævio S. Teliai, die IX Feb. Probabilius censemus, S. Teliaum paulo ante annum Christi DLX mortuum esse, idque ex iis, quæ deinceps dicentur de Maglocuni ætate, aliorumque dilucidius patebit. Harpsfeldius circa annum DXL floruisse scribit. Hieronymus Porterus, obiisse an. DLXIII. Cum itaque ex sententia Bollandi, probabilius e vita excesserit paulo ante annum Christi 560 S. Teliaus, S. Oudocei in episcopatu decessor, & nos jam jam probaverimus, obiisse S. Oudoceum circiter anno Christi 564, lectori facilis est determinatio temporis, quod in sacrarum infularum dignitate hic ultimus impendit, stante sententia Bollandiana de obitu S. Teliai jam exposito. Conficitur itaque ex dictis, anno circiter 560 S. Oudoceum pœnas, de quibus supra, inflixisse ecclesiasticas; post triennium exactum, utique 563, eas sustulisse; denique ante finem anni sequentis 564, e vita migrasse; quod intenderam probare.

[12] Non desunt qui existiment, S. Oudoceum serius vita excessisse, [Refutata opinio] nimirum sub initium seculi VII, eo præcipue nixi fundamento, quod consecratus dicatur ab archiepiscopo Doroberniæ, qui diversus ab S. Augustino Anglorum Apostolo intelligi non possit. [quæ putat Oudoceum] Jam vero cum ille anno primum DXCVI in Angliam venerit, ab eoque, prout auctores illi contendunt, sacris infulis initiatus S. Oudoceus sit, commodiorem temporis rationem ordinationi ejus assignare se haud posse opinantur. Sed contra faciunt ea, quæ produximus hactenus e conciliis Britannicis. Dein Budicum regem, S. Oudocei patrem, [usque ad initium] multo antiquiorem fuisse perhibent rerum Armoricarum scriptores, quam ut post annum tandem DC dictus S. Oudoceus ad episcopatum promotus, magnis ab anno mortis, quem nos supra fiximus, disjunctus temporis intervallis, vivere desierit. Qua de re consule Commentarium prævium ad vitam S. Teliai, qui S. Oudoceo, uti jam diximus, proxime in episcopatu Landavensi antecessit, Tomo 2 Februarii fol. 304 n. 9.

[13] Inveniet ibidem nonnullis interjectis lector eruditus, [seculi 7] ingeniosam Bollandi conjecturam, qua opinatur, S. Oudoceum non fuisse initiatum ab S. Augustino episcopo Dorovernensi seu Cantuarriensi, sed ab alio quodam antistite, Cantuariensi quidem, sed tunc ob tyrannidem Anglorum avitis sedibus expulso, exule & extorri, degente in Cambria, qui tametsi Dorovernensis esset episcopatus possessione expulsus, nihilo tamen secus pristinæ dignitatis recuperandi spem, [pervixisse.] una cum nomine constanter retinuerit. Verum non est mihi animus prolixius hisce immorari, præcipue cum & tractata sint, & videri possint alibi. Mirari subit nullam fieri de S. Oudoceo mentionem ab Alberto de Morlaix in libro de Sanctis Armoricis; cum tamen fuisse dicatur, & revera, uti supra retulimus, extiterit Budici Armoricæ regis filius. Paucula hæc, quæ de Sancto nostro sparsim apud scriptores reperi, lectori repræsentanda duxi. Dolendum, non exstare plura de dignissimo hoc Præsule relicta, & ad posteritatis memoriam transmissa monumenta, præter brevissimum vitæ, quod subdo, compendium.

VITA
AUCTORE INCERTO.
Ex legenda Sanctorum Angliæ apud Capgravium.

Oudoceus Episcopus Landavensis in Anglia (S.)

BHL Number: 6409

Sanctus Oudoceus Christi servus, ab infantia bonis & sanctis meritis deditus, jejuniis, [Visit liminæ Apostolorum;] vigiliis, & orationibus pro æterna mercede assiduus, liminibus B. Petri Apostoli visitatis, locum sancti David a adiit, & inde per ecclesiam S. b Theliai divertens, reliquias quasdam ibidem acquisitias secum sumpsit; [latrones ei infesti puniuntur.] cumque in itinere constitutus latronibus obviaret, & illi copiam thesauri eum habere sperantes, deprædari vellent, cæcitatem incurrerunt, & pœnitentes prece Oudocei oculorum visum receperunt. Cum autem sanctus Episcopus iter cum sociis ageret, mulieribus quibusdam butyrum lavantibus, aquam de vase sibi porrigi postulavit. Illæ vero ironice, nullum aliud vas nisi butyrum se habere, responderunt.

[2] [E butyro facit nolam auream.] Episcopus vero, accepto ab eis butyro, & formata, ad morem tintinnabuli, nola; inde potavit, & in tali forma remansit, aurea videlicet, in tantum quod videntibus apparet esse ex auro purissimo, & ab illo die in ecclesia Landavensi in miraculi testimonium conservatur. Rex quidam venando cum cervum insequeretur, & cervus ad pallium Sancti confugeret, [Regis erga eum munificentia.] rex cum venatoribus videns miraculum, veniam a servo Dei humiliter postulavit, & totum territorium ei concessit. Dimissa tandem vir Dei c pastorali cura, construxit monasterium juxta aquam, nomine d Weie; & congregata fratrum magna caterva, [Fit monachus;] in magna abstinentia & sanctitate vitæ, per multos annos vitam ducens, exempla virtutum & totius sanctimoniæ usque ad mortem fratribus ostendit. [moritur.] Migravit autem ad Christum sexto Nonas Julii.

ANNOTATA.

a An denotat auctor Pepediauc, Pembrochiensis comitatus promontorium, a Cambrobritannis Cantred Dewi, ab Anglis Saint Davids land appellatum, quod natus ibi fuerit S. David? An potius cathedram Menevensem, quæ a Davide prædicto, S. Davidis nomen accepit?

b Fuit is decessor S. Oudocei in episcopatu. Vide Commentarium prævium.

c Pugnant hæc adeo cum iis, quæ ex Synodo tertia Landavensi produximus, ut conciliari nequaquam possint.

d Fluvius, latine Vaga dictus, in orientali Monumethensis agri termino.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Oudoceus

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Oudoceus

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 27 - Iulii I., Antwerpen 1719 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.
Sie könnnen sich mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt:






Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.