Ökumenisches Heiligenlexikon

DE SANCTIS PROCESSO ET MARTINIANO
MARTYRIBUS ROMÆ


Seculo I.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Processus Martyr Romæ (S.)
Martinianus Martyr Romæ (S.)

AUCTORE J. B. S.

§ I. Antiquissimus Sanctorum cultus ex
Sacramentariis, Kalendariis & Martyrologiis.

Illustrem esse, imo illustrissimam in Sacramentario Gregorii, nec non in Kalendariis ab Allatio & Frontone editis, atque item apud antiquos Martyrologos omnes Sanctorum Processi & Martiniani hoc die memoriam, [Celeberrima est horum Sanctorum memoria] paucis notavi in observationibus ad Usuardum, quod hic paulo fusius ex ordine demonstrandum est. Monendos primum censeo lectores, horum Sanctorum cultus remotissimæ vetustati nequaquam vitio verti posse, quod in Kalendario Romano IV seculi, a Bucherio & Ruinartio edito, non reperiantur, ut objecit hypercriticus Gallus, cum illud paucissimos Sanctos complectatur. Nec Polemei Silvii tabulæ, in rebus Christianis parcissimæ, recte opponentur, multo minus Carthaginense Mabillonii Kalendarium, quod Romanos Martyres vix attingit. Illud certum est, rariores inveniri antiquos Sanctos, de quibus præclariora & vetustiora in ecclesiasticis fastis supersint monumenta, quam de nostris hisce duobus Processo & Martiniano, quos constantissima Ecclesiæ traditio, eos esse neutiquam dubitavit, qui sanctorum Apostolorum Petri & Pauli, carcere Mamertino detentorum, custodes fuere, ab ipsis ad fidem conversi, baptizati, & paulo post martyrii laurea donati, quidquid Acta a Mombritio & Surio edita & in obviis passionalibus manuscripta, rubiginis aliquid contraxisse videantur, ut paulo post examinabimus. Nunc singula eorum elogia recenseamus.

[2] In Sacramentario Gregoriano editionis Menardi ad VI Nonas Julii hac oratione, quæ hodieque in Breviario Rom. eadem est, [in vetustissimis Ecclesiæ monumentis] celebrantur: Deus qui nos sanctorum tuorum Processi & Martiniani confessionibus gloriosis circumdas & protegis, da nobis & eorum imitatione proficere & intercessione gaudere: cum altera, super oblata, & item altera, ad complendum. Kalendarium Romanum Frontonianum: Mense Julio, die II, Natale SS. Processi & Martiniani; cui plane consentit Allatianum, hoc solo discrimine, alibi a nobis indicato, quod postremum antiquo Romano modo numeret VI Nonas Julii. His succedant Martyrologia Hieronymiana apud Florentinium, in quorum antiquissimo Epternacensi seu Antverpiensi nitidius annuntiantur: Romæ, Processi, Martiniani; quam in aliis, ubi nomen Damasi confusionem parit, qua in tanta seculorum caligine, se extricare conatur Florentinius, ad salvandam aliorum codicum fidem, in quibus legitur: Romæ Damasi. Processi & Martiniani, vel, Damasi & militum duorum Processi & Martiniani; quemadmodum harum rerum curiosi in ejus annotationibus observare poterunt. Nobis id maxime placet, quod monet pag. 641, col. 2, his verbis:

[3] [Cœmeterium Damasi male in Hieronymianis expressum,] Videnda hic quæ diximus ad diem XXXI Maii de sanctis Processo & Martiniano, ubi eorumdem etiam memoria agitur, quæ forte alicujus solennis translationis aut basilicæ dedicationis est. Secundum Julii diem sanctis his Martyribus dicatum antiquitus fuisse, præter omnia Latinorum Martyrologia, docet Sacramentarium Gregorii &c. quibus ipso adjungit Kalendarium Hieronymianum perantiquum Lucense. Porro ad XXXI Maii sic disseruerat Florentinius, occasione Viæ Aureliæ ibidem signatæ: De Processo & Martiniano agit Romanum Martyrologium ad diem II Julii ex Beda, Usuardo & Adone, qua die Acta eorum apud Surium agonem complevisse docent, & in vetustiori nostro etiam Martyrologio eorum memoria reperitur, sicuti in Antverpiensi & Corbeiensi. Cum hic addatur via Aurelia, illic vero ex Adone adnotemus, in coemeterio Damasi, subiit dubitare, ne aliqua translatio in alterutro loco recolatur, deductis ex uno in alterum cœmeterium sacris corporibus. Sane tam in Actis apud Surium, quam in vetusto membranaceo passionali nostro, sepultos hos sanctos milites docetur via Aurelia, VI Nonas Julii. Hæc Florentinius.

[4] [uti & in Martyrologio Adonis.] Neque ab ea sententia deflectere ullo pacto licet, quidquid demum sit de cœmeterio Damasi, quod ex Romano parvo Rosweydi in Adonis Martyrologium profluxisse, recte ad Usuardum annotavimus. In Festivitatibus vero Apostolorum omnia idem Ado fidelius disposuit, uti mox patebit. Beda vel Florus, ut a Majoribus nostris editus est, nitide & breviter cum laudatis Kalendariis: Romæ, SS. Processi & Martiniani. At Romanum parvum Rosweydi offensionis lapidem ponit: In cœmeterio Damasi, Processi & Martiniani, ab Apostolis Petro & Paulo baptizatorum. Ex hoc Martyrologus Viennensis: Romæ, in cœmeterio Damasi, natalis sanctorum Processi & Martiniani, qui a beatis Apostolis Petro & Paulo baptizati & instructi sunt, quorum passio in Libello Apostolorum supra notata est. Utique, & ad propriam, haud dubie, Adonis mentem, qui in alio loco ducem suum Ravennæ repertum secutus fuerat; quem mirum est, ignorasse locum sepulturæ nostrorum Martyrum, nisi hic aliquid lateat, quod fateri debeamus nos ignorare. Refert itaque laudatus Ado, inter dictas Apostolorum festivitates ad VI Nonas Julii pag. 40, Actorum supra citatorum compendium, in hunc modum.

[5] [Vera Adonis sententia,] Natalis sanctorum Processi & Martiniani, qui cum essent Magistriani Melloprincipi, & viderent mirabilia, quæ faciebat per beatos Apostolos suos Petrum & Paulum Dominus Jesus Christus, mirari cœperunt. Erant tunc temporis beatissimi Apostoli traditi Paulino, sub custodia Mamurtini in monte Tarpeio, ubi de monte suis orationibus aquam manare fecerunt. Tunc sunt baptizati Processus & Martinianus a beato Petro Apostolo, & alii promiscui sexus numero XLVII. Quod cum nuntiatum esset Paulino, scilicet quod Processus & Martinianus Magistriani, Mellichristiani effecti essent, misit milites & tenuit eos, jussitque in custodiam retrudi. Sequenti die educti, cum constantissime Christum faterentur, jussit Paulinus, ut lapidibus os eorum contunderetur, sed illi gloriam in excelsis Deo dicebant. Allata est & tripoda, & supra eam Jovis aureus. Illi, cum viderent, risum facientes, exspuerunt in Jovem & in tripodam. Tunc jussi sunt in equuleo suspendi, & adtrahi nervis: & cædi fustibus, jussumque est, ut flammæ ponerentur circa latera eorum. Erat autem ibi matrona nobilissima nomine Lucina, quæ confortabat eos, dicens: Milites Christi, constantes estote, & nolite metuere pœnas, quæ ad tempus sunt. Iterum appensi in æquuleo, a militibus cæsi sunt scorpionibus; iterum retrusi in custodiam, ubi venerabilis femina Lucina ministrabat eis. Post triduum Paulinus arreptus a dæmonio exspiravit. Cæsareus præfectus hoc Neroni intimavit; cui Nero præcepit, dicens: Non tardentur, sed celerius extinguantur. Tunc educti foras muros urbis Romæ, in via, quæ Aurelia nuncupatur, gladio cæsi sunt. Corpora eorum beatissima Lucina collegit, & cum aromatibus pretiosis sepelivit in prædio suo in Arenario, juxta locum, ubi decollati sunt, sub die VI Nonas Julii.

[6] Hunc Adonis locum consuluit Usuardus, & ex eo brevius suum encomium nitide concinnavit: [& ex hoc Usuardi.] Romæ via Aurelia, Natalis sanctorum Processi & Martiniani, qui a beato Petro Apostolo baptizati, sub Nerone autem oris contusionem, equuleum, nervos, fustes, scorpiones perpessi, novissime gladio cæsi martyrio coronantur. Atque hinc patet, prope ad verbum desumptum esse Romani hodierni textum. Longiori phrasi, pro more, usus est Notkerus, ex eodem Adoniano fonte hauriens, quamvis in excuso mutilum esse adverterit editor Canisius. Rabanus Sanctorum Acta etiam præ oculis habuit, ita hoc die scribens: Romæ, Processi & Martiniani, qui temporibus Neronis imperatoris passi sunt. Nam dum in custodia B. Petrus & Paulus Apostoli, a Paulino præfecto servabantur, hi duo viri videntes mirabilia, quæ Apostoli Christi fecerunt, conversi sunt ad fidem Christi & a beato Petro Apostolo sunt baptizati. Hos quoque dum prædictus Paulinus a fide vera avertere voluisset, & non posset, licet multa tormenta eis fecisset, ad extremum gladio capita jussit amputari.

[7] Atque hæc ex Martyrologiis, quæ classica vocamus, [Ex recentioribus nihil desumitur.] tamquam antiquissima & probatissima, quamquam hinc inde a nævis quibusdam immunia non sint, quemadmodum hic patet in cœmeterio Damasi, perperam ex corruptis, ni fallor, Hieronymianis textibus accepto: neque enim, ut ante me notavit Florentinius, satis intelligi potest, quomodo sanctorum Processi & Martiniani memoria celebris esset in cœmeterio Damasi, seu sanctorum Marcelliani & Marci ad Catacumbas via Ardeatina, tanta viarum distantia, cum sanctorum Martyrum corpora ibi in proprio cœmeterio antiquitus quieverint, propriamque ecclesiam ibidem habuerint, ut ostendit Aringhus libro 2 Romæ subterraneæ cap. 14, ubi postquam in Lucinæ matronæ nobilissimæ laudes excurrit, sic de ejus crypta loquitur: Hanc porro cryptam seu cœmeterium via Aurelia, in suo agro tunc temporis pia femina ex struxit, cum Processus & Martinianus, pro Christo viriliter decertantes, ipsa potissimum exhortatrice, post agonem martyrio coronati sunt, uti ex Actis infra apertius intelligi dabitur. Martyrologia recentiora vel appellare negleximus, cum ex iis omnibus solidi nihil erui possit, quod ab antiquioribus traditum non sit. Jam alia perennis cultus monumenta expendamus.

§ II. Illustris sepultura, templa,
translationes, & perpetua celebritas.

[Prima Sanctorum ecclesia,] Pergimus cum Aringho, citato loco num. 3: Postmodum vero in præmemoratorum Christi Martyrum honorem erecta ibidem fuit ecclesia, in qua D. Gregorius homiliam habuit XXXII in Matth. cap. 16, ubi sanctissimus Pontifex quamplura miracula enarrat, quæ devote eamdem visitantibus, Dei munere obtigere, & quædam insuper ab iisdem Sanctis piissimæ cuidam matronæ grati animi indicia exhibita commemorat. Nos Gregorii verba postmodum referemus; sequamur hic Aringhum num. 4. Gregorius Papa tertius hanc eamdem ecclesiam instauravit, dum adhuc sacra eorumdem ibi corpora requiescerent, Anastasio teste in ipsius Gregorii gestis, ubi sic ait: Item tectum basilicæ sanctorum Processi & Martiniani a novo construxit, supposita pila fabricis fortissimis, post eorumdem Sanctorum veneranda corpora, ad firmamentum murorum basilicæ. Hæc Anastasii verba sunt: sic Aringhus prosequitur: Sacra postmodum eorumdem beatorum Martyrum corpora, a Paschali primo translata fuere in oratorium, quod ipse in Vaticana basilica, ut jam diximus, erexerat.

[9] Ad præfatam translationem, a Petro Manlio descriptam, monet idem Aringhus, [ex qua ad basilicam Vatic. translata corpora,] cœmeterium sanctorum Processi & Martiniani, a sancta quoque Agatha denominatum fuisse, cujus rei causa huc non spectat. Manlii narratio est: Hic beatissimus præsul Paschalis primus, detulit corpora sanctorum Processi & Martiniani Martyrum de cœmeterio S. Agathæ in ecclesiam beati Petri, in quorum honorem construxit oratorium summæ pulchritudinis, in quo satis honorifice corpora eorum recondidit concha porphyretica. Citatus hic Manlii textus notabiliter diversus est a nupera ejusdem Manlii editione, quam vide sis tom. 7 Junii pag. 40, num. 24. Sed hæc pluribus describuntur ab Anastasio in sancti Pontificis Paschalis vita, cujus textum subjicimus: Simili modo in eadem sacratissima beati Petri Apostoli ecclesia, juxta ingressum, qui ducit ad beatam Patronillam, oratorium summæ magnitudinis atque pulchritudinis decoranter construxit; & super columnas in quadrificio camerantes, musivo pulchrisque metallis decoravit: in quo & corpora beatissimorum Martyrum Processi & Martiniani ad honorem & gloriam omnipotentis Dei memorialiter honorificeque recondidit. In cujus absidam, imaginem pulcherrimam de argento exauratam, cum diversis historiis, inter marmorum constructiones ordinatas, infixit, quæ pensant libras sexaginta duas & semis; simulque & lilia de argento pens. libr. decem & septem & uncias duas.

[10] Nec non gabathas ex argento purissimo, numero septem, [ubi eis erectum oratorium miræ pulchritudinis;] pens. simul libras tredecim, semis & uncias duas. Imagines etiam de argento exauratas fecit in eodem venerabili loco, numero tres, unam Salvatoris Domini nostri Jesu Christi, & duas aliorum beatorum Martyrum Processi & Martiniani, pens. insimul libras triginta & sex. Nec non & aliam imaginem ex auro purissimo obtulit ad ornatum jam præfati oratorii, pens. libras tredecim & uncias tres. Simili modo canistra ex mundissimo argento, numero octo, pens. omnes libras tres & quadraginta. Pariterque & concham ad spongiam, pro nocturnis diligentiis, ibidem ex argento constituit, pens. libras septem & uncias novem. Imo & claves in modum crucis ex auro purissimo, seu gemmis mire decorationis, exornatas in eodem venerabili loco, merito decoravit, quæ pens. libras. …. Ubi etiam regularem ordinavit, quem laminis argenteis superinduxit, pens. libras viginti, super quem constituit arcus duos de argento, & gammadias quatuor, quæ simul pens. libras sexaginta. Propitiatorium etiam altaris ex laminis argenteis exornatum circumduxit, atque sacram confessionem ejus, interius exteriusque, regulis suis nobilissime circumstruxit, quæ simul pens. libras….. Et super altare eorumdem beatissimorum Martyrum vestes duas instituit, ex quibus unam de fundato cum cruce de chrysoclavo, & alteram de quadrapulo mirifice exornavit. Vela quoque majora de fundato, numero septem, cum periclysi de blattin circumsuta similiter decoravit. Quæ in his explicatione opus habent, illustrata sunt a Papebrochio, tomo 3 Maii pag. 395.

[11] Hæc sanctissimi Pontificis Paschalis I erga Sanctos nostros seculo IX, [sacris exuviis ibidem adhuc quiescentibus.] plusquam magnificam munificentiam tam gloriose demonstrant, ut superfluum videatur plura aliunde conquirere. Neque vero quidquam superaddunt Romani scriptores recentiores, quos inter Floravantes Martinellus Romæ sacræ pag. 386, sic paucis rem tractat: Sanctorum Processi & Martiniani basilica a Gregorio II (voluit dicere Gregorio III) instauratur. Citat Bibliothecarium. Hæc, inquit, fuisse creditur supra casale, quod dicitur sanctæ Agathæ, ubi eorumdem Sanctorum corpora requiescebant, prope nostram villam, ultra montem Marium. Funditus periit sub Urbano VIII, Petro Colangelo eam devastante, pro fabrica vineæ suæ. Nec præclariora exhibent alii. Severanus de VII Ecclesiis pag. 103 memorat sacrorum corporum translationem sub Paulo III; pag. vero 135 alteram sub Paulo V factam; de quibus cum abunde egerit noster Janningus in veteris Vaticanæ Basilicæ descriptione, tomo septimo Junii proxime edito inserta, aliaque jam edita sint tomo V Junii in Actis SS. Petri & Pauli pag. 434; non est opus rem illam hoc loco pluribus prosequi. Neque de sacrorum corporum, saltem potissimæ partis, Romæ existentia, dubitari posse video, quidquid Bucelinus in suo Sacrario Benedictino asserat: Horum sacratissima corpora in celeberrimo Fuldensi cœnobio asservari.

[12] At prætermitti nequaquam potest longævæ & igsignis Sanctorum nostrorum memoriæ æternum, [De miraculoso fonte in carcere Mamertino,] ut ita dicam, monumentum, quod in Mamertino carcere hodieque ostenditur, non semel a me visum & honoratum. Istud eleganter describit Eminentissimus Annalista ad annum LXVIII num. 24. Admiratione, inquit, digna res est, eumdem illic fontem in hanc usque diem perseverare, non tantum rerum ibi gestarum memoria nobilem, sed perenni illustrem miraculo, quippe positus in medio carceris, strati prægrandibus lapidibus Tiburtinis, sibi invicem inhærentibus, e perforato saxo altitudine cubitali tantummodo, & palmi unius vel circiter latitudine, sic aqua scaturit, ut nec foras exundet, nec quantumlibet hauriatur, umquam siccetur. Notissimum est ejus rei experimentum, dum certis anni diebus, quibus carcer ille religionis ergo invisitur totius Urbis concursu, & fideles inde hauriant aquam, & potent, & tamen fons indeficiens perseveret. Hic ille idem sons est, quem divina virtute e petra erupisse Acta testantur: At vero beatissimi Apostoli oraverunt in eadem custodia: cumque orassent; illico beatus Petrus Apostolus, facto signo crucis, in monte Tarpeio, in custodia Mamertini, eadem hora emanaverunt aquæ de monte. Tunc baptizati sunt beatus Processus & Martinianus &c.

[13] [& perseverante Sanctorum cultu.] Alia perseverantis apud Romanos Sanctorum nostrorum celebritatis argumenta profert Carolus Bartholomæus Piazza in Hemerologio ad hunc diem, quo, ex præfatis Actis relato eorum martyrio, ita prosequitur pag. 7: Eorum festum cum indulgentia plenaria fit in basilica Vaticana die sequenti, ad altare ipsorum nomini dicato, in centro magni brachii lateralis, ubi sacra corpora deposita sunt, estque una e septem aris principibus. A nobilissimo Capitulo & clero prædictæ basilicæ recitatur eo die in officio homilia S. Gregorii Papæ, dicta olim in ipsorum ecclesia extra portam Aureliam hoc ipso die. Posset hic opportunissime referri laudata jam non semel sanctissimi Pontificis homilia, at cum paulo longior sit, satius visum est, eam ex Surio Actis ipsis subnectere Ceterum præter solenniorem illam in augustissima Vaticana basilica sanctorum Processi & Martiniani festivitatem, concessa est etiam indulgentia plenaria ad S. Petri in carcere, Mamertino nempe illo, sanctorum Apostolorum Petri & Pauli, duorum nostrorum Martyrum, aliorumque plurimum custodia celeberrimo, hodie, ut ex Baronio diximus, in locum venerabilem commutato, teste eodem Piazza. Porro de eo carcere qui plura cupit, adeat Baronii dissertationem in notis ad Martyrologium XIV Martii. Atque hæc de antiquo & perenni Sanctorum cultu satis dicta sint, jam ad Acta propius accedamus.

§ III. Acta non satis sincera.

[Acta a recentioribus plane contempta,] De Actorum antiquitate, quod sciam, olim dubitavit nemo; habemus ipsa manuscripta in pluribus vetustis nostris passionalibus; edita sunt a Mombritio, Surio, Grassio & aliis, versanturque in omnium manibus, mutata hinc inde nonnihil phrasi, ut Surio aliisque familiare est, at servato ubique eodem rerum ordine, eadem ubique sententia. Laudavit ipsa Baronius ad annum LXVIII num. 24 in fine, tamquam eo fideliora, quo breviora, qui sane sinceritatis character ab omnibus eruditis agnosci solet, tum maxime; cum apertissimæ aliæ suppositionis notæ aliunde suspecta non reddunt. Nonnullas in sanctorum Processi & Martiniani Actis pridem observavit Papebrochius, at nemo tam apertas deprehenderat; donec Tillemontii & Bailleti censuras subierunt. Hic rotunde enuntiat, brevia quidem esse, sed nihil inde auctoritatis ipsis accedere: ille pluribus verbis, alieno quasi nomine, nihil mitius depromit, cum altero asserens, eo contentos nos esse oportere, quod de Sanctis nostris dixit Gregorius. Idem non obscure indicare visus est Ruinartius, ut reliquos taceam, quibus rigidior veterum Actorum critice, nescio quid habet, quod plerumque magis arrideat, ut pluribus demonstravit, qui eruditam criticorum crisin non ita pridem edidit Honoratus a S. Maria, ex ordine P P. Carmelitarum excalceatorum. Equidem fateor, prædicta Acta, a proconsularium aliorumque sinceriorum puritate longe deficere, at necdum video, cur tam crude rejicienda sint, dum aliunde aliquali excusationi locus non deest.

[15] Arguit 1 Tillemontius, terminos Magistriani & Melloprincipes, quibus vocibus utitur Ado, [non videntur tam crude resicienda,] utitur Surius, & in Actis Mss. passim reperiuntur: verum in Actis Mombritianis simpliciter vocantur Magistri principes & magistriani principes, in quo quid carpendum sit, ex infra indicandis intelliges. Arguit 2, Trinitatis nomen non esse in Ecclesia tam antiqui usus. Tempus ipse determinet, quo primum ea voce Ecclesia usa sit, ego cetera facile concordabo. Demum non placet ea militum expressio, qua baptismum postulantes, se siti periclitari ajunt. Atque ita contemptim cetera percurrere negligit, hæc in specimen sufficere dictitans. Sed bona ejus venia dictum sit, nisi occurrerent, quæ graviores difficultates pariunt, non tanti ejus argumenta crederem, ut propterea vel dubiam redderem Actorum, vetustate sua venerandorum, fidem. Magis displicet liber ille Christianorum accessus ad Mamertinum carcerem, ut morbi curarentur, & obsessi liberarentur a dæmoniis. Displicet, quod magistriani nostri, propria sua auctoritate liberos audeant dimittere Apostolos. Displicent carceris novem menses. Displicet quod Petrus dicatur obtulisse in carcere sacrificium. Quæ omnia tempori & loco non satis quadrare videntur; ut alia præteream non satis concinne digesta. Attamen hæc & alia, quæ scrupulosius examinari possent, id solum probant, quod ultro concedimus, non esse primigenia & sincera Acta aut a testibus oculatis, sed ex auditu, & multo fortasse post martyrium tempore scripta, imo verosimiliter interpolata, ut iis temporibus usuvenisse, eruditis notissimum est.

[16] Ad interpolationes aut additiones revocari potest tota Lucinæ matronæ exhortatricis historia, quam oppugnavit Papebrochius tomo V Junii pag. 533, [quamvis erroribus & interpolationibus fœdata sint.] unam dumtaxat agnoscens Lucinam, quæ non Neronis, sed Diocletiani tempore vixerit; quamvis interim non usque adeo indubitata sit, de unica Lucina opinio. Antiquitatem Actorum ibidem non-nihil suggillat laudatus Papebrochius num. 6, ex eo, quod Bedæ ignota fuerint. At certe cum Beda antiqua omnia Acta nec noverit nec recitet, & præterea valde pauca sint, quæ ipse Martyrologio suo inseruit, inde nihil Actis ipsis detrahi posse conjicio. Ceterum in eodem tomo pag. 433 num. 18, aliis argumentis ostendere nititur quam exiguæ fidei sint SS. Processi & Martiniani Acta, atque inidonea ad probandum, simul in eo carcere (Mamertino) Apostolos fuisse; simulque exivisse, vel ad fugam vel ad mortem. Habet hæc circumstantia difficultatis non parum: nihilominus magistri mei placita ita attemperari posse censeo, ut a nostris non magnopere discrepent. Ego, ut iterum repetam, certa esse & indubiæ fidei Acta minime pronuntio, imo satis imperite concinnata agnosco, sic tamen ut non plane rejicienda existimem.

[17] [Solvitur Neotericorum cavillus.] Illud equidem non patior, quod arrodunt critici nostri Tillemontius & Bailletus, utrum nempe, satis tuto dici possint sancti-Processus & Martinianus ad seculum primum pertinere, ducti testimonio impii cujusdam Tertullianistæ, qui in Prædestinato cap. 86, ita depingitur, tamquam tergiversator versutusque dæmon, ut plane mirer, talia in medium adduci posse a viris alioquin naris tam emunctæ. Audi argumentum: Ille, versutus dæmon, sibi collegium extra muros Urbis fabricavit; quod dum impetrasset a tyranno Maximo, sanctorum nostrorum exclusit locum, id est duorum fratrum Processi & Martiniani, dicens eos Phryges fuisse, & ideo hanc legem tenuisse, quam Tertullianus. Atque hoc ordine, per occasionem Martyrum Dei populum seducebat. Deo autem, Theodosio religioso Augusto dante victoriam, punitoque satellite Maximi, de cujus se Tertullianista potestate jactabat, statim fugit….. Martyrum vero suorum Deus excubias [an, exuvias] catholicæ festivitati restituit. Hinc, si superis placet, consequens volunt, non fuisse sub finem seculi IV receptam Romæ opinionem, quod Martyres nostri sub Nerone palmam consecuti fuerint. At facile respondetur, veteratorem illum, seductorem, versutumque dæmonem, splendide mentitum fuisse, dum Sanctos nostros suæ sectæ adscribere ausus est. Quid tandem subsistet, si frivolis hujusmodi ratiociniis concuti possit? Supersunt explicandi termini Magistriani & Melloprincipes; verum ne actum agam, videat curiosus lector, quæ olim erudite observavit Heribertus Rosweydus in notationibus ad Libellum de festivitatibus Apostolorum pag. 222 & 223. Nunc Acta ipsa exhibeo, prout a Surio edita sunt, cujus stylus, licet paulo correctior, nihil Actis, passim plane incorrectis, addere vel demere potest.

MARTYRIUM
Ut habetur in perantiquis Mss. codicibus apud Surium.

Processus Martyr Romæ (S.)
Martinianus Martyr Romæ (S.)

Ex Surio.

Tempore illo, quo Simon Magus intrinsecus a crepuit, [Multi a sanctis Apostolis conversi.] & impiissimus Nero tradidit beatissimos Apostolos Christi Petrum & Paulum Paulino viro clarissimo magisteriæ b potestatis, idem Paulinus mancipavit beatissimos Apostolos custodiæ Mamertini c: veniebantque ad eos multi Christiani infirmi, & curabantur eorum morbi, aliique a dæmoniis obsessi, liberabantur per orationes Apostolorum. Erant autem iisdem beatissimis Apostolis custodiendis deputati milites multi, inter quos erant duo magistriani d Melloprincipis, Processus & Martinianus. Qui cum viderent mirabilia, quæ faciebat per beatos Apostolos suos Dominus Jesus Christus, admirantes dixerunt eis: Viri venerabiles, non potestis ambigere, vestri jam oblitum esse Neronem, quandoquidem nonus e jam mensis agitur, quod estis in custodia. Rogamus itaque vos, ut eatis, quocumque voletis: tantum in ejus nomine, per quem facitis res admirandas, baptizetis nos. Dixerunt eis beatissimi Apostoli Petrus & Paulus: Si credere velitis toto corde & animo in nomen Trinitatis, vos ipsi quoque facere poteritis, quæ nos facere cognovistis. Hoc ubi audierunt, qui in custodia erant, omnes unanimiter clamabant: Donate nobis aquam, quia siti periclitamur. Eadem hora beatissimus Petrus Apostolus in ipsa custodia Mamertini dixit ad omnes: Credite in Deum Patrem omnipotentem, & in Dominum nostrum Jesum Christum filium ejus unigenitum, & Spiritum sanctum, & omnia ministrabuntur vobis.

[2] Tum omnes abjecerunt se ad pedes Apostolorum, rogantes ut baptismum ab eis perciperent. [baptizantur in carcere a S. Petro.] At vero beatissimi Apostoli oraverunt Deum, orationeque expleta, beatus Petrus in monte Tarpeio signum Crucis expressit in eadem custodia, atque eadem hora emanarunt aquæ e monte: baptizatique sunt beati Processus & Martinianus a beato Petro Apostolo. Hoc ut viderunt cuncti, qui erant in custodia, prostraverunt se ad pedes beati Petri Apostoli, & baptizati sunt promiscui sexus & diversæ ætatis numero quadraginta septem. Obtulit autem pro eis sacrificium laudis, & participes eos fecit corporis & sanguinis Domini nostri Jesu Christi. Deinde beati Processus & Martinianus dixerunt ad sanctos Christi Apostolos: Pergite, quo vultis. Oblitus enim vestri Nero, de vobis desperavit. Exeuntes ergo de custodia sancti Apostoli, per viam, quæ Appia nuncupatur, ad portam Appiam pervenerunt. Beatissimo autem Petro Apostolo, cujus pedem f attriverant compedes ferrei, cecidit fasciola apud sepem in via nova: cumque venisset ad portam Appiam, vidit Dominum Jesum Christum, eumque agnoscens, dixit illi: Domine, quo vadis g? Et Dominus: Romam, inquit, redeo, ut iterum crucifigar: tu autem Romam revertere, rediitque Petrus Romam mane, & milites tenuerunt eum. Nunciatum est autem Paulino viro clarissimo, magistro officii, Processum & Martinianum Christianos effectos esse. Misit ergo milites, comprehensosque jussit in custodiam retrudi. Alia die præcepit sibi eos exhiberi, adductisque ad conspectum suum, dixit: Sic stulti facti estis, ut deserentes deos & deas, quos invictissimi principes colunt, & antiquitas adorat, temeritate ducamini, militiæ vestræ privandi h ornamentis? Respondit Martinianus clara voce: Nos jam demum cœpimus habere sacramenta militiæ cælestis. Paulinus vir clarissimus dixit: Deponite amentiam pectoris vestri, & adorate deos immortales, quos ab incunabulis vestris venerati estis & coluistis, in quorum religione enutriti estis. Beati martyres una voce dixerunt: Nos Christiani facti sumus. Ait Paulinus vir clarissimus: Audite me commilitones mei, & facite quæ dico & estote amici mei & fruimini militia vestra, diisque omnipotentibus sacrificantes, vivite, & sitis præclari apud principes nostros. Responderunt ambo: Sufficiat, nos declarasse tibi, veros nos esse Christianos, & servos Dei & Domini nostri Jesu Christi, quem beatissimi Apostoli ejus Petrus & Paulus prædicaverunt.

[3] [Sistuntur coram judice Processus & Martinianus,] Paulinus vir clarissimus dixit: jam dixi vobis, & iterum repetens dico: obtemperate consilio meo, & vivite. Illi autem tacuerunt. Iterum atque iterum Paulinus eadem inculcans, cum videret nihil proficere, jussit lapidibus eorum ora contundi. Cumque diu cæderentur, clamabant ambo pariter, Gloria in excelsis Deo. Paulinus vir clarissimus dixit militibus suis: Proferte tripodam, ut sacrificent majestatibus. Beati martyres responderunt: Nos semel obtulimus nos ipsos Deo omnipotenti. Allata tripoda, Paulinus ait: Facite, quæ dico. Allatus est autem Jupiter aureus. Eo viso, riserunt sancti Martyres, & in tripodam atque Jovem coram Paulino expuerunt. Tunc Paulinus jussit eos in eculeo suspendi, & nervis attrahi, atque fustibus cædi. Illi autem alacri vultu lætantes dicebant: Gratias tibi agimus Domine Jesu Christe. Paulinus magister officii nimio furore incensus, jussit flammas ad eorum latera admoveri. At martyres clamabant: Benedictum nomen Domini nostri Jesu Christi, quem beatissimi Apostoli ejus Petrus & Paulus prædicaverunt.

[4] [& variis tormentis affecti,] Erat tum ibi matrona quædam nobilissima, Lucina nomine. Ea assistens eis, confirmabat eos his verbis: Constantes estote, milites Christi, & nolite metuere pœnas, quæ ad tempus sunt. Paulinus vero dixit ad eos: Quæ est hæc vestra amentia? At illi corroborati, irrisere tormenta. Jussit ergo Paulinus in eculeo suspensos scorpionibus castigari, adhibita voce præconis, ita dicentis: Præcepta principum contemnere nolite. Eadem hora Paulinus sinistro oculo orbatus est, ductusque pœnitentia, præ dolore exclamavit: O carmina artis magicæ, præcepitque eos deponi de eculeo, & diu maceratos, in Mamertini custodiam retrudi: iis autem sedulo ministrabat Lucina matrona venerabilis. Post triduum Paulinus subito a dæmone arreptus, expiravit. At filius ejus Pompinius vociferans ibat ad palatium: Moderatores, inquiens, & gubernatores Reipublicæ, subvenite, ut extinguantur arte magica imbuti. Audiens hoc Cæsarius i urbis præfectus, rem gestam indicavit Neroni Augusto, qui jussit sine mora illos interfici. Pompinius itaque filius Paulini, cœpit fortiter urgere Præfectum urbis Cæsarium. Tum præfectus tulit in eos sententiam: ejectique e custodia, & ducti extra muros urbis Romæ, via Aurelia capite cæsi sunt. [plectuntur capite.] Cum vidisset autem illos beatissima Lucina, cum familia sua sequebatur eos usque ad aquæductum, ubi etiam decollati sunt, & trunca eorum corpora relicta sunt canibus devoranda: quæ eadem sanctissima matrona collegit, & condivit preciosis aromatibus, sepelivitque in prædio suo in arenario juxta locum, ubi plexi sunt, sexto Nonas Julias via Aurelia: ubi etiam præstantur beneficia eorum usque in hodiernum diem k, regnante Domino Deo atque Salvatore nostro Jesu Christo.

ANNOTATA.

a Aliqua Mss. legunt intus, alia medius, omnia idem indicare volunt.

b Intelligendus, opinor, Magister officiorum; quæ autem fuerit ea magisteria dignitas vide apud Cangium.

c In aliis Mamurtini & Mamortini; verum hujusmodi minutiis, seu potius librariorum meris erroribus, scrupulosius notandis aut expendendis, ut dæmonibus pro dæmoniis &c. tempus terendum non video.

d De Magistrianis & Mello principibus, dixi, videndum Rosweydum, loco supertus citato: addo, consulendum etiam Longinum, officia illa explicantem. Ad marginem apposuerat Surius Aminelli pro Animelli, sed nec unum nec aliud quidquam significat.

e De novem mensibus captivitatis SS. Apostolorum, aliisque difficultatibus hic occurrentibus, dictum est supra in commentario prævio.

f Aliter atque aliter hæc leguntur in Mss. inter quæ unum habet: Tunc beatissimus Petrus, dum tibiam demolitan haberet de compede (in alio, de compedibus) ferri, cecidit ei fasciola apud sepem (hæc verba in aliis desunt) & sonuit in via nova. Intelligo fasciam cecidisse, qua vulneratam tibiam S. Petrus obligaverat.

g Exstat hodiedum sacellum ad portam Appiam, hujus rei memoria perpetua.

h Non satis apposite stylum hic correxit Surius: melius ferme in aliis legitur: Ut sequamini vana mandata vestra, & sacramenta militiæ vestræ amittatis.

i Si pro nomine proprio accipitur; in catalogo præfectorum Urbis, saltem prout exstat, non reperietur. Quid si adjectivum sit Cæsareus.

k Plura in his Actis displicent, atque hæc etiam formula ultima, non minima suppositionis nota.

De iisdem beatis Martyribus,
ex homilia
XXXII, in Euangelia,
beati Gregorii Papæ
.

Processus Martyr Romæ (S.)
Martinianus Martyr Romæ (S.)

AUCTORE J. B. S.

Ad sanctorum Martyrum (Processi & Martiniani) corpora consistimus, [Miracula ad eorum monumentum.] fratres mei. Numquid isti carnem suam in mortem darent, nisi eis certissime constitisset, esse vitam, pro qua mori debuissent? Ecce qui ita crediderunt, miraculis coruscant. Ad extincta namque eorum corpora viventes ægri veniunt, & sanantur: perjuri veniunt, & a dæmonio vexantur: dæmoniaci veniunt, & liberantur. Quomodo ergo illic vivunt, ubi vivunt, si in tot miraculis vivunt hic, ubi mortui sunt? Rem, fratres, dico brevem verbo, sed non parvam merito, quam religiosis quibusdam senioribus narrantibus agnovi. Gothorum tempore matrona quædam fuit valde religiosa, quæ ad horum martyrum (de Processo & Martiniano dicit) ecclesiam crebro veniebat. Quadam die, dum ex more ad orandum venisset, egrediens, duos stantes sub peregrino habitu monachos invenit, peregrinos credidit, [Peculiare in matrona.] dari eis aliquid eleemosynæ præcepit. Sed priusquam ejus erogator eis ad largiendum eleemosynam propinquasset, adstiterunt illi vicinius, & dixerunt: Tu nos modo visitas, nos te in die judicii requiremus, & quidquid possumus, præstabimus tibi. Quo dicto, ab oculis ejus ablati sunt. Territa illa, ad orandum rediit, seseque in lachrymis prolixius effudit: & facta est posthac tanto instantior in opere, quanto certior de promissione. Si autem juxta Pauli vocem, est fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium: nequaquam jam diximus, ut venturam vitam credatis: quia ecce ipsi, qui in illa vivunt, humanis obtutibus visibiliter præsentantur. Quod enim videri potest, melius dicitur sciri, quam credi. Venturam ergo vitam nos Dominus magis voluit scire, quam credere, qui eos, quos invisibiliter recipit, apud se vivere nobis etiam visibiliter ostendit. Hos ergo, fratres charissimi, in causa vestri examinis, quam cum districto judice habebitis, patronos facite, hos in die tanti terroris illius defensores adhibete. Certe si apud quemdam magnum judicem causa quælibet vestra esset die crastino ventilanda, totus hodiernus dies in cogitatione duceretur: patronum vestra fraternitas quæreret, magnisque precibus ageret, ut apud tantum judicem sibi defensor veniret. Ecce districtus judex læsus, venturus est: tanti illius Angelorumque concilii terror adhibetur: in illo conventu causa nostra discutitur, & tamen nos patronos modo non requirimus, quos tunc defensores habeamus. [Sancti Martyres rogari volunt, ut nobis subveniant.] Adsunt defensores nostri, sancti Martyres: rogari volunt, atque, ut ita dixerim, quærunt, ut quærantur. Hos ergo adjutores vestræ orationis quærite: hos protectores vestri reatus invenite: quia ne punire peccatores debeat, rogari vult & ipse, qui judicat. Unde etiam longo tempore comminatur iram, & tamen misericorditer expectat. Sic autem nos & misericordia ejus resoveat, ut nullo modo negligentes reddat: sic peccata nostra perturbent, ut mens in desperationem non proruat. Quia &, si præsumentes metuimus, & metuentes speramus, æternum regnum citius adepturi sumus per eum, qui vivit & regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia secula seculorum. Amen.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Processus und Martinianus

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Processus und Martinianus

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 27 - Iulii I., Antwerpen 1719 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.
Sie könnnen mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt: