Ökumenisches Heiligenlexikon

DE SANCTO ZELO MARTYRE
IN MESOPOTAMIA,
CUM SOCIIS SEX: ITEM DE S. ORIONE CUM SOCIIS OCTO, AC DE ALIIS CCLXIV.


Ex Martyrologio S. Hieronymi.

[Commentarius]

Zelus vel Zoëlus, Martyr in Mesopotamia (S.)
Alii VI Martyres in Mesopotamia.
Orion (S.)
Alii VIII
CCLXIV vel CCLXVIII Martyres (SS.)

J. B. S.

Jungo hic plures Martyrum manipulos, licet fortasse & tempore & patria & palæstra diversos, ne pluribus articulis idem ferme dicendum recurrat. Primus Zelus, vel ut Corbeiensis codex legit, Zoëlus, in omnibus Hieronymianis apographis apud Florentinium, [Variæ classes] distincte ponitur: In Mesopotamia. Socii sex æque clare exprimuntur in Lucensibus, Corbeiensi & Blumiano: In Mesopotamia, Zeli cum aliis sex. Vidimus supra antiquarium scriptorem codicis vetustissimi Epternacensis, male Zelum subjunxisse Martyribus Romanis: Item Romæ, Isici…… Victoris, Zeli cum aliis octo; in quo & nova occurrit hallucinatio, quod socii Orionis ad Zelum transferantur, & cum eo connectantur anonymi CCLXII; sic enim sequitur: Orionis & aliorum CCLXII. Longius aberrant Lucenses codices, qui prætermisso Orione & sociis, sic copulant omnia, ut & aliorum CCLXIV videantur Zelo & Mesopotamiæ adscribere. Melius porro distinguuntur in Corbeiensi, cujus hic est textus: In Mesopotamia, Zoëli cum aliis sex: Orion cum aliis octo & aliorum ducentorum sexaginta octo.

[2] Hæc, inquam, recte ibi quidem distincta sunt, numerus sociorum Zeli & Orionis bene expressus; [non ubique satis distinctæ.] at quis demum seligendus erit numerus plurium istorum anonymorum, qui ab omnibus diversimode refertur. Suppetiæ ab Hieronymianis minoribus peti nequeunt, nam unicum Barberinianum, quod de illis meminit præfationis Usuardinæ num. 36, & in Bedæ auctariis ad hunc diem, difficultatem potius auget, sic scribens: In Mesopotamia, Zeli cum aliis VI, Orionis cum aliis IX (non VIII ut legit Papebrochius) & aliorum CCLXXIV. Crediderim ego in numeris Romanis facile X additum fuisse, adeoque pro sexaginta irrepsisse septuaginta, unde & medium illum numerum CCLXIV in titulo plane servandum putavi. In Adonis appendice Rosweydina appositi sunt Zelus cum sociis sex, & Orion cum octo; at Notkerus tres illas turmas confudisse videtur, hac unica annuntiatione: In Mesopotamia, Zoëli cum aliis plurimis. Nihil est quod dictis superaddi possit, donec aliunde Acta eruantur, ad distinguendas classes.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Zoilus und Gefährten

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Zoilus und Gefährten

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 27 - Iulii I., Antwerpen 1719 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.






Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.