Ökumenisches Heiligenlexikon

DE S. ADALGISO SIVE ALGISO PRESBYTERO, IN THEORACIA PICARDIÆ REGIUNCULA.


SEC. VII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Circa cultum Corporis, & Acta parum sincera.

Adalgisus, Presbyter in Theorascia, Picardiæ regiuncula (S.)

F. B.

Monasterium S. Michaelis in Silva Theoracia, ad eam Picardiæ partem attinente, quæ inter Hannoniam Campaniamque procurrit; testibus Auberto Myræo in Fastis Belgicis, atque Molano in Natalibus Sanctorum Belgii, Ecclesiastico cultu veneratur hodie S. Adalgisum, aliis Algisum, Confessorem Presbyterum; cujus sacrum Corpus, [Translatio Reliquiarum ejus,] ad se relatum opera Eilberti Comitis Fundatoris sui, magno cum honore & religione susceperat, circa annum DCCCCLXX: ut habent Acta Translationis S. Eloquii danda 3 Decembris, ex antiquo Ms. Valciodorensis monasterii, circa annum MLXXX exarato: in quo sic legitur: Religiosus Comes (Eilbertus) venerabili Heresindi conjugi sue, denominatum a B. Forannano aperuit consilium, ut ipsa consors istius propositi solertia sua investigaret cum eo actionem, [facta sub an. 970,] quam suo conamine ad profectum utilitatis niteretur adducere: sua namque opera basilicæ B. Michaelis Archangeli memorabile Corpus B. Adalgisi Confessoris, paulo ante acquisierat, & ipsum in ea cum ingenti devotione & venerationis honorificentia reposuerat. Cum igitur Translatio S. Adalgisi ad monasterium S. Michaelis celebrata fuerit, paulo antequam Eilbertus Comes, de transferendo S. Eloquii Corpore, cepisset consilium, quod sub Valciodorensi Abbate S. Forannano perfecit; cumque is munus hoc auspicatus fuerit anno DCCCCLXIX, & ab hoc septem dumtaxat annis supervixerit Eilbertus (ut habent Acta S. Forannani XXX Aprilis illustrata;) oportet medio inter hæc tempore celebratam esse Translationem S. Eloquii, & paulo ante S. Adalgisi; adeoque circa annum, ut dixi, DCCCCLXX.

[2] At cur ante omnia de Reliquiis? cum quidquid ad earum, [confirmat antiquum cultum.] tum elevationem, tum translationem spectet; ultimo loco reponi soleat in hoc opere? Id eo consilio factum, ut de cultu antiquo constaret, priusquam ad Acta procederemus; existimo enim translationem hanc certißimum esse monumentum venerationis ab immemorabili tempore. Eodem multum conferret, quod ait Rayßius in Hierogazophylacio Belgico, [Brachium Maricolis.] brachium hujus Sancti inter Reliquias Maricolensis monasterii numerari: verum cum in catalogo manuscripto Reliquiarum istius monasterii (tam earum, quæ ibidem antiquitus fuerant asservatæ; quam aliarum, quibus hæc eadem ecclesia ab anno MDLXXXVI ad MDXC ornata fuit) non reperiam hunc sacrum thesaurum; cogor suspicari, habitas eas fuisse in veneratione non magna, aut hoc primum seculo huic monasterio donatas.

[3] Ex eo autem, quod prima Corporis Translatio facta sit ad ecclesiam Ordinis S. Benedicti, sitam in Galliæ & Belgii confiniis; principium sumpsisse existimo, ut nomen ejus in pluribus celebraretur Benedictinorum, Belgarum, Gallorumque Martyrologiis; Menardi imprimis, Dorganii & Wionis: [Memoria ejus in Martyrologiis,] quamvis in antiquis Ordinis ejusdem Breviariis nullam repererim hujus Sancti memoriam. Florarium Sanctorum nihil de eo habet, præter nomen & titulum Confessoris. Saussayus in Martyrologio Gallicano II Iunii, brevi S. Algisum ornat elogio; vero quidem, sed quod Sanctis pluribus posset applicari: In territorio, inquit, Laudunensi depositio B. Algisi, Presbyteri & Confessoris, divinæ gratiæ operibus & testificationibus clari. Magis proprium eidem dedit Balduinus Willotius, in Hagiologio Belgico Gallice edito, quod ex Molano aut Bucelino hausisse videtur, In monasterio S. Michaelis in Thierachia honoratur corpus S. Adalgisi, Presbyteri Hiberni, qui catechizabat & prædicabat circa Lætitiam. [Liësses] Sed cum sancti hujus festum differt in III diem Iunii contra reliquos Martyrologos, exerrasse potius eum crediderim, quam id justa quadam de causa fecisse erroremque suum intra annum correxisse. Longius abiit Camerarius in Menologio Scotico, memoriæ S. Aldagisi aßignans XX Januarii, idque citato Miræo: qui tamen (sicut ibi inter Prætermissos diximus) æque ac Molanus, agit de eo hac die Molani & Bucelini elogia in appendicem rejeci, cum lector judicium de Actis formaverit, ex quibus elogia fuere composita.

[4] Acta habemus ex Monasterio S. Foillani apud Rhodium, [Acta minus authentica] quæ Auctor (ut ipse asserit) ex Patrum scriptis & fideli seniorum relatione collegit. Quæ eadem in Betlemitano Canonicorum Regularium monasterio prope Lovanium vidisse se testatur Molanus. Sed cum varia in iis reperiantur, quæ totam historiam reddant minus credibilem, non facile adducar ut credam, illa Patrum scripta ipsius ætate multo antiquiora fuisse; & ipse satis manifeste indicat, usque ad suum tempus, Acta S. Algisi in unum non fuisse collecta. Quapropter suspicor, nihil ipsum habuisse præ oculis, quam Acta S. Fursei melioris notæ, & Bedam; in quibus de sociis quidem S. Fursei agitur, sed de S. Algiso mentio est nulla. Cum tamen hic passim tunc crederetur in eorum comitatu Gallias attigisse; credidit Collector ille, quæ de Hibernorum Sanctorum vita monastica, transituque in Gallias scripta erant; de S. Algiso quoque posse narrari. Cetera de fonte miraculoso, de extructa cellula, de accepto Corbicani Corpore, de S. Petro Apostolo in visione apparente, ex Patrum fideli relatione scripsit: sed non propterea omnino certa narravit. Porro Molanus ex præmemorata Vita suum hausit quod de hoc Sancto proponit Elogium; quo omnia fere complexus est, quæ ad historiæ seriem faciebant: ita ut reliqua exornandi ergo ab Auctore addita, omnibus sanctis Monachis facile possent adaptari. Quam ob causam judicaverat decessor noster P. Godefridus Henschenius, Vitam illa longiorem supprimendam, nihilque de hoc Sancto imprimendum præter Molani Epitomen. Verumtamen expedire mihi visum est, ut etiam de his Actis publice propositis, additisque (uti solemus) Annotationibus, [proponuntur judicio lectoris.] unicuique liberum relinquamus, quod placuerit judicare; ex eoque deducere, quam fidem Molanus & Bucelinus aliique eos secuti hic mereantur.

[5] [Acta S. Ettonis suspectæ fidei,] Exstant etiam Acta S. Ettonis Episcopi, in quibus mentio fit de S. Algiso, nihilo tamen majoris sunt auctoritatis, imo forsitan minoris; dum Auctor Sanctum hunc, quem ubique reperio unicum, dividit in duos; alterum Algisum, alterum Adelgisum & Aldegisum vocans, utrumque S. Fursæi socium aut fratrem: ita enim habet; Erant igitur tunc temporis septem fratres, [non recte S. Algisum in duos dividunt.] animo & fide in Christo concordes, licet de omnibus, non simus certi, utrum fuerint carnali nativitate germani (ut sincere, ita recte hoc inserruit) Foillanus Episcopus, & fratres ejus, Ultanus & Furseus, Eloquius & Algisus, Etto & Aldegisus. Et paulo infra, alio in monasterio Algisus, obiisse dicitur, in alio Aldegisus. Ego vero, ubi de uno laboramus satis, alterum quærendum non existimo, ut laboremus magis; præsertim cum scriptor hic, non alia ratione ad divisionem illam motus videatur, quam aliquali, apud varios Autores non antiquos, reperta nominis dißimilitudine.

ACTA SUSPECTA
Ex Manuscripto Monasterii S. Foillani prope Rodium.

Adalgisus, Presbyter in Theorascia, Picardiæ regiuncula (S.)

BHL Number: 0057

EX MSS.

PROLOGUS AUCTORIS.

[Ex seniorum narratione scribit Auctor.] Quæ de vita & virtutibus beatissimi & præcellentissimi Patris nostri Algisi Patrum in scriptis reperimus, & Patrum seniorum nostrorum fideli narratione comperimus, in unum redigere curavimus. In uno quidem ea quæ scripta erant, inconvenienter tamen dictata, corrigere volentes; in altero autem illa quæ scripta non erant, & a majoribus fideliter referebantur, litterarum apicibus tradere cupientes. Hoc autem quod fecimus, nemo deputet præsumptioni, quoniam non egimus hoc typo elationis, sed causa devotionis: non ut nos jactaremus aliquid esse, sed ne divina opera indecenter negligeremus, & negligenter oblivioni traderemus.

CAPUT I.
Nativitas, susceptum Sacerdotium, iter in Franciam,
Fons miraculose elicitus, locus extruendo monasterio inventus
.

[1] Magnifica omnipotentis Dei opera, quæ ad laudem sancti sui nominis, in Sanctis suis patrare voluit ipsius benigna potentia, [Laudandus Deus in Sanctis suis] fidelium devotio, saluti posterorum profutura, describere curavit; indignum ducens, non saltem vilibus paginis ea, quæ æterna sunt atque salubria, committere; cum mundi hujus amatores transitoria quæque & noxia operosis sculpturis studeant commendare. Etenim Sanctos suos præscia futurorum Dei sapientia ante mundi constitutionem sola elegit, & post mundi constitutionem suo quosque tempore sublimiter glorificavit. Quorum primi fuerunt Patriarchæ & Prophetæ, de quorum semine longe ante promissa benedictio omnibus gentibus collata est. Quos subsecutus est gloriosus Apostolorum chorus, qui Christum Dominum corporeis oculis intueri, & ei adhærere meruerunt: quem videre multi Reges & Prophetæ voluerunt, nec viderunt. Cum ipsis, & post ipsos, elevato jam Christo ad Patris dexteram, triumphatrix Martyrum turba, stolis albis candida, Agnum Dei sequi devotissime non recusavit, & pro ejus amore glorioso certamine usque ad mortem certare non dubitavit. Post quos ordo gloriosus Confessorum ecclesiam Dei, verbo prædicationis & exemplo piæ conversationis, sublimare laboravit: qui licet gladio humanæ persecutionis vitam non finierint præsentem, tamen seipsos Deo in ara cordis immolare jugiter studuerunt hostiam vivam, [inter quos S. Algisus eminet.] sanctam, Deo placentem. Inter quos, quasi sidus quoddam lucidissimum inter alia cæli sidera, beatissimus Confessor & Patronus noster Sanctus Algisius virtutum fulgore rutilabat, & lucis suæ radios ad effugandas de cordibus hominum peccati tenebras, mirabiliter emittebat.

[2] Hic de transmarinis partibus, de Hibernia scilicet, claris parentibus ortus, [In Hibernia natus claris parentibus,] laudabili vita in hoc mortali corpore laudabiliter conversatus, Christo Domino devota mente studuit adhærere. Parentes vero ipsius, pro sibi concesso cælitus pignore, pia vota Deo omnipotenti offerebant; orantes Deum, quatenus suæ proli conferret sensum & intellectum, ad serviendum sibi in perpetuum. Quem a pueritia litterarum studiis tradere decreverunt, ut gemina eruditus scientia, ad salutem audientium, de thesauro cordis sui valeret proferre nova & vetera. Quod per Dei gratiam efficaciter adeptus, Domino servire decrevit, cunctis vitæ suæ diebus. Eo tempore fulgebat præclarissimus & Deo amabilis vir a Furseus, insulæ Hibernensis Scottorum Episcopus, qui piis insistens actibus, [S. Furseose jungit,] sedulum Domino exhibere curabat officium. Qui soli Deo cupiens omnimode placere, socios secum ad serviendum Christo aggregavit, quos Deus omnipotens gloriosissimos sibi famulos, gratuita bonitate præelegit. Cum quibus beatissimus Algisus, & venerabiles fratres sui beatus b Etho & sanctus c Gobanus, pariterque, sanctus d Eloquius famulatum debitæ servitutis Deo solvebant: pleni sapientia, & Spiritu sancto, eruditi doctrina divinarum Scripturarum, parati reddere rationem omni petenti de ea, quæ in Deo erat, fide. Et vere beati viri isti, quos elegit Dominus in caritate non ficta, qui docti de lege divina, die ac nocte meditabantur in ipsa, quoniam voluntas eorum semper erat in ea.

[3] [& ab eodem Sacerdos ordinatur.] Cum igitur sic in Dei laudibus, una cum beato Præsule Furseo, venerabilis Pater Algisus, & fratres ejus, multique alii unanimiter perdurarent; adveniente opportuno tempore, supradictus Antistes eosdem Christi famulos cum Clericis Episcopatus sui convocavit, & cœpit eos hortari, præcipiens eis, & dicens: Fratres & filii mei dilectissimi, ite, & induite vestimenta vestra; & præcingite lumbos vestros, in virtute sancti Spiritus, & fide sanctæ Trinitatis; & præparate vosmetipsos ad sacros Ordines, & ad gradum Sacerdotalem e; ut mereamini benedictionem illius suscipere, qui vos redemit de æterna morte. Qui monitis ejus lubenti animo assensum præbentes, ab eodem beatissimo Præsule, sancto cooperante Spiritu, sacrorum Ordinum accipiunt consecrationem, pariterque corporis Christi vivificam participationem. His ergo rite secundum Ecclesiasticam consuetudinem expletis, ad propria reversi sunt, gratias Deo agentes. Sequenti ergo nocte, quæ erat Dominica, [Cælesti voce invitatus cum sociis,] cum singuli in stratu suo quiescerent, & circa sextam horam noctis vigilarent; tamquam in excessu mentis effecti, meruerunt simul audire vocem Domini dicentis, Venite ad me omnes, qui laboratis & onerati estis, & ego reficiam vos, super mensam meam regalem in regno meo. O vox lætitiæ & salutis! O vox exultationis & consolationis in tabernaculis Justorum! O vere beata istorum Sanctorum gloriosa devotio, que de corde puro, & conscientia bona procedens, jam paulatim dulcedinem æternorum gaudiorum degustabat; ut magis ac magis per fidem justificaretur, spe futurorum bonorum lætificaretur, donec tandem per caritatem, quæ numquam excidit, illic glorificaretur.

[4] [a S. Furseo veniam eundi Romam flagitat;] In crastinum ergo die Dominica, venerabilis Pater Algisus, cum germanis fratribus suis, beato scilicet Gobano & sancto Ethone, viroque Dei Eloquio, & aliis quamplurimis, beatissimum Antistitem Furseum festinanter adiit, licentiam eundi Romam a bono Pontifice requisivit, ut cum ipsius benedictione, ad limina Apostolorum Petri & Pauli & aliorum Sanctorum, piarum orationum munus valeret offerre. At venerandus Pontifex hec audiens, & de his, quæ in visione audierant, gratias agens; voti eorum atque peregrinationis esse comes pio affectu desiderans, beatissimo Algiso, fratribus ejus, & aliis, qui cum eo ad se venerant, hilari voce respondit: Certe absque me non dimittam vos illuc ire.

[5] Convocatis ergo beatus Antistes f Furseus germanis fratribus suis, S. Ultano & B. Foyllano, dixit ad eos: [eaque impetrata itinere se committens, una cum illis,] Fratres carissimi, vultis mecum Christum sequi? Qui respondentes, Domine, Pater, inquiunt, quocumque ieris, & nos tecum. Similiter beatissimus Confessor Algisus, convocans ad se venerabiles fratres suos, Ethonem Presbyterum, Eloquium quoque, & B. Gobanum, una cum filio g suo spirituali, quem a sacro fonte susceperat nomine Corbicano, simulque servum suum nomine Rodalgum, dixit ad eos: Carissimi, eamus & sequamur Christum, & offeramus illi nosmetipsos in holocaustum. Responderunt & dixerunt ei: Fiat nobis secundum tuam loquelam. O beatum virum, qui non solum sibi, sed etiam aliis prodesse studens, eos quos carnis propinquitate habebat affines, etiam in divinorum operum exercitatione habere volebat consortes. Acceperunt ergo simul benedictionem atque absolutionem a beato Antistite Furseo, [in Galliam navigat,] seipsosque Domino commendantes, & ipsi gratias agentes. Beatus quoque Furseus, accepta ab eis benedictione, Domino Deo auxiliante, venit cum eis in pace ad littora maris. Navim igitur ingressi, cum magna tranquillitate mare transierunt; sicque apud h Corbeiam, in territorio Ambianensi sitam, venerunt: ubi est ecclesia in honore B. Petri Apostolorum Principis satis honorifice constructa.

[6] Ubi cum magno honore suscepti, monasterium sunt ingressi; & ante altare beatissimi Petri solo prostrati, devota mente hanc orationem effuderunt: Oramus te, Domine Deus, Rex omnipotens, qui es, & qui eras, & qui venturus es; qui cum magna tranquillitate nos mare transire fecisti, per medios fluctus maris, [ubi ab invicem digressi prædicant.] & salvos atque incolumes usque huc nos venire fecisti; te, clementissime, deprecamur, ut deducere digneris unumquemque nostrum ad locum destinatum, quem nobis præparasti ab origine mundi. Amen. Hac oratione completa exurgentes cum lacrymis, & suspiria longa trahentes, de monasterio exierunt; & invicem se osculantes, in Christi nomine sunt separati: corpore quidem alter ab altero recedentes, sed tamen vinculo caritatis & fidei sibi indivisibiliter adhærentes. Qui per diversa Gallicæ provinciæ loca Dominum prædicantes, unusquisque ad locum sibi a Deo destinatum pervenit: ubi orationibus & vigiliis atque piis actibus singuli insistentes, usque ad finem vitæ Domino Deo devotissime famulari studuerunt.

[7] Beatissimus ergo Algisus, Domino Deo Omnipotenti seipsum attentius commendans, & vias ejus sibi notificari humiliter deposcens, [permittente Clodoveo Rege, locum exstruendo monasterio quærit Algisus,] Laudunum usque pervenit. Ubi a Rege Clodoveo honorifice susceptus, accepit ab eo licentiam providere condignum suæ habitationi locum, ubi cum sociis, qui eum sequebantur, Christo Domino libere posset pium exhibere famulatum. Cui beatus Algisus cordis sui secreta insinuans, egressus est ab eo, veniensque cum sociis suis, i Corbicano, viro scilicet Dei glorioso, & duobus servis suis, Rodaldo & Careberto, in quadam eremo silvæ Terascinæ, que Cellula vocabatur, juxta locum qui mons S. Juliani dicitur, super fluvium k Oysiæ fixit baculum suum in terra: statim meritis beatissimi viri ebullivit ibi fons magnus, qui usque l hodie locum irrigat, & multis ac diversis infirmitatibus prestat medicinam. Viso autem hoc miraculo, beatus Confessor Algisus, [& post elicitum miraculose fontem] gavisus est gaudio magno valde, laudans Deum & dicens; Domine gloria tibi. Moxque ibi advenerunt duo energumeni ad beatum virum, orantes ut in Christi nomine liberaret eos a dæmonio. Pro quibus dum in oratione se humiliter prostravisset, corde pio & mente devota Deum exorans, surrexit ab oratione, & imposuit ilis manus. Cumque fecisset signum Crucis super eos, statim Liberator omnium, precibus Sancti sui, liberavit eos a dæmonio. [energumenosque curatos;] Actum est autem hoc miraculum coram omnibus, & restituta est sanitas illis, ut noverint cuncti legentes, quod Dominus hoc signum pro beato viro ibi fecerit primum: longum est enim enarrare, quanta in partibus transmarinis per eum omnipotens Deus operari dignatus est miracula.

[8] [ductu Angelico invenit.] Recessit ergo vir Dei, & locum quemdam non longe a fonte adiit, ubi congruum sibi habitaculum invenit, & noctem illam in orationibus & vigiliis transegit. Illucescente die, eo nesciente, servi ejus abierunt in montem; & ibi silvam securibus cedentes, cœperunt viriliter laborare. Et ecce Angelus Domini in columbæ specie apparuit illis ibi laborantibus, portans in rostro ramum de silva cum foliis, ipsis cernentibus, ab eo loco, usque ad locum, qui eis a Deo fuerat prædestinatus. Ex tunc appellatus est locus iste Cellula m, ubi egregius & pius Confessor propriis manibus construxit ecclesiam. Recesserunt autem illi a monte, & persecuti sunt Angelum Domini usque ad supradictum locum, ubi suum Patronum orantem invenerunt, & Angelum Domini stantem juxta eum. Quem videntes servi ejus, nimio timore correpti sunt. Surrexit autem vir Dei ab oratione, & accepta securi cum servis suis cœpit laborare in eo loco, ubi Angelus frondes attulerat in ore. Sanctus igitur Algisus & supranominati servi ejus, beatus scilicet Corbicanus, pariterque Rodaldus & Carebertus, laudabant Dominum nostrum Jesum Christum, qui eis ostendere dignatus fuerat tam pretiosum & tam grande miraculum.

ANNOTATA F. B.

a 16 Ianuarii dedimus Acta S. Fursei, qui per Gallias Angliamque miraculis claruit, idem frater SS. Foillani & Ultani. Verum an Episcopus ille fuerit, merito dubitant aliqui; cum neque in Vita ejus, neque apud Bedam, ulla mentio fiat talis Ordinis suscepti. Quidam eum a S. Martino Papa ordinatum existimant, nulla ipsi certa aßignata diœcesi: adversantibus iis, qui asserunt, numquam illum ultra Galliam fuisse profectum, & Italiam ne vidisse quidem. Sane qua ratione persuasus S. Martinus Furseum Episcopum ordinasset, reversurum in Galliam, Angliam aut Hiberniam, quæ suis propriis non carebant Episcopis? In vita S. Mochœmoci seu Pulcherii Abbatis, 13 Martii numero 41, Furseus aliquis appellatur Episcopus; sed quis persuadebit de eodem esse sermonem? Colganus, in Appendice ad Acta S. Fursei cap. 5 in fine, dicit eum in vita S. Cronani a suo Synchrono Episcopum vocari: dedimus illam 28 Aprilis; sed auctoris Synchroni non est, quatuor aut quinque seculis post mortem Sancti composita. Concedamus nihilominus ei Episcopalem dignitatem, non alibi quam in ipsa Hibernia susceptam; eo quod ordinarie Abbates regionis illius tum temporis simul essent Episcopi. Nec tamen credo, quamvis illam habuerit, in Galliis usum Episcopali potestate: nisi forsitan ad ecclesiam sui monasterii consecrandam, suosque Monachos ordinandos; sicuti in Vita secunda numero 27 dicitur ecclesias ædificasse ac consecrasse; & hoc loco, Sacerdotii Ordinem S. Algiso aliisque contulisse. Itaque facile dabitur ratio, cur apud Hibernos scriptores videatur vocari Episcopus, quamvis apud Francos nulla de Episcopatu ejus reperiatur memoria.

b Colitur S. Etto Episcopus 10 Iulii, ad quem diem poterunt examinari, quæ de eo supersunt manuscripta.

c Celebratur festum S. Gobani 20 Iunii.

d S. Eloquius 3 Decembris referendus.

e Videntur uno die tres sacros Ordines simul suscepisse, sed hoc ignoscendum Hibernis.

f An S. Furseus Romam peregrinatus sit, dubium omnino manet, ut supra diximus: quamvis illa fortaßis intentione exierit Hibernia.

g Molanus existimat, filium spiritualem S. Gobani fuisse, sed potius id referendum est ad S. Algisum, ut dicitur num. 10.

h Difficile est Auctorem hoc loco ab anachronismo expedire: nodum proponamus. S. Algisus sub S. Fursei, disciplina in Hibernia egit, ut paulo ante dictum est; eoque ibidem relicto, cum sociis suis recta navigavit in Galliam: Furseus autem aliquanto post tempore transivit in Orientalium Anglorum provinciam, quo appulit regnante ibidem Sigeberto, ut testatur Beda; adeoque saltem ante annum 636: nam 638 Sigebertus obiit, & constructum ibidem monasterium facile duos annos insumpserit. Ex his consequens esset; S. Algisum ante annum 636 Galliam attigisse, quo S. Furseus attigit Angliam. Quomodo ergo Clodoveum II, ut dicitur num. 7, Lauduni invenisse potuit, ab eoque facultatem monasterii exstruendi accepisse? qui anno 638 primum regnare cœpit. Quomodo Corbeiense intravit monasterium? quod anno 657 primum fundatum est, Clotarii III regnantis anno 2? Tale enim ejusdem Regis de fundatione Corbeiæ exstat mandatum Tomo 1 conciliorum Galliæ, & apud le Cointe ad annum 657 num. 13. Clotharius Rex Francorum vir inluster. Ad mercedem nostram in Dei nomine credimus pertinere, quidquid pro animæ salute locis Sanctorum conferimus, ut perenniter proficiat, & gloriam Deo auxiliante habere mereamur. Igitur dum Nos & præcelsa genitrix nostra, Domna Baldechildis Regina, Monasterium in honore Sanctorum Petri & Pauli Apostolorum, & S. Stephani Proto-martyris, super fluvium Somna, in loco qui dicitur Corbeia, quem Guntlandus quondam possederat & ad fiscum nostrum pervenerat, ubi præest venerabilis vir Theodefridus Abba, pro æterni Numinis intuitu ædificari præcepimus, ut Monachi sub sancta Regula ibidem debeant conversari. Cognoscat strenuitas vestra &c. Opponet aliquis in hoc mandato. Regis Clotharii, non de exstruendo primum monasterio agi, sed de ejus confirmanda fundatione, reditibusque ampliandis; quod indicatur his verbis, ubi præest venerabilis vir Theodefridus Abba: non enim recte inchoari dicitur, cui Abbas jam tum præerat. Item præteritum ædificari præcepimus, videtur hoc indicare. Fateor verba hæc patiuntur aliquanto citius exstructum, aut inchoatum credi monasterium: non tamen adeo retrotrahi tempus primæ fundationis potest, ut ad annum 636 perveniatur; cum Theodefridus primus Abbas adhuc præesset, nec videatur Baldechildis Regina ad viginti annos distulisse monasterii a se exstructi confirmationem & dotationem. Neque ad Acta S. Ettonis prius citata confugiendum, ut nodus dissolvatur: nam ibi reperietur multo difficilior alius. Ignoscendum potius Auctori, bona fide, ut ab aliis audierat, scribenti.

i Novum hunc servum forte in itinere sibi adjunxerit, quod nomen Francicum reddit verosimile.

k Oysa, id est Oesia vel Æsia, (quem multi scriptores (sicut & hic num. 12) Isaram etiam nuncupant) fluvius Picardiæ, cujus Theorascia pars est: Mons autem S. Juliani, fons miraculosus & monasterium, ubi sita sint, aut fuerint, nemo propius aßignat, hoc Auctore.

l Cum adeo hic sincere scribat, neque hæc asserat tantum ex antiqua relatione; sed de fonte, suo tempore adhuc existente; fides ei habenda est, ut Auctori Synchrono: credendumque fontem miraculosum tunc exstitisse, qui paßim credebatur a S. Algiso elicitus. Ceterum frequens adeo in Hibernis Sanctis tale miraculum; præsertim ubi aqua, quotidiano usui necessaria, ad manum erat in ipso flumine; non tollit mihi omnem de ejus veritate formidinem; potuit etiam fieri, ut bona fides ex eo fonte in honorem Sancti bibentium, beneficia varia, etiam supernaturalia, impetraret.

m Id est, monasteriolum, quod quatuor aut quinque Eremitas capere posset: nam Cella antiquitus monasterium dicebatur; ut exempla paßim obvia probant.

CAPUT II.
S. Corbicanum remittit in Hiberniam,
mortui cadaver per mare recipit.
Romam peregrinatur: moritur
.

[9] Post non multum temporis relatio horum pervenit ad quosdam transmarinos; qui & ipsi gratias agentes de his quæ audierant, reliquerunt omnia quæ habebant, & simul cum sancto a Annano mare transierunt, ac Domino Deo ducente pervenerunt ad beatissimum Algisum in Cellulæ-locum. [S. Algisum accedunt novi socii ex Hibernia] Quos ut vidit vir Dei, cum ingenti gaudio omnipotenti Deo gratias agens, gratanter eos suscepit, & voce clara dixit: Ecce quam bonum & quam jucundum habitare fratres in unum. Et osculati sunt se invicem; & sic cum gratiarum actione sumpto cibo, illa nocte quieverunt in pace. Cumque dies crastina illuxisset, beatus Annanus & socii ejus, cum B. Algiso & servis ejus, cœperunt Deo auxiliante labori fortiter insistere.

[10] In tempore illo condidit ibi beatus Sacerdos Algisus basilicam, [qui illuc S. Corbicanū remittit] in honore B. Petri Apostoli & ceterorum Apostolorum, nec non & Sanctorum omnium. Qua peracta, vocavit beatissimum Corbicanum, suum in baptismate filium, dixitque ad eum: Fili carissime, Corbicane, expedit ut vadas in patriam meam trans mare, & indices patri meo & matri, fratribus & sororibus, quod tibi videtur de nobis. Te autem illis imperante, venumdetur portio mea, quæ ad me pertinet de rebus proprietatis meæ, & mittatur mihi per te. Hoc unum illis edicito, quia jam amplius me visuri non sunt, nisi huc venerint ad me. Te autem ad me revertente, scias tu me iturum Romam ad limina Apostolorum Petri & Pauli. Adhæc gloriosus b Martyr Dei Corbicanus respondit: Domine mi, etis mors evenerit mihi, quid erit de thesauro? Beatissimus Confessor Algisus dixit ad eum: Ecce, si tibi mors evenerit, indica patri meo & matri mee, ut thesaurum ponant juxta latus tuum, & te involvant linteamine cerato, & corpus tuum ponant in duabus cutibus animalium, & te consuant undique; deinde in mare ponant, & divinæ gubernationi te committant: confido enim in Domino, quod ipsius clementia te huc recto cursu reducet.

[11] Gloriosus vir Dei Corbicanus, dictis beatissimi Patris Algisi humiliter acquiescens, cum ipsius benedictione iter arripuit, [Hic cum thesauro rediens ad Algisum] & Deo ducente ad mare usque pervenit. Quod cum Christo opitulante pertransisset, venit ad parentes sanctissimi patris sui Algisi, ipsius mandata ad eos deferens. Qui super tali nuntio immensa lætitia repleti sunt, de filio suo carissimo tam piam & jucundam relationem audientes. Hoc autem quod de portione sua venumdanda eis mandaverat, benevole compleverunt; & pretium eorum, quæ vendiderant, B. Corbicano ad S. Algisum deferendum detulerunt. Cumque vir Dei Corbicanus ad Patrem suum cum thesauro suo jam disponeret regredi, vocibus corporis cœpit destitui. Sentiens ergo per spiritum vir sanctus mortem sibi vicinam adesse, [moritur,] vocavit ad se parentes B. Algisi: quibus, secundum quod a sancto Patre de morte sua in mandatis acceperat, retulit, & ut ita facerent ex parte ipsius imperavit; quod illi gratanter se facturos spoponderunt. Ingravescente ergo dolore, gloriosus vir Dei Corbicanus, longe a beatissimo Patre corpore positus, sed tamen fide & caritate semper proximus, ex hac luce subtractus est, beatarum cœtibus animarum gloriose a Christo in cælestibus sociatus. c

[12] Cujus venerabile corpus, secundum sanctissimi Patris mandatum linteamine cerato involutum est, [& cadaver ejus (ut mandatum fuerat)] & sic a parentibus B. Algisi in cutibus animalium, thesauro juxta latus ejus reposito, decenter (ut decebat) reconditum. Post hæc, ut sibi jussum fuerat, in mari illud posuerunt, divinæ custodiæ devotis precibus devotissimi viri membra commendantes. Ecce, inquam, dominator Domine, tibi soli derelictus est pauper Corbicanus, qui propter te sua omnia, quæ possidebat, reliquit; & te secutus, seipsum, ut tibi placeret, [mari commissum,] contempsit. Numquid tu, Domine, pupillo & peregrino non eris adjutor? De te enim confidens piissimus Algisus, sic fieri de eo mandavit, cum de tua potentia omnino non dubitavit. Venerabilis quoque filius ejus Corbicanus, non de se, sed de gratia tua, quam fideli famulo tuo Algiso contuleras, magnanimiter confisus est; cum ad mandatum Patris sui, corpus proprium tradi permisit undis marinis, non veritus allidi membra propria scopulis, vel absorberi abyssi profundis, sive conteri undarum procellis, vel transportari in locis peregrinis, aut vorari piscibus marinis, Credidit enim fidelis servus, fidem Patris sui apud te plurimum valere; & de tuo, non de suo, tam stupenda jubere. Voluit potentia tua, bone Jesu, in hoc facto fidelis famuli tui Algisi magnifice implere, quod fidelibus tuis dignatus es promittere; Qui credit, inquiens, in me, opera quæ ego facio, & ipse faciet, & majora horum faciet. [haud minori quam olim S. Petrus miraculo,] Etenim Petrum, dilectum tuum devotumque discipulum, super undas maris sicco vestigio ad te venire, adhuc in corpore viventem, potenter fecisti; & hujus gloriosi viri corpus, per tot maris pericula, per tot diversorum fluminum volumina, sine mortali remige ad Patrem suum adducere dignatus es. Magnum illud: majus istud. Plus enim fuit per longissima marinorum fluctuum spatia, per ignota diversarum regionum loca, per multimoda fluminum inferius defluentium curricula, ad partes superiores corpus exanime referre fidelis famuli; quam te præsentialiter jubente, solidum se mare præbuisse plantis devoti discipuli. Ut quid enim te dicente ad Petrum, Veni, ambigeret Petrus ad te venire? Cum te videret præsentem, te audiret jubentem, nil adversi timuit te præsente: etenim si timuit, non de te habuit, sed de se. Magnum ergo utrumque miraculum: utrumque tamen cui ascribendum est? Potentiæ tuæ, gloriæ tuæ. Sine te nihil potuit Petrus, nihil possit Algisus: apud te enim nihil impossibile, qui facis omnia possibilia credenti. Tu quoque, Domine, qui Jonam Prophetam, in ventre ceti a te servatum, tua potentia de abysso revocasti; ad Patrem Algisum corpus Corbicani reducere facile potuisti. Nam, sicut quidam ait,

--- Subditur omnis
Imperiis natura tuis, rituque soluto,
Transit in adversas, jussu dominante, figuras.

Angelis quippe tuis mandaveras de eo, ut corpori ejus ubique non deesset eorum custodia; & manus tua deduxit eum, & dextera tua tenuit eum, donec veniret recto cursu per Isaram fluvium, usque prope locum, ubi manebat beatissimus Sacerdos in Cellulæ-locum. Erant autem ibi pastores supra ripam fluminis, animalia sua in pratis pascentes: qui cum viderent sacrum corpus super aquam natando superiora petere, licet ignorarent quid esset; cœperunt magno conatu insistere, quatenus hoc quod videbant, valerent ad se attrahere: sed quanto magis hoc implere conabantur, tanto magis conatu suo frustrabantur: cum enim ex una fluminis parte illud apprehendere vellent, ad aliam ferebatur. Quo miraculo stupefacti, mirari cœperunt quid hoc esset.

[13] Interea nuntiantur hæc beatissimo Patri Algiso. Qui per Spiritum sanctum intelligens hoc esse corpus gloriosissimi Corbicani, ad locum quantocius properat. Qui ut super ripam fluminis advenit, statim, [cum Thesauro reddit per undas ad Algisum:] ac si ab eo vocatum fuisset, ad eum corpus beati viri se contulit. At beatus Sacerdos hæc videns, quantum in Domino exultaverit, quantas gratiarum actiones Domino nostro Jesu Christo reddiderit, lector facile poterit agnoscere, si magnitudinem facti tacita secum mente studuerit inspicere. Accepto ergo corpore sanctissimo, beatissimus Algisus Pater ad suum oratorium jussit deferri: & recepto thesauro, qui ad latus ejus positus fuerat, honorifice ibidem fecit sepeliri, in hymnis & confessionibus laudans clementiam Dei, qui tam grande miraculum in servo suo dignatus est operari.

[14] Post hæc beatissimus & Deo amabilis vir Algisus, sicut longe ante voverat, [qui Romam peregrinatus:] quodque in proposito habuerat, Romam perrexit, per totum iter Deum sibi invocans adjutorem, ut ipsius Deitati debitam digne posset persolvere servitutem. Qui Romam veniens ad Beati Petri basilicam, piis orationibus studuit excubare: & quod diu ardenter desideraverat, locum, ubi steterant pedes ejus crebris lacrymis irrigare. Fertur, quod dum idem vir Deo dilectissimus, in eadem basilica clementiam Dei, & B. Petri aliorumque Sanctorum sanctis interpellaret precibus; inter cetera orationum suarum vota, dari sibi Sanctorum pignora devota mente divinæ Majestati deposcebat, quæ secum deferre ad locum sibi a Deo delegatum cupiebat. Cui per visum B. d Petrus Apostolorum Princeps apparuit, & ea quæ petierat, Sanctorum scilicet pignora, detulit.

[15] Inter quæ pium de barba B. Jacobi Apostoli cum eidem sancto viro dedisset; Domine mi, inquit, Petre, modicum est quod mihi contulisti. Adhæc B. Petrus respondens, [Reliquias Sanctorum impetrat e S. Petro sibi apparente;] Quia tibi, inquit, hoc visum est modicum, non remanebit tibi totum: recipiensque B. Petrus pilum, rupit medium. Statim sanguis de pilo cœpit stillare: viso autem hoc B. Algisus medietatem pili gratanter recepit; & cum aliis Sanctorum reliquiis gaudens, & Deo gratias agens, recondidit. Peragratis ergo Sanctorum oratoriis, beatissimus Sacerdos Algisus, seseque Deo attentius commendans, ad locum proprium regredi disposuit.

[16] Rediens ergo Roma venerandus Dei amicus, itineris sui Deum comitem habens, Sanctorum meritis & orationibus fultus, laudabat & glorificabat Deum omnipotentem, [reversus asceticis vacat & aliorum saluti;] qui & desiderium suum clementer impleverat, quod ad Sanctorum Apostolorum limina orare diu concupierat. Cum ergo ad cellulam suam redisset, ibi cum discipulis suis in Dei laudibus usque ad finem vitæ permansit: Deum semper sitiens, mente sedula cælestibus inhærens, corpus castigans & servituti subjiciens, ne aliis prædicans ipse reprobaretur. Quanto desiderio Deum videre anhelabat, ipsius beatissima anima! quam ardenter satiari cupiebat æternæ beatitudinis gloria! qui ut Christo Jesu valeret magis placere, non solum sibi, sed & aliis curavit prodesse. Profuit sibi, cum omni custodia servans cor suum, vitam suam custodivit sine crimine; profuit aliis, cum doctrinæ spiritualis alimenta commissis sibi ovibus solerter studuit ministrare. Ut autem efficacius in cordibus auditorum proficeret ejus doctrina, quod monebat verbo, commendabat exemplo; & quod dicebat loquendo, demonstrabat vivendo; sciens & intelligens, quod doctrina est rectæ vitæ ornamentum, vita autem doctrinæ firmamentum. Idcirco prius curavit implere, quod postea debuit docere. Carnem suam mortificans cum vitiis & concupiscentiis, suggestionibus ad versantis inimici non consensit; voluptates & blandimenta hujus vitæ non dilexit; quoniam in his omnibus sibi requiem non quæsivit. Ubi requiescere vir beatus concupivit? In hereditate Domini, in monte sancto Dei. Ergone quod quæsivit, non invenit? Numquid mentiri potest, qui dixit, Quærite, & invenietis? Invenit utique sanctus Pater requiem cum Christo, quia quæsivit eum in toto corde suo; non pedibus de loco ad locum currendo, sed sermones ejus diligenter custodiendo, quibus fideles suos ipse Christus salubriter admonebat ita dicendo: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum: & iterum, Qui amat patrem aut matrem super me, non est me dignus: & alibi, Omnis qui reliquerit patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros, propter nomen meum, centuplum accipiet, & vitam æternam possidebit. [Mat. 16, 24 & Luc. 9, 23, Mat. 10, 37, Mat. 19, 29 & Mar. 10, 29]

[17] His studiose & sedula meditatione [attendens] beatissimus coheres Christi Algisus, [terrena pro cælestibus relinquens,] maluit parentum carnalium carere consortio, quam Jesu Christi non obedire imperio; maluit terrenæ habitationis contemnere patriam, quam tam beatæ promissionis, non acquirere gloriam. Ut ergo Christo expeditus deserviret egregius vir Algisus, domum, gentem, cum patria sprevit, de Dei gratia non diffisus. Quid ergo? Numquid vana facta spes ejus? Estne invalida manus tua, bone Jesu, quin quod promisisti impleas? Absit. Etenim si contempsit terrestria, adeptus est cælestia. Beata plane commutatio! Dedit lutum, ut possideret terram viventium: dedit plumbum, ut æternæ claritatis reciperet argentum: dedit stannum, ut divinæ sapientiæ mereretur aurum: dedit vile æramentum, ut æternarum ditaretur thesauris gemmarum. Sed cur in laudibus tanti viri hæc eum dicimus dimisisse, quæ divitibus hujus mundi satis vilia videntur esse? Aurum autem & argentum & gemmæ, hujus mundi amatoribus pretiosissima sunt. In hoc mundo tamen nihil pretiosum reputandum est, quia transitorium est. Quia vero in hac mortali vita auro & argento & gemmis nil pretiosius est, comparatione eorum quæ videntur, ea quæ corporaliter videri nequeunt insinuantur. Quidquid ergo beatus & Deo dilectus Sanctus iste mundi amatoribus pretiosissimum cernebat, ad comparationem futurorum bonorum vilissima reputabat. Reliquit ergo transitoria, ut assequi valeret æternaliter manentia: reliquit domum mortalem, ut cælestem ingrederetur Jerusalem; parentum suorum carissimos erga se affatus, pro Christi amore contempsit, ideo ad Patrem gloriæ gloriose coronandus ascendit: [ascendit ad gloriam.] cujus meritis & precibus ab eodem Patre mereamur adjuvari, qui nos remedit sanguine unigeniti Filii sui, cooperante gratia Spiritus sancti, cujus honor & imperium floret & permanet, in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA F. B.

a S. Annanus nec dum aliunde nobis innotuit.

b Martyr hic vocatur, non quia violenta morte obiit, multo minus pro fide; sed potius, quia moribus Christi fidem testatus est; & mortuus, Dei omnipotentiam, fluctibus & mari imperantem.

c Nullos quidem divinæ omnipotentiæ terminos pono: optarem tamen certiorem tanti miraculi testem; & donec talem repererimus, tantisper judicium suspendemus.

d Non abhorrent hæc figmentis similibus Hibernorum, præsertim quod de pilo dicitur; simile tamen quid legitur de S. Gregorio Magno, in Vita per Ioannem Diac. lib. 2 num. 42; ubi, pro Reliquiis S. Leonis, datum ejus brandeum, & cultello punctum sanguine fluxit, ad corrigendam quorumdam exiguam fidem, qui majoris notæ Reliquias speraverant.

APPENDIX F. B.
De S. Adalgisi elogiis, apud Molanum, Myræum, & Bucelinum:
& quid de illo per conjecturam credi possit?

Adalgisus, Presbyter in Theorascia, Picardiæ regiuncula (S.)

Auctore F. B.

[18] Habes hic fontem omnium, quotquot de hoc Sancto exstant Elogiorum; non usquequaque limpidum, sed fabulosis additamentis, velut cœno quodam, turbidum. Hinc primo profluxit, quod Molanus composuit, & ex eo postea mutuatus est Myræus. In Basilica S. Michaelis in Therascia silva, [Elogium ex Molano;] natalis S. Adalgisi Confessoris gloriosi. Fuit is Presbyter Hibernus, & fratrem habuit S. Ettonem, qui Lætiis ad Helpram quiescit. Ipse vero (ut in historia Ettonis posteritati proditum est) inter Isaram & Helpram Christum prædicabat. Acta S. Ettonis, de quibus iu Commentario Prævio, sic habent. Sanctus autem Eloquius, cum B. Algiso, in loco quodam habitaverunt ab hominibus remoto, intra Elpram fluvium & Isaram in Theracensi pago, usque dum excesserunt vita. Existimo ergo non aliam prædicationem hic intelligi, quam rudium, in vicinis agris & silvis degentium, instructionem. Helpra fluvius Hannoniæ, sæpius in Sanctorum gestis memoratus, brachium quoddam Sabis esse videtur. In suæ historiæ libro priore, inquit Molanus, describitur B. Fursei exemplo, cum aliis collegis, Corbeiam venisse, & inde divinitur distributis locis, Laudunum cum Corbicano viro glorioso, & servis ejus Rodaldo & Careberto, qui Angelico indicio cellulam construxerunt juxta montem S. Juliani, super fluvium Oisæ, ubi etiam S. Adalgisus fontem multorum medicinam ebullire fecit.

[19] Exierant autem cum eo, venerabiles Fratres ejus B. Etto, & S. Gobanus, Corbicani Pater spiritualis, pariterque S. Eloquius: e quibus Corbicanus, pro vendenda hereditate, in Hiberniam remissus est; eoque peracto reditum parans, pie obiit. Ipse nihilominus cum thesauro remitti voluit S. Adalgiso; unde ad eum cum thesauro per mare advectus est, inclusus cutibus animalium, & involutus linteamini cerato. Beatus vero Adalgisus, postquam e Roma Reliquias contulerat, & Sanctissima vita doctrinam suam firmaverat, cursum suum explevit, secunda die Junii. Eilbertus autem Comes, qui suis Walciodorensibus Eloquium dedit; is idem suæ fundationis monasterio, quod S. Michaelis dicitur in Therascia, Beati Adalgisi corpus acquisivit. Hactenus Molanus.

[20] Hunc secutus Bucelinus: In territorio, inquit, Laudunensi, depositio S. Algisi, Presbyteri & Confessoris. Fuit Algisus Hibernus natione, professione Monachus, regio ortus genere (Regium istud genus nescio quo testimonio probet) &, ut nonnulli volunt, [Item ex Bucelino,] Sanctorum Fursei & Foillani frater Germanus. (S. Fursei fratrem fuisse, falsum convincitur ex priori Vita, si qua illi fides.) Quibuscum orationis gratia ad limina Apostolorum Romæ invisens, inde cælitus admonitus in Galliam se contulit (limina Apostolorum, post ædificatam cellulam, solus invisisse dicitur in priori Vita.) Substitere apud Corbeiam primum, dehinc propagandæ fidei zelo, divisis inter se provinciis, in diversas demigrarunt. Adalgiso Laudunum cum confiniis obtigit, ubi monente Angelo, cellam struxit: & ex arida fontem prodigiose elicuit, cujus aquæ diversissimis postea morborum generibus medebantur. Fuit Adalgisus populorum inter Isaram & Helpram Apostolus, quos profligata idololatria ad fidem Christi & gremium sanctæ Matris Ecclesiæ perduxit: & æternis demum cumulatus meritis, ad præmia æternitatis concessit. Claruit anno DCL.

[21] Conferantur hæc duo inter se Elogia, iisdem ex fontibus hausta. Quoad res rerumque ordinem quanta diversitas! Ita fieri necesse est, [utrumque non satis accurate compositum.] ubi sine debita discußione, perlectis Sancti cujuspiam Actis, eorum compendium componitur, prout memoriæ inhæserit, & calamo celeriter scribentis effluxerit. Videmus autem, quam nihil certi de Sancto hoc, præter cultum ab immemorabili, haberi poßit; conjecturis igitur, dum alia deficiunt, tantisper indulgeamus.

[22] Ante omnia certum notißimumque est, seculo Christi septimo, plures Episcopos & Abbates, natione Hibernos, e patria sua in Gallias trajecisse: [Per conjecturam credi potest, Sanctis Hibernis in Galliam venientibus] de S. Ultano, constat ex Vita S. Gertrudis XVII Martii, a coævo conscripta; de S. Furseo, ex Beda XVI Ianuarii; de S. Forannano, ex Vita XXX Aprilis. Probant id etiam variorum monasteriorum fundationes, sub ejusmodi Sanctis Abbatibus aut Episcopis extructorum: quin, si alia deessent, ipsa Sanctorum quorumdam Acta, tribus quatuorve ut minimum seculis post mortem eorum conscripta, etsi non omni fide digna, quia tamen uniformiter hoc narrant, aliquod veræ historiæ detegunt indicium. Contigit autem iste tam frequens Hibernorum in Gallias transitus, vel propter crebra inter Regulos illarum regionum bella, per quæ in eorum patria, minus aptum præbebatur vitæ monasticæ otium; vel quod, cum usitata esset Hibernis ad limina Apostolorum peregrinatio, sæpe fieret, ut in itinere aut reditu, Deo ita disponente, locus idoneus exstruendo monasterio offerretur & acceptaretur; pro ingenio nationis, ad vitam peregre agendam proclivis.

[23] Sed inter tales Sanctos, natione Hibernos, numerare S. Adalgisum aut Algisum, [se adjunxisse Algisus,] non sinit nomen Francicum, non sinit silentium Bedæ aliorumque meliorum Auctorum, nusquam eum inter Fursei socios numerantium, dum de iis faciunt mentionem. Quapropter credibilius mihi fit, quod Sanctus ille, se B. Furseo, ejusque sociis in Galliam venientibus, adjunxerit, & in Latiniacensi monasterio vitam monasticam aliquamdiu duxerit; donec Sacerdotio initiatus ejusdem Fursei ministerio aut mandato, ad vitam solitariam aspirare cœpit. Impetrata igitur ab eo venia, cum uno alterove socio alium in solitudine locum requisiverit, talemque divino nutu repertum annis aliquot inhabitarit; usque dum peregrinationem Romanam susciperet ad visenda Apostolorum limina. [vitamque eremiticam duxisse,] Ubi etiam Sanctorum quorumdam sacras exuvias sibi comparare potuit; sive a S. Petro in visione apparente, seu potius ab ejus aliquo successore vivente, forsitan S. Martino Pontifice. Ita diximus XIII Maji in Commentariis de S. Servatio Tungrensi Episcopo, iterumque dicemus XXIX hujus, Clavem eam quæ in Trajectensi gazophylacio servatur, tamquam ipsi a S. Petro cælitus donata, earum unam videri, quas de sepulcro Apostolico Romani Pontifices consueverant, pro grandi munere, donare aut mittere, [usque ad mortem.] & ideo ejus formam exhibebimus. Ut ut est, potuit S. Algisus in reditu, etiam Corbeiensis monasterii initia sua præsentia exornasse, atque ita prioris adventus fingendi causam præbuisse. Post hæc ad cellulam suam reversus, plenus meritis abierit ad Dominum, currente adhuc Christianæ æræ seculo VII, puta sub annum DCLXX.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Adalgisus

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Adalgisus

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Iunii I., Antwerpen 1695 - zuletzt aktualisiert am 22.09.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.



Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.