Ökumenisches Heiligenlexikon

DE SANCTIS MONACHIS RUTHENIS AGAPITO ET DIONYSIO.


Ex gentis Synaxariis.

ANNO MXCV.

[Commentarius]

Agapitus, Monachus in Russia (S.)
Dionysius, Monachus in Russia (S.)

D. P.

Post editam anno MDCLXXX primam Maji nostri partem, cui Ephemerides Græco-moschas præmiseram, pro modulo tunc nostro explicatas; accepi Moscua litteras P. Georgii David, impigri nostræ Societatis operarii, [Accepta Kioviensis Synaxarii versione] rem Catholicam ibidem cum Collega procurantis, quibus sic a me petebat juvari in comparandis necessariis libris; ut omnem vicißim offerret operam circa istarum regionum Sanctos, eos præsertim, qui etiam a Rußis Romanam communionem profeßis suscipiuntur. Nihil poterat jucundius accidere mihi, jam pridem persuaso, sicut in Præfatione ad Ephemerides prædictas ostendi, Genti illi, ad Christianam fidem adductæ circa annum DCCCCXC, a Græcis quidem, sed tunc bene Catholicis, nihil obesse debere schisma diu post susceptum, quo minus proprii illius Sancti, ante illud mortui, a Catholicis quoque ut tales recipiantur. Misi ergo eidem exemplaria aliquot tabularum nostrarum, [quo etiam Moschi utuntur,] cum meis super illas Commentariis; & præter correctiones, quas optaveram (nec enim dubitabam, quin per ignorantiam linguæ hallucinatus aliquoties fuerim) accepi Latine redditum Sobornik, id est Synaxarium Ruthenorum, diœcesis Kijoviensis; continens non solum Sanctos, a Græcis acceptos; sed etiam Peczerienses, id est in Pieczary primario gentis prope Kioviam monasterio coli solitos.

[2] Anno deinde MDCLXXXIX Antverpiam venit nosque invisit Prænobilis D. Joannes Gabriel Baro de Sparwenfeld, pro Rege Sueciæ diu Moscuæ versatus, ac linguæ scientißimus, [ac veteri Menologio Slavo-Russico,] cujus etiam Dictionarium confecerat. Is patriæ historiæ causa directus in Hispaniam, nostrorumque Mss. eo spectantium inspectionem atque usum ad aliquot dies nactus, Menologium Slavo-Russicum, vetustißimæ impreßionis nobis reliquit; atque ex propriis Mss. dictavit alterum, quod ipsum se verbotenus transtulisse ajebat, facta cum variis variarum editionum exemplis, nec non cum Mss. codicibus collatione; præcipue autem ex eo, quod anno mundi VII ∞ CLXXXVII secundum Moschos, anno autem Christi, secundum nos MDCLXXIX Indictione II mense Augusto prodiit Moscuæ, sub magno Duce Theodoro Alexeide & Patriarcha Ioachim, adhuc vivente, cum istud Synaxarium seu Menologion nobis dictabatur. [alteriusque recentioris interpretatione,] His præsidiis ita comparatis additurus erat prælaudatus P. David prolixioris Synaxarii, pleniores Sanctorum Vitas continentis, versionem Latinam, nisi emigrare coactus fuisset, & cedere turbini qui nuper Imperium Moscoviticum concußit, relegata in monasterium Principissa Sophia, quæ pro duobus fratribus minorennibus Imperium administrabat. Placet interim, ad aliorum existimulandam diligentiam, qui possent ulteriores distinctioresque Sanctorum istorum notitias suppeditare; pauca hic proponere de prætitulatis duobus Monachis Sanctis.

[3] [innotescit nobis S. Agapitus,] Utriusque Iustini ex Græcorum Menæis memoriam; ad Kalendas Iunii, qui Moschis Tscherwets dicitur, in Menologio Sparwenfeldii, sequitur commemoratio sancti ac beati Agapiti, medici, non cupidi vindictæ Patschiurici, qui vixit anno MXCV, id est proxime ab inducta ad Ruthenos fide. Georgius David eumdem in suo Synaxario ponit, non primo, sed secundo post Iustinum loco, cum solo titulo Monachi Peczerienzis. Impressa utrique Iustino subjungunt solum Agapitum: in cujus elogio vereor ne vocabulum aliquod Ruthenicum, ad vindictam & mercedem significandam ambiguum, [inter primos a gentis conversione] qualis est in scripturis vox Retributio, Interpretem fefellerit, ut vindictæ non cupidum scriberet; quem præstitisset dicere non cupidum mercedis; hæc enim Sanctis Medicis paßim apud Græcos laus datur, quod gratis curarint; unde & Ἀνάργυροι, argentum non capientes, cognominantur SS. Cosmas & Damianus; & XIV Aprilis, ad Vitam priorem S. Lidwinæ Virginis Hollandæ num. 24 litt. c noto, Godefridum de Haga, medicum Alberti & Wilhelmi Ducum Bavariæ & Hollandiæ Comitum, cognominatum vulgo fuisse Sonder-dank, [cum titulo Monachi ac Medici:] id est Gratuitum. Nihil autem impedit eumdem simul & Monachum & Medicum fuisse; & talis in Actis Martyrum Sabaitarum XX Martii num. 63 invenitur Thomas quidam, expertissimus Medicus simul & religiosissimus Abbas. Quod Patschiurici titulum attinet, is an a monasterii nomine vel aliunde sit sumptus, alias discere ac docere potero.

[4] Post Agapitum Sparwenfeldio, sed Georgio David ante illum, [item Dionysius Thaumaturgus.] indicatur Memoria B. P. N. Dionysii Gluschinici, vel Hlustinensis, Thaumaturgi: de cujus ætate, virtutibus, miraculis, plura extare existimo, & aliquando obtinenda spero. Nunc nomen solum retulisse sit satis, in spem futuri temporis; idque occasione ejus cui adjunctus invenitur Agapiti, quem suæ ætas extra dubium ponit; similes post hac relaturus inter prætermissos, donec de eorum orthodoxia aliisque adjunctis plenior nobis adferatur instructio.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Agapitus und Dionysius

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Agapitus und Dionysius

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung

Unser Reise-Blog:
 
Reisen zu den Orten, an denen die
Heiligen lebten und verehrt werden.


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Iunii I., Antwerpen 1695 - zuletzt aktualisiert am 05.10.2019
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.

Sie könnnen mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt:


Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.