Ökumenisches Heiligenlexikon

DE SANCTO CAPRASIO, ABBATE MONASTERII LERINENSIS.


CIRCA CCCCXXX.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Veterum de eo testimonia aliæque memoriæ.

Caprasius, Abbas monasterii Lirinensis (S.)

G. H

[1] Sancto Caprasio testimonia illustria perhibent duo Auctores coævi, ambo Episcopi, ambo ob sanctitatem vitæ Cælitibus adscripti; [Laudatus a SS. Eucherio, & Sidonio Apollinari,] scilicet S. Eucherius, Lugdunensis, cujus verba infra in Actis num. 7. referuntur & S. Sidonius Apollinaris Episcopus Arvernorum, qui eodem cum S. Caprasio seculo vixit, sed aliquanto junior, & in suo Eucharistico ad Faustum Rejensem Episcopum, Lerinensis eremi laudes describens, ista canit:

Fratribus insinuans, quantos illa insula plana
Miserit in cælum montes, quæ sancta Caprasi
Vita senis, juvenisque Lupi, quæ gratia patrem
Mansit Honoratum. &c.

[2] [item a Reverentio Arelatensi] His duobus accedit is, qui Vitam S. Honorati, scripsit, quam dedimus, sicuti etiam hic allegatur, sub nomine S. Hilarii æque coævi Episcopi Arelatensis, ad diem xvj Ianuarii. Verum postea cognovimus, eam, non ab Hilario scriptam, sed ab aliquo juniore, verosimiliter Reverentio, si non Hilarii successore, certe vicinæ alicujus Sedis Episcopo; cujus verba placet inde huc accuratius transcribere, quam infra fiet num. 7 jam indicato. Exeunt, inquit Auctor iste, agens de peregrinatione S. Honorati, ejusque fratris S. Venantii; [Peregrinatur cum SS. Honorato & Venantio,] Exeunt de terra, & de domo, & de cognatione sua, & exemplo pari vere Abrahæ filii demonstrantur: Nequid tamen invenili ausu temere ab ipsis inceptum putaretur; assumunt senem perfectæ consummatæque gravitatis, quem semper in Christo Patrem computantes, Patrem nominabant, S. Caprasium; Angelica in terra adhuc conversatione degentem. Cujus quamquam Dilectio vestra nomen hactenus ignoraverit, & adhuc nesciat vitam, amicis eum suis Christus annumerat. Hunc, [& hoc mortuo] tamquam ordinatorem in Domino atque custodem suæ ætatis, assumunt, quos custodes sibi plurima juventus elegerat. Quæritur ergo peregrinationis latebra, fugitur fama virtutis. Ubicumque itur, ibi alia, velint nolint, fama pariebatur. Felices terræ & portus beati, quos cælestem patriam sitiens peregrinus illustrat. Alii Orientis oras, & quæcumque alia plena Sanctis loca, accipiendi exempli gratia, accedunt; hi quidquid adeunt, exemplis bonis suscitant. Spargitur ubique substantia, & in omni accessu eorum bonus Christi odor fragrat. Hæc S. Hilarius mortuus anno CCCCXLIX, id est annis nonemdecim post obitum S. Caprasii, si hujus decessus apte in Actis proferatur.

[3] Peracta peregrinatione, secesserunt Sancti Caprasius & Honoratus in insulam Lerinensem, [cum S. Honorato degit Lerini,] ubi S. Honoratus monasterium construxit, ab eoque etiamnum insula & monasterium S. Honorati appellatur. Sub hoc consenuit S. Caprasius; ac tandem circa annum CCCCXXX ex hac vita, [mortuus circa an. 430.] ad optata gaudia supernorum, transiisse traditur in ipsis Actis, quæ vel ex hac annorum Christi supputatione colligimus, non nisi septimo Christi seculo fuisse conscripta, Ea ex annoso codice ejusdem cœnobii Lerinensis a se descripta, [Acta 7 seculo scripta] vulgavit Vincentius Barralis Salernus Monachus Lerinensis, uti inde translata sunt ad editiones Surianas, unde ipsa hic addimus.

[4] [Memoria in Fastis, sacris,] Ibi dies obitus aßignatur hisce Kalendis, ad quas Sanctus celebratur apud Vsuardum, Adonem, Notkerum, aliosque recentiores, cum hodierno Martyrologio Romano his, fere ubique verbis: Ipso die, I Iunii, S. Caprasii, Abbatis monasterii Lerinensis. Petrus de Natalibus lib. undecimo Catalogi cap. 162 ista habet: Caprasius, Abbas monasterii Lerinensis, quievit in Christo Kalendis Junii. Trithemius lib. 3 de Viris illustribus Ordinis S. Benedicti cap. 179 eum ipsis ita adscribit: Caprasius, Abbas Lerinensis monasterii, vir maximæ humilitatis & mansuetudinis, regularis disciplinæ zelosus observator, [etiam Benedictinis, sed perperam.] magna sanctitatis suæ monumenta reliquit. Ejus gesta habentur, cujus festum agitur Kalendis Junij. Ad quæ a se relata Vincentius Barralis Salernus, non sine stomacho subjungit hæc verba: Vide quæso qua ratione illum sibi assumit in Ordinem divi Benedicti, cum Caprasius sanctus divum Benedictum præcesserit spatio centum fere annorum. Porro gesta ejus, quæ asserit haberi; aut non vidit, aut oscitanter legit.

[5] Idem Vincentius Barralis, parte secunda Chronologiæ Lerinensis, edidit Corollaria sanctarum Reliquiarum, in Lerinensi Ecclesia asservatarum: & pag. 185 primo loco, inter Reliquias Sanctorum Confessorum non Pontificum, collocat S. Caprasij Abbatis corpus, [Corpus Lerini.] quod etiam nunc istic in veneratione habetur. Reliquias ejus nonnullas in sua Lipsanographia recenset Collegium Societatis nostræ Monasterii Westphaliæ, sed quales aut quantas non exprimit.

VITA
Ex Ms. Lerinensi a Vicentio Barrali edita.

Caprasius, Abbas monasterii Lirinensis (S.)

BHL Number: 1559

A. AUDELAO MS.

[1] [Vitæ Sanctorum legentibus utiles.] Videmus quamplurimos homines, Gentilium libros studiose perlegere, fabulas poëtarum comœdiasque & carmina perscrutari: alios cernimus Ethnicorum gesta, quibus juxta hujus mundi stultitiam aliquid strenue gessisse cernuntur, curiose perquirere, tenacique memoria retinere: quosdam etiam perpendimus, talium perditorum hominum libentius historias allegare, quam Sanctorum doctrinas, virtutes & exempla referre: cum tamen Sanctorum vitam & merita recitando, quam maxima cunctis immineat utilitas, Nam in hoc (ut Propheta admonet) Dominum laudamus in Sanctis ejus, qui in illis semper mirabilis apparet; [Ps. 150, 1] insuper ejus propitiationis gratiam Sanctorum interventione promeremur; & eorum consideratione, virtutum nobis incitamenta præparamus. Omissis igitur stultorum hominum studiis, gloriosi Patris nostri Caprasii, cujus hodie festum colimus, virtutes ac merita ad memoriam revocemus.

[2] Fuit itaque B. Caprasius ingenuus ac spectabilis genere, [Caprasius post Philosophica studia,] sed, quod laudabilius est, virtute mentis excelsus, a primævo juventutis flore Philosophiæ artibus imbutus, miroque claruit ingenio. Sed tandem, divina præventus gratia, prudenter attendens, quia, juxta Apostoli dictum, Sapientia hujus mundi stultitia est apud Dum; [1 Cor. 3] &, quia scientia inflat, caritas autem ædificat; elegit potius stultus ab hominibus reputari, [humilitatem sectatur;] ut apud Deum sapiens mereretur haberi; illa secreta sapientiæ divinæ adipisci cupiens, quæ Pater cælestis abscondit a sapientibus & prudentibus; sed mira dignatione, parvulis id est humilibus & simplicibus, revelavit. Nec suo est desiderio fraudatus; nam pius & misericors Deus, qui tam salubre propositum cordi ejus inspiravit, gerendi gratiam & perficiendi virtutem ministravit.

[3] Beatus igitur Caprasius, verus Christi discipulus, mundanam illam relinquens Philosophiam, Euangelicam aggressus est disciplinam. Inprimis possessiones, & quæcunque in hoc seculo habere poterat, amore Christi contemnere, pauperibusque distribuere disposuit. Euangelicam ergo, [opes omnes distribuit inpauperes:] illis expeditus, aggreditur paupertatem; onusque mundanæ solicitudinis deponit, & juxta Apostoli doctrinam, quæ retro sunt obliviscens, ad ea quæ anteriora sunt se extendit. [Phil. 3, 13] Omnia hujus seculi concupiscibilia arbitratus est ut stercora, ut Christum lucrifaceret: & ut soli Deo liberius vacaret, non solum corde, [in solitudine degit] sed etiam corpore ab hominum aspectibus & seculi conversatione recessit; & in quadam arcta aridaque solitudine monasticam vitam ducere, solitariamque institutionem aggredi deliberavit.

[4] In qua nimirum eremi solitudine ad tantum virtutum apicem provectus est, ut non solum sibi ipsi proficeret, sed etiam quam plurimorum Deo militantium Monachorum Pater & dux efficeretur: qui ejus exempla sectantes pariter & doctrinam, latam viam & spatiosam quæ ducit ad mortem deserentes, arctam quæ ducit ad vitam æternam, Christo auctore ingredi contendebant. Interea ejus magisterio se subdidit ille Christi Præsul, virtute, sacerdotio & nomine a Honoratus, Lerinensis monasterij Pater, [cum SS. Honorato & Venantio;] qui postmodum Arelatensi Ecclesiæ præfuit Episcopus: cui etiam adhæsit pretiosissima illa gemma, interno splendore perspicua, beatus videlicet Venantius, b ejusdem S. Honorati frater, qui ambo præfatum sanctum senem Caprasium, pro suo vitæ merito & eximiæ sanctitatis prærogativa, Domino sic ordinante, tamquam Patrem & Ordinatorem in Domino, atque custodem suæ adhuc teneræ ætatis elegerunt.

[5] [cum iisque peregrinatus,] Qui videns prædictos egregiosque duos Juvenes, Christum sitientes, Honoratum videlicet atque Venantium, patriam ac parentes pro Christo velle relinquere, eorum approbans propositum, per terras mariaque eos assidue comitatus est, licet jam esset ætatis gravitate confectus. Transcursis igitur, e Nicomedia c immensis terræ marisque spatiis, vir Domini Caprasius cum duobus regalibus gemmis, [Lerinum secedit.] Honorato scilicet & Venantio, Cisalpinam ingressus provinciam, talibus lampadibus, fidei igne fulgentibus, sanctam insulam d Lerinensem illustravit. In quorum adventu illa sacra Lerinensis insula divino mox est cultui mancipata, summæ religionis privilegio decorata. O felix virtutum Magister, qui tantos ac tales meruit habere discipulos! O laudabilis Pastor animarum, qui talium gloriatur in Christo spiritualium propagine filiorum. Quanti putamus fuisse meriti, quantæ virtutis virum hunc, qui, ut ita dicam, Magistrorum valuit esse Magister? Quam felix & beata habitatio illius sanctæ Lerinensis insulæ, quæ tam præclaris est munita Patronis, per Dei providentiam ad multorum utilitatem de tam longinquis ignotisquc regionibus adductis!

[6] Vir ergo Domini Caprasius fervidus erat caritate, humilitate dejectus, mitissimus pietate, [ubi omni virtute excellit,] in spe firmissimus, modestus in incessu, obedientia promptus, abstinentia singularis, aspectu serenus, contemplatione sublimis, longanimitate fortis, orationis instantia continuus, nihil in hoc seculo consolationis quærens, nihil desiderans, nisi Christum, quem solum desiderando assequebatur. Beatam quærendo vitam, beatam agebat: optabat a peccatoribus segregari, & jam non solum a peccatoribus, sed etiam a peccatis segregatus erat: omne in Dei laudibus tempus habere volebat, & toto tempore Deo vacabat: appetebat Sanctorum congaudere cœtibus, atque etiam in præsenti adhuc vita positus similiter gaudebat: Christo frui cupiebat mente, & fruebatur.

[7] Vir iste beatus pro virtutum magnitudine tantæ fuit opinionis & famæ, [uti testantur Hilarius & Vita S. Honorati;] ut multi sanctorum Doctorum suæ tempestatis, ejus dignæ conversationi testimonium perhiberent, ac de ipso in suis tractatibus memoriam facerent. Unde præcipuus ille Lugdunensis Ecclesiæ Antistes e Eucherius, in fine libri, quem de Eremi laude conscripsit, cum de sanctis Lerinensis insulæ incolis loqueretur, hunc virum Dei inter reliquos præcipue nominavit, ita dicens: Hæc videlicet Lerinensis sancta insula, nunc possidet venerabilem gravitate Caprasium, veteribus sanctis parem. Hæc nunc habet sanctos senes illos, qui diversis cellulis Ægyptios Patres nostris Galliis intulerunt. Et Beatus Hilarius, in sermone, f quem funebrem in S. Honorati laudem habuit, B. Caprasium perfectæ consummatæque gravitatis fuisse, angelica in insulis conversatione degisse, & inter Christi amicos connumeratum describit.

[8] Cum ergo beatus Caprasius annosus plurimum grandæuusque esset atque decrepitus, & tempus suæ resolutionis instaret, ut g legitur; apparuit ei S. Michael Archangelus, [mortemque obit a S. Michaele præmonitus,] atque suum felicem exitum post biduum imminere, divino nutu revelavit. Nec incongrue quidem, ut angelico viro migraturo ex hac vita, angelica legatio occurreret; quæ sanctam illam animam, & ab hostili improbitate defenderet, & cælestium civium gloria sublimaret. In ejus igitur extremis convenerunt gloriosæ & inclitæ memoriæ Sacerdotes, h Faustus scilicet, i Theodorus, k Maximus & Hilarius, cujus mentionem jam dudum fecimus: qui beati viri Caprasii conscius meritorum, suæ Pontificalis dignitatis oblitus, ad ejus pedes residens, ipsius se orationibus commendabat; atque ut sui memor esset, grandi cum humilitate efflagitabat; non indignum reputans tanto eremi incolæ obsequium impendere, ipsiusque eximiæ sanctitati dignitatem Sacerdotii substernere.

[9] Quid igitur officii nos peccatores & indigni huic beato viro, jam cum Christo regnanti, poterimus exhibere; cum audimus, tantum Pontificem, ejus adhuc in terris positi suffragia tanta cum humilitate deposcere? [& invocatur ab Auctore.] Ejus ergo intercessionis opem ardenter imploremus, auxilij ejus beneficia poscamus, illius vitam atque mores pro nostræ modulo virtutis imitemur. Transiit autem ex hac vita vir Dei Caprasius ad optata gaudia Supernorum, die Kalendarum Juniarum, in sacra Lerinensi insula, circa annos humanæ redemptionis triginta super quadringentos, inibique sepultus; regnante Domino nostro Jesu Christo, in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA G. H.

a Vitam S. Hilarii Arelatensis dedimus 5 Maji.

b S. Venantii, 30 ejusdem.

c Hinc Saussajus in Martyrol. Gallicano opinatur, Nicomediensem patria fuisse S. Caprasium; uti 30 Maji patriam S. Venantii statuerat Græciam; & tamen 16 Ianuarii S. Honoratum, fratrem ejus, dixerat Arelatensem: nos hos tres in Gallia prognatos arbitramur, & peregrinatos Nicomediam, inde navi in Syriam & Ægyptum; ut vel sic infra, Ægyptios patres dicantur intulisse Galliis, id est sanctitatem Eremitarum Ægyptiorum.

d At S. Venantius, in peregrinatione vita functus, non pervenit vivus Lerinum; sed postea corpus ejus translatum eo fuit. Quod σφὰλμα Saussajus & alii non notarunt, sed secuti sunt.

e Colitur S. Eucherius 16 Novembris.

f Iam locum integrum dedimus, sed monuimus Sermonem illum videri Episcopi, tunc multo junioris, quam fuerit S. Hilarius: idque jam ostensum est in Appendice ad diem 5 Maji Comm. Pr. ad Sermonem istum §. 2.

g Non satis liquet quo spectet hæc parenthesis; nisi indicetur antiquor aliqua Lerinensis monasterii scriptura, nunc ignota; vel saltem Antiphona quæpiam, de ipso cantari solita, aut quid simile: nec enim præsumendum est antiquiorem aliquam Vitam huic Auctori visam, qui tam parum scivisse se ostendit.

h De S. Fausto, Episcopo Reiensi, egimus 16 Ianuarii; sed postea intelleximus eum potißimum coli 28 Septembris.

i Vincentius Barralis, parte 2 pag. 149, recenset Sanctos Lerinenses, quoram dies natalis non scitur; inter quos est S. Theodorus, Monachus & Martyr; num autem de eo hic agatur, non constat.

k S. Maximus, successor S. Honorati in regimine Lerinensi, dein Episcopus Reiensis, colitur 27 Novembris.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Caprasius

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Caprasius

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung

Unser Reise-Blog:
 
Reisen zu den Orten, an denen die
Heiligen lebten und verehrt werden.


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Iunii I., Antwerpen 1695 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.

Sie könnnen sich mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt:


Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.