Ökumenisches Heiligenlexikon

DE S. ENECONE ABBATE, ORD. S. BENEDICTI, ONNIÆ IN HISPANIA.


ANNO MLVII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Fundatio ac Reformatio Oniensis, Sancti cultus, & Vitæ scriptores.

Eneco, Abbas Onniensis in Hispania (S.)

AUCTORE D. P.

Cum Pinnatense vetus in Arragonia monasterium, Rege Sancio curante, ex Archimonasterio Cluniacensi in Gallia Paternum Abbatem simulque disciplinam accepisset sub annum MXX, uti dictum XXIX Maji ad Vitam primorum ibi Eremitarum SS. Ioannis & Voti; [Circa 1010 fundatum Virginibus monasteriū & anno 1029 reformatum pro viris,] denuo istic efflorescere cœpit Regulæ Benedictinæ observantia, quin enim aliqua ibi antea fuerit nolim ego disputando controvertere. Hinc ergo educti nonnulli anno MXXIX, fuerunt in Onniense S. Salvatoris monasterium inducti, annis abinde circiter viginti, videlicet Æra MXLVIII, primo fundatum Sanctimonialibus, sub Tigridia Comitis Sancii filia, prima istic Abbatissa constituta, ut præesset ad regendos Dei cultores & omnes Deo devotas, sive ut Dei famulis famulabusque curam regiminum penderet; unde intelligitur illud quasi duplex monasterium fuisse, qualia nunc sunt Ordinis S. Birgittæ. Situm ejus necdum potui accurate cognoscere, nullis quod sciam tabulis Onniam exprimentibus, nec historicis Hispanis de eo signando quidquam solicitis, quia de notißimo loco agebant. Magnam enim celebritatem ei jam pridem conciliarat miraculosa Deiparæ imago, ad quam cum filio S. Ferdinando, extremum ægro ac tum forte duodenni, sub annum MCCXC excurrit Burgis mater ejus Regina Berengaria, uti deductum legitur Parergo I ad Chronicon Sancti Regis, num. 10 & 11, die XXX Maji. Iunior Sancius, in quodam privilegio apud Yepezium tom. 5 pag. 469, [prope Birobiscam,] situm monasterium dicit juxta fluvium Visicæ: sed nec hunc tabulæ exprimunt. Propius eo nos ducit Tamajus in Vita num, 18, ipsum ajens & oppidum Beroviscam ingenti fame laborasse: hoc autem oppidum, vulgo Birbiesca, in Castella est ad confinia Cantabriæ, Burgis distans leucis 7 ad Septemtrionē. Quæ Birbiesca cum fluviolo in chartis anonymo adjaceat, verosimile est, ipsum esse supra dictum Visicam, vulgo Birisca dictum, qui & loco nomen dederit quasi Burgum Visicæ, & Onniam habeat sibi adiacentem. Is deinde labitur in Iberum, a fonte suo eatenus tenuem.

[2] [2 Abbatem accepit S. Eneconem.] Secundus huic loco Abbas præfuit S. Eneco vel Henneco; aliis Ynicus, vulgo Ynigo, penultima correpta, licet in veteri de Vita sermone scribatur Enecco; quod nomen sanctus nostræ Societatis fundator, sibi in baptismo datum , credidit Latine reddi debere Ignatium, & sic eo usus semper est; idque exinde obtinet apud omnes Hispanos hoc nomine dictos, cum ipsum patria lingua sua exprimunt. Est illud nomen alioqui Gothicum videriq; posset Teutonico Innich vel Ennech respondere, Internumque seu Domesticum & familiarem significare. Sancti illius antiqua & originaria Acta penitus exciderunt; [de cujus Vita dantur vetera quædam fragmenta,] neque ex iis quidquam superesse invenio, præter breve compendium, insertum Processui dissolutionis unionis Oscensis & Iaccensis, invento a nobis & descripto Romæ, uti præcitata XXIX Maji dictum. Compendium istud collatum cum aliis similibus, ex Cæsar augustano & Burgensi Breviario veteri transcriptis, primo loco dabimus; deinde prolixiorem alteram Vitam ex Martyrologio Hispanico Ioannis Tamaji de Salazar, allegantis idem ipsum Burgense Breviarium aliosque Scriptores in Notis citatos, ex quibus accepisse debuit multa illa miracula, quæ Vitam reddunt tam prolixam. Inter istos autem præcipuum (nam alii allegati, puta Villegas, Maldonatus, Marietta &c. brevißimi sunt) præcipuum, inquit, oportet fuisse P. Joannem Baptistam Dametum, qui Acta Sancti Bilbili scripsit tribus libris; ipse in eadem Bilbili, vulgo Calatayud natus, [cetera ex Vita per Dametum collecta an. 1612.] humanitatis atque rhetorices Prosessor in Collegio ibidem Societatis Iesu, uti ait Yepesius tomo 6 Chronici Benedictini pag. 275 ℣. ut mirum sit, quod ejus nomen neque in Bibliotheca Scriptorum Societatis nostra reperiatur, neque etiam in Bibliotheca Scriptorum Hispanicorum Nicolai Antonii: eoque solicitius egi, ut eos libros obtinerem, sicut & obtinui anno MDCLXXXVIII, beneficio nostri tum ibi Rectoris R. P. Ioannis Gregorii. Ex illo tam Yepezius præcitatus quam Tamajus sumpserunt quidquid habent de viventis mortuique miraculis, acceptis ex veteri libro Ms. cujus mentionem faciens Breviarium Burgense; incerti, inquit, quæ nunc potissimum miracula referamus, consulto omnia prætermisimus ad gestorum ejus volumina lectorem cupidum relegantes. Maluissem equidem illa ipsa antiqua volumina nascisci; neque scribendis Onniam ac Burgos litteris peperci, ut obtinerem: sed frustra. De recentioribus autem miraculis, quæ similiter petii, respondit mihi Angelus Bonitus Archivista, ea propter frequentiam a pluribus retro annis scribi desiisse, quasdam autem notitias recentiores contineri tom. 7 Fr. Argaiz, qui modo non facile haberi a me potest.

[3] Edidit opus suum Dametus anno MDCXII adeoque triennio citius quam quintum Chronici Benedictini Tomum vulgavit Yepezius (questus, [dum antiquiora non impetrantur.] parce admodum informatum sese ab Onniensibus fuisse) & antequam idem ederet biennio post Tomum suum sextum, ea inde sumpsit, quæ suo videbantur instituto sufficere, quæque ex ipso Latine reddemus, quando fontem ipsum adire necdum licet, ex eoque haurire totam miraculorum seriem. Octodecim annis ante Dameti librum prodie-Cæsar augustæ alius liber, per Doctorem Michaelem Martinez del Villar compositus, de Patronatu, antiquitatibus, regimine, ac viris illustribus Bilbilitanæ civitatis, atque Archidiaconatus ejus, quem similiter nancisci cuperemus. Etenim inter primos S. Eneconem recensens, [Fuerat is forte Monachus] multis eum laudat; dumque allegat; S. Ioannis Pinnatensis Martyrologium, ubi legitur. Heneco Aragonensis & Monasterii Divi Joannis Baptistæ Monachus, probare videtur, id quod ex antiquis de Vita ejusdem memoriis non intelligitur, ipsum, prius quam ad eremum secederet, indeque ad Abbatiale munus assumeretur, habitum religiosum sumpsisse in isto monasterio. Hoc confirmaturus in ejusdemmet monasterii historia Ioannes Britius Martinez pag. 404, adducit instrumenti cujusdam veteris, coram Enecone loci Priore facti transumptum hoc tenore. Ego Eneco Lopez, una cum uxore mea Omnica, votum vovemus Deo & S. Petro, [& Prior monasterii Piñatensis.] ut iremus Romam: & antequam illuc iremus, venimus ante præsentiam Domini Abbatis; & Eneconis Prioris, quem Magistrum assumpseramus nobis; & Seniorum S. Joannis, qui tunc erant cum Abbate: & placuit nobis, omnes facultates nostras, præsente Enecone Priore, in tres partes dividi &c. Verum neque nomen Abbatis Paterni, neque annus Æræ tunc currentis exprimitur, unde dijudicari poßit, an saltem tempus conveniat: & solum inde infertur Eneconis nomen iis partibus satis celebre fuisse. Quod autem dicitur Martyrologium, quantum ad allegata ex eo verba, potius dici debet Necrologium, Martyrologio adjunctum; ubi Eneco iste Aragonensis, idem fortaßis qui supra Prior, mortuus indicatur; & forte alio longe die (nam hic dißimulatur) quam quo constat obiisse S. Eneconem Abbatem.

[4] Interim his nixus recentioris pro eodem monasterio Martyrologii conditor, [Sicut indicat recentius Onniense Martyrologium.] ita scripsit: Kalendis Junii Luna N, Onniæ cœnobio, Religiosis, sub Paterno Regulari primo Pinatensi Abbate, edoctis & reformatis, a Rege Sanctio tradito; post Garziam, primum ejus Abbatem, & inter alios præfati Paterni discipulum, cum vir Dei Eneco Aragonensis, & monasterii Divi Joannis Baptistæ Monachus, opinione sanctitatis præclarus, in illa montium solitudine, vitam religiosissimæ asperitatis sub monachali habitu multis annis ageret; cumque neque litteris neque nuntiis a Rege solicitatus nihil proficeret; tandem ipso Rege ad virum Dei accedente, VIX multis precibus obtinuit, ut Onniam se transferret, ibique Præsidem ageret: qui piam & exemplarem vitam agens, ipsamque multis ac stupendis miraculis claram, in cælum evolavit, anno millesimo quinquagesimo septimo. Æræ scilicet vulgaris, pro qua antiquiores notassent Æræ Hispanicæ annum MXCV.

[5] [& nihilo vetustius Epitaphiū Comitis Sancii.] Simili styli novitate procedit Sancii Comitis Epitaphium, lingua vulgari positum, & Eneconis ac Tigridiæ memoriam cultumque confirmans, sic Latine reddendum ex Yepesio tom. 5 pag. 323 ℣ Serenissimus Dominus Comes Sancius, fundator Regiæ hujus domus Onniensis: qui fuit filius Comitis Garciaz Fernandii, & nepos Comitis Fernandi Consalvii, Dominorum Castellæ: qui quidem Dominus Comes Sancius fundavit a suo principio hoc monasterium Onniense, in honorem Salvatoris nostri, ac gloriosæ Virginis Dominæ nostræ, beatique Archangeli Michaelis; multisque possessionibus ac largis redditibus magnifice datavit: ibique ab initio posuit D. Tigridiam filiam suam Abbatissam, cum aliis virginibus multis, sub ea Deo servituris. Hæc autem D. Tigridia habita fuit pro Sancta; jacetque sepulta in prædicto monasterio, in capella Crucifixi (nunc vero, inquit Yepez, decentius composita jacet intra ligneam quidem, sed pretiosam arcam). [in quo memoria primæ fundationis,] Post mortem vero istius Virginis, reformatum fuit istud monasterium Onniense, per Serenissimum Regem D. Sancium seniorem, generum Comitis Sancii prædicti, collocatis in eo Religiosis sub Regula & Ordine gloriosi Confessoris S. Benedicti; quos Religiosos accersiverat prædictus Rex Sancius ex Cluniacensi in Francia monasterio: posuitque ibi primum Abbatem gloriosum S. Eneconem, cujus sacrum corpus jacet in hoc monasterio, intra propriam capellam. Transiit autem D. Sancius Comes ex hac præsenti vita, ad beatam gloriam, V die mensis Februarii, anno Domini MXXII.

[6] Concordat hic annus cum Annalibus Sobrarbiensibus apud Ambrosium Morales, ubi dicitur; Æra MLX obiit Comes Don Sancius, [atque Abbatissæ Tigridiæ, ibidem cum parentibus & fratre sepultæ:] qui bonas leges condidit. Iuxta autem in secunda arca, ad latus Epistolæ (nam latus alterum obtinent Reges) posita est Urraca Comitissa, mater Tigridiæ, inter filias tertio genitæ, defuncta XX Maji anno MXXV; ac denique unigeniti eorum filii Garziæ, ipso suæ dominationis initio extincti anno MXXVIII: per cujus mortem Castellæ posseßionem adiit Rex Arragoniæ Sancius, jure uxoris suæ Dominæ Majoris, dictorum Comitum primogenitæ. Ex his intelligitur Tigridia sub idem tempus obiisse: siquidem charta reformationis Onniensis apud Yepezium, num. 45 in Appendice, ita signatur ✠ facta charta Privilegii Æra MLXXI, noto die Sabato, V Kalendas Julii, id est anno Christi MXXIX: quo tamen anno currente littera E Sabbatum cadebat in IV Kalend. Julii ut videatur aliquid transcribendo erratum. Placeat interim ipsam chartam, ad præcedentium confirmationem & sequentium illustrationem, quatenus historica est, ex Yepezio accipere.

[7] Sancius, gratia Dei Hispaniarum Rex, cum omnibus Episcopis, Ducibus, Comitibus & Optimatibus, [ejusdem Comitis gener Rex Sancius an. 1029 declarat,] in Provinciis suo imperio subditis degentibus, Domno Papæ sanctæ Romanæ Sedis & Apostolicæ Ecclesiæ (Ioannes XIX hic erat) & totius orbis Archiepiscopis, & omnibus ecclesiastici Ordinis, cunctisque populis Christianis, prospera vitæ præsentis, & gaudia supernæ felicitatis. Dum nullo meo merito, sed solo gratuito dono & misericordia Dei, ad regni gubernacula perveni; regimen & curam, solicitudinem & vigilantiam, tam ecclesiasticarum rerum quarum secularium mihi esse commissam intellexi: de quibus omnibus Deo & immortali regi, [quomodo expulsis Saracenis] æquissimo judici, rationem me redditurum esse cognovi, pro bene dispositis præmia recepturum, pro neglectis vero lucturum. Et propter hoc ingenti timore pressus, anxietateque magna solicitatus, ad exorandam Domini misericordiam me omni anxietate converti. Pondus enim oneris mihi impositi vires meas, intellectum, & sapientiam excedere vidi: & idcirco quod mihi deesse sensi, hoc a Deo fore impetrandum duxi dignum, & in corde meo optimum judicavi. Et quoniam monente Apostolo in fide postulavi, & in oratione mea non hæsitavi, effectum meæ justæ petitionis, Domino concedente, accipere promerui; & dispositionem totius Regni, [& dilatato regno suo,] præeunte misericordia Dei, nobiliter ordinavi; &, ut notum est universo orbi, magna parte oppressa Hispania & expugnata a spurcissima gente Agarenorum, decentissime fines nostrarum provinciarum ampliavi.

[8] Tandem itaque respectu divinæ miserationis, omnibus occursibus malis & cunctis adversitatibus remotis; omniumque sacrilegorum hæreticorum, quondam religiositatem patriæ pestifere opprimentium, versutiis canonicali disciplina resecatis; incidit meæ menti summa Christianæ perfectionis, [cupiens disciplinam monasticam eo indueere,] quam Dominus juveni, salvationem animæ suæ quærenti, demonstrans ait; Si vis perfectus esse vade, vende omnia quæ habes, & da pauperibus, & veni sequere me. Quam perfectionem dum imperio, mihi a Deo commisso, deesse comperi, vehementer dolui. [Mat. 19, 21] Nam Ordo monasticus, omnium ecclesiasticorum Ordinum perfectissimus, tum temporis omni nostræ patriæ erat ignotus. Dum ergo assiduis precibus Dominum exposcerem, ut mihi dignaretur auxilium præbere; ut id, quod mente retinebam, possem ad effectum perducere, & perfectione monastici Ordinis tenebras nostræ patriæ illuminare; tandem, inspirante Deo, a prudentibus ac religiosis viris salubre reperi consilium; quibus referentibus didici, quia perfectionem hujus sanctæ quam requirebam professionis, nemo perfectius ostendere poterat, quam Congregatio monasterii Cluniacensis; quæ in eodem tempore, clarius ceteris monasteriis S. Benedicti, perfecta florebat regulari religione, auxiliante Deo, & Abbate Odilone administrante.

[9] [Cluniacum miserit qui eam ibi discat Paternum:] Igitur super hoc negotio accepi ab omnibus Episcopis nostris & Optimatibus consilium; & unum ex patriotis nostris, virum (quantum hominibus possibile est ad cognoscendum) religiosum & timoratum, vocitatum Paternum, cum devoto comitatu religiosorum sociorum, misimus ad prædictum Cluniacense cœnobium, ut in ipso perfectionem monasticæ vitæ cognosceret ac disceret; qua sufficienter imbutus, ad patriam nostram rediret, & sitienti patriæ nostræ potum monasticæ professionis propinaret. Quod, donante gratia Dei, ut ordinavimus, factum est. Nam isdem vir, doctrina disciplinæ regularis cum suis sodalibus perfecte instructus, prospere ad nos reversus est. Quem primo doctorem monasticæ vitæ in monasterio S. Joannis de Peña constituimus; &, ut Fratres sub ipso regulariter viverent, eum Pastorem animarum præfecimus; & prædictum monasterium, ut firmiter in stabilitate regularis vitæ persisteret, [& per hunc instituerit monasterium Pinnatense,] regalibus donis atque firmissimis privilegiis munivimus, quatenus hoc irritum facere nulli liceret ex nostris successoribus.

[10] Hoc ergo monasterio regulari dispositione decenter ornato, omnes Episcopi & Principes totius regni communiter consilium inierunt, & ad me venientes unanimiter petierunt; ut, sicut monasterium S. Joannis de Peña decoraveram monastica religione; sic etiam honorarem eadem regulari B. Benedicti professione Onniense monasterium, [deinde & Onniense reformarit,] a religioso Sancio Comite in honore S. Salvatoris constructum, & amplissimis donationibus prædiorum ac pretiosissimis suppellectilibus sanctæ Dei ecclesiæ congruentibus ditatum. Quam eorum petitionem justam esse considerans, libenter accepi, & tota mentis intentione. Destinavi ergo viros nobiles, semper lateri meo adhærentes, ad monasterium S. Joannis de Peña; & Dominum Paternum, quem ibi Abbatem venerandæ Congregationis præfeceramus, ad nos venire, cum aliquantis religiosis Fratribus, postulavi. Qui benigne obediens meis justis petitionibus, quod ab eo petebam sine aliqua dilatione impetravi: depulsisque mulieribus, in Onniensi monasterio sine aliqua reverentia habitantibus, [posito ibi Abbate Garsiano,] consensu & voluntate atque petitione omnium patriæ nostræ Episcoporum ac Clericorum, statuimus ibi Congregationem religiosorum Monachorum, quibus Abbatem Garsianum nomine, secundum Regulam S. Benedicti, communi etiam Fratrum acclamatione, præposuimus; Dominum vero Paternum, Abbate loci diligenter instructo, & Congregatione honorifice ordinata, ad proprium monasterium remisimus.

[11] Ut ergo inconvulsa & stabilis in perpetuum remaneat hujus Congregationis ordinatio, [ipsumque multis privilegiis orornaverit.] auctoritate & jussione Domini Papæ, omniumque in regno nostro degentium Episcoporum, munivimus eam Regali & Pontificali Privilegio: placuitque mihi & omnibus, ut scriptis traderetur hujus Privilegii affirmatio; quatenus omnibus malignis, Abbatem & Congregationem hujus loci opprimere conantibus, omnis auferretur occasio &c. Hinc sequitur tenor privilegiorum loco concessorum; cui primo loco subscribunt, Julianus Burgensis, Pontius Palentinæ, & Joannes Alabensis Ecclesiæ Episcopus, & Ego inquit Sanctius, Dei gratia Hispaniarum Rex, coram omnibus Episcopis &c. hoc Privilegium S. Salvatori & omnibus Monachis ibidem Deo famulantibus, tradens confirmo, & manu propria hoc signum ✠ pono, coram præsente Abbate Garsiano; factum Domini Regis & Patris sui similiter confirmantibus, Ranimiro, Garsea, Fredinando; post quos, Ego inquit, ancilla Christi, licet indigna Regina, nomine Domna Major, factum Domini Regis. ac filiorum meorum coram omnibus confirmo; subscribentibus ex ordine testibus septemdecim, & concludente Garsea Scriba.

[12] Atque hic de Onniensis monasterii initiis præfandi finis esto, occasione S. Eneconis: [Garciano successit S. Eneco ab an. 1058 ad 1057] quem nonus ab illo Dominicus Abbas, in Sermone de quo mox, transivisse de hoc seculo ait tempore Ferdinandi, in Castellæ Regione & Gallecia regnantis, anno regni ejus XXIII, id est (siquidem a patris Sancii morte numeres) anno Christi MLVII, ex quo regimen pastorale susceperat, denarii geminati & amplius spatio consummato; ut oporteat eum cœpisse circa primos menses anni MXXXVII. Yepezius tamen Abbatem constitutum ait Æra MLXXVI, qui foret annus sequens. Tum porro & ceteros Abbates loci enumerat usque ad annum MDCXIII; cum antea pag. 331 texuisset Catalogum monasteriorum LXXIII, olim a monasterio Onniensi dependentium. Quibus omnibus omißis, redeo ad S. Eneconem, cujus corpus de terra elevasse dicitur Octavus monasterii Abbas Ioannes, habito etiam Sermone, quem ex parte repræsentat Tamajus. [ejus corpus an. 1598 translatum,] Cum autem anno MDXCVIII sacrum corpus retegeretur, inventum est supra corpus membrana, quæ dicebat; ipsum translatum ad altare, in quo tunc reperiebatur, ex claustro; primæ scilicet sepulturæ loco; &, quod floruit mira sanctitate & miraculis, & ideo auctoritate Apostolica relatus est in numerum Sanctorum. Rexit Monasterium istud Joannes Abbas, secundum Yepezii Catalogum, ab anno MCVII ad MCXI; & huic succeßit Dominicus usque ad annum MCXV; quem Yepezius dicit Latino sermone scripsisse Vitam & laudes S. Eneconis. Dametus non fuit hoc ausus definire: sed ignotum sibi Auctorem esse confessus, ipsum Latine primum, dein Hispanice dedit post cap. 2 lib. 2, qui nobis in Vita prolixiori inchoabit Caput 4, ubifuse agemus de sacri corporis translatione & miraculis. Itaque hic finio Præfationem cum hac, quæ alibi invenitur, oratione propria: Excita Domine in ecclesia tua Spiritum, cui B. Eneco Abbas servivit; ut eodem nos replente, studeamus amare quod amavit, & opere exercere quod docuit.

VITA BREVIOR
Ex Ms. Monasterii Piñatensis,
Inventa Romæ inter Mss. Card. S. Severinæ,
& collata cum vetustis Breviariis
.

Eneco, Abbas Onniensis in Hispania (S.)

BHL Number: 2544

[1] Sanctius Cantabrorum Rex, cum Mahometanorum Hispanias occupantium vires multis præliis perdomuisset a; ad ea, quæ Christianæ pietatis sunt, [Sancius Rex institutum Cluniaci Paternum:] post bella conversus, in hoc totus erat, ut monasticus Ordo, (cujus ea tempestate vix tenue vestigium apud Cantabros extabat) suo regno illustrando induceretur. Cluniacum itaque, Galliæ clarissimum Monachorum cœnobium, cujus sanctitatis fulgor sub Odilone Abbate latissime tunc splendebat, Paternum virum religiosum misit: ut sanctioris vitæ normam inde reportans in Hispaniam transferret. [præficit loco S. Joannis de la Peña,] Unde reversus Paternus primum cœnobio Divi Joannis, Peñæ nomine, insignito, præficitur.

[2] Tandem Episcoporum, & Regis Procerumque consensu Onniæ cœnobium viris religione insignibus, [& Onniæ Garsiam,] qui sub Paterno edocti erant, incolendum traditur, (pulsis ex eo Monialibus b, quarum vita parum monasticæ regulæ respondebat.) Onniæ namque cœnobium Sanctius Comes, hujus sanctii Regis socer, a fundamentis condiderat. Primus igitur Onniæ Abbas Garsias constitutus, omni sanctitate cœnobium illud moderabatur. At vero cum excessisset e vivis c Garsias, Sanctius Rex omni solicitudine satagebat, ut cœnobio quod tam mira dilectione prosequebatur, dignum Abbatem imponeret. Erat eo tempore apud Aragonenses vir Dei Enneco, opinione sanctitatis præclarus, [dein S. Eneconem:] qui in montium solitudine vitam rigidissimæ asperitatis sub Monachi habitu multis annis agebat d: quem cum Sanctius Rex Onniensi cœnobio præesse cuperet, pluribus illum nuntiis, ut ad se veniret, solicitabat: quibus cum nihil proficerat, Rex ipse ad Dei virum accessit, a quo vix multis precibus obtinuit ut Onniæ Præsulem ageret. Nec eo contentus pius Rex, plurimis donis ac muneribus & privilegiis donatum cœnobium, multo illustrius quam antea fuerat redidit.

[3] [qui miraculis claret.] Enneco ergo, statim ut Monachorum regiminis habenas suscepit, veri Pastoris officio fungebatur: alebat scilicet pauperes, ægrotantibus aderat; quæ sua erant oblitus, alienis profectibus invigilabat; miraculis e adeo quotidie clarus, ut Dominus servi sui sanctitatis famam latissime diffunderet. Nam & nobiles quidam, sed pessimis moribus prçditi, cum Dei virum crebris injuriis divexarent, mutuis se vulneribus confecerunt, cum amicissimi inter se semper extitissent. Sed & rusticus quidam, qui in cœnobii agro colendo suam operam Dei viro negarat, hortum suum reliquis virentibus aridum conspexit; quousque viri Dei jussu, aqua benedicta sparsus hortus, in nativum virorem ariditatem commutaret. Impetravit præterea suis precibus a Domino largissimum imbrem, cum tota illa regio æstu & sterilitate nimia pene interiret.

[4] His igitur pluribusque aliis miris indies clarior factus Enneco, apud Sotum-longum f extra cœnobium, ægrotare graviter cœpit. [æger Angelis prælucentibus Onniam reversus,] Qui dum ad cœnobium deportatur, visi sunt illi occurrere eximia pulchritudine pueri, accensas lucernas deferentes: quorum laborem itineris miseratus vir Dei (crediderat enim illos pueros esse, cum revera Angeli fuissent) ad circumstantes conversus hortabatur, ut pueros, labore itineris fessos, foverent; [moritur anno 1057,] cum nil tale cernerent qui eum comitabantur. Ingravescente denique morbo evolavit in cælum Kalendis Junii, anno Domini millesimo quinquagesimo septimo g; cujus meritis post obitum, ad illius sepulcrum, multa & stupenda miracula Dominus quotidie operatur.

ANNOTATA D. P.

a Brev. Burgense addit, ditionis fines latissime producendo, ad Pyrenæos usque saltus.

b Idem, feminis parum pudicis; occasionem scilicet suggerente periculoso Clericorum seu Monachorum contubernio, qui istic sacra ministrabant sub Abbatissæ obedientia.

c Ita etiam Breviaria. Quidam regimen ejus definit ab Æra 1155 ad 1162 id est ab anno Christi 1117 ad 1128. Ast Yepez tom. 5 pag. 326 promotum vult ad Episcopatū Aragonen sem: additq; temporibus iis solitos etiam Episcopos a Provinciis nominari, sicuti in Charta Sancii Regis notatur Episcopus Alabensis. Quia autem in Concilio quodam anni 1162 decretum fuerat a Ranemiro Rege, juxta ordinationem Sancii Patris in priori Concilio (cui cum aliis quatuor Garsias Najarensis Episcopus interfuisse dicitur) ut Episcopi Aragonenses ex Monachis cœnobii S. Joannis Piñatensis habeantur & eligantur; consequens esse vult Yepez, ut indidem Monachus Garsias fuerit; & exinde forte dumtaxat sumpsit ejusdem Episcopatum Aragonensem. Verum, sicut ex instrumento reformationis prænotato, satis clare habetur Garsiæ Monachatus; sic ex ex eo quod in Append. tomo 3 pag. 11 profert instrumento, non satis constat de veritate Synodi utriusque; quippe cui subnotatur Data sententia VII Kal. Juliī Æra MLXII: quod ut excuset Yepez, annos Christi notari vult præter usum Hispanorum eo tempore, quorum Æra communem præcurrebat annis 38. Quod si tamen aliunde probetur Garsias Najarensis vel Aragonensis Episcopus, eum malim distinguere ab Abbate.

d Brev. Cæsaraugustanum addit, cujus celebris fama longe lateque, frequentibusque miraculis resonabat.

e Idem pro miraculis lectorem remittit ad gestorum ejus volumina; quæ desideramus nancisci.

f Solduegum nuncupant Yepez & Tamajus: prior etiam, duabus leucis a monasterio abesse, ait. Cæsar augustanum Brev. etiam Sotum-longum nominat. Burgense omisso nomine. vicum quemdam.

g Idem Burgense annum tacet, sed exprimit eum Cæsar augustanū. Yepez tom. 6 pag. 272 refert compendium vitæ, Onnia sibi submissum vulgari lingua, atque adeo recentißimæ compositionis; ubi dicitur obiisse Sanctus, an. 1071, & huic mavult inherere; fatetur tamen ipsemet saltem aunum unum detrahi debere numero, tom. 5 pag. 465 ℣. Instrumentum producens Regis Sancii, ejus qui ad Zamorram periit, & regnare cœpit an. 1057, datum in favorem Ovidii Abbatis Onniensis æra millesima centesima octava, id est 1070. Quem quidem Ovidium pag. 338 ℣ vixisse ait usque ad an. 1085: & eumdem dicit etiam Obecum nuncupari a quibusdam. Similiter autem tom. 6 pag. 273 ℣. ex Chartis Onniensibus probari ait, S.Enneconem etiam nominari Obecum. Sed ex dictis mihi verosimilius fit, donec aliud probetur, Obecum seu Obizonem, ab utroque diversum, medium collocandum inter Enneconem & Ovidium.

ACTA PROLIXIORA
Ex Tamajo, Yepezio, & Dameto.

Eneco, Abbas Onniensis in Hispania (S.)

BHL Number: 2545

EX VARIIS.

CAPUT I.
S. Eneconis pia initia & anachoresis.

[1] Igitur postquam nobilissimus Sanctius Comes migravit a seculo, & Garsias filius ejus apud Legionem proditione a interfectus est, Rex Sanctius Minor, [Sanctio Castellæ Comite ac filio mortuis,] prædicti Comitis gener, Aragonensium scilicet & Cantabriensium Rex eorum successit imperio: qui, Redemptoris nostri opitulante clementia, magna ex parte ejecta & expugnata spurcissima Agarenorum gente, fines regni decentissime ampliavit. Ab ipsis namque Pyrenæis usque ad oppidum b Nagera, quidquid infra continetur a potestate paganorum eripiens,iter S. Jacobi, quod barbarorum timore prærupto calle peregrini declinabant, absque impedimento, [succedit Rex Sancius;] recto tramite direxit. Accensus itaque zelo ejusdem Redemptoris, cujus ope sæpius de inimicis victor extiterat, statuit regnum suum a sordibus & profanationibus dictæ gentis penitus emundare, & ecclesias atque monasteria quæ olim jam diruta fuerant renovare, Christique servorum gregem & B. Benedicti Regulam per monasteria ordinare. At vero divina gratia concedente, omnibus occursibus malis remotis, omniumque hæreticorum quondam religionis puritatem pestifere inquinantium versutiis canonicali disciplina resectis, [volensque monasteria restaurare] incidit in ejus mentem summa Christianæ religionis perfectio. Jam Ordo monasticus, lucidissimus ecclesiasticæ hierarchiæ splendor, omni nostræ patriæ, tunc temporum fere ignotus erat.

[2] Audiens igitur laudabilem famam Cluniacensis monasterii, quod eodem tempore regularis ordinis perfectione pollebat; cupiens velut apis prudentissima fructus bonos facere, quemdam religiosum virum, [Pæternum Cluniacum mittit.] Paternum nomine, qui ex longo jam tempore, a seculo cum sociis suis remotus sedebat, ad Venerabilem Odilonem Cluniacensem Abbatem cum convenienti sibi apparatu direxit. Quem Venerabilis Pater Odilo Abbas, in amorem gloriosi Sancti Regis Hispaniarum, honorifice recepit, & eum apud se non parvo tempore retinuit. Qui postquam doctrina disciplinæ regularis cum suis sodalibus plenius est instructus, ad patriam cum magno gaudio est reversus. Quem statim Sanctius Rex primum Doctorem monasticæ vitæ in monasterio S. Joannis Baptistæ de Penna constituit. Deinde, petitione atque consensu Episcoporum & Principum Regni, hoc idem agere disposuit in Onniensi Cœnobio, [Onniense cœnobium monachis donat:] quod religiosus Sanctius Comes, socer ejus, a fundamento construxerat. Feminas denique, quæ ibidem sine reverentia habitabant, expellens, congregationem religiosorum Monachorum, per supradictum Paternum Abbatem, introduxit; quibus Abbatem Garsiam nomine, secundum Regulam S. Benedicti præposuit: tunc vero Paternum Abbatem, Pastore loci diligenter instructo, & Congregatione honorifice ordinata, ad proprium remisit monasterium.

[3] Erat eo tempore in Aragonensi provincia quidam vir Sanctus, Eneco nomine, qui ab ipsis suæ ætatis principiis, omnipotenti Deo deservire disponens, ejus gratia præeunte, [S. Eneco Bilbilitanus,] in omnibus bonis exercitiis vitam agebat. Hic autem, sicut ex antiquitatis memoria retinetur, a seculi tumultu segregatus, solitudines montium petiit; ubi, juxta desiderium suum, plenius Deo posset vacare. Fuit ergo sanctus vir (ut constans traditio est) ex urbe oriundus Bilbilitana, quæ hodie Calatayud c creditur in Celtiberia, ex Muzarabibus parentibus progenitus: quos & alios Christianos, etsi oppressos servitute retineret Saracenorum jugum; attamen ad fidem Catholicam deserendam nulla compellebat violentia. Ex hisce quippe parentibus, in commune bonum, interrudera sectariorum, velut rosa inter spinas, natus est Eneco; cujus primævos infantiæ & pueritiæ progressus obliteravit penitus aut temporum lapsus, aut scriptorum incuria. Credibile est, illum Deum, quem in exemplar Monasticæ perfectionis elegerat, a primis, ut a junt, unguiculis, æqualibus dotibus implevisse, & maximis charismatibus expolivisse, ut tempore messis pingue fertili copia semen in Ecclesiæ abacis splendidioribus appareret.

[4] Transacta siquidem primæ ætatis aurora, cum primum perfectæ discretionis cœpisset animo lux oriri, [religionem ingredi cupit:] qualem ad virtutis portum semitam eligeret cogitabat. Et licet Religionis anchoram continuis & repetitis amplexibus arripere destinaret; ast naturæ imbecillitas & antiqui serpentis virus fere omnia adolescentis conamina deturbabat: quousque Numinis aura iterum spiritum vivificans, velocius ad iter deperditum traducebat. His auxiliis ad viam redux tiro, sæpe sæpius intra se cogitabundus audiebat: Nonne vides, infirme pugil, quas ubique diabolus extendit insidias? quos struit laqueos, ut quotidie hominum animas decipiat? Hic blasphemiis innodatos inspectabis; illic perjuriis deditos intueberis: alii te ad turpitudinem proprio exemplo perducent; alii te avaritiæ nexibus implicabunt. Iste te seducet ad vindictam; ille te præcipitem verbis fallacibus propulsabit. Quo ergo te vertes ? Quid nisi malorum in seculo pelagum conspectabis? quid nisi undantium peccaminum volumina perscrutaberis? Quid aviculam a laqueis liberat, [ad Pyrenæos eremita futurus abit:] nisi ejus pennæ? Ergo quasi columba candida alas tuas extende, in desertum evola, & cape tegumen in foraminibus petræ. Sic, per varios tentationum anfractus, cor Eneconis diu videbatur procellis obrui; donec Deo favente, sedatas maris undas respexit obtutus, & salutis lucifer cœpit in naufragantis visceribus exoriri; quo ad superiora claritatis specimina perductus, patriam, parentes & omnia deserens, Dei protectione vallatus, ad Pyrenei juga, velut alter Loth e patriis flammis diffugiens, solitariam ut duceret vitam strenuus eremita conscendit.

[5] Tunc temporis per Hispaniæ circulos, cœnobium prælibatum S. Joannis de Penna, virtutibus, [Celebre tunc monasterium Pinnatense ingreditur:] recollectione, & sanctitatis fama florebat; de quibus instructus Eneco, gressus illuc dirigere proposuit; ut sub S. Benedicti Regula, quæ totius orbis ambitum mirificæ, sanctitudinis symbolo collustrabat, subque tantorum virorum disciplina & consortio, quorum opinio universos terræ terminos adimplebat, agonista militaret strenuus. Hæc sane ad actum perducens spiramina, ad monasterii ostium accessit adolescens: qui Monachis intentionem & singula propositionis & itineris accidentia propalans, cucullam humiliter poposcit. Sancti etenim viri omnia a juvene relata ruminantes, ipsiusque humilem efflagitationem contuentes, & intra se reputantes, quod istius viri receptio in maximum Dei honorem Ordinisque glorificationem esset futura; unanimiter in eorum consortium, opitulante Domino, cooptarunt. Ergo Christo nomine dato, exutis secularibus indumentis, insimulque omnibus mundi fomitibus, novus miles monachali præcinctus lorica, proposuit omnia inimici irritamenta calcare. Sic in arenam tiro descendens, diaboli insidias ita facillime propulsabat, ut licet ille tamquam leo rugiens sæpius circuiret novitium, cogitans illius pia conamina perturbare; attamen Dei præsidio, & monachi strenuitate toties victus recessit, quoties cum pugile arma fuit ausus diabolica temeritate conferre.

[6] In hisce & similibus congressibus Eneco tirocinii tempus consumpsit; quo expleto, secundum Regulam S. P. Benedicti, [Professionem emittit.] adstantibus & probantibus illius Regiæ domus Abbate & cœnobitis, voluntarie votum emisit. Quo nexu denuo lætus, si primo se præbuit nomine & re verum religionis sectatorem; postmodum ita vita & moribus regulæ leges servavit, ut voti dulci vinculo adstrictus, omnia virtutum semina in cordis intimo, ad sui Patris imitationem, religiosa speculatione plantaret. Abhinc in choro divinas laudes persolvebat quotidie, pœnitentiis carnem domabat, eamque spiritui subjiciebat; & demum lectione sacra mentem feliciter illustrabat. Semper fuit senioribus obediens, æqualibus humulis, inferioribus affabilis & mansuetus, ita ut omnes & singuli in eo speciosum inveniret perfectionis & religionis exemplar. d

[7] Post hæc, cum plurimum temporis, in hujus vitæ sociabilis & activæ ministerio, salubriter exegisset; solitariam & contemplativam profundo viscerum ardore peroptabat, qua suæ peregrinationis cursum compleret. Hujus perfectionis stimulos proprio reseravit Abbati: qui Eneconis spiritum examinans, variisque religiosis machinationibus ejus mentem exercens, [Anachoretam agit.] cognito divini Numinis consilio, & trutinato perfecti hominis conamine, illi facultatem non sine lacrymis impertivit. Qua obtenta, vale dicto Fratribus, Anachoreta inclitus in Aragoniæ montes secedens, oratorium e ædificans, & tugurium effodiens, primævos illos solitariæ perfectionis Ægypti, Thebaidos, Nitriæ, & Syriæ antesignanos fuit adamussim, quantum Deus permiserat, imitatus. Abhinc sciens abstinentiam esse primum Eremitæ gradum, sic cupediarum sarcinam contempsit, ut nequaquam, nisi panem cum sale mixtum, aut campi gramina comedisse probatum sit. Cetera equidem jejuniorum, mortificationum, pœnitudinum, & humiliationum opera communia felici semper implevit spiritu; & licet eremi durities & laborum rigor prorsus sancti viri consumere vires viderentur; tamen ejus spiritus divinus sic fuit inspirationibus, oratione interveniente, confotus, ut quidquid asperitas destruere conaretur, Dei pietas solidaret.

[8] Non ergo potuit lux ista diu sub modio spelæi obscurari, quin potius passim ejus virtutum lumen, per vicinos territorii vicos refulgens, universam fere regionem illustravit. [plurimis ejus secutis vestigiæ.] Exhinc oppidani in eremum accurrentes, illud sanctitudinis prodigium demirantes attoniti, ad ejus pedes provoluti, ut eorum miseretur, gravi submissione petebant. Illos Anachoreta beatus benigne suscipiens; in fidei regulis instructos, & salutaribus monitis imbutos dimittebat; qui in propria repedantes contriti & alacres, viri Dei virtutem, laxatis linguæ membranulis, evulgabant. Alii intra illius montis cavernas domicilia struentes, ibidem vitam anachoreticam eligebant; ubi ab Enecone instructi, & ejus exemplo attracti, perfectissimum in posterum agonem eremiticis congressibus explevere f. Quo non solum fama operum sancti viri intra parietes circumscribebatur privatos, sed etiam ad opulentiores urbium domos Regumque aulas pertingebat mirabilis & sonora.

ANNOTATA D. P.

a Scelus id creditur fuisse Veremundi Legionensis qui secundam Castellani filiam Tarasiam uxorem habebat, speranti sibi Castellam vindicare; ejus hoc Epitaphium legitur in ecclesia S. Ioannis Legionensis, H. R. Dominus Garsia, qui venit in Legionem, ut acciperet regnum, & interfectus est a filiis Velæ Comitis: sed corpus Onniam exinde translatum putat Yepez, ista referens Tom. 5 pag. 325.

b Vulgo Najara in Castella, inter Iberum flumen & oppidum S. Dominici de Calceata, olim Episcopalis civitas.

c Calatayud, civitas Arragoniæ, a Cæsaraugusta in occasum leucis circiter 20 distans, Castellæ veteris finibus propior: ibi, inquit Damctus, parentes creduntur habitasse, ubi nunc est monasterium S. Benedicti, juxta portam Cæsaraugustanam: talis autem credulitatis fundamenta citat Codices Mss. olim visos, nunc deperditos; & quod Princeps Berengarius, Petronillæ Aragonum Reginæ maritus, an. 1148 donaverit Onnienfi monasterio prædictam S. Benedicti ecclesiam, sitam in vico Mosarabum; utique quia ibi credebatur natus S. Eneco.

d Hæc de Sancti monachatu prius suscepto eatenus verosimilia tantum sunt, quatenus in Breviariis dicitur Sanctus, sub Monachi habitu in eremo vixisse; adeoque vetustiori teste egent. Neque dixeris non convenisse ut Monachis præficeretur, qui ipsemet numquam in monasterio vixerat, esto habitum forsan ab aliquo Abbate susceperat, uti S. Torellus 16 Martii: idem enim & S. Benedicto evenisse in ejus vita legitur.

e Dametus tribus Bilbili leucis ponit primum Sancti eremitorium, nomine Thobet, quod vult derivari a Græco Θεοτόκος Deipara.

f Hæc quoque, ut & alia plura ex Dameto, rhetorica facultate uso, accepta videntur, non ex veteri auctoritate.

CAPUT II.
Abbas factus Eneco, virtutibus & miraculis claret.

[9] Cum enim apud Montana Aragoniæ hæc ab Eneco agerentur; evenit, quod Garsias, [Garsia Ab. Onniensi mortuo] primus Abbas Onniensis, B. Odilonis discipulus, & Paterni socius (qui Regis Sanctii jussu illud cœnobium, ad formam Cluniacensis, regendum susceperat, ubi monasticam Regulam diu collapsam erexerat) e vivis sublatus est. Quod Rex ægre ferens, totis viribus constituit præfato monasterio talem virum præficere, qualem illa novella plantatio, quæ Garsiæ directione concreverat, exposcebat. Ad id pectore volvens qualem in Abbatem eligeret, Deo inspirante, in ejus regiam mentem S. Eneconis devenit opinio, quam variis monitionibus experimentisque præcognitam satis habebat. Ex quo sibi persuadens, nullum inveniri posse in regnis suis virum, qui Abbatis defuncti locum impleret, [a Rege designatur Eneco,] nostro Monacho sanctiorem; quantocius nobilibus oratoribus electis, illos ad Eneconem exlegavit, quatenus sanctum Anachoretam ad illud ministerii opus attraherent; ipsique conscripsit, ut voluntarie sub sua protectione & directione monasterium acciperet Onniense; præferens propriis commoditatibus & consolationibus commune bonum & omnium necessitudinem: constito, quod Dei munificentia ad hoc illum tot virtutibus imbuerat, ut corda illuminaret aliorum, & viscera proximorum divini amoris flammis incenderet.

[10] [qui modeste ejus nuntiis respondet:] Obstupuit Eneco orationi Nobilium; & Regis litteras demiratus, postquam illos caritative suscepisset, & Principis scripta velociter ruminasset, humili & silentioso murmure respondit: Quod in me Rex prudentiæ specimen invenit & discretionis, ut, ad istam Abbatiatus sarcinam perferendam, cogere imbecillem destinaret homunculum? Quo pacto, si meam non est expertus fragilitatem, contendit me Prælatum eligere; hominem, patientia vacuum, ut debilium imperfectiones sufferam? spiritu alienum, ut deviantium torpores accendam? scientia nudum. ut errantium ignorantes edoceam? Hei mihi! si pro aliorum salute corruo, si pro alterius bono de proprio deficio, si propter publicam utilitatem ab ipsis meis rationibus aberro. Ergo tutius est inter silentium & securitatem memetipsum custodire & tueri, quam inter aliena pericula periclitari. Melius est enim Christo parere, quam Regi: cui ista dicite, ne quem perfectum concepit Præsulem, imbecillum postmodum agnoscat peccatorem. Eremitæ profundam Oratores demirantes modestiam, accepta a Dei viro benedictione abiere; & Sanctio, quæcumque inspexerant & audierant, admirabili compendio retulere. Ast Rex (cujus cor in manu Dei est) non ex illa eventus ambagine cedens, quin potius resitentia beati virianimum erigens; alios religiosos viros emisit, qui B. Eneconis obstacula diluerent: & ad implementum electionis, exemplis propositis, cohortarentur. Ast ille omnia postponens, in suo semper proposito remanebat.

[11] [sed ipsiusmet prudenti alloquio] Istius vero reluctationis constantia Regi provido calcar erat. ut sicut in viro Dei tugurii affectio vires contra ejus augebat instantias; ita Principis prudentia, omnibus nervis, sancti Monachi humiles renixus ad suum placitum traducere properaret. Quod ut efficacius consequeretur, ipse Sanctius personaliter in eremitorii Eneconis conscendens spelæum, ab eo benedictionem expostulans, ita prosequitur. Dei voluntas, a quo, Pater, est mea, in æternum fuit & est, constituere in cœnobio Onniensi talem Abbatem, quod ejus prudentia & virtutibus, non solum religionis fervor conservetur in illo, sed etiam magis ac magis perfectio monastica adaugeatur. Hoc perfici quo jure poterit, nisi electo tali viro, qui hisce dotibus ornatus, & antiquam foveat disciplinam, & suo exemplo in posterum religionis apices extendat? Regni cœnobia sum scrutatus, & licet plurimos religione conspicuos, sanctitudine claros, observantia famosos, & prudentia celebres adinvenerim; Deus, cujus inscrutabilia sunt judicia, meum direxit animum, ut neminem nisi te, in hoc muneris pensum sublimare curarem; forte quia nullus Dei voluntatem meamque intentionem aptior te inter tot millia esset impleturus. Hoc ergo cognito, ut quid pertinaci humilitate Dei & meo placito resistere conaris? Si quod a Deo accepisti, non tibi accepisti; ut quid sine fructu de accepto rationem dabis? Agricola sane ille cælestis, qui nec injustus est nec avarus, licet de sterili & inculto campo usuras non exigat, attamen severus est in expetendo decimas fructuum, quos in cordibus seminavit justorum, Nonne legisti de servo, qui cum ex talento nihil lucrifecisset, propter hoc immissus in tenebras exteriores, infructificationis pœnas luit? Nec prosunt prætensa imbecillitatis conamina, quæ potius ex humili & timido pectore, quam ex veritatis ratione prosiliunt. Et esto quod sit, ut cogitas; quo sensu de Numinis providentia diffidis? Ille ergo qui impertitur onus, nonne potens est dare vires ut perferas? Qui in manu servi fidelis clavum ponit, nonne sapientiam, constantiam, & spiritum ministrabit, ut illum regat & moderetur strenue? Ergo de istis dubitare, remissionis est, timiditatis est, & Spiritui sancto resistere est; quod in tanto viro, nec suspicari, nec credere Regia nostra valet auctoritas: cui obedire, Apostoli præceptum est. [motus cedit & fit Abb.] Omnia hæc Regis verba, servus Dei auscultavit corde submisso: & postquam utrimque fortiter & clamose disceptatum est; tandem B. Eneco Principis cessit voluntati, statuens humili potius obedire fide, quam proterva resistere timiditate. Ergo cognita per Sanctium sancti Anachoretæ acceptatione, lætabundus illum secum traxit; & in Onniense introducens monasterium, regimen illius tradidit & commendavit. Cui cœnobio non tantum de celebri Abbate dignatus est providere, sed etiam illud copia munerum ditavit, inter quæ, insignia peripetasmata, aurea vasa, & gutturnia argentea, munificentiam Regiam & Christianam pietatem significantia.

[12] Non ergo Dei servus istum quæritabat honorem, ipsa eum dignitas perquisivit.: [sudvis in regimine] nam ut ex prælibatis apparet, istius favoris pensum, non ex humano processit conamine, sed ex Numinis descendit afflatu. Abhinc Deus, qui istam Ecclesiæ militantis fabricam suo nutu disponit, eo ipso quod Eneconem ad aliorum regimen attrahere decrevit, Patremque ac Magistrum suorum elegit servorum, illico ipsum tantis charismatibus ornavit, quanta ad opus ministerii peragendum prospexerat expedire: ita ut nec Monachi alienum quærerent Pastorem, nec Abbas extra metam gregis aliud investigaret imperium. Quale sit discrimen inter electionem divino placito factam, & ambitionis dispendio consecutam, in hoc dignoscitur. Nam illam subsequitur auctoritas, prudentia, directio, concordia, & cetera quæ Deus ministrat timentibus se; istam comitatur superbia, avaritia, injustitia, carnificina, & alia plurima, quæ ipse electus intra se generat mala, aut ad populi exterminium, aut ad sui celerem ruinam. Hæc etiam differentia magistratus, [& prudens:] qui ex judicio, vel qui ex gratia venit: ille ut meritis datus, spem sui debet æquare; iste, ut per munera quæsitus, a periculo expectationis alienus est. Omnia hæc in nostro cognoscimus Enecone: qui tamquam a Deo per merita sublimatus, tantam, ut Dei ministrum [decet], adhibuit curam circa sui contemptum & officii gloriam, quod nihil in eo tam antiquius Fratrum observaret speculatio, quam unicam illam resignationem ad Numinis placitum, & profundam dispositionem, qua ad recipienda divina & cælestia beneficia humiliter capax efficeretur. Tum vero licet pristini illius mores accurata essent castigatione compositi; tamen non ignorans aliam esse privati hominis rationem, aliam præsulatum gerentis conditionem; vitam omnesque mores pro officii dignitate transformandos decrevit, præcipue illos quos ad muneris exercitium convenire putavit.

[13] Ergo in eo primum obtinuit locum Caritas, qua sic Fratres profundo dilexit amore, cujuslibet bonum desiderans, ut unusquisque pars ejus viscerum videretur. Hac enim dilectionis exuberantia, ignorantes docebat placidus, [eximius caritate] afflictos solabatur misericors, debiles sublevabat pacificus, infirmos recreabat pius, devios reducebat providus, & omnibus pater ac magister absque fastidio erat & suavis. Nec ob hoc, quotiescumque exposcebat occasio, a rigoribus abstinebat: nam cum perfectionis monasticæ augmentum in subditis existere satageret, nec nimia facilitate peccamina remittebat, nec summo jure negligentias increpabat. Istis sane temperamentis, sic subditos in statera religionis pondere æqualiter pensitabat, ut nec summo rigore deficerent, nec nimia mansuetudine insolescerent: ideoque nec asperitate formidabilis, nec benignitate videretur contemptibilis, quin potius reverentia dilectus, & amore cultus, ad usque vitæ terminum, fuit a singulis. Nec tamen propter aliorum curam in suæ perfectionis augmento claudicabat; quia quanto solicitus erat in proximorum procuranda & dirigenda salute, tanto in colligendis virtutum manipulis singulos providus anteibat: ex quo ejus pœnitentia & mortificatio ita sublimis & inimitabilis visa fuit, [perseverans in exercitiis sanctitatis:] ut quamquam solitariam deseruisse cognoscimus vitam, non tamen ejus rigorem, quo corpus assidue aspero mucrone domabat. Abhinc ejus sanctitatis & prudentiæ, qua Onniense regebat Cœnobium, sic per Hispaniæ limites fama personuit; ut plurimos a Domino permotos, calcatis mundi illecebris, ad portum Religionis attraheret. Inter istos unus fuit quidam Episcopus Gotholanensis, nomine Actus a: qui cum sine Sede vagaretur, monachatum induens, tantam vitæ monasticæ perfectionem est assecutus, tanta abstinentia præditus, contemplatione donatus, silentio imbutus, ut dum viveret, religionis pondus super ejus humeros reportaret; postque e vivis sublatus, miraculis clarus, & juxta magistri sepulcrum tumulatus, merito inter Sanctos fuerit absque dubitatione conscriptus.

[14] In Oratione tam frequens erat, & præter solitam in choro adeo mentali vacabat, ut ejus vi singularia a Domino beneficia retulerit. Inter Onniensis Cœnobii ascetas erat quidam Monachus, asperrima conditione elatus, & inæquali superbia imbutus: illum sanctus Abbas suavi verborum lenocinio monebat, [oratione superbum fratrem corrigit:] & aliorum exemplo rebellem animum mansuefacere procurabat, disponens, ut cognita sui vilitate ad altiora haud erigeret spiritum. Frater monita reducere ad calculum promittebat, sed frustra: quia aut propter diaboli suggestionem, aut propter pravam naturam, & nimium proprii amoris fastum, protinus tamquam canis ad vomitum ad pristinos redibat errores. Monachus quippe desiderio correctionis ista perpendens, & periculum in quo ex defectu humilitatis (quæ semper est mater & radix aliarum & totius perfectionis) versabatur agnoscens, humiliter lacrymabundus a sancto deposcebat Abbate, ut donum humilitatis illi oratione a Domino flagitaret assidua. Annuit Dei servus, & Numini petitione proposita, lacrymis institit; donec Dei visceribus commotis, quidquid petere destinaverat, impetravit. Ab hinc Monachus sic ingenii rationem mutavit, ut ex superbo humilis, ex aspero mansuetus, & ex turbulento fuerit inventus pacis amator.

[15] [populos dissidentes placat:] Sed nec hic totus orationis apex. Inter duos populos monasterio proximos, circa lucri rationem, dura contentionum altercatio versabatur: quæ omissis juris apicibus, conjuratione inita, aliis in aliorum ruinam irrumpentibus, bello aperto, utriusque oppidi exterminium jamjam minabatur. Hæc in aures devenit S. Eneconis discordia: qui zelo Dei accensus, & proximi excidium aversatus, utriusque populi jurgia exterminare constituens, illorum duces est humiliter allocutus. Altera pars illico arbitrum nominavit Abbatem; altera vero, latronis famosi & strenui militis ductu superba, nequaquam ad pacis commoda devenire constituit. Quod cum sanctus vir agnovisset, statim hominem illum perditum, homicidiis & latrociniis contaminatum adiens, sua illi aperuit maleficia, ejus in seminandis inter illos accolas conflictationibus insolentiam deturpavit: quibus ut obsisteret, & Dei misericordiam consequeretur, necessario opus erat; ni æternæ mortis experiri vellet supplicia, & ad deploranda scelera præterita animum erigeret: [hominis perditi facinora revelat:] excitatam a se jurgiorum tempestatem sedare niteretur; deincepsque a similibus flagitiis abstineret: ei toto corde promittens, se a Domino orationibus suorum remissionem scelerum impetraturum. Hæc audiens homo ille nequam, luminis jam cælestis illustratus auxilio, ad sancti Abbatis pedes provolutus, pœnitens, lacrymis & suspiriis instanter suorum veniam peccaminum expetebat. Ex hinc & ad socios verba convertens, a proposito iniquo illorum contumaciam revocans, inter utriusque oppidi acies trophæum pacis erigens, odiis sedatis, in fœdera amicitiæ utrumque militem mira auctoritate traduxit.

[16] Hac insigni victoria lætus Eneco, socio pœnitente latrone (qui vestigia sancti Abbatis, [eumque suæ oratione correctum,] donec promissam culpæ veniam adipisceretur, haud deserere constituerat) in cœnobium repedavit. Illum in itinere Christiana animadversione edocuit suorum facinorum gravitatem; & ut redivivus ad veniam accederet, contritionis antidotum propalavit: ejus necessitatem expressit, illius essentiam demonstravit, formam per confessionem placida elocutione detexit. Ergo ad cœnobium appulsi, cellulam est ingressus Prælatus: qui orationi vacans, a Domino lacrymarum imbre perfusus, ut maculas illius miserabilis peccatoris pretioso Filii sui sanguine diluere ac delere dignaretur, exposcit: cui orationis penso persistens, aut itineris fatigatione compulsus, aut somni potentia devictus, debitum naturæ b persolvit. Vix mortis imago viri Dei potentias implicaverat, quando ipse & latro ante Dei tribunal in spiritu arrepti, [in monachum recipit.] sibi visi sunt audire vocem dicentem: Etsi nulla sit paritas de lumine ad tenebras, nec comparatio adsit inter servum fidelem & infidum mancipium; attamen, Eneco, istius hominis, pro cujus salute rogasti, criminibus veniam concedimus indulgenter. Quo audito alacer Abbas e somno excitatus, latronem adivit: a quo insomnii relationem faciens, illum ad perseverantiam conversionis admonuit. Quod ut facilius & felicius adipisceretur latro, cucullam petens, antiquo homine exuto cum operationibus suis, novum induit; & Fratribus humilitatis, caritatis, obedientiæ, & ceterarum monasticæ perfectionis virtutum exemplar inposterum extitit.

[17] Nec Abbatis orationis efficacia minus apparuit potens in alio, etsi dissimili successu. Juxta Onniense sane cœnobium duo erant Proceres, tam amicitia conjuncti, quam pravis moribus & insolentioribus operationibus familiares. Isti, dæmonis suggestione compulsi, sancti viri opera deridebant; & ad majora prolapsi, non solum verbis præclara ejus facinora lacerabant, sed & opere bona cœnobii & possessiones destruere sunt aggressi. [Proceres ipsi infestos Deus punit.] Ista quippe Deus aliquando permittit, ut malorum insultibus exerceantur & boni: nam sine labore patientia, sine controversia humilitas, aut sine agone quo pacto perfulgeret corona? Omnia hæc arrogantiæ Procerum tentamina sanctus Abbas perferebat patienter, quousque insigni modestia illorum molestiam, sibi & Fratribus impactam, cœnobiique possessionibus facessitam, verbis ad pietatem moventibus compescere conatur: quorum nec emendatione secuta, nec a proposito animos avertere cognoscens; ad Orationem confugiens, vindictam adversus Procerum proterviam a Domino est humiliter expetitus. Ejus precibus auditis, mane Proceres inter se irruentes (nulla cognita causa) transfixi ensibus occubuere. Quo audito sanctus vir de divino judicio stupefactus, & de successu dolens, rigidam Numinis ultionem, e suis flagitationibus obvenientem, toto vitæ tempore deploravit. c

[18] Spes, certa expectatio futuræ beatitudinis est: [spe in Deum fultus,] & cum hæc virtus desumat suum esse perfectum a solo Deo ex toto corde; ideo nullus firmiorem consequitur spem, quam ille qui Deo familiariter adhæret: quia quanto profundius cum Numine commercium initur, tanto spei firmitas peraugetur. Ratio est, quia hæc fiducia ex cognitione perfecta bonitatis generatur, ex quo qui Dei familiaritate perfruitur, ejus habere præcognitam bonitatem necessum est. Ista igitur virtutis praxis, sic ossibus adhærebat Abbatis, ut nihil unquam extra Dei placitum speraret, nihil nisi spe divina perficeret. Abhinc quotidie a Domino innumera impetrabat mirabilia. Onniense sane oppidum & Berovisca intolerabili fame laborabant: agricolæ, & aliorum pauperum catervæ, famelici absque auxilio jacebant. Aliqui, prout est subtilis necessitas, adiere Cœnobium; ubi cognito, quo Monachi per tempus, Dei miseratione, vitam transigebant impransi, populos ad miraculum convocantes, partem in prodigio, corde contriti & profusis lacrymis, expetebant. Omnia quæ erant in cœnobio edulia pauperibus distribuens Eneco, eorum famem pro tempore refecit: [tribus panibus ingentem multitudinem alit.] ast postea subventione intellecta, tanta hominum & mulierum cum familiis facta est conventio, ut camporum planinities adjacentium maximas occuparet. Hæc ingens turba cibum a sancto deposcebat Abbate: qui tres tantum panes in cœnobio adesse cognoscens, illos in cophino adsportari jussit; & spem in Domino reponens, fidei zelo succensus, & caritatis ardore flagrans; Nonne (dixit) potens est Deus, ut ex petra panem ministret? Quo dicto, panes in frusta scindens, pauperibus erogavit: quos postquam pane saturatos dimisit, tres integri panes inventi sunt: quibus per quatuor mensium spatium, omnem illam multitudinem, & quotidie accrescentem, absque diminutione pavit.

[19] [latrones sibi insidiantes constantia sua convertit:] Ab hac firma in Deum spe traxit originem contemptus ille, quo omnia adversantia despiciebat: ideo nec ægritudinum incommoda timebat, nec mortis turpitudinem formidabat, nec casus ceteros miserandos evenientes, aut propter virtutis probationem, aut ex hominum malitia procreatos, pertimescebar. Ab hinc tanta ejus constantia fuit, ut, cum a cœnobio per sex milliarium spatium, ut orationi quietæ vacaret, secederet; evenerit, quod quidam latrones, potius terroris incutiendi causa, quam spolii lucro, sancti Abbatis tugurium invadere conarentur. Ast cum sequenti nocte ad istud perficiendum facinus cellulam quæritassent, talem Deus in eorum conamine obcæcationem induxit, ut toto noctis tempore per montem vagantes, penitus a sancti viri diversorio aberrarent. Tandem multo maneim eum incidentes, unus eorum ad instar tonitrui audaci voce infrenduit: Quid Eneco faceres, si inter latronum laqueos esses detentus? Sanctus vir placido ore respondit: Cantabit vacuus coram latrone viator. Cui fur: Forte si non divitias, nonne tibi vitam adimere possumus? Sanctus Abbas dixit: Optime loqueris: sed cum vita mihi potius pondus sit, quam subsidium; illam si ademeris, præmium; si reliqueris, sarcinam præstabis. Tum prædonum turma, illud animi & constantiæ specimen demirans insigne, venia postulata recessit; & explosis latrocinii moribus, propriam unusquisque salutem correptus pœnitudine quæritavit. [exercitiis manualibus vacans,]

[20] Communis fuit, inter sanctos Anachoretas & religionibus addictos viros, admirabilis usus conjungendi, cum exercitiis spiritus interioribus, aliqua exteriora corporis & pœnalia; ita ut sæpe sæpius suavem Mariæ quietem cum Marthæ curis connecterent & vigiliis: isto enim opere, nec aliis molesti erant, sed potius pauperibus auxiliares: quia ex lucro laboris manualis, & sibi edulium & famelicis dapes colligebant. In hoc ergo Eneco, antiquorum Patrum vestigia sectans, per aliqua temporum intervalla, in hisce exterioribus operibus manus ad aratrum apponere satagebat. Non extra lineam erit, aliqua circa hoc mirabilia, a sancto Præsule, patrata, proponere. Vineam juxta monasterii circulos conserere Dei servus propriis manibus decrevit; & aliquibus convocatis in subsidium agricolis, omnes libenter præceptum Eneconis subiere; dempto uno, [nolentis juvare rustici ideoque puniti] qui agrestis & durus, potius ad proprium lucrum, quam ad opera caritatis aspirans, sancti viri monita despexit. Sed quidquid campestris iste, tunc temporis & antea, in hortulo plantaverat, Deo sic volente, nec fructum emisit, nec in posterum usui fuit; donec rusticus stupefactus, [arboribus vigorem reddit.] ad sancti Abbatis pedes accurrens, veniam de præterita inurbanitate postulavit. Cujus misertus Eneco, vocato Fratre, illi pelvim aqua lustrali plenam tradidit, monens ut arborum radices aridas aqua illa rigaret. Monachus præceptum adimplens, virtute divina, eo ipso quod stipitum radices humorem illum benedictum bibebant, frondibus & floribus arbores visæ sunt plene, suo tempore fructus domino reddituræ.

ANNOTATA D. P.

a Actus sive Atto, Tamayo perperam Tactus, cujus Vitam ex veteri Ms. ita refert Yepez Tom. 5 pag. 326 ℣ sed Hispanice; qua lingua si scriptus liber est, non est valde antiquus; si Latina, mallem verba ipsa dedisset; nunc accipe ex Hispanico Latine facta. [Vita S. Attonis Episcopi Catalaunii,] Beatus S. Atto fuit Episcopus Catalauniæ seu Aragoniæ, & S. Eneconi familiaris, cujus amore dimisit patriam suam, quam Interdicto subjecerat propter multa ejus peccata; volensque Deo soli cum ipso servire, ipsum valde lætificavit adventu suo. Benigne autem exceptus est atque honorifice habitus per aliquot dies, quibus insimul vixerunt, divinis laudibus sanctisque de Deo colloquiis intenti. Postea vir sanctus assignavit ei locum prope monasterium, qui Aldenal (hodie Aldea) dicitur; ubi aliquanto tempore S. Atto laudabiliter conversatus requievit in pace, [defuncti an. 1052] Æra 1080 (notat hæc annum Christi 1052) eumque B. Eneco in suo monasterio sepelivit, ac fere quindecim annis postea vixit, adeoque mortuus esset an. 1067. Hactenus Ms. quo relato. Mox, inquit Yepez referuntur aliqua miracula, quæ Sanctus patravit tempore suæ translationis, quæ prætermitto, quoniam de S. Enecone multa me deficiunt, ut videatur loqui de miraculis Eneconis, non Attonis; postea tamen dicit quod Attonem; tanti fecit Conventus Onniensis, ut deposuerint eum in capella, in qua depositus erat S. Eneco, eumque venerentur ut Sanctum; nullo tamen (quod sciam) aßignato die. Martinus del Villar, [& Onniæ pro Sancto babiti.] in Patronatu Bilbilitano, etiam meminit cujusdam Episcopi Sancti ex Catalaunia, qui Episcopatum dimiserit desiderio Eneconis; hunc vero ipsum ait ad multos in Hispania Episcopatus suscipiendos invitatum, semper eosdem recusasse, præ sua Abbatia, in qua se credebat majus Deo obsequium præstare.

b Phrasis hæc mortem significare solet; Tamayus somnum intelligit.

c Addit Yepez, pacificum Sanctum, una cum S. Dominico Silensi (de quo agemus 20 Decembr. vixit autem hoc ipso tempore, defunctus 1073) multum laborasse in pacificandis Sancii Regis filiis, Garcia & Ferdinando; sed frustra: victo tamen & morienti Garciæ extrema officia Christiani Sacerdotis exhibuisse. Fuisset id anno 1053, quo bellum inter fratres, Garciæ majoris natu cæde finitum, narrat Mariana lib, 9 cap. 4.

CAPUT III.
Alia viventis miracula, & felix obitus.

[21] [Tres energumenos liberat.] Nihil est scelestis horribilius nihil contemptibilius justis, quam opera Satanæ. Ratio differentiæ est, quia cum illi jure belli, ut mancipia, diabolo subjaceant; & isti ut victores quotidie de illo strenuas palmas obtineant; sic est, quod illi timent, isti triumphant. Singularia de hoste communi noster obtinuit Abbas trophæa, quorum ecphrasim numerare longum: aliqua tamen subjiciemus. Erat in urbe Burgensi mulier, unicum filium a dæmone obsessum habens: quæ cum primum intellexit, S. Abbatem Onniensem innumeris clarere miraculis; filium ad pedes traduxit Eneconis, a quo salutem energumeno flagitabat. Vir Dei, lacrymarum matris misertus, manu puerum accipiens, in ejus os insufflavit, & protinus malignus spiritus juvenem magno cum stridore deseruit. Homo quidam uxorem suam, a dæmone vexatam, ad Onniense Cœnobium perduxit; & infirmitate, sancto Abbati proposita, salutem conjugi beati viri precibus recuperavit. Vir quidam nomine Timotheus, sic a maligno spiritu torquebatur, ut passim cogeretur caput in parietes impingere; ex quo multis periculosisque vulneribus affligebatur, ita ut miser ad ultimum vitæ terminum properaret: nam cum tabes ex vulneribus emanans fædos progenuisset vermiculos, isti cutem, ossa, & cerebrum corrodebant. Tantam miseriam videntes consanguinei, ægrotum ad cœnobium Onniense advexerunt. Cujus spectaculum intuens Eneco, cor ad Deum elevans, fide & spe plenus, signum Crucis super energumeni corpus expressit: cujus tactu dæmon vociferans, liberum reliquit Timotheum; &, quod plus est, vulnera, vermibus scatentia, illico curata sunt, nec locum dedere cicatricibus.

[22] Leviora sane fuere hujusmodi trophæa contra diabolum parta, [dæmonis textamentæ sæpius vincit,] quæ sancti Abbatis virtutem commendarunt; alia secreta, & ab oculis hominum aliena, illustriora perhibentur. Horum ergo certamina inter hominem interiorem & vitia mentalia peraguntur: nam ibidem superbia, nimio sui amore saucia, adversus humilitatem decertat; ibidem livor efferus, odio conjunctus, cupit expellere caritatem; hic illecebræ castitatem deturpare constituunt; hic antiquus serpens, vitiorum & scelerum pædagogus, astuto imaginum colore virtutes subvertere nititur; ex quo sæpe minatur, ut detrudat; aliquando promittit, ut fallat; multoties erigit, ut evertat; & denique semper laudat, ut animus intumescat. Hoc sanctum Abbatem embolio passim fraudulenter petebat a tergo, quia cum illum devincere aperto marte non posset, ad fabulas astuta fraude confugiens, virum Dei in laqueo jactantiæ comprehendere destinavit. Abhinc miraculum panis pauperibus erogati ob oculos ponens, ejus excellentiam verborum lenocinio extollebat. Ast sanctus Abbas, cognita inimici fraude, intra cor humiliter submissus, totam miraculi virtutem Deo tribuens, diaboli figmentum ad nihilum reduxit. Hoc victus serpens congressu, alios quantocius exercere decrevit: sed cum ejus machinamenta destruerentur, hastam abjiciens, digitum est exerere compulsus, & Eneco triumphans victoriam alacer decantavit.

[23] In sanitatis dono singularis fuit: nam quos ægritudinum gravitas jam extra potentiam Physicæ constituebat, a sancto Abbate ad sanitatem redactos, [Dono curationum præditus,] passim tum medicorum tum plebium cœtus mirabatur. Erat apud Vallem-Oleti, quidam Comes Asturicensis, nomine D. Gonsalus Muñiz, qui in lectulo per longum temporis tramitem, paralyticus jacebat. Ad hujus ægritudinis curationem, quidquid medicina paraverat, effecit, sed frustra: mirabilia demum Eneconis auscultans, protinus sibi persuasum habuit, quod per illius Sancti merita proculdubio erat ad sanitatem reversurus. Istius persuasionis efficaciam cum uxore pertractans, illi ut ad sanctum Abbatem pergeret persuasit: quæ conjugis placitum adimplens, magno stipata famulatu, ad Onniense cœnobium protinus properavit. Hic viso sancto Abbate, ad ejus pedes provoluta; Credo equidem, dixit vir Dei, te meam agnoscere necessitatem; [paralyticum sanat:] quoniam suspicor, spiritu divino cordium te penetrare secreta. Cui sanctus Abbas: Scio virum tuum per sexennium prolixa laborare paralysi, cujus ut periculo occurras, hanc meam scapularem suscipe vestem; cum qua revertere, & super illum extende, sicque illius Dominus miserebitur. Hac Comitissa responsione contenta, oblatis viro Dei pretiosis muneribus, quæ sanctus Abbas recusavit, in patriam redux, vestem super Comitis corpus extendens, illico salutem integram omnium admiratione recepit. Qui postmodum in obsequii gratitudinem cœnobium adiens, viri Dei benedictionem promeruit.

[24] Nec hocce solum caritatis officium ad divites & proceres Dei servus specialiter dirigebat, quin potius illud ad pauperum solamen apertis visceribus porrigere destinabat. Ad ejus ergo miraculorum famam, Lugduno Galliæ, [pauperem infirmum liberat,] quidam pauperculus amicum suum, manibus & pedibus truncum, Onniam advexit; illumque coram S. Abbate prosternens, ægri miseriam, & tanti itineris laborem significavit. Unius miseria, & alterius caritate motus Eneco, oleo lychni in ecclesia ardentis ungens infirmum, illi integram sanitatem restituit actutum.

[25] [serpentem enecat.] Serpens, horridus & exitiabilis, totam Onniensis territorii plagam miserabiliter depascebat, adeo ut hominem integrum deglutiret, bovemque aliaque animalia duobus morsibus dilaniata devoraret: cujus tanta erat strages, quod nec bubulci, nec ceteri pecuarii armenta secure agere valerent. Omnia cum isthæc conspiceret Eneco, caritate proximorum exæstuans, agricolis & aliis rusticis præcepit, quod in excelso montis cacumine rogum extruerent capacem. Quo facto, omnibus a tergo genuflexis, sanctus Abbas stans preces ad Dominum direxit, ut suorum misereretur populorum. Statim imperantis voce draconem interpellavit, qui coram accedens, collum erigens, & caudam vibrans, præceptum viri sancti quasi ratione præditus exspectabat. Tunc Dei servus imperitavit serpenti, ut sese in rogum conjiceret flammantem; animal obediens, brevi ejus atrox compago consumpta est. Abhinc totius regionis circuli, a tanto periculo liberi, gratias Domino, & sancto reddiderunt Abbati.

[26] Quædam mulier, quæ per tria lustra marito conjuncta vivens, [sterili prolē impetrat.] filios nondum susceperat, ex quo vitam cum conjuge in amaritudine transigebat; nimis afflicta ad pedes evolavit Eneconis; qui feminæ speciem diffugiens, vix ejus verba auscultare curabat. Ast mulier, vocibus causam sui doloris intonans, solamen a sancto deposcebat Abbate. Ille re intellecta, & feminæ lacrymarum occasionem prospectans, firmam de futura sobole spem promittens, domum lætam dimisit; quæ post annum elapsum, marito peperit primogenitum. a

[27] Prophetiæ donum a Domino singulariter accepit, [Prophetiæ dono illustratus,] ut ex duobus, quos traditio refert, casibus innotescet. Ingens inter duorum oppidorum accolas contentio exorta est, quorum aliud Catholicorum erat, alterum Saracenorum civium. Ita quippe utriusque bilis exarserat, ut extructis aciebus, signato milite, & aperto Marte, quodlibet vi armorum defendere, quod ratione non poterat, conabatur. Hujus rebellionis insolentia ad sancti Abbatis pervenit auditum; qui relicta cella, ad palæstræ locum conscendens, utriusque agminis primarios reducere sermonis efficacia destinavit. Ducem Agarenorum phalanx habebat, hominem hispidum, & barbara conditione notatum, qui (licet ceterorum consensus esset, ut armis abjectis ad pacem confugerent) ipse pertinaciter in horrida congressus feritate perstitit. Hunc Eneco semel & pluries humiliter & efficaci verborum pondere est allocutus, ut a proposito desisteret, sed frustra: quia immanis ille homo, potius subiturum se mortem, quam concordiam permissurum, [Duci Saraceno mortē prædixit:] obtestatus est. Tunc vir Dei, cælesti Numinis cognitione adflatus, audientibus cunctis respondit: Tu tibi ipsi, fili, legem posuisti, quia inter tot militum turmas, tu solus mortem obibis. Neque hic supplicii finis; nam tuum corpus, non humus, sed vultures & feræ deglutient. Eventus Eneconis verba firmavit, quia prælio inito, nullus alius occisus inventus fuit, nisi homo ille incultus; cujus corpus, licet arena & frondibus sui tegere sunt aggressi, ramen demum partim laniatum & a feris devoratum, tantum relictis ossibus, invenere. Hoc miraculum corda omnium admiratione complevit, præcipue Saracenorem; qui Dei mirabilia credentes, omnes protinus catervatim Christo nomina dedere. b

[28] Nec illud missum faciemus oraculum. Plantaverat vir Dei vineam juxta fluminis ripas, quæ Dei irrigatione crescebat, quam ut destrueret, & sanctum virum molestiis afficeret, homo quidā agrestis, & inurbanns, ex oppido c Tamaiensium oriundus, suum omne pecus quotidie in novalia immittebat: [& sementem monasterii depascenti pœnam prædicit.] nec his contentus, etiam arbores, quas sanctus Abbas suis manibus conseverat, eradicabat. Illum Eneco pacifice monuit sæpius, nec propterea ab incepto opilio recedebat. Hominis contumaciam Dei servus demirans, potius ore prophetico quam ultrice, dixit bubulco: Ego te sum caritative cohortatus, & tu ab impio facto non desistis; cito super te justum Dei perveniet judicium, ita ut risus & populi fabula conspecteris. Quod & evenit: nam brevi surdus & gibber apparens, cachinnum accolis & exteris excitavit, ita ut erumperet in risum universa vicinia.

[29] Ergo nostra sancti Abbatis Eneconis ad felicem exitus tramitem perveniens oratio, sciendum est; quod existens servus Dei in d Solduegensi oppido, annorum plenus & meritis dives, ultimam vitæ horam præscivit, qua e carnis vinculis solutus, ad Sponsi thalamum accedere festinabat. Ast ut Fratres suos solaretur, ad cœnobium iter arripiens, cum juxta illius terminum noctu pervenisset, [Ægro & domum redeunt:] duo pueruli facie decori, candidis vestibus induti, facemque quilibet in manibus habentes, viæ occurrunt; & sanctum senem comitantes, itineris semitam collustrabant. Quod cum scirent Monachi, conventualiter ad cœnobii ostium occurrentes, suum Præsulem expectabant; qui accedens, & illis benedicens, [prælucent Angeli;] nonnullis jussit, ut duobus illis adolescentibus, qui viam facibus aperuerant, aliquid subsidii & levaminis propinarent. His quæsitis, haudquaquam ullus inventus est, credentes Fratres sanctum virum, aut ægritudinis gravitate oppressum, aut, quod verisimilius est, vi profundæ contemplationis gravatum, illud præcepisse.

[30] Eneco vero, supra pauperem lectulum recumbens, cum jam corporis sui fabricam ossium stridore resolvi, & spiritum cæli cacumina conscendere paratum præsentiret; sanctissimum Eucharistiæ Sacramentum expostulans, & illud profunda devotionis humilitate & lacrymarum imbre suscipiens; exhortatis ad religionem Fratribus, & ultima benedictione donatis, animo quietus, & intra semetipsum contractus, in hæc verba prorupit: En, Domine mi Rex, & animæ meæ Sponse, hora a me diu desiderata instat, [eisdemque animam deducentibus,] qua hujus vitæ laboribus resolutis, tuam gloriam spiritus desiderat æternam. En jam, discisso corporis tegmine, nubisque densæ opacitate distracta, lucis perennis radios conspicere non gravabor. En jam; ex Babylonicæ vinculis servitutis liber effectus, in Sion pergere pacificam animus exardescit. Te amo, tuum conspectum desidero, in te speravi; non me ergo confundas in æternum. Cum ista sanctus Abbas ruminaret, Angelicæ voces auditæ sunt, & totus cellæ ambitus cælesti lumine fuit repletus: deinde alia vox de fulgore erumpens, dixit: Anima beata, exi de corpore servi mei; qui a longinquo veniens, ut mihi obediret, omnia quæ possidebat reliquit, & secutus est me: ergo veni in gaudium Domini tui, ut cum eo in æternum glorieris. His dictis visus est Eneconis spiritus, luce præeunte in cælum conscendere, & Angeli concinentes; Benedictus est, Domine, electus tuus, ut intret in tabernacula tua in seculum. Monachi vero, qui ista inter lætitiam, & mœrorem conspectabant, magna voce clamabant, dicentes: Pater venerande, Abbas excellens, Confessor illustris, Beatissime Eneco, respice afflictionem nostram; & nobis tuis filiis, adhuc in hac lacrymarum valle exulibus, impetra a Domino, ut miserias diluat, mala avertat, & ad æternam salutem omnia concedat benignus auxilia, quibus tecum in e cælis sine fine lætemur. Obiit sanctissimus Abbas Kalendis Junii.

[31] [moritur 1 Junii:] Corpus viri Dei monachi in feretro deponentes, funus apparatu & pompa celebri perficere decreverunt, ut in morte honestarent, quem Patrem cognoverunt in vita. Altera die cereis accensis, & psalmis de Ecclesiæ more decantatis, ad cœnobii claustrum Corpus pertulere sacratum; & ipso in elevato tumulo collocato, [Tumulatus] ultimum officii debitum persolvere. Quo expleto; aditum multitudini, tam fidelium, quam Saracenorum, & Judæorum, qui undequaque convenerant, ut sancti viri contingerent exuvias, cujus in vita tot insignia acceperant beneficia, præbuere. Nec absque miraculis exequiæ. Paralyticus, lecticam pertingens, [miraculis clarescit.] statim sanitatem accepit. Quisquis ægritudine laborans sarcophagum, vel sudarium tetigit, ab infirmitate discessit immunis. Sic innumeri Deum glorificantes, a passionibus liberi, gaudentes repedarunt ad propria f. Post funebre Officium, Joannes illius cœnobii Monachus, qui S. Eneconi in Prælatura successit, g insui Patris laudem concionem texuit hujusmodi.

[32] Vidimus, Fratres carissimi, vidimus, & inter lacrymas atque singultus vidisse gaudemus: [Oratio funebris, a successore edita,] vidimus quomodo tollitur justus, & nemo considerat. Neque ulli Christianorum incredibile debet videri, si in transitu sanctissimi Patris nostri Eneconis, unus angulus speciali terræmotu h concussus est, in cujus obitu pene totus orbis ingemuit. Et sane quis locus est in orbe terrarum tam remotus aut abditus, quem transitus Sanctissimi Patris Nostri Eneconis non commoverit? Aut quis Christianæ Religionis ita alienus effectus est, qui audita morte ejus non planxerit? Flevit tamen Ecclesia, quod talem Sacerdotem atque Abbatem amisit: sed exultat Paradisus, quod talem Sanctum suscepit. Plangunt populi, & lætantur Angeli: gemunt provinciæ, sed gaudent loca Sanctorum, ad quæ quotidie evolare cupiebat, cum diceret; Quam amabilia sunt tabernacula tua, Domine Deus virtutum; concupiscit & deficit anima mea in atriis tuis. O virum sanctum, & omni ore laudabilem! qui sic vixit, ut non sibi tantum, sed etiam nobis; quia quotidie erat pro nobis. Fuit sicut lucerna ardens in domo Dei, non sub modio posita, sed super candelabrum constituta, ita ut etiam multos suo præclaro lumine redderet luminosos. Suavis enim & mitis fuit, etiam cum in superbia seculi versaretur. Cum autem ad Christum conversus esset, aperuit horrea sua pauperibus, apothecas suas ad se venientibus patefecit: nam parum egerat proximos alere, nisi etiam undique evocaret, quos pasceret atque vestiret. Quantos, inquam, oppressos erexit? quantos captivos redemit? quantos intricatos ære alieno creditoribus suis reddita pecunia liberavit? Una scilicet negotiatione, & planctus debitorum extersit, & creditorum gaudia reparavit. Nunquam sic iratus est, ut in ira misericordiæ immemor fuisset: neque enim poterat vir ille irasci, qui contumelias despiciebat, & odia vitabat. Numquam in judicio sine misericordia sedit, qui noverat misericordia vestiendum esse omne Christianorum judicium; dicente venerabili Scriptura proprie. [Ps. 100,] Misericordiam & judicium cantabo tibi Domine. Justitiam quoque benignioribus Spiritus sanctus elargitur: [qua singulis Patriarchis comparatur.] & quantum æquitati & justitiæ favet, tantum suis gratiæ pietatisque benignus indulget: & ideo tenebat rigorem in examinatione justitiæ, misericordiam autem in definitione sententiæ proferebat. O admirabilem virum, atque omnium Sanctorum laude censendum! Hic etenim omnium Patriarcharum exempla secutus fuit: fidelis, ut Abraham; credulus, ut Isaac; benignus, ut Jacob; magnificus, ut Melchisedech; providus, ut Joseph: rapax, ut Benjamin: rapuit enim divitibus, ut pauperibus erogaret: & tamen plus divitibus, quam pauperibus profuisse cognoscitur; quia pauperibus in hoc seculo profuit, divitibus in futuro providit. Ergo; ut dicere cœperam, fuit mansuetus, ut Moyses; Sacerdos, ut Aaron; innocens, ut Samuel; misericors, ut David; sapiens, ut Salomon; Apostolus, ut Petrus; amabilis, ut Joannes; cautus, ut Thomas; doctor, ut Paulus; videns, ut Stephanus; fervens, ut Apollo. De solicitudine autem & cura sui monasterii & ecclesiarum, in fide & caritate omnes Apostolos, Episcopos, & Abbates imitatus est. Hæc omnia in se habuit, hæc in tempore conversationis suæ fideliter custodivit: & ideo, cum de hoc corpore ad cæleste habitaculum vocaretur, sicut superius dixi, doluit terra, sed lætatur cælum; flevit caro, sed spiritu gloriatur; denique non solum Christiani, sed etiam Judæi atque Pagani, ingenti fletu, scissis etiam vestimentis, ad S. Eneconis exequias convenerunt. i

ANNOTATA.

a Addit ex Dameto Yepezius, tom. 6 pag. 277. Exierat in hortum monasterio vicinum Sanctus, non tam solatii capiendi causa, quam orationis quietioris. In limine offendit hominem paralyticum, rogavitque quis esset. Ille, se horti dominum professus, quid patiebatur exposuit. Misertus ejus Eneco, imperavit, ut surgeret: ipsoque instanti surrexit æger, dimissus ab infirmitate tam gravi. His aliisque curationum signis longe lateque diffamatus, undique requirebatur ab ægris. Quos licet modis omnibus subterfugere conaretur, vincente tamen, totosque circum agros perscrutante diligentia eorum, qui suis suorumque morbis postulabant remedia, cogebatur tandem iis se dare: sed ita, ut gloriam exinde proventuram declinans, sanitatem cunctis redderet; uni post duos, alteri post tres dies, aut etiam post septem, manifestandum.

b Vereor ut hoc miraculum, diversum sit ab eo quod [] supra, mutatis circumstantiis & exitu, relatum invenitur num. 15; nisi in antiquo codice eadem ut diversa referantur.

c Oppidum Onniæ vicinum concipio, unde & ipse Auctor cognomen familiæ suæ traxerit, Tamajo.

d Salduendo, media fere inter Burgos & Vallisoletum via, a quo loco si solum duabus leucis distat monasterium, ut ait Yepez, toto cælo erraret qui ipsum circa Birbiescam quæreret. Quare vel hic vel istic vitium est, cum Burgos medium sit inter duo ista oppida, utrimque æquali 6 leucarum intervallo. Mallem ergo Sotum-longum mihi demonstrari, ubi infirmatum Sanctum indicant Breviaria: & quod mox a Tamajo vocatur terminus monasterii; de hoc vero crediderim solum duabus leucis abfuisse.

e Hæc omnia rhetoricam Dameti artem sapiunt; quæ mallem apud auctores legere antiquiores.

f Yepez ait, sepultum fuisse in latere uno claustri, quo Monachis æque ac secularibus facilis erat accessus.

g Successit, sed intervallo notabili: nam (ut Obeconem taceam, de quo supra) successerunt Eneconi, Ovidius, Theodorus, Arsicius, Martinus, & Julianus: post quos demum Joannes Æra 1145, id est, an. Chr. 1107 incepisse dicitur in Catalogo Abbatum, ab Yepez ex monasterii monumentis collecto tæm. 5 pag. 338. Nisi forte Joanni perperam adscribitur Sermo, Obeconi adscribendus; vel Eneconi Joannes, Ioanni Obeco, & huic demum Ovidius successerit; quod facile crediderim, patiente intervallo id annorum 13, quot inter Eneconis mortem & Ovidii primam notitiam intercedunt. Certe oratio omnis quæ sequitur, cujusque textum antiquum Latinum etiam Yepez delibat (ut Dametum auctorem suspicari non poßis) immediatum successorem sonat.

h Hic terremotus merebatur specialiter Actis vitæ interseri, nisi metaphorica ea locutio est.

i Hactenus, inquit Tamajus, Acta & Concio; que, licet trunca & imminuta conspicitur, multam redolet antiquitatem: integram ergo exhibeat qui potest; vel saltem indicet, ubinam sic trunca inveniatur.

CAPUT IV.
Alius sermo in Laudem Sancti, ex veteri Ms. quo continetur
ejus Canonizatio, & pœnæ festum violantium
.

[33] Temporibus Garciæ Regis, & Ferdinandi Serenissimi Regis Fratris ejus, [S. Eneco cum S. Dominico] qui corpus Beati Isidori Episcopi ab Hispalensi civitate Legionem transtulit, florebant in Hispania in Regione Castellæ, virtutibus & sanctitate duo clarissimi viri, quasi duæ lucernæ ardentes super candelabrum positæ, ad illuminandam Ecclesiam Christi; videlicet S. Eneco, & S. Dominicus: tales enim erant, de qualibus Apostolis & discipulis dicebat; In medio nationis pravæ, & perversæ: inter quos lucetis sicut luminaria in cælo fixa. [Phil. 2, 15] Ii siquidem venerabiles viri a glorioso Rege Ferdinando plurimum venerabantur, & pro sanctitatis suæ reverentia in magna gratia habebantur. Erant namque vita beati, sermone veraces, humilitate præcipui, caritate diffusi, castitate pollentes, eleemosynarum largitionibus clari, abstinentia præditi, virtutibus celebres, vigiliis & orationibus assidui, Scripturarum lectionibus intenti, verbo prædicationis & doctrinæ amabiles. Talibus cælestis conversationis exercitiis fulgentes, tam Deo, quam hominibus placebant. Cum itaque inter ambos germanos Reges, [frustra conatus fratrum Regum dissidia componere,] gravissimum bellum fuisset exortum, prædicti Reverendi Abbates ad locum certaminis advenisse traduntur; hac procul dubio causa & intentione, quatenus si fieri posset, precibus & exhortationibus suis, instantis belli certa pericula vitarent, & sævientium fratrum inexorabilem discordiam, pace composita, ad concordiam provocarent. Sed quia animositas Garciæ Regis, sicut fertur, nullatenus superari potuit, nec ad pacis fœdera inclinari; bello infestissimo inchoato, Garcias Rex peccatorum suorum mole prægravatus, victus interficitur: ad quem venerabilis Enneco Abbas accedens, caput ejus dum adhuc spiraret (sicut traditur) in manibus suis accepit; [Garciam cæsum sepelit.] & precibus suis animam ejus commendans, usque ad locum sepulturæ regalibus ejus exequiis indefessus adhæsit. In vita quippe sua prædictus Rex Garcias supradictum famulum Dei Eneconem valde dilexerat, & eum regalibus muneribus ornaverat, atque pro ejus amore venerabile cœnobium S. Salvatoris, cui Deo auctore præsidebat, plerisque possessionibus & monasteriis locupletando dilataverat.

[34] Dubitat Dametus, cum eodem fere tempore floruerint in Hispania duo Sancti Dominici, [Quis ille Dominicus?] alter de Calceata dictus, cujus Acta illustravimus XII Maji, tamquam defuncti anno MCIX; alter Silensis cognomine, cujus Vita edita a Tamayo XX Decembris, ut mortui anno MLXXIII; sed omißis miraculis, quorum integrum codicem ex originali hactenus non potuimus orando obtinere; cum, inquam, duo coævi S. Dominici fuerint, dubitat Dametus, uter hic inuelligendus videatur. Sed ratio temporum facile persuadet Silensem, ætate priorem, hic intelligi. Etenim dicti duo Reges Ferdinandus Castelle & Garsias Navarre primum regnare cœperunt a morte patris eorum Sancii anno MXXXV: eorumque contentio finem habuit in morte Iunioris, qui prælio victus, juxta Marianam anno MLIII, ex vulneribus obiit, tumulatus per S. Eneconem apud Naxaram, intra ecclesiam S. Mariæ, quam idem Rex Garcias a fundamentis erexerat. Hæc interfatus, redeo ad cœptum Sermonem.

[35] Postquam autem per multa tempora vivendo, prædictum monasterium sanctitate & vita laudabili decoraverat, & ipsam patriam exemplis bonorum operum, & verbo doctrinæ illustraverat; senex & veneranda canitie decoratus, denarii geminati & amplius numeri spatio annorū consummato, [Ipse moritur anno 1057] ex quo regimen & pastoralem curam regendi monasterii susceperat, vitæ suæ cursu finito, lætus ad siderea regna migravit. Transivit autem ab hoc seculo tempore præcellentissimi & Christianissimi Regis supradicti Ferdinandi, vigesimo tertio Regni ejus anno; qui tunc temporis, non solum in Castella, sed etiam Legione, & in Gallecia regnabat. Post transitum vero suum in Onniensi cœnobio, ubi sanctum corpus ejus habetur, omnipotens Deus ad laudem nominis sui, & ad declaranda merita illius hominibus, plurima miracula dignatus est operari, quorum quædam per negligentiam scripta non sunt. Nam cæci ibidem illuminati sunt, [& Onniæ sepultus miraculis claret] energumeni plurimi mundati: & Claudi erecti, plerique incarcerati, liberati; & alii a diversis languoribus; meritis illius erepti sunt. Operantur autem illic divina beneficia, orante beatissimo Patrono nostro Enecone, omnibus qui fide recta & mente devota auxilium Domini Salvatoris perseveranter petunt; & benedicitur ac laudatur ibidem quotidie a servis suis Jesus Christus filius Dei; in cujus honorem quondam a nobilissimo Comite Sanctio idem Cœnobium constructum fuit.

[36] Procedente deinde tempore incredibili populorum devotione, [Petrus Burg. Episc.] circa venerabile sepulcrum ejus, accrescente; Petrus bonæ memoriæ Burgensis Episcopus, auditis beati Eneconis miraculis, ad monasterium venit. Quidam cæcus (sicut fertur) in ejus præsentia beati viri meritis lumen oculorum, quod non habebat recipiens, plenariæ restitutus est visioni. Quod videns venerabilis Pontifex, tanti miraculi stupore repletus, Deum & beatum Confessorem cœpit glorificare; & indutus Pontificalibus vestibus, [jussu Alexandri Papæ Sanctum declarat.] sicut in mandatis acceperat a beato Papa Alexandro, in memoriam Dei Electi, divina mysteria gaudenter celebravit: decantando altisona voce, cum religioso cœtu Monachorum, unius Confessoris Officium, scilicet, Os justi meditabitur sapientiam, &c. Quod deinceps in ejus honorem decantari præcepit; instituens Episcopali auctoritate festum ejus annualiter, Kalendis Junii, cum reverentia celebrari: concedendo, pro beati Confessoris honore, omnibus fidelibus ad diem festum Natalis ejus occurrentibus, quadraginta dierum absolutionem. Deinde post multum temporis, ad usus divini Sacrificii, in ejus nomine fabricatum est altare, in quo divina frequentantur sacramenta, orante beato Patrono nostro Enecone pro omnibus, qui suam fideliter gaudent frequentare memoriam.

[37] Sedit Alexander Papa II (neque enim de Alexandto III, nonnaginta fere annis posteriore, [videtur id factum circa an. 1070.] sermo hic esse potest) ab anno MLXI ad MLXXII: quo interim tempore Tamayus, ad diem XX Iulii Burgensium Episcoporum Catalogum texens, nullum invenit Petrum; sed ejus nominis primum inducit in Sedem anno MCXXXVIII: & tamen ab anno MXLII, quo Gomezius Concilio Usillensi interfuit, usque ad MLXXV quo Aucensis Episcopus Scemenus Burgos translatus, utramque Ecclesiam inseparabiliter connexuit, Apostolica fultus auctoritate; nullum alium nominat, quem, aliquem fuisse ab utroque alium facile quivis concesserit; nec laborabit ut credat Petrum nominatum, si consideraverit, eumdem Tamayum, in suis Episcoporum Catalogis, plus quam vice simplici in Actis S. Ferdinandi a me convictum omißionis aut transpositionis importunæ circa Episcopos Hispalenses & alios. Hoc porro notatum oportuit, non causa carpendi Tamayum, cujus non tam requiro diligentiam, subinde nimiam; quam prudentiam in veris suppositiisque auctoribus discernendis; sed ne ob istic prætermissum ab eo Petrum, quisquam dubitare velit de S. Eneconis Canonizatione, Alexandri II auctoritate facta, & tam luculento testimonio asserta; cui inhærens Gregorius XIII per expressum Breve, capellam ejus visitantibus, tamquam Sancti, a suis Prædecessoribus Canonizati, Indulgentias largitur pro 1 Junii, inquit Yepez pag. 280. Redeo ad Sermonem.

[38] Nos itaque Fratres carissimi, beati patris nostri Eneconis, [Hic laudandus ille,] honorabilem transitum celebremus; & debitis laudibus & officiis Christum Regem collaudemus, qui eum in vita sua, sanctitate decoravit; & hodie in cælis, æterna beatitudine remuneravit. Hodie beatus Confessor, a terrenis ærumnis ereptus, in cælestis ædificii structura, beata sorte, per manus summi Artificis collocatus est. Hodie B. Eneconis anima, feliciter a carnis corruptione soluta, comitantibus Angelis, ad cælestis patriæ gaudia æterna pervenit. Congrue in hac die, qua beati Patris nostri transitus celebratur, Davidici psalmi versiculus decantatur; In memoria æterna erit Justus: digne etenim in memoriam vertitur hominum, qui ad gaudium transiit Angelorum. [Ps. 111.]] Huic etiam beatissimo viro illud Davidicum eloquium recte potest aptari: Justus ut palma florebit, & sicut cedrus Libani multiplicabitur. Palma est arbor pulcherrima, & inferius tactu aspera; & quibusdam tumoribus inæqualis: quæ cum pulcra sit ubique, pulcrior tamen est in superioribus. [Ps. 91.] Radix vero ejus circa terram, [tamquam assimilatus palmæ] hispida & quasi aridis corticibus involuta: ubi vero ad superiora procedit, visu & amplitudine pulcræ viriditatis expanditur, & dulcissimorum fructuum suavitate repletur, & quasi quibusdam radiis ornata distenditur. Similiter Electorum vita in hoc mundo, quasi despecta videtur, & multis corticibus obvoluta, quia asperitatibus & tribulationibus angustatur: superius vero, id est, in illa summa æternitate, quasi pulcræ viriditatis foliis & amplitudine beatæ retributionis expanditur. Bene ergo dicitur, quod Justus sicut palma florebit; quia sicut palma non arescit æstate nec hieme, sed semper viret; sic Justus ille beatissimus (de quo loquimur) non aruit sicut arbor infructuosa, quæ scinditur, & in ignem mittitur; sed etiam bonorum operum floribus virens, remuneratione jucundæ viriditatis expanditur.

[39] Vir iste beatus, sicut palma florebat: quia dum fuit in hoc seculo, nec prosperitate elevatus, nec adversitate fractus est. Florebit sicut palma: quia nec viruit æstate, [præsertim in fine suo,] sicut fœnum; nec decidit in hieme sicut flos fœni; sed serviens Conditori sine querela, actione bonorum operum semper floridus extitit. Florebit sicut palma, quia sicut radix palmæ aspera est, coma vero in cacumine pulcra, & fructuum suavitate plena, & quasi quibusdam radiis ornata distenditur; sic conversatio illius in mundo fuit laboribus plena sed jam in supernis probatur esse pulcherrima, cum jam fulget sicut Sol in regno patris sui, ornatus pulchritudine immortalitatis, & satiatus suavitate cælestis dulcedinis. Florebit sicut palma: quia sicut arbor palmæ tota est pulchra, sed tamen pulchrior existit in fine; sic vita B. Eneconis, diversis decorata virtutibus, pulchra fuit; sed mors multo pulchrior extitit, cum præsenti vita consummata, in fine laborum suorum mercedem a salvatore percepit, Propheta attestante, qui ait: Cum dederit dilectis suis somnum, ecce hereditas Domini. [Ps. 126.] Omnis qui dormit in morte, perdit hereditatem quam videbatur in seculo habere; quia moriens, eam secum ferre non valet: cum autem dederit dilectis suis somnum, recipit hereditatem; quia pro contemptu temporalium, incipit possidere hereditatem paradisi, quam non habebat. Sic nimirum inclitus iste Pater noster, migrans a seculo, perdidit in morte temporalia cuncta, quæ possidebat sine amore; & cœpit æterno possidere amore cælestia cuncta, quæ nec visa habere gestiebat ex corde. Cedrus est arbor magna, & palma multo excellentior, [Comparatur etiam Cedro] lignum scilicet bene olens, & ad portanda pondera fortissimum; quod licet procerum nascatur ubique, tamen in Libano monte celsius invenitur. Ita justus multiplici laude celebratus, & cedri proceritatem, & pulchritudinem palmæ dicitur habere. Sic ergo justus multiplicatur ut cedrus, & sicut palma florebit: quia sicut palma tarde & post longa tempora fructificat, & refert hominibus fructum diu desideratum: sic beatissimus iste Confessor, post longos vitæ præsentis labores, recepit diu desideratum gaudium paradisi: multiplicatus sicut cedrus Libani in superne patrie ampla hereditate, eleemosynarum & bonorum operum fructu, florebit in æternum ante Dominum. Fœno vero comparantur peccatores, quod delectabili viriditate oritur, sed celerrimo fine siccatur.

[40] De hoc etiam beato viro, ejusque consimilibus per Salomonem dicitur, Formicæ, populus infirmus: qui parat in messe cibum sibi. [Prov. 30.] Quid per formicas, nisi strenua vita Monachorum significatur? quia Deo, [& formicæ Salomonicæ,] in comparatione amatorum seculi istius, per vilem habitum & humilitatis gratiam, velut formicæ in tempore messis, fructum bonorum operum, unde in futuro satientur, congregare non cessant. Unde scriptum est: Qui operatur terram, satiabitur panibus: qui vero sectatur otium, in egestate erit. [Prov. 12.] Ille ergo terram suam strenue laborat, qui per labores corporis, & quotidiana bonorum operum exercitia, panes vitæ æternæ acquirit. Vir autem iste beatus, terram corporis sui operando, saturabitur panibus: quia juxta Apostolum, castigando corpus suum, & in servitutem redigendo, nocturnas exercuit vigilias, uberesque pro peccatis fudit lacrymas, & carnem suam maceravit jejuniis: pro quibus modo panibus supernis, & præmiis saturatur æternis. [I Cor. 9.] Hodie, Fratres, beatus Confessor Eneco, a corporali eductus ergastulo, cælestem Hierusalem stola gloriæ indutus, lætus ingreditur; ubi sine fine Dominum in æternum landabit, sicut concinit David dicens: Beati qui habitant in domo tua Domine, in secula seculorum laudabunt te. [Ps. 38.] Non est laboriosa, sed amabilis & optanda servitus, in Dei laudibus perpetuo assistere: [post labores fruitur æterna saturitate.] hæc nimirum est quietissima ac felicissima civium supernorum actio, gratiarum hymnorumque vota suo semper dicere Conditori. Perfectorum omnium animæ, solutæ a corporibus, usque ad diem universalis judicii, sanctæ & individuæ Trinitatis præsenti visione perfruuntur: in novissimo vero die omnes Electi, resuscitati a mortuis, in contemplatione sui ejusdem Conditoris, qui in tribus Personis unus est Deus, æterna spiritus simul & carnis immortalitate gaudebunt. Beatus (inquam) Eneco, in illa æterna patria collocatus, & jam animæ stola ditatus, laudes semper lætus suo decantat Creatori: peracta tandem generali resurrectione, sicut ceteri Sancti, duplici stola remunerabitur; quia corporis simul & animæ æterna jucunditate lætabitur.

[41] Nunc qualiter Omnipotens Deus plurimos, qui sui famuli Eneconis festum colere negligebant, [Festum ejus violantes puniuntur.] salubriter flagellaverit, breviter dicamus. Presbyter quidam apud Spinosam, Petrus nomine, commissam sibi regebat ecclesiam; hic in die Sancti Eneconis, cum operariis suis ad agri opera perrexit: & non dans honorem diei festo, quamvis corriperetur a quibusdam, subito pede lapso cecidit, & crure colliso per aliquot dies in lecto jacuit; & adeo debilitatus extitit, quod omni tempore vitæ suæ nunquam absque baculo incedere valuit. Insuper tres boves, ex illis qui terram vertebant, subito ceciderunt, & mortui sunt. Præterea incendium ignis invasit domos eorum qui laborabant, quod vix potuit extingui labore multorum undique concurrentium. Irruit ergo timor super omnes, qui viderant & audierant, & cœperunt deinceps colere festum B. Eneconis Abbatis. Alio tempore quidam Abbas Saliensis, Dominicus nomine, in die S. Eneconis cum operariis suis ad arandum ecclesiæ agros exivit: redargutus tamen a quibusdam redeuntibus ad sepulcrum beati Confessoris, eo quod non coleret diem festum, fertur talia verba dixisse: colamus & nos patrui nostri Salvatoris, hujus ecclesiæ quondam Abbatis; diem, quia bonus homo fuit. Vix verba compleverat, cum ecce subito divino verbere percussus, ad terram prosternitur; & trementibus membris cœpit spumare, angustiari, & quasi ad exitum appropinquare. Eadem insuper hora facta sunt fulgura & tonitrua; & lapides prægrandes corruentes de cælo, coëgerunt agricolas ab opere cessare, qui nolebant gratis diem sanctum colere. Et nos ergo, Fratres, sicut Propheta admonet, levemus corda nostra, cum manibus ad Deum; & beatissimum Patrem nostrum Eneconem assidue veneremur; ac sicut ad Ezechielem dicitur; Fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel; illum non solum speculatorem & defensorem istius loci & patriæ suscipiamus; sed etiam intercessorem & advocatum apud Deum eum habeamus; [Ezech. 3.] quatenus, meritis & precibus ejus, ab omnibus periculis & angustiis liberati, mereamur cum eo, in æterna beatitudine, Christum Dei Filium collaudare: qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & regnat, per omnia secula seculorum. Amen.

[42] His ex sermone Abbatis Dominici sumptis, aliud simile sic aliunde adjungit Yepez: [& mulier Sanctum blaspemans.] Mulier quædam Onniensis, habitans in oppido Friaz, ad citimam Iberi ripam posito, haud procul a Birbiesca atque adeo Onniæ proximo, ibique marito juncta, mulieribus ad festum Sancti agendum procedentibus, sola præsumpsit operi consueto se accingere: unde scandalum patientes aliæ, redarguebant eam; quæ cum esset natu Onniensis, Friaziarum mulierum saltem non sequebatur exemplum. Quibus illa indignanter respondit; Non provisurum Sanctum necessitatibus domus suæ. Vix ea dixerat temeraria; cum ecce subito obmutescens, non potuit ultra os blasphemum aperire: & brachia, quæ ad laborem extenderat, retrorsum tracta, nulli deinceps usui illi fuerunt.

[43] Tempore Adephonsi, cognomento Imperatoris Hispaniæ, [Transfertur corpus] venerabilis Joannes ejus nominis II Abbas Onniensis, ex Sedis Apostolicæ facultate, sacrum corpus B. Eneconis, ejusdem cœnobii Abbatis, in alium sublimem locum transferri decrevit. Ad Imperatoris ergo prælibati, hoc [consilium] Joannis Abbatis pervenit auditum: qui fama sancti viri miraculorum arreptus, actus translationis specialiter auctoravit, accitis secum Episcopo Burgensi, & aliis Præsulibus & Proceribus. Cum autem primum theca, qua reconditum erat corpus venerabile, fuit aperta; sic odor cælestis & suavis totum cœnobii ambitum occupavit, ut omnes in admirationem rapti glorificarent Dominum, corde, voce, & opere: [circa an. 1142.] imo quod plus fuit, fragrans odoris nebula, ad quinque ægrotorum nares pertingens, protinus eos restituit sanitati. Ita ex Dameto Tamajus ad XIX Ianuarii, qui deinde in Notis, Crederem, inquit eam primam Translationem (ego Elevationem dixerim in tumbam, supra claustri pavimentum extantem) evenisse circa annum Domini MCXLII (tunc autem secundum eumdem, Burgensis Episcopus fuit Petrus, non I, ut putat ipse, sed II, annum jam quintum ecclesiam illam regens & usque ad decimum tertium superstes) quia tunc Onniense cœnobium cœpit ab Imperatore Alfonso muneribus & honoribus sublimari, ut notavit Prudentius de Sandoval in Historia Alfonsi VII fol. 174. Addit Yepez Tom. 5 pag. 338 ℣ quod idem Abbas, qui S. Eneconem, etiam transtulit SS. Acti & Tigridiæ corpora, eaque loco decenti posuit.

[44] Narrata translatione prædicta, & eam comitatis miraculis in genere laudatis; Ut autem appareat, inquit Yepez pag. 278, non hac solum vice Deum pro Sancto suo operatum miracula; ponam hic etiam alia, ipso quo in veteri historia narrantur stylo. [eodem circumlato impetratur pluvia,] Eodem tempore magna siccitate laborabat regio circumjecta monasterio: itaque ad Onniensium accolarumque instantiam, instituta fuit devota supplicatio populi, & corpus Sancti per omnes plateas circumlatum, non frustra: nam eodem die copiosus imber se cælo lapsus, sitibundam humum copiosissime inundavit. Quod exhinc perpetuum quasi beneficium locis istis fuit, quoties terræ ariditas pluviam postulabat, ut infra videbitur: nunc cetera ex Tamayo Dametum transcribente prosequor. Post multum temporis a celebrata Translatione prædicta, ad usus divini Sacrificii, in nomine S. Eneconis fabricatum est altare, sub cujus cavo beati Confessoris exuviæ sunt reconditæ; ibidemque divina frequentabantur Sacramenta, orante beato Patrono nostro Enecone pro omnibus, [dein ipsum sub altare reponitur.] qui suam fideliter gaudent frequentare memoriam. Orationis ejusmodi efficaciam probant miracula, quæ ex veteri Ms. plura profert Dametus apud Yepezium pag. 281 sic exordiens libri 3 caput 2. Nullus est locus, quantumcumq; clausus, qui non reseretur ad vocem Domini, Sanctos suos honorantis; ejusdem potentiæ participatione quadam, aperiendo carceres, firmis pessulis & portis ferreis clausos, atque defensos armato milite, ad hoc solum excecato, ut cetera suis oculis contuentes, videre nequirent per medium eorum transeuntes fideles, qui S. Eneconem invocarant.

[45] [Militi captivo apparens Sanctus,] In oppido Salas juxta Onniam, Miles erat nomine Petrus Martinez, quem Rex Arragoniæ, cujus nomen non exprimitur, Populetum in Catalauniam deportari captivum jussit, & carceri perquam obscuro claudi. Hic famem & frigus aliasque ærumnas patientem, cum deficerent humana consilia & auxilia omnia, ad S. Eneconem invocandum se vertit, ut sibi in tanta calamitate succurreret. Id cum sæpius semperque ardentius faceret, crescente cum ærumnis postulandi instantia & impetrandi fiducia, vidit die quodam post solis occasum senem ad se ingredi, toto vultu splendidissimum; qui dicebat, Ne timeas: frater enim tuus, modo est in ecclesia S. Salvatoris, cum cereis atque oblationibus, tui causa ferventer atque humiliter Deum deprecans. Interroganti autem Militi quis esset: Ego, inquit, sum S. Eneco, de cælo ad te missus, ut orationem tuam exanditam, & vincula disrupta nuntiem. Surge ergo, & me sequere. Ad hanc vocem surrexit Miles, ruptasque catenas in humeros sustulit, testimonium daturas facti in se miraculi, & sequebatur Sanctum. Euntibus autem illis patuerunt ambæ carceris portæ: [eum e carcere educit,] quas successive pertransierunt, nec non & custodes ante eas positos, sed somno sopitos. Ita egressus Miles vix ad clivum montis vicini pervenerat, cum expergefacti custodes, & fugisse captivum suum videntes, cœperunt post eum cum canibus currere. Unde perterrefactus nec jam ultra liberatoris sui memor, recepit sese sub quasdam petras; viditque, ipse nemini agnitus, non solum prætereuntes illos, [& quærentibus invisibilem reddit.] sed etiam canes, quorum idem tunc obstruxerat fauces, qui olim conclusit ora leonum. Irrito ergo conatu fatigati redierunt unde venerant; & Miles Onniam veniens, appendit ibi cum gratiarum actione catenas, quas sibi miraculo solutas narrabat.

[46] Nihilo minus illustre fuit quod sequitur. Cum ante tempora Serenissimorum Regum Ferdinandi & Isabellæ (qui Hispanias noxia & periculosa Maurorum societate liberarunt, [liberantur plures capti a Mauris:] omnes ejiciendo) plurimæ civitates & oppida in eorum potestate permanerent, indeque existerent frequentia inter ipsos & Christianos certamina; contigit nostros incursionem adversus eos facere, qui in Valentino atque Aragonensi regno adhuc residebant; sed infelici successu, ita ut florem nobilitatis infidelibus captivam cogerentur dimittere. Inter hos Oscam abducti sunt Capitanei ex generosioribus duo, Dominicus Perez Aragonius, & Gomesius Tellii Castellanus; Cæsaraugustam item Ferdinandus Gonzales & Lupus Sanchez aliique; Secorbiam vero Equites alii quatuor. Hi omnes cum gravibus affligerentur ærumnis, venerunt in notitiam frequentium gratiarum, quas S. Eneco Abbas Onniensis, tali in casu vocatus, conferebat infelicibus captivis. Eum ergo invocarunt etiam ipsi, suaque prece frustrati non sunt. Apparuit enim illis senex, habitu venerabilis, jussitque ut sine metu carcere quique suo egrederentur. Dictum, factum. Et quamvis eos in equis sequerentur Mauri, ad hoc solum videbantur adesse, ut ipsos ab aliorum occursu tuerentur, nihil eisdem quos minime conspiciebant molesti. Ita simul omnes, intra unam eamdemque hebdomadem Onniam pervenerunt, gratias agentes Deo ad sepulcrum sancti Abbatis, ibique dimiserunt captivitatis suæ signa.

[47] [item Eques brachiis ac tibiis fractis,] Alius ex Aragonia Eques, Stephanus nomine, ex vico Cubel dicto, multis annis militiam secutus, cum domum regressus esset, divendita ibidem majori substantiæ suæ parte, venit ad gloriosum S. Eneconis sepulcrum; actisque velut liberatori gratiis, ejus porro patrocinium sibi postulavit. Redeunti voluntas subiit Romam eundi, sed euntem apprehenderunt Mauri: qui nulla alia causa moti, quam innato sibi contra Christianum omne nomen odio, brachia illi ac tibias confregerunt. Ita male habitum cernens transfuga quispiam; Videamus, inquit, an iste vester S. Eneco, qui tam multos ex carcere liberavit, te quoque liberaturus sit, brachiis tibiisque confractum. Mirum dictu! Ipsa eadem nocte, illum qui ex animo interim opem poposcerat, monuit Sanctus, ut ad maris littus accederet, inventurus ibi quatuor Christianos, cum navicula ipsum præstolantes. Surrexit homo, totus jam sanus; & inventis in littore sociis sese jungens, cum ipsis rediit in Hispaniam, atque pro hoc novo beneficio gratias suo egit liberatori.

[48] Conchæ vir erat S. Eneconi devotissimus, propter multa quæ narrari audiverat stupendaque miracula ejus. Hic venatum progressus in densam silvam, factus ipse est præda Maurorum, ibi in insidiis subsistentium, [ac denique alius,] qui captivum suum deduxerunt Xatibam in regno Valentino. Invocavit ille sanctum suum Patronum, exinde devotior ei futurus, si se quoque dignaretur favore optato. Audiit autem orantem Sanctus, & apparens monuit infelicem, ut sese ad egressum accigeret: postea vero iterum apparens, jussit iter carpere. Verum ille fidei parum, multum autem timoris habens cum ne tunc quidem egredi præsumeret; tertium conspiciendum se præbuit Eneco, & diffidentem increpans dixit: Ut quid hæres hoc loco contra mandatum meum? [ter apparente Sancto.] Surge & sequere me. Sic animos indeptus, suique jam securus, exiit e carcere. Vix autem Xatibæ portas transierat, quando occurrerunt ei tres lupi, ad ejus defensionem cum ipso per diem procedentes, & cum ipso dormientes noctu; atque sic comitatus Tervelam venit, indeque Concham, ubi favorem a Sancto sibi præstitum enarravit. Finis nullus foret si singula hoc in genere facta prosequi vellem: solum dicam, quod omnium linguis calamisque cessantibus, eorum multitudinem testarentur catenæ & compedes, superiori seculo in capella Sancti conspici soliti. De his testatur P. Fr. Turibius de Melleda, qui anno MDCI centenarius obiit, in conventu Onniensi legitime interrogatus, dum ibi de Vita & miraculis Sancti informationes juratæ sumerentur; [cetera hujus generis testantur appensæ apud Onniā catenæ.] quod tempore tumultuum civilium in Castella, tota circum regione in armis posita, Onnienses Patres, inter quos fuerat educatus a puero, formidasse ne irrumpens in monasterium seditiosorum multitudo diriperent pretiosam omnem suæ domus gazam; ideo adductis fabris ferrariis assumpsisse compedes & catenas pendentes in capella S. Eneconis, ex quibus confectæ sint quatuor grandes crates, ad tuitionem ipsius capellæ atque domus: idemque affirmavit alius tum centenarius, habitans in Penchez, Thomas Fernandez; tantoque id potuit affirmare certius, quod suis ipse manibus cudendis cratibus allaborasset, numerassetque, vincula unde debebant confici, plus minus quingenta. Hactenus ex Dameto Yepezius: nunc ex eodem narrantem Tamayum audiamus alterius translationis historiam.

[49] Cum locus, in quo priori vice sacrum corpus fuerat depositum, aut Monachorum incuria aut temporum lapsu, [Neglecto paulatim sacri corporis loco,] penitus in oblivionem redigeretur, non sine magno Cœnobitarum mœrore; evenit ut Joannes Bacca, Abbas Onniensis, religione & gravitate conspicuus, forte Dei inspiratione commotus, corpus sanctissimi Patris exquirere decreverit: cujus intentionis propositum Monachis aperiens, tot contradictionum agmina sunt exorta, quot Fratrum capita notabantur. His demum devictis, accitis secum S. Mariæ Maparensis, S. Æmiliani, & Ovarenensis cœnobiorum Abbatibus, altare prædictum evertere cœpit die XVIII Januarii, [educitur illud anno 1598] anno Domini MDXCVIII, quousque sub eadem ara invenit sacra pignora sancti Abbatis: quæ, in pervetusta lignea arca inclusa, suavissimam odoris fragrantiam respirabant. Supra corpus hæc in pergaminea pelle inventa est epigraphe. Corpus beati Eneconis, Abbatis hujus monasterii, qui floruit mira vitæ sanctitate & miraculis, & ideo auctoritate Apostolica relatus est in Catalogum Sanctorum. Obiit anno Domini MLVII. Sepultus fuit in claustro, & inde tranflatus est in hoc altari. Ex hujus Epigraphes stylo & verbis, primum colligo, in supra memorata corporis elevatione nullam loci factam mutationem fuisse; sed solum altiorem tumbam in claustro excitatam, [de altari, sub quo videtur positum sec. 14 exeunte,] in qua corpus, ligneæ ac portatili arcæ ad proceßiones depositum, servaretur: multo autem post, ab illa tumba ad hoc altare, factam esse translationem, quam vel ex anno Christi notato pro Æra Hispanica, nec non ex phrasi recentiori, intelligas celebratam fuisse sub finem seculi XIV; postquam Ioannes I Castellæ Rex ejusdem Æræ usum abrogavit, in Comitiis Segobiæ celebratis, anno MCCCLXXXIII.

[50] Sic invento corpore Magistri, inquit idem qui supra Tamayus, [& reponitur in arcā argenteam,] protinus magnum gaudium omnium ora implevit, maxime Joannis Abbatis, illius operis assertoris: qui argenteam capsam affabre laboratam construi jubens, & sacra pignora in ea recondens illam in propria capella, cum populorum concursu & celebri plausu honorifice collocavit, ubiper Dei misericordiam innumera recentur miracula. [pluviis sæpe impetratis celebre.] Addit Yepez pag. 278 ℣. quod collocavit illam ibidem, intra sumptuosam tumbam, supra quam Sancti statua efformata conspicitur cum mitra & pedo: in altari vero prædictæ capellæ depicta visuntur plurima ejus miracula…… Sed nulla in re magis atque luculentius potentiam suam ostendit hic Sanctus (utor verbis I. Bapt. Dæmeti) quam in pluvia, dum exigit necessitas, impetranda: id quod exemplis confirmare necesse non fuerit: siquidem in circumjectis Onniæ terris, ac potißimum Veroviscæ, nihil frequentius est; & ex oppido jam nominato producuntur testes, qui affirment inde plus quam ducentis vicibus missum esse Onniam, ad aquam a sancto Abbate obtinendam, secuto semper successu sperato.

CAPUT VI.
Ossis unius translatio Bilbilim,
patronatus assumptus, secuta miracula
.

[51] Utinam, inqui Yepez Tom. 6 pag. 283 ℣. S. Eneco sic nosceretur & honoraretur, ut in civitate Bilbilitana, [An 1600 Bilbilitani, apud quos natus putatur Sanctus,] vulgo Catalayud dicta, ubi natum esse pro certo tenent incolæ, & innumeros præstat favores. Hinc illi miro desiderio exardescebant obtinendi aliquam ipsius Reliquiam: scientes autem corpus integrum in monasterio Onniensi servari, varia interposuerunt officia apud Religiosos istos, ut voti sui compotes fierent. Hujus anno MDC (hunc nobis annum Tamayus notat) tandem potiti sunt; reluctatis quidem aliquamdiu Monachis, propterea quod grave damnum æstimarent, vel tantilla sacri corporis parte privari; sed denique persuasis, Sancto ad incrementum honoris futurum, si tam devotis erga se civibus quadamtenus præsens exhiberetur. Aperta igitur arca est, tot annis intacta, & legatis Bilbilitanis datum os unum brachii, quod summa cum reverentia & gaudio recipientes, in patriam suam deportarent. Ad hujus rei nuntium exhilarati cives, nulli pepercerunt operæ atque impendio, ut quam dignissime exciperent, quod tamdiu concupierant. Dametus, ut qui privatim Sancti hujus historiam scribendam assumpsit, [obtento tandem sacri corporis esse,] late excurrit ad singularia quæque magnifice explicanda: mihi, Chronicon Ordinis generale texenti, tam prolixo esse non licet. Legatur igitur Auctor ipse, & videantur in eo processiones solennes, illuminationes ædium, poëmata varia & hieroglyphica, repræsentationes, taurilia, ludi, & quidquid excogitari potest ad publicam lætitiam explicandam. Missam Pontificaliter cecinit Fr. Didacus de Yepez Episcopus Tarraconensis, [solenni pompa ipsū excipiunt,] & per totam Octavam Ordines varii; habiti quoque sunt sermones quotidie in monasterio Virginum Benedictinarum, apud quas deponere Sacram Reliquiam placuit.

[52] Neque his contentus fuit civium affectus. Voto insuper publicitus facto obligaverunt se, [& sibi Patronum eligunt,] ad Natalem quotannis 1 Junii feriatum habendum, sub hac formula: Quandoquidem gloriosus Pater S. Eneco, Ordinis S. Benedicti, & Abbas monasterii Onniensis, filius fuerit hujus Bilbilitanæ civitatis; quodque ad supplicationem Prætoris ac Magistratuum ejus, Abbas, Monachi, & Conventus prædicti monasterii, ipsi fecerint gratiam unius ossis brachialis ex sancto ejus corpore, quod modo depositum est in ecclesia Collegiata S. Mariæ Majoris, mox transferendum & collocandum in ecclesia monasterii S. Benedicti, tamquam ipsius Sancti domo paterna (quam quidem translationem hæc civitas mandavit ut quam solennissima potest pompa procedat) ad Dei Domini nostri gloriam, majorem sancti Patris Eneconis honorem; atque ut ei acceptior sit devotio & gratiora sacrificia civitatis; velitque tamquam ejus filius esse specialis ipsius Patronus & Advocatus, in quacumque necessitate, averruncando, grandines, fulmina, [ac festum. feriatum a populo habendum, decernunt.] tempestates, contagiosos morbos & alias quascumque calamitates: idcirco prædictus Senatus in Patronum & Advocatum civitatis recepit gloriosum Patrem S. Eneconem, contra quascumque calamitates & miserias, quibus inquilinos hujus civitatis, peccatis ac demeritis suis id exigentibus, continget divinitus flagellandos subjacere: promisitque omnium civium & habitatorum, tam præsentium quam futurorū nomine, observare festum sui singularis Patroni & Advocati S. Eneconis. Sacra Religio Benedictinorum celebrat festum illud prima die mensis Junii, qui fuit dies gloriosi transitus ejus, sicut & Archiepiscopatus Burgensis universus: Senatus autem noster speciali voto obligat se suosque successores omnes, ad curandam ejusdem festi observationem, tamquam Patroni, ea forma & modo, quo in Ecclesia Catholca solent observari festa Sanctorum aliorum, ex mandato speciali tamquam Patronorum, specialiter a civitatibus electorum.

[53] [Exhinc ob frequentia ejus ibi miracula,] Hactenus formula illius voti, quod Episcopus Tarraconensis Don Fr. Didacus de Yepez confirmavit, & annue summa cum religione impletur; Sancto crebris favoribus & miraculis demonstrante, quam accepta sibi ejusmodi devotio sit, quemadmodum mihi scribit P. Fr. Eneco de Catalayud; quædam etiam in particulari referens, quibus prætermissis, exhibeo particulam cujusdam epistolæ, quam idem Religiosus mecum communicavit, scriptam a Joanne Hieronymo Gonzalez de Sisamon, Jurato majori civitatis, ad Fr. Petrum de Torrecilla Abbatem Onniensem; ubi inter alia leguntur hæc verba. Quod ad devotionem versus S. Eneconem attinet, ea usque modo belle procedit; confidoque de misericordia Domini nostri, eamdem magis magisque augendam, quia civitas nulli pepercit sumptui, ad talem occasionem congruo. Fecit enim ædificari magnificum sacellum, cum picta eleganter tabula: [& elegans sacellum conditum,] & affirmo Paternitati vestræ, quod licet in hac civitate alia sint sacella, majora isto; nullum tamen futurum sit elegantius elaboratum, & magis ad sensum præsentis ævi. Etenim quantum procedebat opus, tantum etiam in anima mea augebat Deus desiderium ipsum partibus omnibus absolutum reddendi. Idem sensus operariorum omnium erat, maximo cum animi sui sensu festinantium ad tanti Sancti fabricam consummandam. Habet insuper sacellum hoc tabernaculum cum clathris, ceruleo colore & auro tinctis, portulisque speciosis, in formam adamantum laboratis argento & auro: cujus tabernaculi quinque sunt claves, ita distributæ, ut Prætor unam, Jurati majores duo singuli singulas, [cum elegantiori sacrario;] Judex & Præfectus Confraternitatis totidem servent: hæ autem illis committuntur sub juramento, ore ac manu præstito coram publico Scriba, id in Acta referente: neque potest tabernaculum ipsum nisi omnibus præsentibus & Notario publico reserari: in eo autem reponitur Reliquia gloriosi istius Sancti, inclusa argenteo brachio, centum quinquaginta uncias appendente; cujus curandi officium mihi impositum fuisse gratulor.

[54] Anno MDCIX die V Aprilis tanta fuit Bilbili aquæ penuria, quia jam inde ab Octobri vix quidquam pluerat, ut ex arefacta prorsus tellure nullus rusticani laboris fructus ab agricolis speraretur. Decreverunt igitur Prætor atque Vicarius generalis, una cum civibus, [An. 1609, ad siccitatem depellendam,] solennissimam processionem, a toto simul Clero Religiosisque Ordinibus & Confraternitatibus omnibus, cereos ardentes gestaturis, instituendam, ad ecclesiam S. Benedicti, pro deportanda inde Reliquia S. Eneconis in ecclesiam S. Petri Francorum; ubi Missa cantaretur celebrareturque Octava in honorem Sancti, quatenus eo intercedente Deus necessariam terris pluviam largiretur. Erat tum dies serena atque clara, nulla uspiam apparente nubecula: [indicta supplicatio cum Octava,] & tamen, mox atque efferri Cruces cœperunt, & Confraternitates procedere, tam copiosi defluxerunt imbres, ut nulla ratione potuerit pompa progredi: quare, civitate non minus exultante quam admirante, ibidem in loco cantari solennissime fecere, Te Deum, pro beneficio tam singulari. Tanta autem subito collecta est aqua, ut quæ platea principalis est urbis omniumque largissima, instar fluvii aut sinus marini redundaret. Postquam autem imber cessavit, decreverunt ad ædem S. Benedicti procedere, [pluviam optatam elicit:] non jam petituri recipiendum, sed gratanter agnituri receptum beneficium; deductaque est quæ fuerat promissa Octava, cum maximo concursu & solennitate. Deinde in Acta publica relata res est, & ad S. Benedicti reportata Reliquia, sicut adducta fuerat. Neque tunc tantum, sed alias sæpe experta est civitas, Deum cælorum claves manibus Eneconis quasi commissas credere.

[55] Itaque licet illum multa magnaque miracula decoraverint, [eoque titulo præcipue ab agricolis colitur Sanctus,] usque ad mortuorum suscitationem; tamen per omnia montana cœpit haberi & coli S. Eneco, tamquam Patronus & Advocatus, pro ea quæ petenda judicatur aëris constitutione obtinenda. Quod, præter exempla a Dameto adducta, mihi etiam testatur relatio Archivistarum Onniensium, Fr. Didaci Nun̄ez & Fr. Eneconis de Catalayud prælaudati, qui etiam complura scripta mihi communicarunt, quibus istiusmodi veritas multipliciter confirmatur. Prolixum esset referre singula, clausulam tamen unam, ex epistola Fr. Eneconis, necesse habeo huc adducere, qua mihi dicit: Etsi istic habeas miraculum Virovescæ patratum, addam tamen testimonium quod hic accepimus ex ore Alfonsi de Soto, [etiam Virovescæ.] Scribæ, Notarii & Secretarii ecclesiæ Archidiaconalis Virovescæ; scilicet, collegisse ipsum testimonia de pluribus quam quadraginta vicibus, quibus oppidum Virovescæ misit Oniam deputatos suo, modo ad pluviam, modo ad serenitatem exorandam, & semper optatum exitum habuisse preces: se vero ab annis circiter quadragina usque tunc, adhibitum fuisse ad excipiendum testimonia istius rei, etiam Religiosorum ipsius domus, omnia idem affirmantia.

[56] Ad alterius generis miracula quod attinet; non vacat, [Alia miracula ad 50 antiqua,] ut jam dixi, colligere omnia quæ Dametus. retulit, vel ego aliunde accepi. Duorum præmemoratorum Archivistarum, quorum supra memini, unus, plus quam quinquaginta vetusta miracula ad me misit, alius vero ab anno millesimo centesimo recentiora supra viginti, quæ Dominus operatus est per S. Eneconem, liberando ad ejus intercessionem miseros multos mortales, a variis infirmitatibus; [& 20 recentiora, Onniæ scriptæ,] illuminando cæcos, auditum surdis reddendo, & dæmonia expellendo: quæ juncta jam editis a Dameto sufficere possint, ut S. Eneco agnoscatur ab Hispania, imo a Christianitate universa, velut unus ex nobilioribus & clarioribus Sanctis, quos olim habuit Ordo Benedictus. Ita quidem Yepez: ego vero, diversum ab eo propositum habens, omnia, præsertim vetustiora, [nec dum inde potuerunt haberi.] de Sanctis quibuslibet monumenta colligendi, & ad posterorum memoriam præli beneficio transmittendi; mihi non defui quo minus, per nostri Burgensis Collegi Patres, ab Onniensibus Cœnobitis impetrarem transsumptum plenum ex codice antiquo miraculorum originaria sua Latina lingua, simulque ex Bilibitano Collegio petii Hispanicum Dameti librum, ex quo ad jam deducta miracula, addo alia quæ sequuntur.

CAPUT VII.
Alia Miracula Sancti Eneconis. ex lib. 3 Dameti.

[57] Volabat quaquaversum fama miraculorum S. Eneconis, quæ cum oculis suis spectare cuperent Castellani aliquam multi, Onniam profecti sunt, onusti muneribus Sancto offerendis. [Onniam peregrinantes complures,] Jamque ad Iberi ripam pervenerant. Hunc vado transituri, dum aliquantum quietis in ripa capiunt, notant eum tam vehementer intumuisse, ut vadabilis nusquam inveniendus speraretur. Ergo inventam ibidem cymbulam, solo ducti impetu perveniendi ad locum optatum, nullaque prudentia usi, plures simul conscendunt quam portare illa posset: moxque in medium abrepti torrentem, fundum subsidente navigiolo petunt. Oritur confusus omnis ætatis ac sexus clamor, Deum Sanctumque Eneconem in auxilium vocantium: qui continuo, divina quadam sustentante virtute, [subsidente bis navigio, salvi perducuntur.] super aquas visi sunt ferri, magni æque ac parvi, & ad alteram ripam pertingere. Fuerunt ex accolis qui cymbam terræ attraherent, & tentando iterum trajectui aptarent: non enim priorum exemplo alii absterreri potuerunt, quo minus eamdem experiri fortunam vellent; si res ita caderet, favorem etiam eumdem sperantes. Nec sua eos spes fefellit. Rursus subsidente navigio apparuit in ripa venerandæ canitiei senex, barba prolixa & pedo notabilis: qui cum elevata manu benedixisset periclitantibus, salvi evaserunt omnes veluti de faucibus mortis; senex autem disparuit, relinquens eos novo obligatos beneficio.

[58] Dominica quadam Adventus anni MDXCIX, puer dictus Joannes, [puer submersus,] filius Michaelis Alfonsi hortulani Onniensis, & Mariæ Rufæ, biennium natus, cum pueriliter alluderet rivulo, versus conventum currenti ad usum vertendi molendini; abstulit eum torrens usque ad puteum…..; itaque obtexit aquis, ut solum extremitates pedum extarent. Ea forte hora omnes indigenæ, ad templum egressi, domibus suis aberant, præter puellam unam; quæ viso casu cucurrit quiritans, auxiliumque implorans. [ad altare Sancti resuscitatur:] Eo clamore interpellata concio, dicentem subsistere fecit, turmatimque accurrit ad molendinum. Tollunt de aqua puerum jam mortuum, feruntque cum viva fide ad ecclesiam. Monachi acceptum corpusculum imponunt altari Sancti; cujus meritis conciliatus Deus suam mox exhibuit misericordiam. Aperuit enim oculos & os parvulus; exclamavitque, Sancte Eneco, Sancte Eneco. Hinc effusa omnium secuta lætitia, imprimis parentum: sed cum hi puerum vellent domum reducere, abnuit ille, dicens, vidisse se istic senem quidē, sed tamen formosum valde Monachum. [ejus matri pedes curantur.] Mater vero, quæ eodem anno vel paulo post debilitatem pedum incurrit, cum identidem Abbatem Onniensem invocaret, subito erecta in pedes fuit, & absque furcillarum usu cœpit commode ambulare.

[59] In Rivo-sicco mulier erat, nomine Maria, usu linguæ privata. [Muta loquelam recipit:] Haec cum multa audisset de beneficentia mirabili Abbatis Onniensis, decrevit ad ejus domum conferre se, non sine firma spe recuperandæ loquelæ. Neque spes vana fuit. Ut locum attigit, solutum est vinculum linguæ ejus: quare nihil morata præ gaudio, redire festinabat. Monuit eam in somnis Deus, ne ante solutas debitas gratiarum actiones discederet eloco; quod tamen illa contemnens, perseverabatin voluntate statim abeundi. Tanta pervicacia non impune abiit; sed mox toto contracta corpore, agnovit ingratitudinis suæ meritum. [sed ingrata contrahitur ac pœmitens sanatur,] Tribus tamen hebdomadis ita permansit, donec ad sepulcrum regressa, sanitatem petere & sperare cœpit: eaque obtenta, non eguit amplius monitore, ut cereis donisque oblatis geminatum in se beneficium testaretur. Simile quid accidit cuidam Urracæ; quam cum S. Eneco liberasset a tanta corporis totuis debilitate, ut necesse haberet manibus pedibusque reptare, domum redibat lætabunda, nec cuiquam receptam gratiam indicare curabat. [simile quid in curata paralytica.] Verum mox ubi domum suam attigit, eadem ipsi infirmitas rediit: cujus cum illa causam non agnosceret, aperuit eam cuidam ipsius filio manifestus sanctus Abbas; jussitque ut mater Onniam regressa, denuo salutem ibi peteret, eaque obtenta miraculum prædicaret, sicut & fecit.

[60] Mulier Castellana, manu manca, cum audivisset meritis Sancti multa miracula fieri, [Manu manca sanatur] sumptis secum candelis aliquot, in consanguineorum comitatu cœpit Onniam proficisci, ad sepulcrum sancti Abbatis: sed eunti occurrerunt latrunculi nonnulli, & cereis vestibusque spoliatam dimisere. Pervenit illa nihilominus Onniam, ibique cum lacrymis ante altare cœpit Sancto exponere infortunium suum: ceteris autem qui aderant, causamq; planctus intelligebant, suas etiam preces adjungentibus, recuperavit misella manus suæ usum intra biduum; [& ablata recipit, furibus punitis.] latrunculi autem nequitiæ suæ mercedem cito retulerunt: unus enim eorum decimo quinto post die invasus a dæmone, crudeliter ab eo torqueri cœpit: alter vero, toto corpore paralyticus, venit ad sepulcrum Sancti, clamans; Sancte gloriose, adjuvame, quamvis graviter contra Deum & te peccaverim. Cumque delictum suum coram secularibus æque ac Monachis palam enuntiaret, pollicereturque curaturum se, ut quidquid ablatum mulieri erat confestim restitueretur; statim restitutus est pristinæ sanitati.

[61] Pejus simile delictum successit alteri. Burgis Onniam venerat mulier nomine Juliana cum filia. [Sacrilegus homicida] His autem preces ad sepulcrum per duos dies totidemque noctes continuantibus, visum cuidam Martino est, venisse illas multa pecunia instructas; qua ut potiretur, nulla habita loci sanctitate, utramque crudeliter interfecit. Eo facto voluit de loco egredi, sed non potuit. Prætor, nesciens quo indicio deprehenderet homicidam, coram sepulcro Sancti in orationem se dedit, ut sibi is dignaretur auctorem facti revelare; [deprehenditur & plectitur.] ne forte innocens aliquis, ex suspicione apprehensus, immerito violaretur. Dum autem sic abiret suum executurus officium, incidit in hominem solitarium, & toto vultu consternatum: qui conscientiæ stimulis actus ultra in ipsius manus se dedit, crimenque confessus meritum supplicium luit. Nec minus memorabile est quod sequitur.

[62] Anno MCC Laurentius quidam Francus, Murciæ in præsidio collocatus, cum alearum lusui perdite addictus, post amissas pecunias, chlamydem, vestem, indusium apposuisset victori, voluit etiam gladium obligare. Verum alter negavit, licere Militi arma exponere. Quare rabie percitus; [blasphemus aleator] Meos ergo, inquit, oculos obligo, in ejus qui ipsos dedit opprobrium. Ipso momento, quo blasphemiam eructabat impius, oeuli ambo illi retro versi in caput sunt: unde corporaliter excæcatus impius, oculos mentis aperuit; & delicti quidem veniam obtinuit pœnitens, [amissum ideo visum] sed cæcitatem sibi relictam ferens rediit in patriam; indeque peregrinatus Compostellam, denique Onniam venit ad ecclesiam & capellam S. Eneconis. Hic cum octiduum egisset, die noctuque incumbens orationi; mane quodam apparuit ei S. Eneco, dicens, Acceptam a Deo esse pœnitentiam ejus, visumque protinus restituendum. [Onniæ recuperat.] Experrectus ad hæc totus alacer, ut oculos sibi redditos sensit, tanti æstimavit receptum divinitus beneficium; ut seculo toti renuntians, ad quoddam defertum se receperit, ubi pœnitentiis asperam vitam egit.

[63] Agricola quidam, nomine Pen̄a, consueverat occulte subintrare in hortos monasterii, ex eisque quos maturos notaverat fructus colligere. [Fur horto piscinæque infestus] Neque his contentus, hamis injectis furabatur truttas aliosque pisces, ibi in quodam stagno asservatos. Venit in suspicionem facti homo, ex quibusdam indiciis; sed ab Abbate monitus crimen negavit, dicens ex flumine sese truttas capere. Hinc deinde fidentior, statuit simul & semel auferre pisces quotquot illic erant, injectis quibusdam herbis, quarum vi omnes a fundo ascenderent, quos mox injecto rete colligeret. Huic intentus operi, [excæcatur,] divinitus ita excæcatus est, ut portam qua intraverat reperire nequiret: unde consternatus animo, intra fruticeta quædam se abdidit. Mane autem facto veniens hortulanus, pisces omnes mortuos reperit, Monachisque nuntiavit. Qui cum Deo Sanctoque Eneconi supplices petiissent malefactorem revelari, sub vesperam ingressi hortos sunt, ibique repererunt hominem prorsus cæcum orantemque delicti veniam. Hac obtenta, [deinde visum recipit,] petiit etiam in qualitate Donati inter Monachos recipi, eorum servitio totam deinceps vitam impensurus: quæ ut monasterio esset utilior, placuit Deo & Sancto, visum diutius postulatum reddere, itaque ad mortem usque videns servivit.

[64] Etigebatur paries quidam Onniæ juxta capellam Sancti: [Manu mancus, dum opus juvat, sanatur.] cui operi cum passim auxiliares manu porrigerent quotquot aderant peregrini; adolescens quidam, qui simul venerat, monitus a Monacho fabricæ præfecto, ut quid adstaret sic otiosus, manum exhibuit mancam. Cui Monachus, Ne dubites, fili, mox ut cœperis laborare cum aliis, divinum senties adjutorium. Tum vero cœpit ille manu una petras porrigere laborantibus: statimque expertus est alteri quoque manuivigorem rediisse, & lætus perrexit utraque uti. Puer quidam laboravit febribus tam ardentibus, ut utriusque oculi visum amiserit. Rogavit is suos parentes, ducerent ad S. Cæciliam: nec frustra id factum, [cæcus ex fabri illuminatur.] unius enim oculi lumen ibi recuperavit, noctes aliquot insomnes ducens in ejus ecclesia. Ipsa autem sancta Virgine revelante, alterius oculi restituendi honorem servari sancto Onniensi Abbati, oblatam sibi in somnis notitiam parentibus indicavit; & Onniam delatus, utroque oculo lumen hausit.

[65] Juliana, mulier Lezanensis, tam gravi tenebatur infirmitate, [brachium dorso affixū gerens,] ut brachium sinistrum non posset ab humeris removere, quibus quasi agglutinatum videbatur; extremitates autem digitorum adeo fixe inhærebant spinæ dorsi costisque, ut hedera non possit firmius trunco cui adnascitur adhærere. Triste erat cunctis spectaculum; dum varia obibat infelix sanctuaria, nec uspiam inveniebat remedium. Tandem autem Onniam appulit Sabbato quodam, [Onniæ solvitur.] totamque noctem pervigilavit, tanto solicitus remedium postulans, quanto gravior calamitas premebat. Mira sunt Dei per Sanctos suos opera. Ipso articulo temporis, qui cœpit ille misellam visitare, incepit illa toto corpore, tremere, livescere atque distendi: itaque paulatim brachium, humeris affixum, refigi & statui naturali restitui. Factum id extra ecclesiam ante tumulum Sancti: ipsa vero mox ecclesiam ingressa, ante altare S. Salvatoris brachia in gratiarum actiones explicuit, mansitque eo loco aliquamdiu, quo miraculum pluribus manifestum fieret.

[66] Adolescens quidam, Martinus nomine, Gama oriundus, gravissime infirmabatur, & præ salutis desiderio omnem expendebat pecuniam: [Curatur, extreme debilis,] qua cum nihil proficeret, remediaque humana nullam amplius spem facerent; in somnis ad monitus est ad domum atque sepulcrum S. Eneconis se conferre, ubi procul dubio fieret voti compos. Postridie suum is desiderium indicavit parentibus, atque ad illud implendum postulavit viaticum. Negabant illi id adeo debili jam convenire. Cumque persisterent in negando ipsi commeatu; videns Martinus non posse se, cum bona illorum gratia, ire quo vocabat cælum; secreto exivit domo, ut melius potuit; [liberatur energumena, una] quantumque magis appropinquabat monasterio, tanto ampliores sumebat vires; quas tunc plenas se habere sensit, cum tertio die Onniam advenit.

[67] Pampelonæ habitabat mulier possessa a dæmone, a quo ut liberaretur omnia fere Occidentis obivit Sanctuaria. Onniam ut venit, ibique cœpit insistere precibus; die quadam obdormiscens, vidit senem venerabilem, candidis indutum, baculoque Pastorali conspicuum: qui cum tantæ illius deprecationis causam quæsivisset, & responsum accepisset, septem annos esse quod importunum hospitem circumferebat; bono illam animo esse jussit; proxima enim Dominica liberandam ab inimico. Factum est ut dixerat, ipso enim die & hora, in forma flammæ exivit dæmon, [& altera:] misellam haud parum consolatam relinquens. Fuit & alia nobilis generis mulier, cujus filiam cum possideret dæmon, aliis nonnullis mediis frustra tentatis, adhibuit ipsa omnium vanissimum, magicas scilicet incantationes: quas etiam frustra experta mater, & facti pœnitens, ad sepulcrum Sancti Onniam accurrit; ibique obtinuit facillime, quod per humanas vel diabolicas artes frustra quæsierat.

[68] [puer festo Sancti natus.] Vetustiori isti prodigio recentius aliud nostrorumque temporum adjungamus. Eques Salamanticensis, gignendi heredis cupidus, eum obtinuit festo S. Eneconis: suadebant ergo familiarium aliqui Eneconem nominandum puerum; alii, illum minus notum habentes, volebant paterno, nomine dici: & hæc prævaluit sententia, eo quod istis in partibus minus notus S. Eneco haberetur. Sic ergo baptizatus est infans: sed diebus aliquot post baptismum transactis, cum nulla ratione lac caperet infans; accesserunt parentes, ignari quod consilium caperent, ad ecclesiam S. Vincentii Martyris, ubi Onniensis quidam Monachus, Fr. Andreas Delgado, re intellecta, [nequit lac sugere quoad Eneco nominetur:] declaravit patri quis esset S. Eneco: unde mutata appellatione, puerum Eneconem vocandum decrevit, ideoque scapulari nigro ipsum induerunt: quo facto revaluit qui mori censebatur, & lac sugere cœpit. Præteritis nuper annis pestilentia ingens per Castellam est grassata; in qua multi ad auxilium Abbatis Onniensis non frustra recurrerunt, sed imprimis Molinæ incolæ, qui ad suggestionem Monachi cujusdam nuncupato voto festi celebrandi, immunes a contagio remanserunt. Eodem tempore quidam Eques, cum uxore & familia, nudis pedibus Onniam advenerunt, ut a pestilentia præservarentur. Reversis ergo illis, [immunitas a peste obtinetur.] omnes per viciniam mortui, solusque cum familia mortem evasit Eques iste, sicut & Presbyter quidam Sancto devotus. Quis porro dubitet quin erga exteros tam benignus, simili in necessitate succurrere soleat Onniensi suæ domui? Hæc sane quater afflata contagio, Patronum semper experta est, nec unquam grave damnum tulit.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Enneco von Oña

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Enneco von Oña

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung

Unser Reise-Blog:
 
Reisen zu den Orten, an denen die
Heiligen lebten und verehrt werden.


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Iunii I., Antwerpen 1695 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.

Sie könnnen mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt:


Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.