Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten

DE SS. MARTYRIBUS PERUSINIS
FLORENTIO, MARCELLINO, CYRIACO, IULIANO ET FAUSTINO. IN UMBRIA ITALIÆ PROVINCIA.


SUB DECIO.

COMMENTARIUS HISTORICUS.
Cultus, reliquiæ, ecclesiæ: Acta aliena, ad ipsos, traducta.

Florentius, Martyr Perusini (S.)
Julianus, Martyr Perusini (S. )
Cyriacus, Martyr Perusini (S.)
Marcellinus, Martyr Perusini (S.)
Faustinus, Martyr Perusini (S.)

AUCTORE D. P.

[1] Post quam ex Romano Martyrologio, ad mandatum Gregorii XIII recognito & aucto, propositi universæ Ecclesiæ sunt hi Sancti Martyres, ad V Iunii recolendi, quasi Perusiæ tali die colantur, [Diei 5 Iunii perperam adscripti,] in persecutione Decii capite cæsi; idem qui in ista recognitione & amplificatione potiores partes habuit Cæsar Card. Baronius, tum adhuc Congregationis Oratorii Presbyter, ipsumque mox Notis illustravit, in hisce ait, quod de iis agant antiqua Mss. illius Ecclesiæ. Verum hæc ipsos Sanctos hac die celebrat, teste Philippo Ferrario in utroque Catalogo, quod ex Actis Kalendis Junii mortem pro Christo oppetierint. Unde, & ex jam supra dictis, apparet, Amplificatores Martyrologii parum fideli informatione usos, circa Martyres Perusinos: [coluntur 1, ut natali suo.] apparet etiam aberrasse a veritate Iacobillum, cum Sanctos ex auctoritate Romani Martyrologii referens ad diem V, dicit hanc fuisse diem Paßionis eorum, primam vero translationis. Sed nec ipsa dies V, dies Translationis fuit, talis saltem cujus aliqua extet memoria, quæ nulla invenitur ante annum MCCCXLVIII, quam etiam allegat ipse Iacobillus, ut inventam apud Pompeium Pellinum, Auctorem Historiæ Perusinæ, sub annum 1622, tribus voluminibus vernacula lingua editæ.

[2] Memoriam istam ex veteri Ms. habemus, ipsiusmet Pellini manu transcriptam, [Corporibus an. 1348, 4 Maii translatis,] post vetera Acta Italice reddita ex Latinis, ante prolixiorem ipsorum paraphrasim, quam ille Historiæ suæ inserendam paraverat, & ante impreßionem obtulit Illustrißimo ac Reverendißimo Episcopo suo, Neapolioni Comitulo, honoris Dei ac Sanctorum ejus promovendi studiosißimo seni. Originaria Memoriæ prædictæ verba, ex Italico Latina, hæc sunt: Anno MCCCLVIII die II Maii inventum est corpus S. Florentii, quod erat sub altari Majori; & die IV Maii (Erat hæc tunc Dominica) processerunt omnes Religiones atque Confraternitates civitatis ad ecclesiam S. Florentii; [purgatur ab inguinaria peste civitas Perusina:] & portatum fuit Corpus ejus in processione quasi per totam civitatem, ex devotione, orando Deum, ut per suam misericordiam dignaretur sistere maximam pestilentiam, quæ grassabatur (addit Pellinus, non tantum hic, sed etiam in omnibus aliis locis, intra extraque Italiam; & Matthæus Villanus lib.1 cap.1. Inguinariam appellat, omninoque universalem fuisse testatur) Cessavit autem illa in hac civitate, per intercessionem gloriosi Martyris S. Florentii: & postea repositum fuit supradictum Corpus in præfata ecclesia, sub altari majori, inventumque fuit quod ipsum Corpus esset sine capite.

[3] [in hac est ecclesia S. Florentii,] Ecclesia ista, una cum adjuncto monasterio, Benedictinorum Monachorum olim fuit; qui eidem hodiedum tenent Perusiæ Abbatiam S. Petri, in eam ecclesiam, (quæ prius Cathedralis fuit) inducti anno DCCCCLXV ab Honesto tunc Episcopo, uti scribit Ughellus; antea forsitan ad S. Florentii commorantes; atque ita, translato jam Abbate, ipsa S. Florentii ecclesia in Prior atum conversa, multum de splendore debuit amisisse, & quod consequens fuit etiam defloruisse fervor devotionis popularis erga S. Florentium. Hujus autem Corpus illuc illatum crediderim statim a prima monasterii fundatione, seculo forsan VIII aut IX, cum maxime per Italiam multiplicabantur hujus instituti monasteria, derivata ex Caßino, per B. Petronacem restaurato, disciplina. Iacuer at Corpus illud antea, teste Iacobillo, in suburbana Parochiali ecclesia, dicta S. Mariæ a Fenestrillis (unde forsitan in præmissa Paßsione S S. Gratiniani & Felini nomen Fanestri irrepsit) nunc autem Montarone, id est Mons Tyrrhenus, inquit Iacobillus; addens, quod hæc suburbana ecclesia, renovata sub annum MDXXV, [sub eaque locus primæ sepulturæ Sanctorum,] fuerit membrum ecclesiæ S. Florentii Perusini; idque, ut ego quidem censeo, a principio fundationis Benedictinæ in ea urbe. Sed cum ibi jam frequentia, ac verosimiliter etiam disciplina, prorsus defecisset; aggregatum est monasterium Abbatiæ Montis-acuti Ordinis Cisterciensis; ac deinde anno MCCCXCIV concessum Monachis itidem Cisterciensibus Bosci-funesti, a Corpore-Christi cognominatis; ac denique anno MCCCCXLV introducti illuc fuerunt Patres Ordinis Servorum Beatæ Mariæ, atque etiamnum ibi habitant. Ita Iacobillus.

[4] Hæc deduxisse eo juverit, ut sciatur, quæ fuerit fortuna sacri Corporis, e suburbano in urbem deportati ex eo loco, [forsitan illis & SS. Gratiniano ac Felino olim communis.] ex quo ipso forsitan SS. Gratiniani & Felini corpora accepit Amizo, Aronam transferenda (ut supra dictum) anno DCCCLXXIX. Est autem verosimile, quod eosdem die 1 colendi cum S. Florentio, alia nulla antiquis causa fuerit, quam quod simul tali die paßi crederentur. Hoc etiam videntur indicare Aronensia Acta, licet Florentium fecerint Perusinum Episcopum, cui Vincentius aut Decentius successerit, sacrorum curator Corporum. Neque id esset difficile creditu, si haberetur certius aliquod fundamentum, quam sint Acta Aronensia. Nunc obstant ipsius met S. Florentii Acta, quorum exempla in ecclesiis SS. Florentii & Petri monasticis, atque in Cathedrali S. Laurentii extitisse, [Qui cum ipsis & diem & Acta communia habent,] sibique visa esse, scribunt Pellinus atque Ferrarius, & Iacobillus, eorum saltem oculos secutus; etsi illa nusquam nunc apparere intelligam, post inquisitionem sedulam a nostris Perusinis Patribus, meo rogatu, factam. Puduit fortaßis diutius ea exhibere, tamquam Acta SS. Florentii & Sociorum, quæ constabat verbotenus (si nomina propria mutes) eadem esse cum Actis SS. Secundiani & Sociorum, die IX Augusti occurrentium; quæut sola fuerunt antiquitus nota, sic & in vetustioribus Legendariis pluribus plurium nationum inveniuntur sub horum nominibus, non item sub nominibus istorum, nulli veteri Martyrologio inscriptorum.

[5] Hoc ut clarius pateat, simulque certius de secunda eorumdem Actorum metamorphosi superius indicata; placet illa producere ex Ms. Codice ecclesiæ Urbevetanæ, [sed mutuo sumpta ab Actis S. Secundiani & Sociorū,] qualia etiam inveniremus a Surio in aliqua Germanicarum Bibliothecarum reperta, nisi is dictionem paulo Latiniorem reddidisset, labore forsan temporibus istis congruo, nunc autem parum grato studiosis antiquitatis. Interim malim credere, metamorphosim Actorum primam factam Perusiæ, post inventionem supra memoratam anni MCCCXLVIII; reflorescente Sanctorum cultu, & Monachis indignum putantibus, si nulla eorum possent Acta ostendere. Hinc vero consequens fieret, metamorphosim alteram, eo exemplo factam Aronæ, post similem inventionem anno MCCCCLXXXIX; nisi forte oculari testimonio, arbitris ad talia exercitatis, demonstrari poßit, Aronensis Codex multo esse vetustior.

[6] Non tamen propter Actorum, sic mutuo sumptorum incertitudinem, [Corpus S. Florentii an. 1400 iterum pestem sistit,] putet aliquis incertum nobis reddi posse Martyrium & cultum S. Florentii, tanti temporis (uti ostendimus) usu firmatum. Nam etiam anno MCCCC, Cister ciensibus jam poßidentibus ecclesiam cum corpore; dum iterum maxima pestilentia grassaretur Perusiæ, & plurimi civium quotidie morerentur; summa cum diligentia Magistratuum, nec minori impendio æris publici, curatum est (ut ex Mss. vulgaribus docet Pellinus, ipsa formalia verba transcribere professus) quatenus processiones instituerentur; ad quod extracta fuerunt corpora SS. Florentii & Cyriaci, & processionaliter per omnem civitatem circumlata; propter singularem fiduciam, quam in eorum intercessione tali in occasione repositam habebat populus Perusinus. [& anno 1622, ab Episcopo lustratur.] Hinc factum, ut cum, anno circiter MDCXXII; coram ipso Illustrissimo ac Reverendissimo Neapoleone, de majori capsa, quæ sub altari principe in ecclesia S. Florentii erat, extraherentur minores duæ; Pellinus ibi præsens, & (velut peritißimus rerum Perusinarum, quarum tunc texere inceperat historiam) interrogatus, quid eis contineri putaret; fidenter responderit; quidquid id esset, sive cinerum, sive ossium, videri esse S. Florentii; atque in eam opinionem induci se quibusdam locis Mss. Codicum relictorum a civibus nonnullis, quisolliciti fuerunt, ut quidquid temporibus suis accidebat dignum memoratu, dietim consignarent chartis. Talia loca in unum colligere jussus Pellinus, exaravit Commentarium istum, quem curante P. Silvestro Petra-sancta Roma accepit noster Bollandus. Huic porro inserta Translatio Actorum Italica, deficiente Latino originario contextu, prælucebit nobis ad promissam ipsorum cum Actis S. Secundiani & Sociorum collationem.

[7] [Sociorum ecclesiæ propriæ extra urbem monstrantur.] Alteri præfatarum capsellarum inclusa fuisse ossa S. Cyriaci, etsi sustinere Pellinus noluit, videri tamen poßit haud absimile vero; esto is adhuc propriam ecclesiam habeat extra urbem, primo abinde milliario versus meridiem; cui additum fuisse monasterium testatur Iacobillus, & unde ipsa temporum injuriis desolata corpus in urbem allatum si fuit, nusquam aptius potuit collocari, quam cum socio paßionis cultusque Florentio. Locum istum vulgus San Chierico appellat, quod potius S. Clericum, quam S. Cyriacum, natum est significare. Ab hoc autem non procul distat, inquit jam sæpe citatus Iacobillus, alia ecclesia S. Faustini, ubi ejus corpus forsitan adhuc latet. Ex altera vero ad Boream parte, sed intervallo milliarium quinque, est Mons-Juliani, simili fortaßis de causa sic dictus; ita ut solum supersit quærendus locus, S. Marcellino olim aut nunc proprius; quibus si jungendi SS. Gratinianus & Felinus, eorumdem vestigia jam videmur invenisse in Ponte-Felcino, & loco S. Griciniani, milliari ab urbe quinto, seu malis Roccam-Gratiniani, tertio in Boream lapide.

[8] Pellinus atque Iacobillus, ut persuadeaut Acta mox danda a S. Florentio & sociis translata fuisse; [Interim Acta manent propria S. Secundiano & Sociis,] assumunt ad S. Secundianum ac Socios, potius quam e contrario, quod de suorum Martyrum vera existentia constet ex inde nominatis ecclesiis, ipsorumque in his vel olim vel etiam nunc corporali præsentia; isti autem, inquiunt, SS. Secundianus, Marcellianus, aut Verianus, quoloco Tuscaniæ passi aut conditi sint, non constat; & Perusia, inquit Iacobillus, nunc Umbriæ caput, Tuscanæ tamen civitas est. Sed vehementer eos errare puto, dum Tuscanæ nomen, ut nunc, ita & olim accipiunt pro tota Hetruria sive Tuscia, Acta Centumcellis judicatos dicunt tres istos Martyres, extraque urbem plexos capite, & corpora jactata in mare: & hæc omnia plusquam LX. P. M. distant Perusia; prope autem, idest XVI dumtaxat milliarium intervallo, [extra Centum-cellas passis,] Boream versus, ad Martæ fluminis dexteram ripam, est civitas, Tuscania veteribus dicta, ævo autem sequiori quo Acta a composita sunt, Tuscana; eratque (ut in Lexico Geographico Ferrarius) urbs alias Episcopalis, ampla & dives, unde Tuscanienses populi dicti a Plinio; & multi existimant, eam quæ Hetruria dicebatur, ab ipsa dictam esse Tusciam: sed sexdecies expugnata & diruta, nunc est urbs parva, Viterbiensique Episcopatui unita; cujus etiam ecclesia Cathedralis, alias pulcherrima, nunc diruta, dicitur S. Petri in Tuscia; & in ea visitur etiamnum hæc inscriptio, [& Tuscanæ nunc Tuscanellæconditis.] Richardus Præsul Tuscanus, Centumcellens. & Bleranus, anno MXCIII. Hinc ergo intelliguntur Acta, cum dicunt quod S. Secundiani & Sociorum Orationes florent in ecclesia B. Petri Apostoli, in civitate Tuscana: cui clausulæ consonans Epitome metrica, hoc versu concluditur;

At caro Sanctorum jacet hic veneranda virorum. Cetera dicemus ad IX Augusti; nunc autem vetera Acta habe, alias conferenda, cum editione Surii, licet minus sincera; & Bonini Mombritii, licet contracta.

ACTA
SS. Secundiani & Sociorum, IX Augusti.
SS. Florentio & Sociis inepte aptata
.

Florentius, Martyr Perusini (S.)
Julianus, Martyr Perusini (S.)
Cyriacus, Martyr Perusini (S.)
Marcellinus, Martyr Perusini (S.)
Faustinus, Martyr Perusini (S.)

EX MS.

[1] Sub quinto die idus Augusti, in Coloniaco, quod appellatur Colonia, [Orta persecutione sub Decio,] temporibus Decii Cæsaris, sub Valeriano Præfecto, maxima persecutio orta est Christianis a. Eodem tempore erat quidam [Secundianus] b Togatus, qui presidebat Palatio, vir eloquentissimus mundanæ artis, sine Rhetoricæ, aut Musicæ, vel Philosophiæ, vel Arithmeticæ, necnon & Astronomiæ. Hic omnibus Illustribus c erat placens sine reprehensione. Eodem tempore, dum consilium præberet Secundianus Valeriano Præfecto contra Sanctos Martyres, hæc cogitatio ei fuit, dicens in corde suo: Quare tanta ambitione desiderant Christiani mori pro nomine Christi, [Secundianus cum Marcelliano de Christianis disserens,] magis quam vivere? & utitur hoc consilio, ut diligentius perquireret & veraciter cognosceret. Et audiens Secundianus Togatus famā cujusdam viri sapientissimi, nomine Marcelliani, qui & ipse persecutor erat Christianorum; rogavit eum ad domum suam venire. Et cum venisset ad eum Marcellianus, gaudio ambo repleti sunt; & cœperunt ambo simul de sententiis philosophiæ disputare; & reversi sunt ad grammaticam doctrinam, & cœperunt ambo simul de hoc sermone Virgilii sermocinari, unde scivisset Virgilius d

Jam nova progenies cælo dimittitur alto:
Jam venit & Virgo, redeunt Saturnia regna eα

& quasi æstuabant in hoc dicto, de quo locutus fuisset Virgilius.

[2] [& quæ de Christo legerant commemorans,] Eadem hora dixit Secundianus. Redeamus ad consilium simplicitatis doctrinæ. Respondit Marcellianus; Quod simplicitatis consilium? Secundianus dixit, de Christianis, qui tanto desiderio mori volunt pro nomine Christi, & trucidari magis quam vivere. Marcellianus dixit; Tu ex responsis eorum doctus es; vel ex qua caritate mori desiderant aut spe pro nomine Christi? Secundianus dixit; Quia dicunt esse judicium post mortem: & resurrectionem; & quia idola & simulacra, quæ adoramus, hæc ipse Christus eorum zelatur. Marcellianus dixit? Quid est Christus? Respondit Secundianus; Quantum ad allegoricum proprietatis sensum, Unctus. Marcellianus dixit, Si Dei Unctus est, Deus esse dignoscitur? Secundianus dixit; Miror prudentiam tuam, qui legisti libros ejus: dum in studio ambo occuparemur, & aliqua absconsa aut futura cognoscere desiderabamus & capere: tu melius nosti nos pervenisse ad libros ejus, & quæ narraverunt discipuli ejus bene in cognitione mea retineo, & dico; Quia sic dixerunt historiographi ejus, Lucas & Matthæus, cæcum natum illuminasse, leprosos mundasse, mortuos suscitasse, & de cælo responsum audisse, & confessionem dæmonum dicentium, quia filius Dei est ipse Christus, pro quo summa ambitione magis isti mori desiderant quam vivere. Unde ergo hoc dico; Quantum eorum testimonio probatur, ipse est; Deus & ut isti superius designant & affirmant, filius Dei, cui Deus loquitur. Quem quidem occisum a Pontio Pilato, prædicant crucifixum, lancea foratum, sepultum; & post tertiam diem vivum, & manducantem viderunt multi; & post dies aliquot in cælos ascendisse oculis videntibus, qui eum crucifixisse testantur. Quando hoc autem dignoscimus, & alia multa legisse meminimus, quomodo adoramus Deos, quos cognovimus semper turpiter vixisse? Marcellianus dixit; Vere retineo omnia me sic legisse. Secundianus dixit: Ergo modo cognoscamus, quia justus amor est Christianorum, qui pro Christi nomine mori desiderant.

[3] [Ipsis hæc] & his similia dicentibus, venit ad eos quidam amicus eorum f Virianus, & cum introisset ad salutationem eorum; [cum ipso & accedente Veriano] cœpit de doctrina mundanæ artis eorum aliqua interrogare. Secundianus Togatus dixit: Ego infelix, qui semper adoravi idola falsa & muta, quid facturus sum? qui cruciavi omnes Sanctos, ad gloriam Valeriani, & ad meam confusionem? Respondit Virianus & dixit: Ego amens effectus sum: hic aliam doctrinam cognosco. Magistri & amici Principum, nolite hoc judicare: quia vos eritis in eorum reorum numero, qui hanc doctrinam prædicant. Respondit Secundianus Togatus, & dixit; Audite me, & credamus dominum Deum Christum; & eorum exemplis credamus, qui sic desiderant vitam istam amittere, ut æterna fruantur. Respondit Virianus. Si est aliquid æternum, [decernit fidem profiteri,] Justum est quæri. Secundianus dixit; Ego multorum sanguinem fundendo cognovi. Eadem hora miserunt ad quemdam Presbyterum, nomine Timotheum de Titulo Pastoris: qui cum venisset & introisset ad eos, sic eum salutavit Secundianus, dicens ei, Rogo te per Christum, quem tu prædicas, ne tardes me baptizare in nomine Domini Jesu Christi. Ita quoque Marcellianus rogabat. Tunc beatus Timotheus Presbyter catechizavit eos, qui ita dixit in confessione g: Credis in Deum Patrem Omnipotentem? & dixit, Credo. [atque baptismum suscipit.] Item dixit beatus Timotheus Presbyter; & in Jesum Christum filium ejus, unicum Dominum nostrum? & respondit, Credo. Item, qui conceptus est de Spiritu sancto, natus ex Maria Virgine? & ille respondit, Credo. Et dixit beatus Timotheus Presbyter, Et ego te baptizo, in nomine Patris & Filii, & Spiritus sancti, ut credas remissionem peccatorum. Respondit, Credo, cum lacrymis. Item Virianus & Marcellianus similiter baptizati sunt. Accersitus est autem B. h Sixtus Episcopus, & signavit eos signo Crucis.

[4] Ab eadem autem die cœperunt facultates suas pauperibus omnes dispensare. Post menses duos requiritur Secundianus Togatus a Valeriano Præfecto; cui nuntiatum est quod Christianus factus esset; [Postea ad Valerianū Præfectum accersitus,] nam & alii i Scholastici, Marcellianus & Virianus, facti sunt Christiani. Respondit Valerianus Præfectus: [Quomodo potest hoc fieri: nam ipse persequebatur Christianos? &] k quasi propter amicitias misit ad eum Epistolam hanc: Fratri Secundiano Togato, Valerianus Præfectus, solicitus amicitiæ nostræ. Quod non ad consilium nostrum occurras, miror: tamen dignare ad nos venire, quia sunt propter quæ te requiramus: quare ad rem publicam cognoscendam mature occurrere non differas. Et accipiens hanc epistolam, [ipsum cum sociis adit intrepidus;] legit S. Secundianus: & dixit ad sanctos Martyres Marcellianum & Virianum: Fratres, cognoscite quia venit tempus nostrum: præparemus nos ad bellum: jam arma induti sumus fidei, nihil pertimescamus. Et dixit ad Marcellianum & Virianum: Ego solus pergam ad Valerianum Præfectum. Responderunt & dixerunt: Nos itaque tecum veniemus. Et perrexerunt diluculo omnes tres ad palatium l Salustii, quia ibidem habitabat cum Decio. Et nuntiatum est Valeriano Præfecto, eo quod Secundianus Togatus adesset.

[5] Hoc audiens Valerianus, exiens, sedit in basilica quæ cognominatur m Asclepii. Et dum introisset ante eum, in subito immutatus est vultus ejus: [fidemque Christi palam professus,] & dixit ad eum Valerianus; O virum eloquentissimum in omni prudentia, quid est quod audio de te? Cui dixit Secundianus: Nihil ego dixi, quid audisti? Respondit Valerianus: Audivi ab aliis, quod amens effectus sis. Respondit Secundianus Togatus, & dixit ad Valerianum Præfectum: Ego quidem prudentior effectus sum. Dicit ei Valerianus Præfectus, ergo ad quid nomen Christianitatis sortitus es? Respondit Secundianus, & dixit ad Valerianum Præfectum: Si intelligeres aut scires; tu [idem] desiderares. Non recordaris, quanti & quales sint Martyres Domini mei, qui contempserunt mundum, despexerunt divitias, ut ad vitam æternam pervenirent, quos ego per tuam jussionem cruciavi? Miser ego infelix, qui habeo opprobrium sempiternum! Tamen credo, quia relaxat mihi Dominus meus Jesus Christus, qui regnat in æternum. Valerianus Præfectus dixit, Ergo Christianus effectus es? Secundianus Togatus dixit; Et vere Christianus. Tunc subridens Valerianus Præfectus dixit; Noli, amice, perdere amicitiam antiquam [meam &] Cæsaris. Secundianus dixit: Amicitia tua tecum sit, quæ inimica dignoscitur creatori nostro: & tibi [consule]. Nam si ad quod natus es scires, abominans idola, mundus esses. Ideo sic dicit Isaias Propheta, Qui mundi sunt mundi fiant, & n qui sordidi sunt adhuc sordescant: tu autem semel sordidus factus es.

[6] [Incarcerem ducitur,] Valerianus dixit; Amice, nunquid ego tibi aliquam injuriam feci? Ego amicitiam antiquam non despicio, sed curare festino: & jussit eum in custodia retrudi. Et dum duceretur a militibus, Virianus & Marcellianus cœperunt clamare? Ut quid retruditis innocentem? Si autem pro Christi nomine, & noc Christiani sumus. Tunc nuntiatum est Valeriano Præfecto de aliis duobus. Tunc Valerianus Præfectus præcepit ipsos simul in custodia retrudi, dicens; [uti & socii:] Usque dum referuntur Cæsari, teneantur. Et ingrediens ad Decium Cæsarem Valerianus Præfectus, invenit eum lætissimum: cui ita dixit: Per culmen vestrum & subjectionem meam, pietati vestræ lætissima hora præsens suggero, si cognovit pietas vestra, Secundianus Togatus, vir prudentissimus, Christianus effectus est. Cui respondit Decius Cæsar? Non potest fieri: ipse cruciabat omnes qui hoc nomen ausi sunt confiteri: quomodo potest fieri ut & ipse hoc sortiatur nomen? Valerianus Præfectus dixit; Ego eum jam discussi, & reum custodiæ mancipavi. [indesistitur Decio Imp.] Decius ad Valerianum Præfectum dixit: Maturius ad me deducatur. Valerianus Præfectus dixit: Præcipiat mansuetudo vestra. Alia die præsentatur aspectibus Decii Cæsaris: & dixit ad eum Decius Cæsar; Secundiane, quare vultus tuus immutatus est? Secundianus dixit, melior aut clarior est? Tum Decius Cæsar vidit vultum ejus sicut Angeli; & subridens dixit ad eum: Patrocinetur tibi prudentia tua antiqua. Respondit Secundianus, ipsa est insipientia & inimica unicuique. Tunc Decius Cæsar dixit ad eum, Quid respondes? Respondit Secundianus dicens, Christianus sum. Decius Cæsar dixit ad eum, recede ab insania, & vive β. Respondit Secundianus; Tu recede & vive: quia vivus mortuus es.

[7] [qui ipsum cum Sociis Centum-cellas relegat:] Eadem hora Nuntiatum est Decio Cæsari, quia alii duo Scholastici similes ejus essent in Custodia. Et dixit Cæsar Decius cum furore, In exilio deportentur. Valentianus Præfectus dixit ad Decium Cæsarem Quo præcipit pietas vestra? Decius Cæsar dixit, Deducantur Centumcellis o, & tradantur Promoto Consulari, & coarctentur offerre diis sacrificia. Eadem vero die ducti sunt a militibus quinquaginta p, & taditi sunt Quarto Promoto Consulari. Eadem hora acceptos misit eos in custodia cum triginta militibus, vinctos catenis, quia hoc præceptum est: Non merentur vivere, [ubi a Promoto Consulari interrogati,] si non sacrificaverint diis secundum consuetudinem antiquam. Et cum hoc dixisset Promotus Consularis Tusciæ, alia die jussit, sibi in civitate Centumcellæ, in foro tribunal parari: & sedens in tribunali, jussit ante se, in conspectu omnium & magistratuum, simulacrum Saturni & tripoda deferri: & præcepit Secundianum & Marcellianum & Virianum adduci. Qui adducti sunt quasi victores Christi. Respondit ad eos sub voce præconia: Introducantur contumaces Cæsarum & rebelles deorum. Quibus introductis, dixit ad eos Promotus Consularis Tusciæ: Quare non obeditis præceptis Principum, & humiliatis vos diis? Respondit Secundianus: Nos præcepta Dei omnipotentis mereamur audire, non diaboli. Promotus Consularis Tusciæ dicit ad eos: Audite me, prudentissimi viri & amici sapientiæ, & sacrificate. Responderunt omnes: Nosmetipsos, si meremur, sacrificium Deo offerimus, non diabolo; cum quo vos & Principes vestri in æternum jam damnati moriemini, facientes voluntatem hominis ad tempus.

[8] Eadem hora jussit expoliari eos, & fustibus cædi sub voce præconia, dicens, [fustibus cæsi,] Præceptis Principum obedite. Et dum diu cæderentur, clamabant γ dicentes, Gloria tibi, Domine, quia meruimus, introire in requiem tuam. Et jussit eos Promotus Consularis Tusciæ a terra levari: Quibus dixit: Ecce Sacrum: sacrificate. Illis autem expuentibus in simulacrum, δ cecidit & confractum est. Hoc audiens ε Promotus Consularis Tusciæ evanuit, [& ungulis in eculeo lacerati,] & iratus jussit eos omnes singulatim in eculeo suspendi, & radi latera eorum unguibus q caprarum, dicens eis sub voce præconia, Sacrificato diis. Illi autem oculos ad ς cælum levantes, dixerunt; Gratias tibi agimus, Domine Jesu Christe. Et iratus Promotus Consularis Tusciæ, jussit ut ad latera eorum lampades ponerentur. Et dum assarentur, [ac lampadibus usti,] subito mortuus est unus minister carnificum: & alius, arreptus a dæmonio, cœpit clamare & dicere; O Secundiane, Viriane, Marcelliane, Sancti Dei omnipotentis, quid nos torquetis? Tunc videns hoc Promotus Consularis Tusciæ, iracundia plenus, dedit in eis sententiam, ut capite truncarentur, & corpora eorum jactarentur in mari. ζ

[9] Qui ducti sunt in locum, qui appellatur Coloniacum, qui dicitur Colonia, sexagesimo secundo r miliario Urbis Romæ; [capite plectuntur.] & ibidem decollati sunt, & corpora eorum jactaverant in mari. η In ipsa nocte venit quidam servus Dei nomine s Deodatus, & collegit corpora, quæ invenit ad littus maris, & duo capita: alia autem die, invenit aliud caput t, & junxit corporibus Sanctorum Secundiani, Marcelliani & Viriani, illustrium virorum; quos & sepelivit juxta locum ubi decollati sunt, sub die quinto idus Augusti. Quorum orationes florent in ecclesia B. Petri Apostoli in civitate Tuscana, θ regnante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor & gloria per infinita secula seculorum. Amen.

ANNOTATA D.P.

a Deest hoc exordium Mombritio, neque eo usus est Perusinus transformator; quid autem hic sibi velit Coloniacum, quod appellatur Colonia, nec dum assequor. Seneschallus, infra laudandus, in hoc exordio etiam notat Præfecturam Valeriani, scriptam pro Censura, quam ille hoc tempore exercuit, non autem Præfecturam urbis. Valerianum enim, antequam Censor constitueretur, Decii exercitui præfuisse, testatur Pomponius Lætus in Decio; satisque significat Trebellius in Valeriano; dum refert eum, cum a Senatu designaretur Censor, fuisse in suo procinctu, quod expeditionem militarem sonare docent Festus, Paulus Diaconus, & alii. Præfecti ergo nomen hic latius accipitur, prout subinde accipi notat Baronius ad an. 260 & 284.

b Deerat hoc loco nomen Secundianus, pro quo in Mss. Perusinis semper nominatur Florentius; & loco Marcelliani, mox nominandi, Julianus. Quod ad titulum Togati attinet, Lipsius lib. I Elect. cap. 13 erudite docet, quomodo Toga, florente Republica, vestis communis Romani populi, sub Imperatoribus exoleverit, manseritq; Senatoribus dumtaxat & Magistratibus.

c Illustres dicebantur honoratiores quique in Imperio, Præfecti Prætorio, Præfecti Urbi, Quæstores, Magistri militum &c. de quibus aliisque vide Ioannem Seldenum, peculiari libro de Titulis honorariis.

d Virg. Ecl. 4 in quem locum Pontanus noster, commenti simile censet, quod Sebastianus Corradus, in I Æn. & ex eo Ræmus narrant, duos hosce Martyres, hujus Eclogæ versibus consideratis, ad Christiana sacra accessisse. Nempe, inquit, argumenta nulla πειθανώτερα vel legerant vel audierant. Sed non hoc dicunt Acta: solum affirmant, inde ductum initium sermonis conferendi de Christo. Neque tam remota illa inductio fuit, qua sæpius usi Christiani paulo eruditiores. Nam & Lactantius lib. 5 cap. 7, agens de adventu filii Dei ad homines, huc ita respexisse videtur. Sed Deus, ut parens diligentissimus, appropinquante ultimo tempore, nuntium misit, qui vetus illud seculum fugatamque justitiam reduceret. Rediit ergo species istius aurei seculi; & reddita quidem terris, sed paucis assignata justitia est, nomine Virginis per Poëtam signata.

e Acta hæc versibus ornavit aliquis, tamquam summariis capitum, qui deinde continuo inter prosam textu transcripti sensum turbant in Ms. quare eos inde eximo, & loca litterulis Græcis noto, ipsos versus infra simul omnes daturus, sub iisdem litterulis.

f Perusina Mss. pro Viriano, adducunt huc Cyriacum, Marcellinum, & Faustinum.

g Catechesis hæc verbotenus sumpta est ex Actis S. Laurentii, baptizantis S. Hippolytum cap. 15 apud Surium. Timotheus autem hic, apud Surium, vocatur Presbyter de titulo Pastoris; sed hoc acceptum videtur ex Actis SS. Pudentianæ & Praxedis, per anachronismum integri unius seculi; cum sub Pio Papa floruerit iste Presbyter.

h Iam dixi, quo errore hic & alibi cum Decio componatur Sixtus, sexennio post ejus mortem primum Pontifex factus. Sub Valeriano, jam non amplius Præfecto seu potius Censore, sed Imperatore: nominandus erat Fabianus aut Cornelius.

i Scholastici, id est, Oratores, seu viri litterati, unde S. Augustinus in Dialect. Cum Scholastici solum & primitus dicantur ii, qui adhuc in Schola sunt; omnes tamen, qui in litteris vivunt, nomen hoc usurpant. Ita Serapion apud Hieron. de Script, Eccles. ob elegantiam ingenii, cognomen Scholastici meruit.

k Hoc vel quid simile excidit per librarii festinationem: neque nobis hic succurrere potuit Mombritius, tota parte piori valde contractus. Secutus ergo ad hiatum supplendum Aronensia Acta sum: nam & Perusina, ex defectuoso similiter exemplo sumpta, pariter hic deficiunt; ut unum omnium fontem intelligas, ipsum forte Urbevetanum codicem.

l Ita etiam S. Laurentius, cap. 17, dicitur Decio præsentatus in Palatio Salustiano.

m Pellinus, Italice locum hunc reddens, in Basilicam vicinam, inquit: ita enim habettextus, quasi in Perusinis Mss. defuerit nomen. Hinc contra Marlianum colligit Seneschallus, Palatium Decii fuisse proximum ædi, quæ nunc dicitur S. Laurentii in Panisperna.

n Non est hic locus Isaiæ, sed 10 annis in Apocalypsi cap. 22 v. II; eumdem tamen sic etiam ex suis Mss. recitat Pellinus,

o Perusina, Perusium: distant autem Centumcellæ, hodie Civita-Vecchia, ad mare Tyrrhenum sitæ, ab urbe Roma P. M. 40. Notat autem Seneschallus, Consulares dici, non solum eos qui Consulatum gesserint, qualis nullus in Fastis invenitur Promotus; sed omnibus Præsidibus Thusciæ, aliisque paucis, honorarium eum titulum fuisse.

p Eadem Mss, triginta.

q Caprarum ungulas, inter tormenta Martyrum, necdum alibi legi: interim placet sententia Seneschalli nostri, existimantis hic significari ferrea instrumenta, sua bisulca extremitate caprinam ungulam aliquosque referentia; utique deradendis sulcandisque lateribus, uti Tertullianus, Hieronymus, Augustinus loquuntur, aptiora; quam quorum figuram exhibet Gallonius, libro de cruciatibus Martyrum Tabula 13 litt. A.

r Tali ratione intelligeretur locus aliquis in finibus Cæstrensis Comitatus, ubi interim nullum nominis talis vestigium. Perusina, procul a civitate, ad unum milliare cis Tiberim, in loco silvoso dicto Funesto: & consequenter in Tiberim jactata corpora dicunt.

s Eadem Ms. Superantium nominant, missum ab Episcopo Decentio, Rectorem (nota tituli novitatem ex usu fere hodierno) ecclesiæ S. Mariæ.

t Eadem nihil mutant circa numerum inventorum capitum; quod tamen ratio consequentiæ videbatur exigere.

Porro exempta textui Hexametra hæc sunt, quorum plura forte in principio desunt.

α Ortus tum Christi laudatur versibus istis.

β Decius ast verbis conatur vertere Sanctos.

γ Verberibus duris Sanctos condemnat & urit.

δ Sacrum ferre diis hos cogis, inepte Promote.

ε Sputo Sanctorum mox frangitur ast simulacrū.

ς Carnifices vero lacerant pro nomine Christi.

ζ Imperat, & ferro Sancti truncantur acerbo.

η In mare Sanctorum jactantur membra piorum.

θ At caro Sanctorum jacet hic veneranda virorum.

APPENDIX DE RELIQUIIS S. FLORENTII,
Perusio Duacum translatis, ad ecclesiam Societatis Jesu.

Florentius, Martyr Perusini (S.)
Julianus, Martyr Perusini (S.)
Cyriacus, Martyr Perusini (S.)
Marcellinus, Martyr Perusini (S.)
Faustinus, Martyr Perusini (S.)

BHL Number: 7550

AUCTORE D. P.

[1] [Allatis an. 1651 Duacum Reliquiis S. Florentii,] Rev. P. Florentius de Montmorency, non solum illustri generis nobilitate, sed etiam præcipuis quibusque in regenda Societate, tam universa quam Belgica utraque, muneribus gestis, pene usque ad summum Generalatum, inter nos celeberrimus fuit. Hunc, mortuo P. Francisco Piccolominio, electus a X Congregatione successor, post Alexandrum Gottosredi, Gosuinus Nichel, cum utrique Belgicæ Provinciæ, olim feliciter ab eo gubernatæ, Visitatorem destinaret anno MDCL; venit is cum sacrarum Reliquiarum, in Italia copiose collectarum, thesauro tanto, ut nullum pene sit utriusque Provinciæ templum vel oratorium, cui non impertierit alicujus Sancti corporis notabilem portionem. Quod autem, pro singulari erga nominis sui Patronos reverentia, habebat carißimum, Os scilicet crurale S. Florentii Martyris Perusini, donavit Collegio Duaceno, [Acta illustrantur a Michaele Seneschallo] cui ter Rector præfuerat: exaltationemque solenniter fecit sequenti mox anno celebrari. Eam actionem illustriorem ut faceret Michael Seneschallus, vir omnino eruditus, libellum edidit sub hoc titulo, Nobilis agon S. Florentii, Togati Romani, invicti Martyris Perusini, pestilentiæ depulsoris, & adversus illam Tutelaris: ubi eleganti paraphrasi donantur Acta, superius producta; additis etiam Notis, unde nonnihil mutuatum me profiteor supra.

[2] Addidit etiam Præfationem, cum similibus notis; in quibus haud omisit indicare convenientiam horum Actorum cum Actis SS. Secundiani ac Sociorum: ac primum conatur nonnihil differentiæ inter utraque invenire; sed huic differentiæ non multum fidens, eo propendit, ut Acta illa, non fuerint a S. Secundiano translata ad S. Florentium; sed contra. Statim enim verosimilius ipsi apparet, [& quadamtenus defenduntur ut genuina:] Centum-cellis, non ita nobili olim urbe & pridem funditus diruta, intercidisse S. Secundiani monumenta, quæ postea sint aliunde suppleta; quam ut Perusiæ perierint Acta S. Florentii; quæ civitas jam inde a Cæsaris Augusti temporibus, non tantum stetit, sed etiam floruit, ad hunc diem. Deinde, cum Decius eo anno, quo sanctos hosce Martyres necavit, nec omnino extremo, dicendus sit interiisse; ægerrime in exeuntem Julium mensem, quo (si Actis credimus) Secundianum jussit ad Promotum duci, differetur postremus Decii ex urbe discessus & profectio in Mœsiam, ubi sæpius conflixit cum hoste, quem & aliquando velut obsedit. At si ineunte Junio, post damnatum Florentium, expeditionem suscepisse dicatur Decius, satis commode potuerint perfici omnia quæ ab historicis narrantur. Verum non sunt hæc talia, ut magnum momentum conferre poßint ad huic vel illi prius tribuenda Acta, pluribus post utriusque paßionem seculis scripta; & quæ sub nomine S. Secundiani inveniuntur Acta, multo antiquiora sunt, quam quæ sub S. Florentii nomine.

[3] Ipsius libelli Caput 12, relata corporis translatione Perusiam, sic concludit Seneschallus. Est templum illud (quod a S. Florentio nominatum, in prævio Commentario diximus) ex antiquissimis quæ Perusiæ visuntur; [describitur ejus ecclesia Perusii,] adeo ut negent primordiorum ejus ullam extare memoriam, in veteribus urbis monumentis. Hoc unum in confesso est, jam inde a principio jus parochiæ habuisse; ac, post varias rerum vicissitudines, Eugenii IV Pontificis Maximi auctoritate RR.PP. Servis B. Mariæ cessisse. In eo prostat S. Florentii effigies, juvenili specie, orantis habitu, posito genu altero, junctis manibus, oculis in cælum sublatis; gladio lateri, non tam appenso, [effigies,] quam adjacente: quod postremum (ut audio) quidam Perusii sic interpretantur, quasi ensis insigne sit muneris, obiti in aula Cæsaris, cui Florentium a consiliis fuisse volunt. Sed præterquam quod id procul sit a vero (ut ut moribus nostris eo gestamine se distinguant ab aliis Principum administri, etiam Togati) tamen florente Imperio, ac nominatim Decii ætate, usurpatum, haud scio an facile probati possit. Porius crediderim, eo significatum; fuisse gladio amputatum caput fortissimo Christi militi. Juvenilis vultus refundi potest in morem illorum temporum barbæ ad cutem abradendæ; quo fit ut in antiquis statuis ac nummis, etiam virilis ætas, blandum quemdam adolescentiæ vigorem spiret.

[4] [& tutela contra pestilentiam.] Pergit deinde Seneschallus demonstrare cap. 13, quod S. Florentius pestilentiæ depulsor, & contra eam Tutelaris est habitus, iisdem, quibus in Commentario prævio sumus usi, argumentis, anni MCCCXLVIII & MCCCC; additque vexillum elegans anno MCCCCLXXVI aræ S. Florentii appensum, in supplicationibus contra grassantem pestilentiam futuro tempore instituendis, circumferendum. Et recentißime, inquit anno MDCXXIX, cum Tuscia universa sævissimæ luis contagione devastaretur, Perusini, publico civitatis Concilio habito, rursum S. Florentium inter singulares suos Præsides ac Patronos adlegere ad diem XXIX Januarii. Clientes autem suos ita texit Martyr, ut ne minimā pestilentiæ aura, inter tot vicinarum urbium funera, fuerint afflati. Libellum denique claudunt instrumenta publica, fidem facientia Translationi, Perusia Duacum factæ, initium sumendo ab eo, quod in suo S. Florentii Conventu signaverunt RR. PP. Servi B.V. Mariæ, Provinciæ Mantuæ.

[5] Nos infrascripti fidem facimus, & verbo veritatis attestamur, [Publicantur actus] particulam ossium & reliquiarum S. Florentii. positam in capsa lignea, colorata colore rubeo & aliis coloribus … signata sigillo parochiali ecclesiæ S. Florentii per me F. Jo. Baptistam Petrocchium de Perusio, Ordinis Servorum, dictæ ecclesiæ Parochum, de mandato R. P. Mag. Hippolyti Bæzani de Ferraria, totius Religionis Servorum Prioris Generalis, sub data, Bononiæ die XVIII & XXII mensis Decembris MDCXLIX consignatam, in dicta capsula Ill. & Rev. D. Josepho Mariæ San-Felice, Perusii & Umbriæ Gubernatori Generali; vere, realiter, & cum effectu fuisse, & esse deductam, sublatam, & extractam (ex eademmet capsula, in qua asservantur Reliquiæ dicti S. Florentii, [extractionis ex arca, per Patres Servitas;] existente super altari Reliquiarum dictæ ecclesiæ; S, Florentii, civitatis Perusii, & ejusdem Ordinis Servorum. Et hoc dicimus & attestamur, quia vidimus, perspeximus, & præsentes fuimus. In quorum fidem, Ego idem Fr. Jo. Baptista qui supra, scripsi, subscripsi, & solito sigillo dictæ Parochiæ munivi, & medio juramento confirmavi, hac die quinta Febrnarii MDCL. Ego Fr. Carolus Bonacquistius de Perusio, Ordinis Servorum, quia vidi, perspexi & præsens fui, ideo subscripsi manu propria ad fidem.

[6] [donationis factæ P. Jo-Paulo Oliva,] His acceptis idem San-Felicius, jam designatus Archiepiscopus Consentinus, dedit, ad R.P. Joannem Paulum Oliva, tunc Collegii Germanici Rectorem & Concionatorem Pontificium, postea Societatis universæ, P. Goswino Nickel defuncto, Præpositum Generalem, hujusmodi litteras. Adm. Rev. Pater ac plurimum observande. En sacras S. Florentii Reliquias, una cum suis Tabulis authenticis, quibus & meum ipse Testimonium adjunxissem, nisi hæ a RR.PP. Servitis profectæ abunde sufficerent. Novit Paternitas vestra, [a Gubernatore Perusino;] qua ex causa hactenus mittere distulerim, quamque cupiam ex animo illi ad primos nutus obsequi. Die Lunæ postremo huc primum Roma reversus est ille e Patribus, qui penes se sacræ lipsanothecæ clavem asservabat; moxque me hic expertus est rigidum promissi exactorem. Sanctum donum non mitto ea elegantia exornatum, quæ rebus divinis debetur; eo quod, cum Patres Servitæ illud ad hunc modum sua pyxide concluserint, noluerim ego in aliam transferre, ne id authentico ipsorum Instrumento fraudi esset. Sed neque per temporis angustias mihi licuit novum illi ornatum adjicere, prout optassem. Gratum habeat Paternitas vestra pretiosum munus hac theca contentum, & una sincerum affectum ejus qui illam singulari veneratione prosequitur. Perusiæ, die VI Februarii MDCL.

[7] Sequenti anno veniens (uti dixi) in Belgium R. P. Florentius de Montmorency, Insulis I Iulii testatus est, [& approbationis per Vicarios Atrebatenses.] se inclusum in dicta Capsula os notabile S. Florentii, Martyris Perusiæ, cum adjuncto testimonio authentico accepisse Romæ, de manu R. P. Joannis Pauli Oliva, & illud dedisse Collegio Societatis Jesu Duaci. His autem visis; Vicarii Generales Sedis Episcopalis Atrebatensis vacantis, fidem facimus, inquiunt, & attestamur, pro parte R.P. Huberti Wiltheim, Vice-Provincialis Gallo-Belgicæ Societatis Jesu, & Rectoris Collegii Duacensis, Diœcesis Atrebatensis, exhibitam nobis fuisse Capsulam ligneam, signatam sigillis quinque, eadem forma qua sigillum a latere instrumenti suprascripti est expressum; quam capsulam, in præsentia R.P. Antonii le Febure ejusdem Societatis Presbyteri reseravimus; & in ea primum reperimus suprascriptum Instrumentum, una cum Epistola Ill. & Rev. Domini Josephi Mariæ San-Felice, Perusii & Umbriæ Gubernatoris Generalis, scripta ad R.P. Jo. Paulum Oliva VI Februarii MDCL; qua declarabat, sese ad eum transmittere sacras Reliquias S. Florentii Martyris, extractas & sibi consignatas, ut in eodem instrumento. Deinde gossipio candido decenter coopertum invenimus Os præfatum ejusdem S. Florentii, a RR.PP. Fr. Jo. Baptista Petrocchio, & Fr. Carolo Bonacquistio Presbyteris, Religiosis Ordinis Servorum B. Mariæ Virginis, capsulæ præfatæ inclusum. Quibus omnibus visis, & diligenter consideratis, præfatum Os, tanquam veram particulam Reliquiarum S. Florentii Martyris, permisimus, & permittimus in Ecclesia Societatis Jesu Duacensi (cui R.P. Florentius de Montmorency, ejusdem Societatis in Belgio pro tempore Visitator, illud pia largitione donavit) publice Christi fidelium venerationi exponi. Datum Duaci Anno millesimo sexcentesimo quinquagesimo primo, Mensis vero Octobris Die decima tertia.

CARD. FR. DE LAURETEN.
Archid. Atreb. Vic.

[8] [Illæ pretiosa Hierotheca conditæ anno 1652:] Quid porro Duaci actum sit, accipe ex Historia Collegii istius, pro more Societatis nostræ annue continuari solita; ubi post enumerata varia ornamenta, thesauro ecclesiæ anno MDCLII illata, sic legitur. Accessit deinde hierotheca caput pectusque referens S. Florentii Martyris Perusini, cui insertum est Os crurale ejusdem sancti, donum R.P. Florentii de Montmorency: qui cum Romæ Societatis nostræ Assistens degeret, Reliquias illas, ope Magnatum Italorum, a Patribus Servitis Perusinis impetravit: deinde ex amicorum liberalitate conflata pecunia hierothecam, facile quadringentis aureis æstimatam, [solenni pompa deseruntur in templum,] fabricandam curavit. Pridie vero festi, quod in quintam Junii incidit, sacræ illæ reliquiæ e Schola Theologica Collegii Aquicinctini, prælucente longo ordine tædarum, quas ferebant partim selecti magno numero adolescentes, partim Sacerdotes nostri linteati cum stola, in templum nostrum per vicinas plateas, a primariis Patribus delatæ, & in altari ad hoc parato collocatæ. Hic eo die vesperæ decantatæ. Postridie magno apparatu Sacrum ab eodem R. P. Florentio de Montmorency celebratum; concio ad populum habita de laudibus invicti Martyris; ad cujus cultum passim exarserunt animi, ideoque potissimum, quod adversus pestiferam luem adesset novus Tutelaris, cujus ope constaret Perusinam civitatem non semel ab illa fuisse liberatam. Ergo ad totum octiduum producta solennitas, modo Magistratu, modo ipsa Universitate, modo aliis Ordinibus Sacrum solenne curantibus, & vota sua ferentibus.

[9] Valuit autem plurimum ad cultum ejus proferendum vita ejusdem Martyris, [ac deinde in supplicationecontra pestem instituta,] & nobilis agon eleganti stylo latine, tum etiam vernacule typis vulgata: cœpitque Sanctus eo coli impensius, quod sub æstatem pestilens morbus paulatim gliscens, satis multos in civitate corripuit. Cum vero de more a Clero ac Religiosis Ordinibus publica per urbem & mœnia supplicatio esset instituta; & ad eam, rogante Magistratu, Sancti quoque Florentii reliquiæ a Sacerdotibus externis deportarentur, ita ut locum haberent inter Clerum: is honor hospiti novo exhibitus offendit pauculos quosdam, ac nominatim Patres Dominicanos; qui cum ventum esset ad templum D. Virginis, in quo quiescendum erat, negayerunt se ulterius, nisi mutato ordine, perrecturos. Et vero reliquiæ S. Florentii eo die ibi manserunt, quasi Deo illis majorem cultum reservante. Etenim nonnulli cives, illi jam tum addicti, conspirarunt, ut nova Supplicatio instauraretur, quæ esset proprie S. Florentii; [primo cum aliis,] cujus etiam ipsi ultro curam & sumptus susceperunt: & annuente atque comitante Magistratu, haud multis diebus interjectis, itum est per primarias plateas ad templum supra memoratum D. Virginis: factoque ibi primum Sacrificio, processum est solenni pompa ad universæ urbis ambitum per mœnia. Credi vix potest, quantus tunc fuerit populi concursus, quanta pietas: & invitabat plurimos veluti ademptus honor D. Florentio, [postea seorsim, successu optimo.] hac ratione restituendus, ipso etiam cælo sua serenitate adgratulante. Hoc asserunt qui sunt provectioris ætatis, nunquam magis piam, nec magis frequentem supplicationem Duaci visam esse. Neque vero defuerunt plurimi, qui postmodum, seu inter pericula pestis immunes, seu etiam ab ea correpti & subinde liberati, se id S. Florentii meritis debere faterentur. Restitutæ cuipiam piæ personæ sanitatis pendet ad ejus imaginem anathema, corona argentea; & multi præterea a variis accensi cerei tota æstate, fere quotidie arserunt.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Florentius und Gefährten

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Florentius und Gefährten

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Iunii I., Antwerpen 1695 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.