Ökumenisches Heiligenlexikon

DE S. FORTUNATO PRESB. DIOECESIS SPOLETINÆ IN UMBRIA.


CIRCA A. CCCC.

COMMENTARIUS PRÆVIVS.
De illius cultu, & Vitæ auctore Audelao Presbytero.

Fortunatus Presbyter, in Spoletina Italiæ diœcesi (S.)

G. H.

Tabulæ Martyrologii Romani, ad hasce Kalendas Iunii, hujus Sancti mentionem faciunt his verbis: In Umbria S. Fortunati Presbyteri, [Cultus sacer] miraculis & virtutibus clari. Ubi in Notis Baronius ista addit: Ejus res gestas ex manuscriptis Spoletinæ Ecclesiæ acceptas legimus: est earum exordium: Fuit quidam vir venerabilis &c. Ea Acta habemus, [Acta Mss.] desumpta ex quibusdam fragmentis, quæ conservantur in ecclesia dicti S. Fortunati: & fuerunt distributa in sex Lectiones, ad Matutinum recitari solitas. Eadem habemus ex Ms. codice Bibliothecæ Congregationis Oratorii Romæ signato littera K, a folio 226. Horum exordium est, Fuit quidam vir, Fortunatus nomine &c. omissa voce venerabilis. Verum in hisce deest Prologus Auctoris, qui se Audelaum appellat, ac vixit Presbyter circa annum DCC. [Auctore Audelao Presbyt.] Cum illo ipsam damus, transcriptam ex Ms. codice Episcopi Spoletini, sub hujus fide publica, ante ac post notata, sicut eam accepimus cum Notariali & Episcopali sigillo, hunc in modum: In Dei nomine. Amen. Anno a nativitate Domini nostri Jesu Christi millesimo sexcentesimo decimo octavo, Indictione prima, die vero octava mensis Junii, Pontificatus sanctissimi in Christo Patris & Domini nostri D. Pauli, divina providentia Papæ quinti anno decimo quarto; infrascripta est copia sive transumptum Vitæ B. Fortunati Presbyteri, repertæ in quodam libro manuscripto folio integro, in charta pergamena, existente penes Reverendissimum Dominum Episcopum Spoletinum, & per me Notarium & Cancellarium substitutum infrascriptum, de verbo ad verbum fideliter extractæ, cujus tenor talis est.

[2] [pluries transcripta.] Eam Vitam habemus, desumptam ex tripartito Lectionario pergameno, quod manuscriptum adservabatur apud Paulum San-vitalem Episcopum Spoletinum, qui huic Ecclesiæ præfuit ab anno MDXCI ad annum MDC. Eadem denique habebatur in Collectione P. Manni, in prædicta Oratorii Romani Bibliotheca; ibique subnectebantur varia de cultu S. Spei Episcopi Spoletini, a quo Ecclesiam Turritanam, ad honorem S. Fortunati fuisse consecratam, infra dicitur. Ludovicus Iacobillus, Tomo primo de Sanctis Umbriæ, [Ecclesia, Sancti,] edidit Italice Vitam S. Fortunati Presbyteri, quem appellat unum ex tribus Protectoribus oppidi Montis-Falconis, ad cujus territorium spectat Turrita, ubi Presbyterum curatum egit Sanctus: abest autem parochia ista XII p. m. Spoleto, Monti prædicto propinqua ad unum solum milliare, & ideo prædictus. Iacobillus, in Correctionibus ad 3 Tomum monet, Turritam distinguendam a Villa-turris, loco item Spoletinæ diœcesis; Turritæ autem S. Fortunatum vixisse & sepultum esse, propius ad dictum montem milliario dimidio; ubi per S. Speum Episcopum Spoletinum, dedicata sit postea sub ejus nomine ecclesia, [Patroni in Monte-Falconis.] quæ anno MCCCCXLVI data fuit Fratribus Franciscanis de Observantia, ibidem nunc Conventum exstructum habentibus, & altare ad honorem S. Fortunati, ad quo corpus ejus ferendum curarunt, ejusque festum magna cum solennitate celebrant hisce Kalendis Iunii. In territorio Hispellensi, haud procula Conventu S. Catharinæ eorumdem

[Pagina 75]

Minorum de Observantia adhuc visitur, inquit Iacobillus, antiquißima quædam Ecclesia, dedicata eidem S. Fortunato, cujus ibidem antiqua imago extat, vestitu Sacerdotali, cum Calice ac Hostia in manu.

VITA
Auctore Audelao Presbytero.
Ex quatuor codicibus Mss.

Fortunatus Presbyter, in Spoletina Italiæ diœcesi (S.)

BHL Number: 3087

A. AUDELAO. MS.

Gregorius, Romanæ Urbis Antistes, cum Petro Archidiacono suo multorum Patrum descripsere miracula in Dialogorum voluminibus; [sed] nescio qua occasione prætermiserunt scribere Vitam Beatissimi Fortunati Presbyteri. [Prologus.] Ego tamen, minimus omnium hominum, Audelaus, non sapientia præditus neque intelligentia imbutus, tanti viri & talis Vitam scribere [aggredior] elingui a sermone. [Nihil autem ex nobis ipsis dicemus] quod vero a Venerabili * Simone Presbytero audivimus, scribere posteris studuimus. Pro eo obsecro vos, quicumque lecturi estis parvum opusculum, ut detis veniam [si prætermisi] quod oris mei facundia minime potuit enarrare.

[2] Fuit quidam vir venerabilis Fortunatus nomine, Turritanæ Ecclesiæ Presbyter, [Presbyter labore suo alit pauperes:] quæ a Spoletana urbe plus minus duodecim milliaria posita est. In qua dum officium sibi commissum perageret, quotidie tamen laborabat manibus, unde victus necessaria consequeretur. Inde agitur, ut quidquid de labore prædicto suo consequebatur, solicitus suæ paupertatis, pauperibus atque peregrinis fratribus impertiebatur. Cum pauperibus alebat esurientes, nudis vestimenta præbebat, & orphanis, atque viduis, & peregrinis, quæ necessaria erant præbebat.

[3] Contigit autem, ut quadam die, cum operaretur in agro qui dicitur b Agellus, boves manibus suis tenens arabat. [Angelo sub specie peregrini] Cum autem arasset, reperit duos denarios; quos statim colligens, orario suo ligavit, & rursum opus quod cœperat faciebat. Mox vero e contra aspiciens, vidit peregrinum quemdam sibi eleëmosynam postulantem. Cui vir Dei ait: O quicumque es, vade ad Cellam, & ego veniam post te, & dabo tibi, quod petis. At ille magis ac magis clamabat, dicens succurre mihi, o homo Dei. Statimque memoratus est Beatissimus Fortunatus, quod invenisset duos denarios; [donat inventos aureos:] vocavitque ad se Angelum, quem sperabat pauperem esse, dicens; Accipe istos denarios, Frater: quod tibi necessarium fuerit, eme. Qui dum ipsos denarios porrigeret, inventi sunt in manu ejus aurei, fulgentes sicut sol. Ille tamen eos apud se omnino retinere noluit, sed libenti animo porrexit petitori; deinde ille abiit, & B. Fortunatus, quod cœperat opus, perficiebat.

[4] [columba super caput visa,] Non post multum intervallum, subito venit columba nive candidior, & ascendit super caput ejus, [ubi] diutius residens perrexit ad cælos. Hanc autem columbam nos credimus, quod Dominus noster Jesus Christus pro corona ei misisset. Quod ita est: nam, & locus ipse in quo hoc contigit, usque hodie Meritanus appellatur. Post hæc autem vir Dei reversus est ad cellam suam, [moritur:] & non post multos dies migravit ad Dominum, & sepultus est in agro, qui dicitur Agellus, ubi usque hodie in pace positus quiescit c.

[5] Miracula autem, quæ in vita sua operatus est, præ multitudine spatiorum præteritorum minime potuimus invenire, & propter oblivionem hominum: tamen post ejus obitum quotidie Dominus ad corpus ejus mirabilia & virtutes ostendere dignatur. Quia aliquando [Sanctorum] animæ, [claret miraculis:] neque in vita sua, neque in ipsa corporis egressione, aliqua miracula ostendunt. Postquam autem egressi fuerint de corpore, maximis atque potentioribus emicant signis. Ibi tamen Christiani populi omni tempore ejus beneficia sentiunt; unde ex pluribus unum mihi delectat miraculum enarrare, quod olim contigit d.

[6] Quidam vir e Severus nomine, civis Martanus, militiæ gerens officium, dum operaretur in agro suo, [S. Severus,] qui erat juxta viam Salariam juxta Martam, occultum thesaurum ei omnipotens Dominus palam fecit. Qui illico arrepto gladio, bovem cum quo arabat in frusta concidens, ejus ventriculum emundatum auro replevit; & id, quod superfuerat, Romam detulit, suoque f Imperatori dedit. Tunc ii qui aderant ministri Augusti dixere. Quid dignum huic rei recompensandum est? [Magister militum] Et accepto consilio fecit eum Imperator Magistrum militum. Tunc ille accepta potestate cœpit de hoc, quo fuerat ab Imperatore honoratus, ad laudem Domini nostri Jesu Christi basilicam construere. Cumque opus perficeret, crevit fama ejus per cunctam Italiam. Patricius quidam g residebat Ravennæ; & audita hujusmodi fama inflammatus est spiritu adversus eum. Misit itaque milites ex officio suo, ut ubicumque eum reperissent, absque honore eum suis præsentarent aspectibus. Exeuntes autem illi fecerunt, ut eis fuerat imperatum.

[7] Qui comprehendentes eum, vinctum ducebant per viam Salariam: [comprehensus, jussu Patricii Ravennatis,] [sed] venientes ad Pontemfractum dimiserunt viam publicam, & errantes cœperunt semitam, quæ duxit eos usque ad locum, ubi S. Fortunatus sepultus quiescebat; & viderunt ibi multitudinem Christianorum ad orationem procedere. [intelligens miracula S. Fortunati,] Severus autem sciscitatus est unum ex accolis loci illius, dicens: Cujus hic Sanctorum merita veneramini? Cui respondentes dixere: Fuit hic quidam sanctæ conversationis Presbyter; Fortunatus nomine, ipse hic multa mirabilia ostendit; duos cæcos illuminatos, tres leprosos mundatos, unum puerulum a dæmonibus liberatum; ideoque nos eum hic adoramus. Tunc Severus hoc audiens, [illi vovet basilicam,] elevans oculos suos ad cælum, expansis manibus ait; Sancte Fortunate, si de vinculis his liberatus, & in pace reversus fuero; non prius domum meam ingrediar, nisi hic in nomine tuo basilicam ædificavero.

[8] Pergentes ita milites cum eodem viro, rectum iter arripuerunt, & pervenerunt h Luciolis, & ibi pausaverunt. Eadem autem nocte, [ejusque apparentis] quando Severus ipsum votum voverat, venit S. Fortunatus invisione ad Patricium illum, qui jusserat eum ligari, dicens: Nisi Severum Magistrum militum dimitti jusseris, non te patiar vivere. Quo audito, statim direxit alios milites, qui ubicumque ei obviarent, statim dimitterent. [jussu dimissus,] Qui exeuntes invenerunt eum in Luciolis, & dixerunt ei: Misit nos Patricius, ut dimissus revertaris in pace in domum tuam. Ille tamen, postquam dimissus est, voluntarie perrexit Ravennam. At ubi vidit eum Patricius, pronus in terram corruit dicens, Ignosce mihi Pater, & ne memineris iniquitates meas, quas in te exercui, quia tu justus es; ideoque, peto ut indulgeas mihi: [votum solvit.] & dimisit eum cum magno honore. Qui cum cœpisset carpere iter, pervenit ad locum, ubi voverat votum: & ibi stetit, donec a fundamentis ibi fabricaret basilicam S. Fortunati, quæ usque hodie cum omni veneratione posita constat. Spes i autem Spoletanæ civitatis Antistes, abiit cum Sacerdotibus & Clero suo, & ipsum sanctum corpus cum omni diligentia condidere, & in nomine Beati Confessoris ipsam Basilicam k consecraverunt; ubi exuberant beneficia ejus usque in præsentem diem. Cujus Natalis celebratur Kalendis Junii l.

[9] Cujus & virga, qua flagellare boves laborando consuevit, [Ejusdem virga in arborem crescit, contra veneficia salutarem.] dum vixerat (ut omnes circumquaque loci illius habitantes affirmant) ab eo plantata fuit; quæ in tanta magnitudine subito radicata excrevit, ut pro amore ejusdem Sanctissimi Patris ab omnibus ejus magnitudo pulchritudinis devotissime veneretur. Quare usque hodie locus ipse ad Arborem-Sanctam ab incolis nuncupatur: cujus & particulas arboris, productas ad munitionem & defensionem artis dæmoniacæ, Christianus populus certatim in domibus, devotissime conservare non negligunt; ad laudem & gloriam Domini nostri Jesu Christi, cui sit honor, virtus, & potestas, per infinita secula seculorum. Amen.

ANNOTATA D. P.

a Ecgrapha nostra elicuit: sed apparet sensum haberi mutilum, quem utcumque supplevi, addendo quædam, [] inclusa.

b Ms. Manni, Avellus. Fuisse autem prope Montem Falconem asserit Iacobillus.

c Addit idem, In devoto ibidem constructo sepulcro.

d Severus hic ut Sanctus refertur a Ferrario, in Catalogo Sanctorum Italiæ & alio Generali ad diem 23 Octobris, citatis, Tabulis Ecclesiæ Spoletinæ. At Iacobillus retulit eumdem ad Kalendas Februarii; cui consentiunt Acta Mss. ab hoc nobis donata ex Mss. oppidi Gualdi.

e Martana, a barbaris destructa, ubi nunc parochia S. Mariæ in Pantaua, in territorio Tudertino, VIII M. P. a Turritana dißita. Ita Iacobillus.

f Honorio, inquit Iacobillus, & consentit ætas Spei Episcopi mox nominandi; quem Ughellus sedisse ait ab anno 420 ad 453.

g Vita S. Severi præcitata Vaccum vel Graccum nominat; eumque describit ut hominem gentilem, Ravennæ positum a Longobardis, qui Severum ideo comprehendi jusserit, quod Romano Imperatori militaret contra jus Longobardorum, fines suos usque ad Tudertinam civitatem extendentibus; & interim nominatur Imperator Constantinus: quæ valde male subsistunt: nam Longobardi non ante an. 568 in Italiam venerunt, imo nec Gothi ante an. 476. Sed hæc melius in Supplemento Februarii.

h Lucioli apud Urbinates, inter Eugubium & Callium, etiam a barbaris excisi.

i S. Spei aliquod encomium additur in Mss. Manni, & dicitur ejus festum celebrari VIII Kalendas Decembris, at IX Kalendas referunt alii.

k Anno 422 id factum, scribit Iacobillus,

l Hic finitur ecgraphum, Spoletani Notarii addita, formula: Regnante Domino Jesu Christo, & sequitur subsignatio hoc modo: Et quia ego Marcus Martanus de Spoleto, publicus Apostolica auctoritate Notarius, & ad præsens in Cancellaria Palatii Episcopalis Cancellarius constitutus, suprascriptam copiam ex suo proprio originali fideliter extraxi, & cum eo concordare inveni; ideo me subscripsi, & signum solitum cum nomine meo apposui ✠. Fidem mox facit Laurentius Castruccius, Dei & Apostolicæ Sedis gratia Episcopus Spoletanus, sub data 8 Junii 1618. Sequentia autem de Virga Sancti, conversa in arborem, addimus ex duobus Mss.

* al. Fermino





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Fortunatus

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Fortunatus

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung

Unser Reise-Blog:
 
Reisen zu den Orten, an denen die
Heiligen lebten und verehrt werden.


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Iunii I., Antwerpen 1695 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.

Sie könnnen sich mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt:


Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.