Suchen:

Ökumenisches Heiligenlexikon

DE SANCTO GAUDENTIO, EPISCOPO ARBENSI IN DALMATIA.


Sylloge ex Philippo Ferrario, & S. Petro Damiani.

SEC. XI.

[Commentarius]

Gaudentius, Ep. Arbensis in Dalmatia (S.)

G. H.

Arba, urbs Episcopalis in insula ejusdem nominis, ad oram Dalmatiæ, sub Dominio Veneto & Archiepiepiscopo Iaderino, inter Vegiam ad Occasum, & Curietam ad Ortum, Episcopis suis adnumerat S. Gaudentium: cujus meminit in Catalogo generali ad hunc primum Iunii Ferrarius his verbis: [Cultus S. Gaudentii.] Arbæ in Liburnia, S. Gaudentii Confessoris. Est autem Liburnia, pars Dalmatiæ inferioris, cum parte maritima Croatiæ. Citat Ferrarius in Notis Tabulas Ecclesiæ Arbensis, additque cetera ignorari. Ioannes Lucius lib. 2 regni Dalmatiæ & Croatiæ cap. XI, indicat Gaudentium Episcopum Dalmatiæ, cujus sanctitatem paucis describit Petrus Damianus, opusculo XIX de Abdicatione Episcopatus, ad Nicolaum II Romanum Pontificem: ubi Capite primo, inter alia exempla, istud inserit: [An Episcopus a Petro Damiano relatus,] Venerabilis quoque Gaudentius, Absarensis Episcopus, cujus ego familiaritatis dulcedinem merui, per quem Deus jam non ignobile miraculum fecerat, Episcopatum dimisit; & de Slavonico regno navigans, littoribus Anconitanæ urbis applicuit: a qua non longe, post biennium, feliciter obiit. En Sanctitatis insignia in Gaudentio: qui, ob dimissum Episcopatum, forsan a Ferrario solum Confessor cognominatur. At pro Arbensi aut Arbarensi urbe, nominata est a S. Petro Damiano Absarensis; cujus mentio est apud Lucium lib. 2 cap. 6, ubi Absarus dicitur pene deserta. Sed Sedem ibi fuisse Episcopalem necdum potuimus uspiam legere, [cum titulo Absarensis?] nisi in jam citato Petri Damiani tractatu. Hæc sunt, quæ de S. Gaudentio proponimus viris in Dalmatiæ eruditis, ut nobis dubia; quorum cupimus ulteriorem scientiam adipisci. Sed ab Anconitanis quoque, quoniam prope illos obiit, intelligere vellem, si aliqua ejus, in urbis vicinia, supersit memoria. Habemus Notitias Historicas Anconæ a Iuliano Saraceno, Ecclesiæ illius Decano vulgatas anno 1675, absque ulla talis Gaudentii mentione, ubi tamen debuisset præcipue coli: sed forte, translato in Sedem propriam corpore, cessavit omnis ejus colendi apud Anconitanos occasio. Interim tempus Episcopatus ejus referimus ad seculum Christi undecimum, quo & Nicolaus II Papa & Petrus Damianus floruerunt.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Gaudentius von Arbe

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Gaudentius von Arbe

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung

Unser Reise-Blog:
 
Reisen zu den Orten, an denen die
Heiligen lebten und verehrt werden.


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Iunii I., Antwerpen 1695 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.

Sie könnnen sich mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt:


Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.