Ökumenisches Heiligenlexikon

DE SANCTO GUIDONE, EPISCOPO AQUENSI IN INSUBRIA.


ANNO MLXX.

Comm. prævius. De cultu & Auctoribus Vitæ.

Guido, Episc. Aquensis in Insubria (S.)

G. H.

Montisferratum amœna est Longobardiæ Cispadanæ regio, a Principibus Palæologis deficiente prole mascula, ad Ducem Mantuanum Fredericum ejusque Successorem per matrimonium translata. [Cultus ut Episcopi & Patroni,] Inter hujus civitates, est urbs Episcopalis ad Bormium fluvium ob balnea, quæ fundunt aquas morbis salutares, Aquæ appellata; olim Aquæ Statiellæ, sive Statiellorum dictæ; uti pluribus deducit Cluverius lib. 1 Italiæ antiquæ cap. 10. Sedis hujus Episcopus fuit S. Guido seu Vido, præcipuus ejus urbis & diœcesis Patronus: qui ibidem requiescit in Ecclesia Cathedrali, ab ipso constructa & Deiparæ Virgini consecrata. Hanc postea incolas Guidoneam dixisse, indicat Ughellus tomo 5 Italiæ sacræ in Episcopis Aquensibus, ubi illud Vitæ compendium habet.

[2] S. Vido, Aquensis Episcopus, nobilibus ortus parentibus in castello Meladio hujus diœcesis, [Compendium Vitæ.] Bononiæ litteris operam dedit, nobilioresque disciplinas feliciter assecutus est: reversusque in patriam, Cathedralis primum Canonicus effectus est. Ea in dignitate adeo perfectioris vitæ præbuit exempla, ut defuncto Episcopo a Canonicis nullo refragante sufficeretur. Detrectans autem, ex obedientia compulsus est ad onus; rexitque Ecclesiam ab anno MXXXV usque ad annum MLXX, miro pietatis ardore, instituitque Clerum ad puriores mores. Cathedralem, quæ ibi hodie spectatur, ipse in honorem B. Mariæ Virginis ædificavit, quam postea de nomine Sancti Vidoneam dixerunt. Cœnobium monialium ex Ordine S. Benedicti fundavit, illudque amplissimis fortunis adauxit. Alteras duas ecclesias construxit, ditissimumque suum patrimonium Ecclesiæ sibi creditæ legavit, ejusdemque ditionis fecit Meladium, Bistaurium, Setebrium, Castellotumque, oppida quæ ipse possederat. Igitur plenus meritis evolavit ad Superos IV Nonas Junii, anno MLXX; sepultusque est in Cathedrali, in marmoreo sepulcro; fulsitque sicut in vita, sic & in morte, quam plurimis spectatissimisque miraculis. Ejus festum solenni ritu ab iis populis concelebratur, tamquam Aquensis civitatis Divi Tutelaris. Hæc Ughellus. Loca indicata in ejus diœcesi continentur: ex illis præcipuum Meladium sive Malatium, vulo Malazzo Sancti patria, satis vicinum civitati ipsi est.

[3] Acta duplicia, nobis Taurino submissa fuerunt anno MDCLIV a Ioanne Iacobo Turinetto, ibidem Collegii Societatis Iesu Rectore, & studiorum nostrorum insigni fautorc: quem anno MDCLXII Roma redeuntes Taurini adhuc invenimus, [Vita ex Ms. antiquior datur,] senem grandævum, veterisque affectus retinentißimum. Priorum Actorum hic erat titulus. Vitæ Divi Guidonis, Præsulis Aquensis & Patroni, brevis translatio. Alia Vita, ex qua solum notamus aliqua, & nonnullam Appendicem damus, est recentior, a Laurentio Calciato anno MDLVIII Aquis scripta; ubi hæc Oratio sub finem addebatur: Beati Guidonis Confessoris tui, Domine, supplicatione placatus, & veniam nobis tribue, & remedia sempiterna concede. Habemus & Ms. carmen de Vita S. Guidonis, auctore Dominico Nano de Mirabello, cive Aquensi, cujus diligentiæ litterati debent Polyantheam, omne genus scriptorum sententiasque proferentem. [recentior omittitur.] Carmen tamen istud etiam omittimus, tum quia foliorum pars inferior humore corrupta est, tum quia nihil singulare continet, quod in primis Actis non habeatur. Demum de S. Guidone agit Ferrarius in Catalogo generali, & in alio Sanctorum Italiæ, ubi etiam compendium Vitæ profert.

VITA
Ex Ms. Aquensi, Taurino submissa.

Guido, Episc. Aquensis in Insubria (S.)

BHL Number: 8874

EX MS.

[1] In Provincia Lombardiæ, ineunte Principatum Rodulpho a Imperatore, gloriosus Dei Confessor & Pontifex illustris Guido, claris natalibus b ortus, plurium castrorum, c Meladii videlicet, Cartosii, Casteleti, Bestagni, Septebrii, Aheri, Ursariæ, ac ceterorum, [Divitibus parentibus orbatus,] simul cum octava parte civitatis Aquis, antiquus Dominus. Hæc Aquensis urbs est olim Silvia, a Silvio d conditore denominata, una ex nobilissimis & opulentis tunc temporis urbibus, quæ in Provincia haberentur; celeberrima ob aquarum in ea undique scaturientium excellentiam & diversitatem, ac virorum bello & virtute strenuorum, & Romanis olim confœderatorum (quos Statellites, ut historici reserunt, appellabant) cognita; etsi hodie (heu temporum calamitas!) ad instar parvi oppidi redacta sit. Ab ineunte igitur ætate Guido memoratus, dum moribus honestis a nobilissimis & gravissimis ejus parentibus institueretur; utroque brevi tempore orbatur, ut erat virtutis & sanctitatis æmulator, [Bononiæ studet,] patrimonialibus quibuscumque tutori simul ac nutritio commendatis, hisque una ac patria relictis, studiorum causa Bononiam contendit.

[2] Ubi aliquot annis, non minus sanctis moribus quam litterarum disciplinis incumbens, [& fit Sacerdos.] socios & æmulatores sui in utroque studii honore devicit; ac spiritu supra cælum transcendens, Dei optimi maximi servituti se totum devovens, Sacerdos religiosissimus consecratur. Sic patriam repetens, paternos lares, non ut dominus & princeps, sed velut peregrinus & ignotus, humilitate illustratus ingreditur: grateque propterea a e parentibus recipitur, atque (ut mos erat) ubi lotio pedum ei imprimis offerretur, [Reversus ut peregrinus,] quam longo itinere fatigatus libenter admisit, Dei nutu ita ab ers recognitus recitatur. Siquidem devotus hic Christi imitator, notam quamdam a teneris in cruce gerebat, nutritoribus ipsius cognitam. Hæc eumdem in pedum lotione prodidit: sicque exclamantibus iis Dominum & Patronum suum, [agnoscitur a suis.] exinde magno (ut decebat) honore in ædibus interius receptus fuit, congratulantibus & exultantibus undequaque omnibus.

[3] Fama dehinc reditus Guidonis fusius increbescente, ad eum subditi extemplo confluunt; [Possessiones incipit:] omnes hunc muneribus cursitatim (ut Patronum decet) honorant; nonnulli quoque illorum, fortassis de ipsius reditu non ultra sperantes, qui propterea Guidonis prædia ceteraque id genus bona usurpaverant, restituunt, remittuntque continenter omnia. Is vero e contra eos humaniter benigneque excipiens, munificentiæ hos & illos absque distinctione muneribus ditat, oneratque: ac liberalitate splendidissima perfectæ indolis adolescens strenue adeo elargiebatur, ut mox omnium in se oculos mirabiliter verteret, virtutum omnium & sanctitatis splendore ex tunc in adolescentia perfecte adeo illustrato.

[4] Interim vita cessit Episcopus Aquensis, f Canonicique, quibus jus erat Pontificem eligendi, in unum ex more congregati, divino afflatu Guidonem ob vitæ sanctimoniam & integritatem, g magno omnium consensu & expectatione, sufficiunt, tametsi hujusmodi onus egregia humilitate recusantem; [ordinatur Episcopus Aquensis:] quod divo quoque Ambrosio, & aliis ad Pontificium ascitis, legitur contigisse. Suscepto igitur Pastorali regimine, quod mira devotione simul & auctoritate regebat, Euangelicum illud, quod jam pridem imbiberat, alte retinens; videlicet talentum sibi traditum totis viribus exaugendum; universo patrimonio, quod habebat, Cathedralem imprimis ecclesiam, ante sub titulo S. Petri in dicta civitate nimis antiquatam, & aëris intemperie fere inhabilem, eminentiori dictæ civitatis loco, ampliorem & ornatiorem sub invocatione Assumptionis Beatæ Virginis, quam Advocatam ex corde gerebat, [construit Cathedralem.] ab imis fundamentis instituit proprio ære; illamque Archidiaconatu, Præpositura, Archipresbyteratu, & Canonicatibus duodecim exornavit & auxit, prout hodie adhuc cernitur: accersitisque una Reverendissimis Dominis h Episcopo Dertonensi i & Oberto Episcopo Januensi, viris undequaque laudabilibus & dignissimis, eam devote consecrarunt, anno a Nativitate Domini millesimo sexagesimo septimo; k Indictione sexta, Henrico l Imperatore tertio. Monasterium quoque monialium Ordinis Divi Benedicti, ad nutum nobilissimæ matris ejus m Lanceæ, sub eomet titulo, [monasteriū sanctimonialium & Episcopium] S. Maria de Campis nuncupato, ad ejus & totius populi publicam utilitatem & devotionem, una etiam cum palatio Episcopali extruxit, ditavitque patrimonialibus bonis.

[5] [præit exemplo:] Vixit autem semper abstinentissimus, jejuniis & orationibus vacans; libidinisque omnis omnino expers tota vita perseveravit; ut clarissimum sanctitatis exemplum posteritati reliquerit. Contigit autem, divina (ut creditur) dispositione, quod sanctus hic Christi sectator in gravem capitis invaletudinem incideret, ut de salute non immerito dubitari posset: [in morbo substituit alium;] ob quam causam, cum gregi sibi credito non se satis præesse posse animadverteret, fratre ejus n Oppizone Episcopo Laudensi accersito, eidem in manibus o memorati Henrici tertii Episcopatui cessit; quem restituta exinde sanitate iterato resumpsit, eumque indies majori semper sanctitatis fervore, multo post tempore adeo religiosiffime rexit, ut vivens adhuc miraculis claruerit.

[6] Ceterum adveniente die, quo laboris & ærumnarum maximarum præmium se propediem recepturum sentiebat, [possessiones donat Ecclesia,] ne quid deesset ad tantorum operum perfectionem, in his totus dependens, reliquum patrimonium simul cum p castris prænominatis omnibus, & parte urbis prædictæ, in spiritualibus & temporibus, libere in perpetuum & irrevocabiliter donavit dicavitque Ecclesiæ Cathedrali Aquensi, succedentibusque pro tempore Episcopis: hæc omnia approbante Imperatore Longobardorum, anno ab Incarnatione Christi millesimo sexagesimo quinto, constantibus de hisce omnibus etiam hodie privilegiis & scripturis authenticis.

[7] Quibus postremo feliciter & sancte, per annos triginta sex, quibus Pontificatum prudentissime administravit, [clarus miraculis,] expletis, multisque insuper miraculis undequaque clarus; cum in sanandis ægris, mancis, ac corpore multifariam vitiatis; tum in succurrendo prægnantibus ac vinctis in compedibus seu catenis, & hujusmodi infinitis, ad ipsum in Dei honorem passim vota exponentibus, mirabiliter liberando; viam demum universæ carnis ingressus, [moritur, anno 1070, 2 Junii.] immaculatum & sanctum Deo reddidit spiritum, anno Domini millesimo septuagesimo, die secunda mensis Junii, Corpore [autem] ipsius splendidissime ac miraculis indesinenter in vita, in mortis articulo, & post mortem, ut decuit, sanctificato, marmoreaque hic in arca usque in præsens recondito, meritissime veneratur.

ANNOTATA D. P.

a Rodolphus Imperator, & in altero Ms. Imperator Italiæ, est aliis Rodulphus III Rex Burgundie Transjuranæ & Alamanniæ, aliis Rodolphus II Rex Arelatensis & Burgundiæ Cisjuranæ Superioris, cognomento Ignavus & Iners, quod sub eo regnum illud divisum sit in clientes, occupantes singula dominia. Quæ præclare deducit Honoratus Buchet lib. 6 Historiæ Provinciæ in Rodulpho III, qui regnavit ab anno 993 usque ab annum 1032.

b Calciatus in Prologo, Regia stirpe prognatum scribit, & fabulam narrat de Imperatore, qui in Podio-Aquæ, uno ab urbe milliari, hospitio exceptus a rustico, ejus filiam adamarit, genitoque ex ea filio Dominium totius fere contractæ aßignarit.

c Melladio dicuntur parentes ab Imperatore, scilicet Rodulpho, ditati, ibique S. Guido natus.

d

Hoc fusius explicat Mirabellus Poëta, hisce versibus:

Hanc satus Ænea Trojano condidit urbem
Silvius, atque illam proprio de nomine dixit.

Ille scilicet, quem Virgilius lib. 6 Æn. ex Lavinia post mortem Æneæ, privignum Ascanium metuente, fingit in silvis editum, ac postea Albæ Regem, ex quo successores omnes dicti sint Silvii: sed quid huic, ut fabulosus non sit, in Insubria tam procul a Latio rei aut spei fuisset, ut urbem ibi conderet? Verosimilius est Aquas-Statellorum Strabonis, aut Statyellorum Plinii has esse; cujus incolas Livius Statellates, Cicero Statiellenses nominat: nam quod Merula & Hermolaus appellatione eam trahant ad Alexandriam-palearum, minus probari potest: fortaßis autem librarium mendum est quod hic Statillites scribantur.

e Parentes intelliguntur Consanguinei. Calciatus exceptum Sanctum dicit ab uxore Castaldi absentis, penes quem cura bonorum erat, & ab illa pedes ejus lotos: quæ, ut nutrix ejus, noverat signum innatum cruri seu tibiæ; ipsumque marito indicaverit.

f Nomen latet, estque hiatus apud Ughellum, a Gotofredo, sub annum 967 Episcopo, usque huc.

g Calceatus Canonicum tunc fuisse ait.

h Petrus Derthonensis, electus anno 1014, ultra 60 annos Episcopus, e vivis dicitur anno 1077.

i Obertus Genuansis donationem Ecclesiæ S. Syri fecisse anno 1052 legitur apud Ughellum, habuitque successorem Conradum anno 1084.

k Additur apud Calceatum, tertio Idus Novembris, qui dicto anno littera Dominicali conveniebat in diem Dominicam & festum S. Martini, & erat Indictio sexta, a Septembri inchoata.

l Hic Henricus, patre adhuc vivo, coronatus est quinquennis anno 1054: eidemq; patri sub annum 1056 mortuo succeßit, postea Ecclesiæ rebellis.

m Fortasse legendum nobilissimæ Matronæ Lanceæ: nam initio dixerat utroque parente brevi orbatum fuisse adhuc puerum Guidonem. Calceatus hoc animadvertens, monasterium ab eo conditum ait, pro remissione animæ, nobilissimæ ac reverendissimæ matris suæ D. Lancæ; addit etiam quod monasterium istud permanet, distans parum a civitate.

n Ita eum vocat Calceatus, additque titulum Marchionis: Obizo scribitur in Episcopis Laudensibus apud Ughellum, qui eum a Gregorio Vt I laudatum ait, & memoratum in gestis Nicolai II Papæ anno 1061. In ecgrapho nostro, nescio quo errore, scriptum erat Caz.

o Necdum scilicet damnato & abrogato Laicalium Investiturarum abusu.

p Calceatus ea sic nominat: Castrum Meladini, & villam totam cum habitantibus in ea, quod fuit ædificatum de patrimonio suo super unum monticulum ex opposito Meladii, versus Orientem, distans a Meladio quantum jactus est arcus: quartam partem Meladii; totum castrum & villam Cartosii; totum Castellettum, & Bistagnum, & Setebrium; quartam partem Alicis, & quoddam allium castrum quod Ursas vocabatur; & octavam partem civitatis Aquensis. Ita ille, qui deinde post miracula sequentia addit, quomodo Alexandrini, Aquensium inimici, ipsum castrum anno 1300 funditus destruxerint, habitatorihus ad ecclesiam S. Crucis migrare compulsis. Inimicitias autem illas ortas ait ex oppignoratione castri Setebrii, facta anno 1260 per Ugonem Episcopum pro libris Papiensibus 800; frustra conantibus successoribus, reddita ex condicto pecunia, locum redimere: Alexandrinis vero pignus reddere detrectantibus.

MIRACULA
Ex Vita Ms. per Laurentium Calciatum.

Guido, Episc. Aquensis in Insubria (S.)

BHL Number: 8873

EX MSS.

[7] Ad Omnipotentis Dei honorem & gloriam, Beatique Guidonis Patris nostri commendationem, aliqua ex miraculis, per eum demonstratis divinitus, post ipsius in cælis glorificationē, breviter enarrabo. a Fuit quidam de civitate Aquensi, Manfredus Engeramus nomine, qui propter guerras captus apud b Niciam tenebatur in vinculis. Iste præ nimia paupertate, non poterat sibi impositam redemptionem solvere; [Captivus eo invocato liberatur:] & quia nullum auxilium humanum ad sui liberationem expectabat, quotidie multum corde affligebatur & tribulabatur spiritu. Accidit autem Deo inspirante, ut beatum ac venerabilem Guidonem ad sui miserendum cum summa devotione multis precibus & fletibus invocaret; eo quod pluries audiverat, Deum per ipsum multa signa & miracula ostendisse; promittens quod sacras ipsius reliquias cum catenis in manibus visitaret, si eum de illo carcere dignaretur eripere. Illico voto facto, vincula pedum suorum fracta conspexit cecidisse in terram: & apertum sibi iter ad exeundum conspiciens catenas in manibus deferendo, per hostes liber transivit. Qui gaudio magno repletus ad corpus B. Guidonis, cum summa devotione, ac reverentia venit: & vincula ad sepulcrum ipsius, in rei memoriam sempiternam, fecit appendi: quæ servantur ibi usque in presentem diem.

[8] Quidam de castro Setebrii Aquensis diœcesis, Arnaldus nomine, cum vinculis arctissimis teneretur apud Vidisonum c in quadam arca lignea, valde clausa & constricta fortissime ferro, in tantum ab inimicis affligebatur, [item alius arcæ inclusus,] quod vix poterat præ nimia carceris arctitudine respirare. Qui videns se humano auxilio destitutum, cum devotione maxima & lacrymis invocavit auxilium beatissimi Guidonis sui patroni. Et voto facto, arca subito aperta est. Et sic Deus, meritis B. Guidonis, carcere fracto, ruptisque compedibus, illæsum hominem reduxit ad propria. Et licet hic ad præsens non omnia scribantur; tamen multi in vinculis adstricti, propter guerras & propter aiias causas diversas, invocato ejus auxilio de carceribus sunt liberati. Fama enim currebat antiquitus, quod nullus de sua diœcesi, invocato nomine ipsius, poterat in carcere teneri: & hoc pluries patuit per effectum.

[9] Vir quidam, nomine Scotha de Bistagno, Aquensis diœcesis, dum quadam die vanitate repletus ivisset Aquas male dispositus, accessit ad sepulcrum Sanctissimi & venerabilis Guidonis: & videns ibi linteamen quoddam, quo arca ipsius cooperiebatur, subjectione non humana, [furatus linteum, exire nequit.] linteum illud accepit, & furtim exportavit, atque ex illo fecit unam camisiam fieri. Quod cum factum esset, dum vellet redire ad terram suam, omnes portas civitatis quæsivit, nec per aliquam potuit exire; dum esset clara dies, & omnes portæ esset apertæ. Tunc funestus homo, videns & cognoscens virtutem Sancti, pœnitentia ductus, voto facto & furto restituto, liber ad terram suam ivit.

[10] Clericus quidam nationes Aquensis, vir honorabilis, & ecclesiæ majoris Canonicus; qui postmodum Episcopatum d multo tempore rexit, gravem corporis infirmitatem incurrit: [liberatur æger a morbo,] & quia specialem devotionem habebat ad S. Guidonem, ipsius suppliciter exoravit auxilium, petendo ab infirmitate liberari. Oratione completa, illico sanatio sequitur corporalis.

[11] Cuidam Clerico, dum culpam inhonestissimam commisisset, [alius ab infamia.] periculum imminebat maximæ confusionis & verecundiæ, & etiam vix poterat evitare mortis periculum; nec humano auxilio, absque sui maxima diffamatione, poterat liberari. Ipse autem, videns se positum in tanta arctitudine & periculo, devote invocavit Sancti Dei auxilium, petendo a confusione & periculo liberari: & voto emisso, & perpetua correctione promissa, illico honestissime liberatur. Multa quidem & alia, tam in vita gloriossimi Patris hujus quam post obitum, perpetrata innotuere miracula, quæ styli non sunt officio designata: hæc autem breviter annotata sunt, ad instructionem sanctitatis ipsius, ad ædificationem fidelium in Aquensi diœcesi commoratium, ad laudem quoque & gloriam ejus qui facit mirabilia magna solus, qui Trinus & unus Deus vivit & regnat, per infinita secula seculorum. Amen.

ANNOTATA D. P.

a Antea dixerat: De sanctitate autem vitæ, ac virtute miraculorum B. Guidonis, quæsivi diligenter; & quæ certa reperi, brevissimo compendio annotare curavi.

b Nicia vulgo Nizza, in Provincia & ora maris Ligustici, sub Duce Sabaudiæ Episcopalis civitas.

c Vidisonum qua regione situm sit, necdum reperi.

d Etsi apud Ughellum imperfectus satis habeatur Episcoporum Aquensium Catalogus, ex iis tamen quos recenset, nullus huc aptius adducetur, quam Actius sive Azzo, qui jam inde ab anno 1103 Episcopus fuit, & anno 1135 translatus dicitur ad Sedem Vercellensem.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Guido von Acqui

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Guido von Acqui

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung

Unser Reise-Blog:
 
Reisen zu den Orten, an denen die
Heiligen lebten und verehrt werden.


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Iunii I., Antwerpen 1695 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.



Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.