Ökumenisches Heiligenlexikon

DE SANCTO IOVINO, IN PICTAVIENSI GALLIÆ DIOECESI.


SEC. IV.

SYLLOGE HISTORICA.
De ejus cultu, genere, & professione monastica.

Jovinus, in Pictaviensi Galliæ diœcesi (S.)

AUCTORE G. H.

Memoria Sacra S. Jovini inscripta reperitur variis Martyrologiis, ex quibus fuit aliquod Romæ in Bibliotheca Ducis Altempsii, in quo ad hasce Kalendas Iunii ita legebatur: Pictavis S. Jovini Abbatis. Eadem plane leguntur apud Bellinum de Padua, in Martyrologio secundum morem Curiæ Romanæ auctius excuso Parisiis sub annum MDXXI. [Memoria in Martyrologiis,] Bellinum describit Molanus in additionibus ad Usuardum, & hunc sequuntur Galesinius. Canisius, Ferrarius. Citatis etiam Molano & Galesinio, eumdem inscripsit suo Martyrologio Benedictino Arnoldus Wion, cum hac Annotatione: Quis autem is fuerit, aut quo tempore floruerit, nondum scire potui. Unde autem scivit fuisse sui Ordinis Benedictini? Hoc nempe præsumere, quam dubitare maluit. Interim sequuntur Dorganius & Menardus. In Ms. quodam Reginæ Sueciæ, sub nomine Usuardi, aliquanto plus luminis confertur his verbis: In Hension monasterio, S. Jovini Abbatis & Confessoris.

[2] Henricus Ludovicus Castanæus de la Rocheposay, Episcopus Pictavorum, concinnavit Litanias Pictonicas, [& Litaniis,] quibus inscripsit S. Jovinum Abbatem Hensionensem; in suis vero ad eas Notationibus sic scribit: Prima Junii. Jovinus, ex illustri familia in territorio Lodunensi natus, Hensionensis monasterii, quod nunc S. Jovini de Marnis dicitur, propagator extitit; ibidemque diem obiit, & humatus est. Locus ille olim vocabatur Ansion. Idem Episcopus, in Adjunctis, ista addit: Maxentius Pictavorum Episcopus, Sanctus dicitur in Vita S. Maximini Trevirorum Episcopi, [Fuit frater, Maxentii & Maximini Epp.] cujus, & Sancti Jovini Abbatis, frater erat. Vitam S. Maximini dedimus XXIX Maii, scriptam seculo VIII per Anonymum San-Maximianensem, in qua de hac familia sub initium ista proferuntur: Sanctus ac Deo dilectus Maximinus, Aquitaniæ originem duxit provinciæ. Frater vero ejus Maxentius nomine, & alter Maximus, Tertius vero Jovinus, & sancta eorum soror Maxima, in ipsa Pictavensi nati fuerunt provincia. Postquam itaque S. Maximinus, & Maxentius frater ejus, & Jovinus divinis bene eruditi fuerunt, Maxentius in Pictavensi electus est urbis Pontificatus ordine: Hæc ibi. Saussajus in Martyrologio Gallicano, ad hæc alludens: Pictavis, inquit, S. Jovini Confessoris, B, Maxentii ejusdem municipii Antistitis, & S. Maximini Trevirensis Episcopi fratris, discipulique S. Hilarii: post cujus gloriosum transitum, solitariæ vitæ deditus, [colitur in monasterio ipsi dicato:] Angelica puritate vitam transegit. Cujus venerabili memoriæ, quam sanctissimæ vitæ meritis comparavit, dicata est cœnobitica sui nominis Ecclesia, de Marnis cognominata, ubi hodie colitur proprii Tutelaris condigna honorificatione. Hæc ibi. Mortuum esse S. Maximinum anno CCCXLIX probavimus ad ejus Vitam: & in Annotatis diximus, Maxentium, non XIV, sed VIII aut IX statuendum Episcopum, ante S. Hilarium, cujus etiam arbitramur potius condiscipulum & coævum fuisse S. Jovinum.

[3] Bucelinus nihilominus in Menologio Benedictino, suo Ordini favens, eum illi sic adscribit: [Non fuit Benedictinus.] Pictavis S. Jovini Abbatis. Fuit hic frater S. Maxentii, claruitque temporibus Chlodovei Galliarum Regis, filiorumque ejus Childeberti, Chlotarii, Theodorici & Clodomiri. Extat æternum celeberrimæ ipsius sanctitatis monumentum, perinsignis Abbatia, ejus honori dedicata in diœcesi Pictaviensi, vulgo Sainct Jovin appellata, alias S. Jovyn des Marnes. Citatur primo Hugo Menardus; qui, etsi in Observationibus alleget tempora Chlodovei primi & filiorum ejus, addit tamen posse dubitari, an fuerit instituti Benedictini monachus. Citatur dein Claudius Robertus, scilicet in Abbatiis Galliarum, qui hæc solum habet: S. Jovini monasterium O. B. S. Jovyn des Marnes D. Pictaviensis. Sed isto modo S. Ioannes Baptista, SS. Petrus & Paulus aliique Apostoli, [utpote seculo 4 mortuus.] imo Salvator Christus & Michael Archangelus fuissent Ordinis Benedictini. Nos, quia dicitur frater S. Maxentii Episcopi Pictaviensis, & S. Maximini Trevirensis, arbitramur etiam seculo Christi quarto, diu ante tempora Chlodovei Regis & S. Benedicti, claruisse: ejus vero monasterium, si ab ipso est inchoatum, postea accepisse Regulam S. Benedicti. Citatum supra Martyrologium Ducis Altempsii iterum ad XX Iunii videtur ejus meminisse, his verbis: S. Jovini Presbyteri & Confessoris.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Jovinus von Ension

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Jovinus von Ension

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung

Unser Reise-Blog:
 
Reisen zu den Orten, an denen die
Heiligen lebten und verehrt werden.


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Iunii I., Antwerpen 1695 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.

Sie könnnen mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt:


Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.