Ökumenisches Heiligenlexikon

DE S. IUVENTIO MARTYRE, ROMA IN GALLIAS TRANSLATO.


Ex Monumentis Monasterii Casæ-Dei Diœcesis Ebroicensis.

[Praefatio]

Juventius Martyr, Roma translatus, in Galliam (S.)

AUCTORE D. P.

[Cæsæ-Dei virginum nobilium cænobio.] Dvo sunt hujus nominis monasteria in Gallia Ordinis Benedictini (ut tertium Præmonstratensium taceam) virorum unum, apud Arvernos, a primo suo Abbate ac Fundatore S. Roberto, cujus Vitam XXIV Aprilis illustravimus, celebritatem haud parvam consecutum; alterum nobilium Virginum, inter Parisios & Rotomagum, ad neutram tamen harum civitatum, sed ad Ebroicensem utrique vicinam pertinens diœcesim. Hoc monasterium suam, si non fundationem, disciplinam certe peculiarem accepit ab Archimonasterio Fontis-Ebraldi, fundato per alterum B. Robertum, cognominatum de Abrissello, cujus similiter Vitam dedimus XXV Februarii. Huic, & Sanctimonialium numero, & peculiarium Congregationi isti Institutionum observantia florentißimo, [donatum corpus:] annis abhinc non multis, Christi scilicet MDCLXVII, nobile acceßit Roma patrocinium, cum corpore S. Juventii, quem hoc die quotannis colendum suaserunt Superiores; communi illo plurium errore abducti, quo advectorum Roma Martyrum nomina, sive simul inventa cum corporibus, sivo arbitratu Vicarii Pontificii delecta, requirunt plerique in Romano Martyrologio; & repertum istic diem assumunt, quasi proprium ei quem acceperunt Sancto. Equidem ejusmodi usum probare non possum, utpote fontem plurimæ confusionis circa sacras Reliquias synonymorum Sanctorum. Sed id facilius redargui potest, quam corrigi; interim, sub ejusmodi protestatione, serviendum est usui, quem penes arbitrium est, & jus, & norma, non solum loquendi, sed etiam Sanctos colendi.

[2] Processus verbalis, ut vocant, seu Instrumentum Translationis prædictæ, placet ex Callico Latinum facere; quia eo fere continentur omnia, quæ nobis de prænominato Sancto dicenda supersunt: sic autem habet: Henricus de Maupas du Tour, Dei & Apostolicæ Sedis gratia Episcopus Ebroicensis, Consiliarius Status ordinarius Regis Domini nostri, [post Vicarii Pontificii litteras authenticas anni 1665,] omnibus præsentes liiteras visuris, salutem & benedictionem in Domino. Notum facimus, quod hac die Martis X Maji MDCLXVII, venimus in Abbatiam Casæ Dei, deductam & dependentem a Regali Abbatia Fontis-Ebraldi, Ordinis S. Benedicti; ubi dilecta nobis filia ac soror in Domino, Mater de Bernieres de Percy, antehac Priorissa ipsius Domus, coram D. Priorissa ac Religiosis ejus, exhibuit nobis attestationem quamdam P. Eusebii de Neufchastel, Presbyteri Religiosi tertii Ordinis S. Francisci ac Procuratoris generalis, tunc ad Curiam Romanam pro negotiis Ordinis constituti, datam in Conventu Dominæ nostraæ Miraculorum de Urbe, die XXIV Novembris MDCLXV; qua continebatur, quomodo D. Octavianus Carafa, Archiepiscopus Patracensis, & Vicesgerens Eminentiss, Cardinalis Ginetti, [& alias donatoris an. 1666] Vicarii Generalis S. D. N. Alexandri Papæ VII, ipsi donaverit corpora SS. Parthenii & Juventii Martyrum, inclusa duabus capsis ligneis, quæ declarat donavisse se P. Provinciali dicti Ordinis in Cœnomannia; itemq; attestationem prænominati P. Martialis, debite signatam & sigillatam, cum subscripto, Datum Parisiis in conventu Nazareth, festo Visitationis B. Mariæ II Julii MDCLXVI; qua mediante donat præfatæ Dominæ de Berniers de Percy, tunc Priorisse, unam præfatarum capsarum, qua contineri dicebatur corpus S. Juventii Martyris; supplicabat autem prædicta Domina, ut procedere dignaremur ad reserationem ipsius capse, eum in finem nobis oblatæ, atque ad verificationem Reliquiarum sacrarum predicti sancti Martyris, quæ intus debebant contineri.

[3] [rite inspectas,] Nos autem, hujusmodi supplicatione moti, sublatis quibus ea capsa obserabatur sigillis, primo omnium vidimus authenticam membraneam, signatam, E. Ar. Patracensis. Romæ VI Julii anno MDCLXV; cujus vigore prænominatus D. Archiepiscopus Patracensis, Vice-gerens S. D. N. Papæ, testatur, dedisse pred. Fratri Eusebio de Neufchastel, Procuratori Ordinis Pœnitentium in Curia Romana, corpus & ossa S. Juventii Martyris, alias de mandato suæ Sanctitatis a se extracti ex cœmeterio Calixti, cum nomine pariter reperto in lapide: quæ authentica ita signata sigillabatur sigillo, clauso intra capsulam æneam, simillimoque sigillis ipsi arculæ forinsecus appositis.

[4] Sub hac certificatione sustulimus panniculum violacei serici, intra quod gossypium bene album erat, & huic involutæ Reliquiæ prefati Sancti Martyris; atque sigillatim, caput integrum, a quo tamen sejuncta maxilla inferior, cum dentibus octo, seorsim adjacebat; [Reliquias etiam sigillatim recognitas;] & ex altera parte duo ossa brachiorum, duo ossa quæ peronina dicuntur, una vertebra integra, duo ossa femoris, duo ossa coxendicis dextræ & sinistræ, duæ tibiæ, una fibula cruralis, plures digiti tam manus quam pedum, plura alia ossicula & ossium particulæ, cum phiala repleta sanguine Martyris, etiamnum rubente, licet sicco: ex quibus Reliquiis, de consensu ipsius Domine de Bernieres, os unum femoris datum fuit D. Abbatissæ Fontis-Ebraldi; & aliæ quædam particulæ similiter donatæ sunt personis, in protocollo hujus verbalis Processus, in nostra Secretaria asservato, nominatis.

[5] Alias porro jam enumeratas Reliquias collocavimus intra lipsanothecam inauratam, paratam hunc in finem atque per nos benedictam; quam permisimus exponi venerationi fidelium: [approbat Episcopus Bbroicensis 1667.] deque tota hac actione jussimus formari Processum verbalem, coram Mag. Joanne Bernard, Doctore Medico; Paschasio d'Osse, & Philippo Drugeon, Magistris Chirurgis juratis: qui nobiscum pariter signarunt & attestati præsentibus sunt; quæ etiam relectæ, datæ sunt in dicta Domo Casæ-Dei, diœcesis nostræ, anno & die suprascriptis. Signatumque erat Henricus E. Ebroicensis, subtusque notatus Bonneville de mandato ipsius Domini Episcopi qui etiam consensit, ut ipsæ Sanctimoniales die X Maji Translationem Sancti quotannis celebrarent Officio Ecclesiastico.

[6] Addunt eædem, quarum cura hæc nobis descripta & transmissa sunt, præfatos medicum & chirurgos, consideratis attentius oßibus, censuisse, quod Sanctus iste Martyr fuit sectus per medium serra lignea. [Serra dissectum Martyrem judicarunt Chirurgi:] Ferrea an lignea, non credo ex inspectione segmentorum discerni potuisse; alterum tamen dici puto, quia sic legatur serratus S, Isaias Propheta. Sed hoc Iudæorum fuerit; Romanos ligneas serras ad supplicia usurpasse nusquam legi. Præterea judicium istud chirurgicum ambiguum facit, modus serrandi antiquorum; explicatus a Casaubono in Suetonium lib. 4 cap. 27, dicentem, quod Cajus Cæsar multos honesti ordinis medios serra secuit: ubi, Medietatem accipe, inquit Casaubonus, longitudinis & staturæ, [id quomodo credi possit stante capitis integritate?] non latitudinis corporis: sic enim medios, ducto a capite principio, dissecabant: idque etiam ex Dione probatur, de rebellantibus sub Trajano in Africa Iudæis asserente, quod multos medios a capite serrabant, ἀπὸ κορυφῆς διέπριον. Quod autem talis fuisse antiquorum serratio paßim conciperetur, probare potest aureus codex Menologii seu Synaxarii, jussu Basilii Imperatoris Porphyrogennetæ scriptus, hodieque in Bibliotheca Vaticana servatus, unde effigiem Isaiæ Prophetæ suis super eum commentariis præfixit noster Cornelius a Lapide pag. 46, ubi in recessu picturæ is repræsentatur, tale supplicium flexo genu suscipiens a capite.

[7] Sed hoc aliis cur andum relinquo, non improbaturus interim, si piæ istæ Virgines suo illi Patrono, pro signo martyrii, cum palma serram appinxerint; sicut S. Simoni Apostolo solet fieri. Magis huc spectat, quod (ut illæ huc scribunt) Clemens Papa IX plenariam Indulgentiam, ad septennium valituram, anno MDCLXVII concessit, [Additæ Indulgentiæ,] omnibus die I Junii ad festum celebrandum confluxuris: quodque Clemens Papa X, successor prioris, anno MDCLXXII, Confraternitatem, sub S. Juventii patrocinio institutam, approbavit, variisque Indulgentiis locupletavit, pro die I Junii & Dominica sequenti: quibus diebus infinitus ad Casam-Dei concursus est populi, plurimis miraculis fervorem suscitantibus, quantum verbo explicare nemo valeat. Eorum tamen miraculorum, quia approbatum publica auctoritate nullum est, nullum perscribitur: nec vero magni æstimanda corporalia beneficia sunt, collata cum spiritualibus, in conversione perquam admirabili plurimorum, a recta salutis via pridem exerrantium. [& Confraternitas:] Ita epistola, ex eo loco ad me data anno MDCLXXVIII die X Iulii. Biennio autem post significatum per aliam epistolam fuit, quod sacro Corpori ex piorum eleemosynis ac monasterii impensis curatum sit altare ex ligno, eleganter sculpto & inaurato. Quibus non contentus, cum mihi mitti petiissem quidquid publicis scriptis consignatum habebatur utile, excerpsit Iaquelina de Sabrevois, ejusdem loci Religiosa, ex plurimis medio juramento legitime depositis, præcipuas aliquot Gratias, [secuta miracula.] nec enim adhuc placet vocare Miracula, ad invocationem ipsius Sancti, ut pie creditur, divinitus impetratas; omißis ceteris, vitandæ prolixitatis causa, ad illustrandum nomen ignoti alias Martyris.

[8] Utinam vero nunc etiam possem explicare, quid factum sit corpore S. Parthenii, [Simul erutum corpus S. Parthenii;] pariter extracto cum corpore S. Juventii, & a præfato P. Procuratore, transcripto in jus potestatemque P. Martialis, prænominati. Putavit ille, S. Parthenium esse, cujus memoria consignatur in Romano Martyrologio ad diem XIX Maji, una cum socio Calocero: qui ambo Eunuchi uxoris Decii, ab eodem martyrio affecti creduntur, & in eadem cœmeterii Calixtini crypta sepulti, in qua postea conditus fuit S. Sixtus. Faceret hoc sane conjecturam P. Martialis de suo Parrhenio acceptabiliorem alicui; nisi tam illustrium Martyrum corpora, æque ac corpus S. Sixti, constaret a tempore quam longißimo in lucem protracta, & collocata fuisse & diu honorata in aliqua Romanarum basilicarum, quarum nonnullæ ipsorum adhuc Reliquias habere gloriantur. Potiorem tamen eorumdem partem ad se delatam crediderunt Monachi Mauri-montis in diœcesi Catalaunensi, [temere crederetur ejus esse, qui colitur 10 Maii.] fundati sub ipsorum patrocinio a quodam Nanceio Comite, fortaßis ante tempora Caroli Magni. Sed & San-Remigiani Remis Cœnobitæ, simili posseßione gloriantur. Hac autem alterutros velle dejicere, argumento tam incerto, quam est inventio tam recens Martyrum fortaßis anonymorum, aut solo eo nomine cognitorum, quod pluribus eodem in cœmeterio sepultis potest fuisse commune, plus quam temerarium foret.

GRATIÆ CURATIONUM,
Intercessioni S. Juventii pie attributarum.
Ex Mss. Gallicis Casæ-Dei.

Juventius Martyr, Roma translatus, in Galliam (S.)

EX MS. GALL.

[Sanantur vir paralyticus,] In nomine Domini, die VIII Julii, anni MDCLXVII, adstitit coram nobis, Fr. Michaele Barbot, Presbytero religioso & Confessario Casæ-Dei, nec non Curato parochiali ejusdem loci, Thibaldus Vautier, ex burgo Novæ-lyræ; qui nobis visus est vir pientissimus, ex actibus devotionis prorsus singularis, quos eum exercere conspeximus in nostra conventuali ecclesia, in qua corpus S. Juventii Martyris requiescit; quique publice habetur homo probus ac fide dignus. Hic, post susceptam in eadem nostra ecclesia sanctissimam Communionem, asseruit nobis, coram venerabili & tactis reverenter sanctis Euangeliis, quod annis abhinc duobus genibus paralysi dissolutis, in eum fuerit statum redactus, ut nec unum quidem passum promovere posset, nisi duobus utrimque fulcientibus illum: insuper adeo inhabiles sibi manus fuisse, ut nihil iis operari valeleret. Et ille quidem ad hujusmodi infirmitatum levamentum plures medicos a se consultos ait, ac nominatim Dominum l'Orieux ex oppido Aquilæ, Dominum de Vaux, Dominum du Val, & Dominum Vattier medicum Regium: qui cum varia ei præscripsissent applicuissentque remedia, nihil solatii attulerunt. Tandem eum incessit devotio faciendæ ad S. Juventii honorem Novenæ: quem in finem huc veniens XXIX Junii, prout dictum est, paralyticus; cœpit, quinto ipsius Novenæ die, per se ambulare sine cujusquam adjutorio, & ad quemcumque res peteret usum movere manus. In quorum fidem chirographum suum huic scripturæ apposuit, coram Rev. Matre Priorissa pluribusque Religiosis, ad crates majores eum in finem collectis, aliisque personis dicti miraculi testibus, anno & die prædictis ✠ Tibault Vautier.

Subsignantibus hic & infra F. M. Barlot, & Jacobo Gautier, Secretario (ut reor) Confraternitatis S. Iuventii.

[2] [& peulla una,] Die atque anno prædictis, comparuit, coram nobis qui supra, Catharina le Febure, uxor Petri Gravelle, ex parochia Novæ-Lyræ, quam scimus probis moribus ornatam publica cum approbatione vivere ac fidem mereri, exhibens nobis Magdalenam Gravelle, filiolam suam duodennem; susceptoque sanctissimo Eucharistiæ sacramento, & tactis sacrosanctis Euangeliis, coram Venerabili, in ipsa Casæ-Dei ecclesia, dixit, quod præfata Magdalena filia sua, jam inde a festo Nativitatis proxime præterito, fluxu quodam humorum supra utramque coxendicem descendentium sic afflicta fuerit, ut nec unum quidem passum posset sine adjutorio promovere. Se quidem ad eam sublevandam plures medicos & chirurgos advocasse; inter quos fuerint. Medicinæ professor de Fretigny, & quidam dictus Mag. de la Fonteine, chirurgus juratus in largo Novæ-lyræ a quibus præscripta remedia varia frustra applicuerit infirmæ. Recurrisse ergo se ad divinum auxilium, S. Juventio Martyre intercedente implorandum, institutione votivæ Novenæ; cujus causa ad hanc ecclesiam venerit cum filia sua prænominata: quarto autem die dixisse sibi infirmam, quod sentiret rheuma illud molestum a coxendicibus deorsum labi, dum intra ecclesiam orabat: & coram omni populo, qui suæ istic devotioni instabat, ambulavit usque ad ostium ecclesiæ: atque exinde sic magis magisque roborata est in dies, ut eam viderimus ipsi libere ambulantem, nec nisi bacillo quem manu tenebat innixam. In quorum fidem prænominata Catharina le Febure, scribere nescia, manus suæ signum ✠ apposuit hisce, coram Rev. Matre Priorissa Maria de Bretigneres, Genovefa de Bernieres, aliisque Religiosis, nec non prædictis testibus ac Secretario.

[3] [atque altera:] Die atque anno prædictis, comparuit, coram nobis qui supra, Antonetta Bounard, uxor Guilielmi Gril, ex parochia Novæ-lyræ, mulier bonæ vitæ bonorumque morum (uti nobis constat) ac fide digna; quæ medio suo juramento tactisque Euangeliis, ante Venerabile in dicta ecclesia, nobis obtulit filiam suam Carlottam, annos quindecim natam; quam asseruit a mense Decembri præterito super unam coxendicum passam catarrhum, quo omnino impediebarur gressum formare, nisi alienis manibus sustentaretur; adversus quem morbum complura remedia ei præbuerit Medicus de Fretigny. His autem nihil proficientibus, recurrisse se ad Dei potentiam, quam infinitam cogitabat, meritis S. Juventii implorandam. Cumque devotionem prorsus singularem erga Sanctum istum concepisset, decrevisse se in ejus honorem Novenam instituere, cum filia sua infirma (ut dictum est) intra ecclesiam hanc, ubi corpus ejus asservatur. Tertio autem die dixisse sibi prædictam filiam, quod subito senserit se vehementer alleviatam: unde mox etiam per se solam surgens ambulare cœperit, coram multo istic præsente populo, scipione dumtaxat nixa, ac porro robustior indies evasit. In quorum fidem signum suum ✠ hic apposuit Antonetta prædicta, coram iisdem utriusque sexus testibus, qui supra nominantur. Prædictis autem tribus Gratiis attestati sunt proximo die, primo Augusti, D. Philippus le Marchant, Presbyter Sacellanus in Nova-lyra; & Nicolaus Loyson, ibidem Sacellanus in ecclesia S. Ægidii; quemadmodum iisdem antea, scilicet XXV Julii, attestati erant Rector Parochiæ Novæ-lyranæ, dictus de Champigny, & Jacobus le Paon, ibidem Presbyter.

[4] [item mulier, æque ae priores gradi non valens;] Die X Julii MDCLXVII, comparuit, coram nobis qui supra, Joanna Maillard, ex S. Germano de Martigny diœcesis Sagiensis, cum suo marito Antonio Bouvet, nota nobis ut proba ac fide digna mulier; receptisque Sacramentis & contactis Euangeliis, coram Sanctissimo, dixit, se a mense Martio proxime elapso, descendentibus in tibias humoribus impeditam fuisse, atque omni gradiendi facultate privatam. Cumque ex præscripto medici de Fretigny varias experta esset medicinas, neque profecisset quidpiam; ægram se, ut erat, venisse in hanc ecclesiam, invocandi S. Juventii causa, Novenæque in ejus honorem exordiendæ. Tum vero domum rediisse se, atque proximo (qui Dominicus erat) die, potuisse nemine auxiliante pedibus suis adire ecclesiam parochiæ suæ, uno horæ quadrante distantem, ad Missam ibi audiendum: qua finita similiter domum per se reverterit: & hodie, qui dies ultimus Novenæ est, huc advenit, gratias actura Deo & S. Juventio, pro miraculo & favore sibi exhibito; in cujus memoriam baculum suum hic reliquit, & veritati testimonium dixit, coram prænominata Priorissa & Religiosis pluribus, & Ludovico Bourdin, Francisco de la Noë, Antonio Bouvet marito, & Roberto Maillard fratre suo, omnibus prædictæ parochiæ S. Germani de Martigny inquilinis, velut oculatis testibus miraculi: quod etiam manus suæ signo firmaverunt singuli, anno & die quibus supra. Similique fide attestatus fuit eidem Gratiæ, ut oculis suis conspectæ, Parochiæ istius Curatus, Joannes de Boucher; nec non is qui infirmam curavit medicus vel chirurgus, F. Focault.

[5] Die XII Julii MDCLXVII, comparuit, coram nobis qui supra, [puer cæcus per triduum,] notus a probitate & fide Nicolaus Maloisel, hujus parochiæ Casæ Dei subditus: qui modo prædicto juratus asseruit, quo filiolus suus trimulus Thomas, factus fuerit cæcus die XXVI Junii præcedenti, defluente in ejus oculos humore noxio: quamobrem ad S. Juventium recursu habito, die Visitanti Elisabetham Virgini sacro, petierit supra se in persona filii recitari Euangelium sancti Martyris. Hoc autem facto domum regressus, reperit puerum uno jam oculo videntem. Cumque ab uxore, & pluribus qui istic opus faciebant mercenariis, quæsivisset horam & modum, quo illuminatus puer eo oculo fuerat; intellexit, id eodem momento contigisse, quo Euangelium super se fecerat pronuntiari. Tertio autem die post, cœpit etiam altero oculo videre puer: adeo ut nunc ambobus, sine ullo vel minimo impedimento, utatur: in cujus rei fidem ipse chirographum suum hic apposuit.

[6] Die XV mensis atque anni jam notati, comparuit, coram nobis qui supra, [mulier surda per annos 30,] hujus parochiæ incola, Thomasia du Bois, notæ fidei ac probitatis mulier; quæ jurata ut supra, affirmavit, quod annis ab hinc triginta, supra auris sinistræ lunulam gesserit pustulam, quæ non solum auditum præcludebat, sed etiam acerrimos dolores ipsi pariens, omnem ea parte contactum vestium horrere faciebat. Hæc cum ad nostram ecclesiam venisset in die Translationis S. Juventii Martyris, ceremoniæ illi interfutura, Sanctique auxilium imploratura; speciali devotionis affectu moveri se sensit, eodemque impellente bis terve huc rediit, cœptas preces continuando. Exinde vero ita integre curatam se ait, ut nullo remanente incommodo quidlibet expedite audiat; quod & nos coram experti sumus, & ipsa coram Dominarum Religiosarum Conventu nobis inspectantibus subsignando firmavit.

[7] [morientiloquela redditur,] Die XXIV Septembris anni MDCLXVII, adstitit, coram nobis qui supra, Francisca Buglel, inquilina parochiæ du Bois-Renauld, quam virtute ac fide præditam novimus, suoque juramento, ut alii, testata est, quod D. Jacobus Lignardiere maritus suus, post octo dierum ægritudinem, lapsus in syncopen, sine loquela ac sensibus per octo integras horas jacuerit. Cum autem ipsa, admonente Tomasia du Bois, ex parochia S. Germani de Rugles, hic pariter præsente & subsignante, votum pro marito concepisset, per intercessionem S. Juventii obtinere ei cupiens a Deo, vel vitam jam desperatam, vel loquelam, [donec Confessionem fecerit:] saltem ad peragendam peccatorum confessionem; hactenus voti compos facta est. Recuperavit enim æger usum linguæ tantisper; & de peccatis rite confessus, denuo in syncopen relapsus est; nec ullum postea verbum protulit, sed intra unam circiter horam obiit: quemadmodum prænominatæ matronæ duæ, [sanatur puer a morsa canis rabidi,] prior nominis, posterior Crucis subsignatione affirmarunt, coram nobis & Reverendis Matribus Conventus, anno ac die prædictis: sequentis autem Octobris die III, idem fecit ipse Curatus prænominatæ Parochiæ, Joannes du Bois dictus.

[8] In parochia Willariensi prope Viridem-silvam, vulgo le Verd-bois, bimulus puer, Philippus Souti nuncupatus, [adustione manus,] admorsus fuit a cane rabido; nihil tamen mali exinde passus, quia mater filiolum S. Juventio commendarat: sed cum hæc negligeret votum factum implere, contigit ut idem puerulus manum sibi adureret; quæ, mox ut votum iteravit mater, curata ei est. Verum, tardante illa etiam hac vice, & puero micas quasdam panis deglutiente, earum una transversim inhæsit gutturi; tantumque infirmatus ille est, ut jam jam moriturus putaretur. Tum vero tertium & serio Sanctum appellavit mater; votique compos facta, illud cum gratiarum actione personaliter exolvit, mense Majo anni MDCLXVIII. Carolus Huë, [& mica intraguttur hærente:] annos septem natus, ex parochia de Chaumont prope Gace, oculum unum sic amiserat, ut eo omnino videret nihil, quamvis supra pupillam nihil etiam videretur quod usum ejus impediret. [itëm alteri extinctus oculus,] Parenti autem ejus utroque Sanctum Martyrem invocante, post biduum apparuit sanus pueri oculus, quo is nunc sine molestia utitur.

[9] Ægidius le Royer, annos natus sexaginta sex, gangrænam in una coxendicum patiebatur plane formatam; depositusque a medicis, [gangræna desperata,] etiam ipse spem vitæ longioris deposuerat, eo quod cor sibi deficere sentiret, consumptis omnino viribus. Votum nihilominus fecit S. Juventio: & ecce caro putrefacta cœpit continuo separari ab integra, ad stuporem medicorum; neque diu post integre convaluit æger. Hoc autem factum est in parochia Magdalenæ Vernolii, mense Decembri anni MDCLXVIII. Joanna Chardet, ex parochia vulgo Chandey dicta, [molestum rheuma,] fluxionem aliquam patiens supra stomachum & brachia, sic ea gravabatur, ut non absque grandi molestia ambulare posset, ob respirandi difficultatem; brachiis vero agere nihil. Ergo ad conventualem ecclesiam Religiosarum Casæ-Dei adduci se fecit 1 Junii MDCLXX, ipso die quo ibi celebrabatur festum S. Juventii; petiitque supra se Euangelium recitari. Hoc autem facto, statim sensit sibi longe melius esse, ac domum citra difficultatem rediit multum consolata: deinde per novem dies continuavit devotionem suam, post quos plenessima sanitate frui sese dixit.

[10] Dives quidam Alenzonii mercator, Dominus Bonvous dictus, [dolor arthriticus momento aufertur.] Rotomago redibat mense Septembri anni MDCLXXIV: qui transiens per oppidum Aquilæ, in eodemque pernoctans ad diversorium Equi-albi, tam atrocibus arthritidis cruciatibus torqueri cœpit, ut nihil magis quam mortem optaret. Cumque nihilo melius sibi este sentiret postridie, & tamen vellet equum conscendere ad iter suum prosequendum; quatuor hominibus opus fuit, qui de lecto sublatum sellæ imponerent, inter clamores & eiulatus tam horribiles, ut omnibus compassionem moveret. Interim suggestum ei ab aliquo circumstantium fuit, ut sese commendaret glorioso Martyri S. Juventio: quod mox tanta cum fiducia præstitit, ut in momento omnis dolor resederit, ac malo liber Alenzonium redierit: ubi exinde negotiis suis sine incommodo ullo vacavit; & in gratiarum actionem huc misit stipem pro Missa, ante capsam Sancti dicenda. Testes hujus gratiæ sunt quotquot prædicto diversorio propinqui habitant, quemadmodum asseruit nobis civis Aquilanus perquam honestus, Guilielmus Anquelin de la Chapelle nuncupatus; qui sua ipse manu miraculosam istam curationem descripsit. Atque hæc ex multis pauca sufficere credimus. Datum ex Monasterio Casæ-Dei VIII Novembris anni MDCLXXX.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Juventius

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Juventius

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung

Unser Reise-Blog:
 
Reisen zu den Orten, an denen die
Heiligen lebten und verehrt werden.


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Iunii I., Antwerpen 1695 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.



Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.