Ökumenisches Heiligenlexikon

DE S. CONRADO SEU CUNONE, DESIGNATO ARCHIEPISCOPO TREVIRENSI, MARTYRE, THEOLOGII DEPOSITO.


ANNO MLXVI.

COMMENTARIUS PRÆVIVS.
De ejus cultu Actorumque Auctoribus coævis.

Conradus seu Cuno, designatus Archiepiscopus Trevirensis (S.)

G. H.

[1] Theologiense monasteriū Archidiœcesis Trevirensis, oppido S. Wendelini, qui ibidem Abbas fuit, proximum, ita nuncupatum ferunt, quod frequens ibi de divinis rebus commentatio fieret, & insignis olim sacris addiscendis litteris erecta schola; cum ante Doleia sive Thabuletum appellaretur, [In Theologiensi monasterio,] & præterfluens rivulus adhuc Toley dicatur. Ad illud monasterium, translatum est corpus S. Conradi seu Cunonis Martyris; quod ipsum, ut Acta infra num. 18 habent, sui juris esset; unde etiam plurimi ex Abbatibus loci, fuerunt promoti ad Episcopatum Virdunensem, cui ipsum quoque monasterium subjectum aliquando fuisse, patebit in Actis infra num. 18. Ex istis primus fuit S. Paulus, cujus Acta illustravimns VIII Februarii, Bucelinus Tomo I Germaniæ sacræ par. 2, addit alios octo Abbates. Verum neque ipse parte I eos omnes, quorum nomina retulerat, inter Episcopos Virdunenses recenset; neque Tomo 2, inter Abbates Theologienses. Nos, [colitur S. Conradus.] soliciti de Ecclesiastica S. Conradi veneratione, intelleximus ex litteris Nicolai Antonii Societatis nostræ, Treviris residentis, S. Conradum seu Cunonem, in monasterio Theologiensi, Kalendis hisce Junii ritu Martyris solennissime coli.

[2] Transtulit corpus, in festo S. Apollinaris XXIII post Conradi martyrium die, LIII Episcopus Virdunensis Theodericus, cognomento Magnus, Vizolonis Comitis filius; qui post hunc annum MLVI adhuc vixisse asseritur, usque ad annum MXC. [Hujus Acta ab Auctore coævo,] Huic Episcopo inscripsit Vitam, Martyrium, & historiam miraculorum S. Conradi Theodericus monachus Theologiensis, imperio Fratrum seu Monachorum constrictus, Auctor scilicet coævus; qui num. 19 testatur, miracula, quæ Deus per eum operatus est, [datur ex Mss.] se partim vidisse, partim seniorum relatione didicisse. Ea Acta damus ex pervetusto codice nostra, quem anno MDCXLVIII, cum Ruremondæ essem, donavit mihi Amplißimus, Dominus Gaulæus Gelriæ Cancellarius, in quo codice etiam habuimus Vitam S. Symeonis reclusi Treviris, his itidem Kalendis Iunii anno MXXXV defuncti, jam a nobis relatam. Eamdem S. Conradi Vitam descripsimus ex pervetusto codice Trevirensi monasterii S. Maximini, eamdemque reperimus anno MDCLXVIII Luxemburgi in Thesauro antiquario P. Alexandri Wilthemii Societatis Iesu, unde & descripsimus Prologum, qui in aliis codicibus deerat. Horum illustre compendium nobis subministravit codex Ms. Carthusiæ Coloniensis.

[3] [mentio in antiquis Chronicis:] Christophorus Browerus, lib. 12 Annalium Trevirensium, ad annum MLXVI, deducit vitam & martyrium Conradi; & subjungit, quæ de eo leguntur apud Lambertum Schafnaburgensem de rebus gestis Germanorum, ad eumdem annum MLXVI; nec non in Chronico Henrici Contracti, quod desinit cum martyrio hujus Sancti. Loca horum, quæ ibi videri possunt, ita habentur in Chronico Sigeberti Gemblacensis. Cuno, qui & Conradus, Primicerius Coloniensis, ab Imperatore Henrico ad suscipiendum Archiepiscopatum Trevirensem missus, captus a Comite Trevirorum Deoderico, & a militibus ejus silvam ductus, de rupe tertio præcipitatur; & adhuc illæsus, gladio transverberatur. Corpus ejus foliis silvæ obtegitur: quod a rustico inventum, ad villam defertur & sepelitur. Inde a Deoderico Virdunensium Episcopo transportatum ad Tolegiam monasterium, multis statim miraculis a Deo glorificatur. Quæ ex ipsis Actis sunt descripta, & a Wassenburgio in Episcopis Virdunensibus Gallice redduntur; atque paucioribus verbis referuntur in Chronico Conradi Abbatis Urspergensis. Addit Browerus, es Annalibus domesticis, facinoris hujus indignitate tanta exarsisse ira Cæsarem, ut civitati Trevericæ excidium comminatus fuerit, sed Sapientum monitis placatum posuisse furorem. Subjungimus ipsis Actis expostulationem Sigefridi Archiepiscopi Moguntini, ad Alexandrum II Pontificem Romanum.

[4] [memoria in Martyrologiis.] Memoria porro S. Conradi, hisce Kalendis Iunii, refertur in Kalendario Ms. S. Maximini, & Catalogo Ms. Sanctorum Trevirensium, atque in Auctario Greveni ad Usuardum, sub annos 1515 & 1521 Coloniæ excuso, his verbis: Cunonis, qui & Conradus dicitur, Præpositi majoris Ecclesiæ Agrippinæ Coloniæ & Martyris. Qui anno Domini MLXVI ab impiis de altissimo monte tertio præcipitatus deorsum, cum mansisset illæsus, gladiis impiorum interfectus, miraculis claruit. Secuti Molanus, Canisius, Ferrarius, Ghinius, Saussajus, Gelenius. Majus ex Actis elogium extat in Ms. Florario Sanctorum, sed ad XIX Maji.

ACTA
Auctore Theodorico Monacho Theologiensi coævo.
Ex variis Mss. codicibus.

Conradus seu Cuno, designatus Archiepiscopus Trevirensis (S.)

BHL Number: 1923

A. THEODORICO EX MSS.

PROLOGUS.

[1] [Acta hæc Theodoricus Mon. dedicat Theoderico Episc. Vird.] Cum summa veneratione excolendo, Domini exercituum Angelorum Deoderico, advena ejusdem nominis, minimus cuculligeri agminis, inæstimabiles divitias Dei gloriæ supereminentis. Sit benedictum nomen Domini Altissimi, cujus vos, o Præsulum decus, juramento impœnitenti æternaliter, decore æterni estis decoratus Sacerdotii; non impar utique Melchisedech, Dei filio assimilati; imo consimilis eique coæqualis, secundum ordinem Pontificalis officii. Quia enim semper decorem dilexisti domus Domini, non immerito effici meruisti sacrarium Spiritus sancti; cujus unctio docet vos præ omnibus, qualiter sublimibus se æquiparare, & infimis vestra sublimitas norit condescendere. Inde est, Pater sanctissime, quod opprobrium ego hominum & abjectio, ausum sumpsi vestræ innotesci Celsitudini; & insulsum hoc & agreste pulmentum, a sale vestræ nulli modernorum comparabili scientiæ offerre condiri, & ab auctoritate si placet roborari, si displicet cassari. In quantum unum cum Deo estis, sapientia nobis & justitia ab ipso factus estis. Sapientia, ut insipientiam corrigatis; justitia, ut æqua lance justa & injusta pensetis; ut ait Philosophus Plato, beatas respublicas fore, si has vel studiosos regere sapientiæ, vel earum rectores studere contigisset sapientiæ: qualem vos unum non adulatio, cui nescimus deservire; sed ipsa fateri docet veritas, quam nostri est ordinis corde & ore proferre. Inter hos, qui pro posse suo diversas in tabernaculo Dei offerunt species munerum, non vacua manu apparere conatus sum. Arbitratus etiam vobis præstare obsequium, si non diutius paterer obliteratum, illius Mantuani concini stylo dignum, Martyrem vestrum. Vestrum, inquam, vestrum: quia omnis gloriæ, quam habet in terris, [scripta ex desiderio Monachorum:] vobis Deus cooperator est; vestræque adscribitur caritari, quod saltem sedem habet sepulcri in Episcopatu olim commisso sibi. Ego hoc non aliquo supercilio sectabor; sed Fratrum constrictus imperio, quibus etiam ultra vires debitor sum in omnibus parere, cum me noviter desolatum & destitutum, pro Christi nomine & respectu Regulæ, in sui dignati sunt collegium aggregare.

[2] Igitur, o & præsidium & dulce decus nostrum, qui & in catalogo sanctæ Ecclesiæ Pontificum per Decalogi observantiam Virdunensis; & per angelicam in terris vitam, in æternæ quietis & libertatis filiorum Dei jubilæo, divinæ remunerationis denarium, & ultimo die bravium octo suspiratis beatitudinum; [ejusque judicio subjicit:] hoc munusculum spirituale vestri advenæ æquivoci gratificanter suscipite: & quia in mystico Rationali pectoris vestri mirifice fulget doctrina & veritas; secundum datam vobis a Deo sapientiam, spiritualia spiritualibus comparando discutite; &, quantis vigilis & sudore hoc nobis constiterit perpendentes, si non est obliterandum, recidite superflua, hiantia supplete, minus lucentia clarificate, incompta comite; ac, si magis hoc idoneum judicatis tineas quam mentes pascere, aliud caute sectantes vestris meritis condignum opus dignemini procudere: quia non magnopere super insumpto inani labore dolemus, si sub tam justo & incorrupto judice caussam perdimus, si pretiosa pro vilibus, si pro cocti lateris munere mundum aurum recipimus.

[3] Merito omnium sententia reprehensibili judicatur, cujus merito non habetur, [ne talentum in terra defodiat:] quod habitum honori & utilitati prodesset plurimorum: unde & nequam servus illo divino oramine Dominica gratia privatur, qui talentum sibi commissum maluit terra occultare; quam, eo ad lucrum dato, tum conseruis prodesse, tum dominicis usibus deservire. At nos cum habeamus in promptu inde torpendo similiter iram, unde rursus operando mereri valemus gratiam; si ille dignetur adesse, sine quo nihil possumus facere; a quo est omnis sapientia & omne donum perfectum; qui disertas fecit linguas infantium, & cum voluit animal brutum fecit facundum. Si, inquam, ille apertum os nostrum dignetur implere; & suum, qui ubi vult & quando vult spirat, Spiritum cordi nostro inspirare; optamus non pigrum servum male otiando imitari, sed potius aliquantum nos exercitando eum æmulari, qui duplicatum in negotio talentum suo domino retulit, & bonum gradum acquisivit, & majora adipisci promeruit. Ad hoc etiam sapientissimus Ecclesiastes, omnium saluti consulens, quasi uni loquens, hortatur omnes dicens; Quodcumque valet manus tua agere, instanter operare; quia nec opus, nec ratio, nec scientia erit apud inferos, quo tu properas: [Eccle. 9, 10] quo ne unquam nos contingat properare, [& profitetur uti se simplici sermone.] B. Conradi patroni nostri succurrant interventiones; ad cujus laudem atque honorem posteris laboramus mittere, quanti martyrii passione coronavit eum Dominus gloria atque honore. Ubi lector cupidus novorum, non requirat phaleras verborum, quia vulgari atque aperto sermone, ex industria, quæ scribimus studuimus reddere lucida atque aperta: interdumque, quod non erubescimus fateri, interveniente imperitia, consimilibus nobis idiotis condescendit latinitas inculta atque impolita.

[4] Sed de nominis ejus varietate primo congruum videtur multis dissidentibus satisfacere, [Unde & Conradus & Cono appelletur.] si non & ipsi teneremur eadem scrupuli dubietate. Alii enim eum Conradum nominant; alii, & præcipue sui patriotæ & consanguinei, Cunonem appellant; alii utriusque nominis, quasi binominem fuisse autumant; nos vero diversorum opinioni cedentes, Deique illud notitiæ relinquentes, dum cujuscumque sit nominis non diffidimus scriptum in cælis, tandem in nomine Domini aggrediamur textum narrationis. Hactenus Auctor, Gallicæ verosimiliter linguæ, quam Teutonicæ peritior: cujus iditiosmos si notos habuisset, intellexisset utique quam familiare sit cunctis gentibus, communi cum Belgis Teutonismo utentibus, primam proprii cujusque nominis syllabam pro integro nomine usurpare: atque ita (quod omnes norunt) paßim Coun dicitur, idem qui Counraet; voce composita, & Consilio strenuum significante.

CAPUT I.
Ortus, Presbyteratus & Præpositura,
Archiepiscopatus & Captivitas
.

[5] Beatus Martyr Conradus, qui & Cuno, ex nobili prosapia oriundus, fuit ex Suevia oppido a Pulinga, patre Eylolfo, matre Azecha: qui cum essent secundum seculi dignitatem non infimi, rebus & divitiis opulenti, [Natus in Suevia parentibus locupletibus,] & amplissimis prædiis dilatati; in hoc dabatur intelligi, quod hic eorum filius, vas dilectionis esset futurus, quia non ad ipsa secularia, quæ licet temporaliter, tamen libere, utpote tantorum patrimoniorum hæres, uti potuisset; sed ad Ecclesiastica officia divina prædestinatione deputatus est; tamquam ipsis parentibus ejus, a Domino diceretur, Ego sum pars hereditatis ejus. Itaque datur a genitoribus sanctæ litterarum doctrinæ; prima ætas illa, quo plus crepitantibus sub ferulis flebat, eo amplius de die in diem ibat de virtute in virtutem, cum processu ætatis ad incrementum probitatis, visurus Deum Deorum in Sion cælesti: [& scientia variæ instructus,] cujus etiam mensuræ Philosophia mater se aliquando cohibebat: huncque suis laribus obversantem, lacte & alimentis usque ad virilis animi robur, enutrire gestiebat: quem Dei gratia ita reddidit sapientem, ut de his minime esset de quibus dicitur; Ubi scriba, ubi sapiens, ubi conquisitor hujus seculi? [1 Cor, 1 20] nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi? sed ex his quos docet Apostolus, dicens; Volo vos quidem esse sapientes in bono, simplices autem in malo. [Rom. 16, 19.]

[6] Inde bivium Pythagoræ ingressus, sinistrum ramum cavens, [studuit] dextro incedere. [Coloniam migravit:] Qui cum matura ætate potitus & sui juris esset effectus, qualiter natale solum reliquerit, qualiterque metropolim Germaniæ Coloniam Agrippinam expetierit, sicut a diversis diversa comperimus, diversa referre censuimus. Ferunt quidam, quod studio majoris exercitii (ut illa minor assolet ætas) apud eamdem urbem peregrinari voluit: quidem, quod amore b B. Annonis, ejusdem Sedis Antistitis, qui affinitate & propinquitate sibi proximus putatur, illo advenerit; quidam, quod isdem Antistes, tempore suscepti honoris, secum huc advexerit; nam & ipse Suevus erat natione. Quid tamen horum verius sit, ipse melius novit, qui eum præscivit & prædestinavit, conformem fieri passionis filii sui; & quem prædestinavit, vocavit; & quem vocavit, justificavit; &, ut hodie cunctis liquet, magnificavit. Unde nulla inest dubietas cordibus nostris, quin, qualiscumque fuerit causa a patria digressionis, portenderet auspicium beatæ passionis. Et quis diffidat huic a Domino, etsi non aperte, dictum tamen in cor jussum illud: Exi de terra tua, & de cognatione; & veni in terram quam monstravero tibi, & benedicens benedicam tibi. [Gen. 12, 2]

[7] [a S, Annone Archiepiscopo exceptus,] Ipsam terram sibi omnipotens Deus monstravit, in qua & non parum gratiæ dedit ei, sicut laus testatur, quæ nunc in fine canitur. Nam prædictus Præsul sanctissimus Anno (cujus laudabilia opera etsi quorumdam invidorum siluerit lingua, muta lapidum clamabant ædificia, quibus ædificavit, & ædificata auxit Episcopii sui monasteria) Beatum hunc advenam ipse advena, sed exaltatus Dei dextera, benigne collegit, humane tractavit, &, cum libuit & dignum judicavit, majori gradu evectum & assumptum extulit, [ordinatur Presbyter & Præpositus Eccl. Cathedr.] proprius stare jubens ordine proximo, honoreque Presbyterii sublimatum, secundo loco post se statutum, majorem Præpositum majoris domus suæ Sedis hoc est S. Petri collocavit. Prima hæc cura credita est sibi, quam quam strenue & idonee in conspectu Dei & hominum administraverit, tot testes adhuc existunt, quot eum nosse potuerunt.

[8] Sub eodem tempore quartus c Henricus, patris æquivocus, teneris sub annis, [ab eoque, Henrici IV adjutore in regimine,] noviter patre Augusto de medio facto, strenue in sceptris agebat; quem sæpe dictus Pontifex S. Anno, veluti vir totius prudentiæ & aulicæ nutrituræ, rogatus ab d Augusta vidua matre educandum susceperat; huncque liberalibus litterarum studiis traditum, in divinis & humanis imbuebat, utque regiam prolem decebat, e decenter educabat. Cujus occasione magisterii, aliquando & regni negotia procurabat, & ubi res exigebat, discipulo manum consilii porrigebat; quantoque illud, quod scriptum est. Ad magistrum respicit, quidquid a discipulo delinquitur, metuebat; tanto ne quid sinistri, quod sibi esset imputandum, reipublicæ eveniret, cavebat: recolensque illius Salomonici, Diligite justitiam, qui judicatis terram, recto legum moderamine frænos nobilium urbium juvabat regere, jus civile bonis reddere, reos terrere, sua cuique recte dispensare. [Sap. 1, 1] Quapropter rectos & sapientes quosque ad regimen Ecclesiarum provehi suadebat, quia scriptum sciebat, Multitudo sapientium, sanitas est orbis terrarum. [Sap. 6, 16] Inde est, quod cum, ut sibi visum est; rei utilitas ita poposcisset, & ut urbs Treverica f suo Pastore viduata esset; memoratum virum Conradum, [destinatur ad Archiepiscopatum Trevirensem:] quem quidem ad hoc aptum noverat, & idoneum censuit, subrogavit, Et licet inscrutabili Divinitatis arcano, talis viri Dei promotio sui Martyrii esset occasio; tamen nulli dubium, quin si, ut dicitur, hunc desideravit Episcopatum, desideravit opus bonum; quia hoc esse moribus affectabat, quod esse debere nomen ipsum indicat. [1 Tim. 3] Itaque sæpe dicti Præsulis sui instinctu & consilio, Martyr Christi ante futurus quam Episcopus, adductus in medio & dignus acclamatus, suscepit a manu g Regia Pontificatus insignia scilicet h Pastoralem baculum. & sponsalem Ecclesiæ annulum, interim dum sacri chrismatis unctione ordinaretur sponsus Ecclesiæ.

[9] Nec mora commissus ipsius Regis Legatario, venerabili, videlicet Spirensis urbis Episcopo Einhardo, i Sedi commissæ, id est, urbi Trevericæ dirigitur. [& accipit Pontificatus insignia,] Quæ, licet sanctissimis, & nusquam terrarum majoribus Episcopis dudum a Deo fuerit insignita, ut non immerito secunda diceretur Roma; suis tamen peccatis exigentibus, indignam fuisse his ultimis temporibus tali Pontifice credimus; quod & rei probavit eventus. Nam audito ejus adventu, unde infelix in hac parte in melius proficere debuit, inde in deterius male consulta ruit. Mox quippe ab initio homicida diabolus, (cujus invidia mors intravit in orbem terrarum, quem imitantur qui sunt ex parte ejus) quos in ea suæ partis scivit, [tum, incitante diabolo,] vesaniæ suæ furore inflammatos, ad sui imitationem, id est, ad homicidium incitavit. Et ubi urbs post Romam in toto orbe, in qua plures quam ibi olim habuerit ipse Diabolus & sui cultores, & suæ nequitiæ satellites? & licet, quæ fuerat magistra erroris, jam sit discipula veritatis; tamen, pro dolor! adhuc in ea reperit de suis membris, quæ ad persequenda & perimenda Christi membra commovit. Similia passionis Dominicæ, in hujus quoque Sancti viri passione videmus evenisse. Sicut enim Judæorum Sacerdotes & Pontifices, docti Lege & Prophetis, indoctum populum ad necem Salvatoris incitabant; ita &, quod dictu nefas est, quidam de Clero, laicum populum, quem debuerant compescere, magis ad tale flagitium studebant provocare. Nam & k Theodericum, urbis Præfectum convenientes, cum multis suasoriis verbis, tum diversis assertionibus verisimilibus, ad extinguendum beatum virum animabant. [& tumultuante populo,] Hinc tumultuantes, vulgarique more perstrepentes, Episcopum, non electum, non recte statutum, numquam suam urbem intraturum, numquam sui dominaturum, modo sacramentis, modo contestationibus, modo maledictis jurabant: eumdem Præfectum, defensorem urbis & patronum, nec talia pati debere inclamantes adulatorie, hunc aiebant perimi debere, hoc sui honoris esse, id sanctis locis gratum fore, non speciem criminis, sed esse zelum justitiæ & rectæ defensionis; & insuper, quod in hoc peccabitur nobis adhereat, nobis reputetur: quod quasi aperte dictum videtur, Sanguis ejus super nos & super filios nostros.

[10] Vir gloria temporali suffultus, his & hujusmodi malis adhortationibus, ineptisque sponsionibus illectus; milites inquirit, arma corripit, & præcone clamante, quicumque non affuerit, Præsidem offendit; [a Theoderico Comite,] omnis civitas occurrit. Majus etiam signum, ad concitandum vulgus sonatum, quod debuit esse ad completionem divini Officii, extitit ad incitationem totius mali. Erat siquidem tardior hora, cum debuerant servi Dei diurna celebrare Officia, secundum Canonicum institutum. Tunc ii, quibus erant in corde peccati nox & tenebræ, eadem hora, cum armorum apparatu concurrunt; ascensisque equis, venienti Pastori, non ut oves, sed ut lupi rapaces, ad devorandum obviam exeunt. Qui quarto ab urbe milliario, habita mansione in oppido quod l Bideburch dicitur, cum ipso venerabili Episcopo, cui eum diximus commissum, nihil tale suspicatus, [in oppido Bideburch] pernoctabat; futurum mane ut putabatur, ut ab eodem Domino, Regis vice urbi præsentaretur; & ut est consuetudinis, a clero & populo solenniter exciperetur. Sed frustra pietas omnipotentis Dei viduæ & destitutæ urbi pium Rectorem procurabat: frustra ei paterna voce dicebat, Noli timere, filia Sion, ecce Rex tuus venit tibi mansuetus; cum mallet ipsa ejus sanguine pollui, quam ab eo saltem ad horam regi. Facto mane, data quinta decima Kalendarum Iunii die, [18 Maji] jam sole illucescescente, clientulorum turba accelerat surgere, se invicem ad eumdem convocare, accurate (ut illud nobile collegium solet) ornare, equos sternere, [circumcingitur.] & quidquid hujusmodi est decenter parare. Cum subito, insperate, & improviso ab hostibus se, non tam circumventos, quam & obsessos vident.

[11] Quid agerent, qui nil morte dignum in eos deliquerant, cur ab his rei habebantur? Tandem & ipsi ad arma concurrunt: pro vita, si possit fieri, decertare disponunt. [Omnibus direptis & Episcopo Spirensi dimisso,] Sed quomodo persequeretur unus mille, & duo fugarent decem millia? Prævaluerunt multi, ubi obstabant pauci; effractisque januis, non tamen sine utriusque partis sanguine, atrium domus introgressi, cubiculum quo uterque senior quiescebat proruperunt: qui eorum strepitu jam ante expergefacti, inter judicium quod adesse cernebant, misericordiam Dei expectabant: quam ipse, permittens modo ad damnationem horum fieri quod nolebat, ideo ut credimus differebat, quia majorem gloriam servo suo Conrado reservabat. Cuncta ergo, quæ manibus occurrebant, equos, vasa, vestes, reliquamque suppellectilem eorum diripientes, memoratum Spirensem Episcopum, non sine injuria, utpote rebus suis spoliatum, abire siverunt; Beatum vero Conradum, captum & vinctum, [detinetur captivus,] immisericorditer & inhumane, cum cachinno & exprobratione, ad municipium super amnem Mosellam situm, cui nomen Urzich m pertrahentes, custodiæ mancipaverunt; fortassis dum apud se tractarent, quam exitiali morte eum perderent.

[12] Sed n interim reor hic supersedendum, ut cum eis, qui canino dente garriunt, hunc non electum, quia non canonice; & quia non electum, ideo, non canonice promotum, de modo promotionis habeamus conflictum. Non ab hominibus solum & non a Deo, sed a Deo pariter & ab hominibus eligi debere, non solum affirmamus, sed & contradicentibus, non debere, frontem defensionis opponimus. Dicit in amoris Cantico sponsa de sponso Christo, id est, Ecclesia de Episcopo Christi sponsi sui Vicario, Dilectus meus electus ex millibus; aperte dans intelligi, non qualemcumque facile assumi, sed a multitudine ex multitudine eligi, qui boni sit testimonii. [Cant. 5, 10] [Interim rite electus ac promotus ostenditur,] Et in initio nascentis Ecclesiæ, Mathias ad Apostolum divina electus est sorte: Stephanus quoque ad Diaconatum Apostolorum, immo sancti Spiritus electione. Et quid prodest mille testimoniis paginam nostram occupare? Qui ergo hunc a sancto viro Annone divinitus inspirato promotum, a Deo non credunt electum; eadem mentis amentia non credant, a Deo electos, quos a sanctis Apostolis divinitus inspiratis diximus constitutos. Sed & sancti Patres, sanctorum Canonum auctores, cum viderent, abundante iniquitate & refrigescente caritate, in sancta Ecclesia tales per simoniacam hæresim subintrare, qualium uni clamat Beatus Augustinus, O Episcope, [exemplo ipsiusmet S. Annonis.] nisi centum solidos dedisses, hodie Episcopus non fuisses; sanxerint in ipsis sententiis Canonum, ut eorum verbis utar, ubicumque possit inveniri dignus, statuatur ubicumque fuerit opus. Hoc ex ipsis Canonibus, hoc ex Pontificum Decretis, hoc ex Registro Beati Papæ Gregorii, multis lectionibus approbamus. Multos quoque tales in Chronicis regia potestate constitutos ostendemus, quorum constitutionem Deo placuisse, post patuit in eorum operatione. Talis extitit ipse, cujus, sanctitatis jam in omnem terram exivit auditus, a quo Patrem nostrum Conradum promotum supradiximus: quem si Agrippina, utpote sibi antea ignotum o, nescivit eligere; modo tamen digna fuisse tanto gloriatur Præsule. Sed fortassis objiciunt qui illorum fautores sunt, quia ex suis elegerunt quem dignum æstimaverunt. Sed cavendum ne eis occurrat illud Propheticum, Væ qui dicunt bonum malum, & malum bonum. [Is. 5, 20] Nam si ex Deo, & cum Deo, & in Deo, qui elegerunt essent, numquam sanguinem innocentem invidia & concupiscentia inflammati condemnassent. Quisquis ergo sapientiæ moribus institutus, studiis improborum haberis dissimillimus; nihil est quod admireris, si in hoc seculo Sancti circumflantibus agitantur procellis, quibus hoc maxime propositum est, pessimis displicere; quorum quidem tametsi est numerosus exercitus, spernendus tamen est, quoniam nullo duce regitur, sicut de hujus Sancti persecutoribus post suo in loco dicemus.

ANNOTATA G. H.

a Plura in Suevia reperiuntur oppida quorum nomina terminantur particula linga (quod veteri Flandrico limum seu lacunam significare, Corn. Kilianus notat) maxime circa Danubium & Neckeram, ut Villinga, Uberlinga, Eslinga, Rutlinga, Etlinga, Nerlinga, Dillinga, Gislinga, Fridlinga, Dutlinga, Palinga, Ridlinga, Wendlinga, &c. omnia humili & irriguo loco sita loca, sicut & Pulinga in Wirtenbergensi Ducatu, 4 leucis a Tunga versus Ortum.

b S. Anno, creatus Antistes anno 1055, mortuus anno 1075 die 4 Decembris quo colitur, & Vita ejus erit elucidanda, ubi dicitur, quod ex Alemannorum populis duxit originem. Suevia autem, præsertim superior, inter Danubium & Rhenum, proprie dicta Alemannia est.

c Henrico III mortuo, 5 Octobris 1056, succeßit Henricus IV, natus annos 8 aut 9.

d Agnete, sapientißima muliere.

e Hæc etiam in Vita S. Annonis explicantur.

f Eberardus Archiepiscopus anno 1066, in Vigilia Paschæ, Iudæorum fraude interiit. Tunc inquit Schafnaburgensis, Episcopatum ejus, per interventum Coloniensis Archiepiscopi, suscepit Bruno Præpositus Coloniensis.

g Ita etiam de S. Annone Auctor Vitæ: Suscepit regiis ex manibus virgam pastoralem, patris ac magistri figuram prætendentem; suscepit & annulum, in dotem fidei conservandæ ad Deum & ad sponsam suam sanctam Ecclesiam. De qua consuetudine, tunc sub Investituræ nomine introducta ac postea meliori jure abrogata, sæpius egimus.

h Ms. nostrum, ferulam regiminis indicem.

i Einhardus, aliis Æinardus, Edardus, Elinhardus, creatus anno 1058, mortuus anno 1067, qui dicitur consilio & prudentia sua plurimum juvisse dictum Henricum IV Imperatorem.

k Dudericus Comes, adolescens, Major-Domus Ecclesiæ Trevirensis, tam natura ferox quam ætate. Ita Schafnaburgensis.

l Bideburch, seu Biedburgum, oppidum Luxemburgensis Ducatus, hujus & Trevirensis agros terminat.

m Ms. S. Maxim. Castrum cui nomen Urtich, omisso situ loci: Vicinum ea tempestate castrum, asserit Browerus: Addit Sigefridus Archiep. Mogunt. infra, quod gravissima de loco ad locum transportatione afflictus sit Sanctus, ut locus cædis deinde patratæ, longius a Treviris, in confiniis Lotharingiæ, requirendus videatur.

n Omnia hujus numeri usque ad finem capitis desunt in Ms. nostro.

o Auctor Vitæ S. Annonis. De hoc ista habet. Coloniam ingressus, protinus caninis rictibus oblatrantes audivit; Quis iste est? vel, Quis eum constituit Principem & Judicem super nos? &c.

CAPUT II.
Martyrium S. Conradi & sepultura prima.

[13] [1 Junii,] Jam redeamus ad propositum, & nobilem Martyris triumphum notitiæ tradamus fidelium. Diebus a quatuordecim athleta Christi apud memoratum castrum custodiæ fuit deditus; non quia dies mortis ejus, pietatis gratia, ab his esset dilatus, quorum interim crudelitatis non erat modus; sed quia nondum venerat hora qua erat vocandus, a quo est & in utero formatus. Die vero b quinto-decimo, cum prædicto Theoderico, Præside sacrilego & Christiani nomine prorsus ingno, profanæ crudelitatis rabies aspirasset, [traditus 4 carnificibus,] ut jam innocentis sanguine satiari cuperet; a custodia eductum, quatuor filiis nequam, qui suæ rabiei satisfacerent, tradidit illudendum; hoc eis sub mandato interminatus, quia si ejus vitam levi cruciatu auferrent, se sua gratia privandos scirent. Qui optatam sibi occasionem in eum cessisse sæviendi, suoque posse Domino officio tam levi placere gavisi, dæmonico spiritu exagitati, ad supercilium montis eum duxere propinqui; qui tantæ erat densitatis & altitudinis, ut ab hoc præcipitatus, ante membratim divulsus, quam putaretur mortuus. c In hujus ergo cacuminis vertice, veste nudatum, sola interula tectum, facie velatum, ligatis manibus post tergum, statuere. En, inquiunt, experiri habemus, an ad Episcopatum elegerit te Deus: quod tunc liquebit, [montis cacumine dejicitur:] cum incolumen te e ruina hac stabilierit. Cumque, cum hujusmodi devisione non timuissent reverendum virum præcipitare; divinæ pietati libuit manifestare, hunc quidem se eligisse, sed eos eo indignos esse. Nam ab alto deorsum ruens, non solum vivus, sed etiam toto stetit corpore illæsus; non sine admiratione ejus qui velit attendere, membra collisa fuisse, nisi revera constiterit Dominum manum supposuisse. Visa hac virtute, saxeum pectus impiorum non est motum pietate: sed assumptum denuo; Hoc ipsum, inquiunt, experiemur iterato. Secundo experti, tertio attentare sunt ausi. Jam ter probatum a Deo glorificatum, ter ab ipso servatum illæsum, [tribus vicibus, semper illæsus,] parvipendit obcæcata mens perfidorum, corde impœnitenti thesaurizans iram sibi in die furoris Domini. d

[14] [] Quisquis signa & miracula requiris, quibus hunc Sanctum fuisse jure fatearis; perpende, an fuerit virtutis divinæ, [non sine evidenti miraculo.] molem gravis corporis ter (ut ita dicam) avolare, vel ab alto solotenus ruere, aut certe per devexa scabrosa montis interpositis ubique scopulis deviare, salva sui integritate; cum nec quid haberet indumenti quod [spinarum] vel sentium aculeos posset tueri. Quod si non invidum, immo fidelem habes oculum; non inconvenienter illud Davidicum hujus in laude fateberis cantandum; Angelis suis mandavit de te, ut in manibus tollant te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. [Ps. 90, 12] Simili etiam præcipitio Fratrem-Domini e Jacobum, legimus ludibrio habitum; sed quod semel ille, ter subiit iste; quia fortassis minoris adhuc meriti, majori habebat supplicio augmentari. Sed tanto ambo feliciores, quanto & illius Dominici verbi non immemores, Non est servus major Domino suo, quem videlicet adhuc f juvenem, per susceptæ carnis infirmitatem, Diabolus altius assumptum, hortatus est ad præcipitium; quem & postmodum ejusdem Diaboli membra duxere ad montis supercilium, ut præcipitarent eum. [Joan. 13, 16, Matt. 4, 8]

[15] Nondum de pœna satiati carnifices crudelis tyranni, Quia, inquiunt, non bene saliens substitisti, gladius noster dominabitur carni tuæ. [ac tandem decollatur:] Hinc ad tumulum damnationis suæ gladiis eum appetiere, sicque decollatum, collegio Martyrum, Martyrem sociaverunt. Ita ille ter beatus, ludibria & verbera expertus, insuper & vincula & carceres, in occisione gladii mortuus est. Cujus spiritus assumptus ab Angelis, cum multiplicibus triumphis vultui præsentatus est Omnipotentis; ejusque odore innovata est curia cælestis, dum hinc lilia ex stola Sacerdotali candentia, hinc redolent rosæ vernantes ex passionis sanguine. Corpus exanime vepribus & frutetis operuerunt, suoque Domino tale nuntiare gaudium abiere. A quo requisiti; Ubi-nam esset Episcopus; Illi inquiunt, Pontificalem mitram imposuimus, sed Treverim non venturus ultra, nec Pontificalem Cathedram est recturus. [Corpus vepribus opertum,] Tali derogatione sancto viro insultantes, forsitan ignorabant, quod sit ventura dies, in qua præ angustia spiritus gementes, dicent intra se pœnitentiam agentes; Hic est quem aliquando habuimus in derisum & in similitudinem improperii; nos insensati, vitam ejus æstimabamus insaniam, & finem illius sine honore: quomodo ergo conputatus est inter filios Dei, & inter Sanctos sors illius est? Quia ergo ejusdem tyranni timore, membra Christi hostiæ nemo audebat terræ mandare, diebus g quadraginta inhumata jacuere, [die 40 illæsum sepelitur.] instar Beati Stephani Proto martyris, avibus cæli & bestiis agri exposita; sed Dei providentia a nulla harum fuere contacta. Inde ea proximæ villæ hoc est Lonseti h convicanei, pietate moti, tandem clam elevavere; & apud eamdem villam, sexto Idus Julii, ante fores ecclesiæ, honore quo potuerunt sepelierunt. Passus est itaque anno millesimo sexagesimo sexto Incarnationis Dominicæ, quarta Indictione, data i prima die Kalendarum Junii.

[16] Paulo ante quam pateretur, cælitus missus k cometes, in Occidentali parte multis noctibus apparuisse visus est, [Morti ejus cometes præluxit:] divinæ nimirum ultionis index: nam vox ejus innocentis sanguinis, a Deo vindictam postulantis, tantum clamorem intulit cælis, ut adhuc de manu totius orbis ultionem videatur expetere ira superni Judicis. Si quidem nec differendo responsum est ei, [eamdem secuta bella civilia.] Modicum tempus sustine; sed statim eodem anno, eodemque tempore, sancta Ecclesia & maxime Metropolis Treverica, tanto dissensionum & perturbationum cœpit agitari turbine, ut diutina bellorum per civile bellum fluctuatione, quid sit pax, videatur ignorare l jam, nisi tribuat tempus miserendi, cujus populus & oves pascuæ sumus, quem confitemur Dominum ac Deum laudamus, in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA G. H.

a Scilicet a 18 Maji usque ad finem ejusdem mensis.

b Hoc primo die Iunii.

c Hermannus Contractus: Dum eum ter per quoddam præcipitium dejecissent, & nihil ei, nisi brachium collidere possent; unus ex illis pœnitentia ductus, ab eo veniam impetravit, quod postea est factum. Alius autem volens eum decollare, maxillam ejus tantum abscidit.

d Quæ hoc numero referuntur, desunt in Ms. nostro.

e S. Jacobi, Fratris-Domini Acta dedimus prima Maji.

f Imo annorum ætatis triginta, ut accurate alibi deduximus.

g A prima Iunii ad 10 diem Iulii, seu VI Idus Julii, ut infra habetur.

h Browerus vel editor ejus Masenius, in margine notavit, Lonsetum trans Mosellam. Ms. S. Maxim. Loncset.

i In Ms. S. Maximini enormi mendo scriptum, tertia Nonas Julii.

D. P.

k Cometes apparuit ineunte Majo, & duravit per 40 dies, sed sub finem magnitudo ejus decrevit: quo tempore S. Conradus fuit occisus. Ita Henschenius oblitus auctorem notare, quem necdum reperi. Browerus, hac Vita citata, ait quod hoc anno crinita stella paschalibus apparuit: Pascha autem celebratum fuit 24 Aprilis.

l Inserebantur in Ms. S. Maximini nonnulla, de Hildebrando facto Pontifice Romano, & Gregorio VII dicto, ac diu post (scilicet anno 1073) creato. Quæ nos accurate deduximus ad Sancti hujus Vitam, die 24 Maji.

CAPUT III.
Inventio & translatio Corporis. Varia mox patrata miracula.

A. THEODORICO EX MSS.

[17] Juxta quod scriptum est, Justus quacumque morte præoccupatus fuerit, in refrigerio erit, quia gratia & misericordia est in Sanctos ejus, & respectus in Electos illius; beneplacitum fuit Deo memoriam Martyris & Sacerdotis sui honestiori decorare sepulcro, & Theologiense cœnobium tali augere Patrono: qui videlicet uno ex latere a Mauritio astaret, & ex alio pauperculæ Congregationi manum conferret. [Sap. 4, 7] Et quia, qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet; hujus æternæ mercedis non erit expers Theodericus venerabilis Antistes, cujus pio favente studio, utraque provenit exhibitio Martyris, scilicet & de loco viliori elevatio, & ad decentiorem translatio. Unde mirabilis Deus in Sanctis suis, qui fideli suo Conrado, a duobus unius nominis, sed diversæ qualitatis, diversa exhiberi tribuit dona honoris; a Theoderico crudeli Tyranno, coronam Martyrii; ab ejus æquivoco, Præsule dignissimo, [Theodericus Ep. Virdun.] honesti quietem sepulcri. Sed quia ipse retributor bonorum & ultor malorum, diversa utrisque inferet stipendia meritorum; jam post passionis textum, martyris ad nos scribamus adventum. Idem honestissimus sanctæ Virdunensis Ecclesiæ Præsul Theodericus, cum eodem anno apud b Novellis castrum, suæ Diœcesis curas agens; c in festo S. Apollinaris solennia celebraret Missarum, tempore sacrificii, repente spiritus Beati, de quo diximus, quasi avis circumvolitantis per altaris circulum, turbatur visione. Qui infra Actionem, defunctorum deductus ad memoriam, hujus, cujus audierat cædem recordatione Martyris, tanto lacrymarum perfusus est imbre, ut eum subito in contemplatione raptum nemo ambigeret circum astantium. Cumque finitis eisdem solenniis, subucula d compuncti Sacerdotis, loco pectorali, non parvis maderet distillata guttis; [viso sub Missa spiritu Martyris,] cunctis mirantibus, nec veritatem rei sciscitari audentibus, ipse Dominus, cui adhuc inerat lacrymosus vultus, non tam fatu linguæ, quam ipso cœpit opere clamare; præfati spiritus visione, illud divinitus reductum ante oculos mentis suæ, Quia justus perit, & nemo percipit corde, cum sit memoria ejus in pace. [Is. 57, 1] Mox enim convocata domesticorum & clientulorum multitudine, hos sacramentis, illos precatoriis astringebat verbis; ut qui eorum recens occisum ostenderet, locum projecti cadaveris designaret; sua gratia, suo deinceps beneficio non careret. Putasne lentus extitis, qui hac in re sui senioris votis satisfacere valuit; cum cunctis luce clarius patesceret, id mandati, dum sacramenta offerret, in illa Spiritus visione a Deo qui ea acceptaverat, accepisse, ex cujus præsentia illa gratiosa lacrymarum inundatio profluxisset?

[18] Nec mora, quibus nota erat res propius accedentes, plus fidelis nitebatur apparere, [requiri corpus jubet;] qui veriora Episcopo anticipasset narrare. Domine, inquiunt, hæc & hæc passus, tali in vico habetur humatus [Vicum quidem & viam qua aditur scimus: locum vero sepulturæ penitus ignoramus. At qui curam ipsius, spiritus sui admonitione, avis (ut dicis) specie, tibi intimavit; non dubium, quin & exuvias corporis quocumque indicio revelabit]. De his ergo utcumque certificatus, tractabat apud se vir pius, qualiter occultum thesaurum suæ inferret Ecclesiæ, ubi locus orationis Martyri pateret quandoque. Sed quia difficultas longe remotæ regionis effectum denegabat suis desideriis, volvebat rursus animo, conari saltem alicubi transferre, ubi sub sua esset e ditione, & congruo sibi quiesceret honore. Tandem salubri reperto consilio, ad Theologiæ cœnobium, quia sui juris propius non erat ullum, disposuit advehendum; ubi nobilium colitur memoria Martyrum, Mauritii videlicet, ejusque sociorum. Missaque legatione Abboni ejusdem monasterii Patri, hoc ipsum studuit intimare, celeriterque in vico Lonset, quo Sanctum tumulatum audierat, sibi, cum his quæ exequiis conveniunt, obviari mandat. Qui parere promptus, donum cæleste suscipere gavisus, adhibitis secum de Fratribus, cum hujusmodi apparatu, constituta die, constitutum properavit ad locum. [illudque ad Theologiense cœnobium:] At venerabilis Episcopus, dubius quos eventus inventionis haberet exitus, cum militari manu advenerat. Sed non facile ab incolis quæsita obtinere valebat, quia sæpedicti Tyranni metu, nec hunc scire se, nec tumulatum apud, se fateri audebant. Sed qui sanioris apud eos erant consilii, comperta ejusdem Martyris sanctitate, quam per duodecim, quibus apud eos detinebatur dies, multis signis & prodigiis fuerant experti, quibus tam fuerant ingrati, quam & laude Dei indocti; [repertum; transfert.] quia ut asportaretur non acquiescebant, armis rusticum illud vulgus illata vi deterrebat. Sed quaqua versum [ibat, nemo indicabat ubinam] esset: optatis tamen, Deo volente, & aliquo vim passo prodente, potitus est: elevatamque ab absconso lucernam, attulit super candelabrum hujus Ecclesiæ, ubi nunc intrantibus domum Domini claro refulget lumine.

[19] [& solenni pompa depositum,] Tunc vestitum fuit sacrum corpus veste Sacerdotali (officio enim Presbyteratus eum functum, quod nos superiori textu retulimus, asserebant) compositisque ordinatim membris, & Missarum solemnis completis, sanctum funus illud cum canora processione deduxerunt ad locum sepulcri; & cum congruenti obsequio sarcophago f imposuerunt. Quomodo autem illud ipse Dominus Episcopus, pretiosi epitaphio a se edito exarati lapidis ornaverit operculo, operosique operis metallo, nulla nostri styli facultas suppetit revolvere. Scilicet ibidem est videre, si quid deest imperitiori linguæ. Hoc memoriale sui nominis fecit idem Pontifex in diebus suis, quod in memoria manebit ante Deum in æternum. Octavo Kalendas Augusti auctum est hoc domicilium Cælite tali: qui cujus meriti sit in cælis, [epitaphio ornat.] ejus caro mortua testatur in terris. Nam ad ipsius tumulum cum ad veniunt ægri, sanitate recepta compotes redeunt sui voti: unde ab hymnidicis Angelorum choris, gloria, laus & honor sit nomini Omnipotentis, qui Beatum hunc assiduis coruscare facit miraculis: de quibus, ad utilitatem fidelium, pauca referemus; sed plurima omittimus, quæ priorum nostrorum desidia silentio præterita, nobis manent incognita, sed Deo sunt nota. Hæc sunt ergo miracula, quæ per eum operatus est Dominus, nobis partim videntibus, & partim seniorum relatione didicimus.

[20] Cum g vas illud, quod vulgo Tonnus nominatur, in quo videlicet sacrum fuerat corpus allatum, [Circulivasis, in quo fuerat corpus, ultro dissilientes,] decreto Pontificis ipsius ingesto esset igne cremandum; ne quid forte cruoris, quod ex deportati corporis recenti adhuc vulnerum sanie facile in interiora vasis poterat hærere, iret neglectum; repente exteriores ligaturæ, id est circuli, invisibili pulsu evulsi, in altum aëris exiliere; quasi sensati flammis consumi refugerent, quas post obsequium Martyri exhibitum non meruissent. Quos quanto quis sursum se surrigens gestiebat rapere, tanto altius ferebantur, quasi quodam venti flamine: donec defatigato inani conamine, [diu hærent sublimes in aëre;] concursus vulgi, tanti novitatem miraculi mirantis, vacuisque auris pendulam rem per longa spatia suspicientis, tandem erumperet in clamorem laudis divinæ, adjunctus Monachorum & Clericorum catervæ. Quo deinde prodigio, quave operatione deorsum sub noctis quiere deciderint, ignoratur. Hoc unum fideli relatione a Fratribus ejusdem monasterii accepimus, & ab oppidanis illis prædicatur, quia in lucis crepusculo solotenus reperiebantur. [dein foribus ecclesiæ appenduntur:] Quos cum nullus ad ullos usus suos auderet contingere, communi consilio, ad testimonium tanti miraculi, appensi ante fores sunt ecclesiæ: ubi tamdiu pependere, quoadusque frustatim ab infirmantibus, quos hujus miraculi fama acciverat, ob medelæ remedium asportati, in variis eorum usibus consumpti, utilius ad honorem & gloriam Dei quam flammis defecerunt usti.

[21] [candela ultro accenditur,] Tertia sepulturæ suæ die, tabula lignea, quæ interim fossæ erat superposita, illius loculi motu, est h vibrata: statimque quæ ante contiguum altare candelabro non ardens ardebat candela, non aliter quam cælitus apparuit accensa. Abhinc æditui cavebant ibidem lumen lucernæ continuatim non adhibuisse. [Sanantur contractæ tres,] Sequenti Adventum solemnitate i vinculorum B. Petri Apostoli, mulier contracta sospitati est reddita; credo quasi pro quadam recompensatione diem ejus tali honorans miraculi decore, cujus in Agrippina dudum fuerat filius ipse; cujus & Vicarius fieri debuerat in Trenerica urbe. Postea curvati duarum mulierum digiti, ejus nominis invocatione sunt erecti. Sibi famulantes tardius, multis aliquando terrorum increpationibus corripuit idem Beatus, quæ nos, ob incredulos, [curantur ægri varii,] præterimus. Filia cujusdam noti Reginfridi, utroque orbata lumine; sed & ancilla cujusdam similiter noti Militis, languore detenta; mulier nihilominus alia, cujus fuerat remota a suo loco maxilla; pariter consecutæ sunt ad ejus sepulcrum sanitatis optata gaudia; illa lumen oculorum, istæ incolumitatem membrorum.

[22] Tria in uno homine Sanctus ostendit beneficia: qui cum esset a demone obsessus, & careret officio linguæ & auditus, ad tumulum ejus hæc utraque est adeptus, [energumenus,] & ab hoste maligno liberatus. Rustici sex, quorum pariter pedes, culpa insolventiæ cippo stricti erat ab exactore, sancti nominis ejus invocatione, nullo manum apponente, solvi meruere. Puer deinde lunaticus, & alius cujusdam Militis Wigerici puer domesticus, cujus jam per annum panem fastidiebat stomachus, pari voto advenere, [& 6 captivi liberantur.] suique recuperatione pariter Sancti virtutem persensere. Sed & ex familia k B. Willebrordi adveniens cæcus, sui illuminatione, similia est expertus: cui licet facile isdem Beatus Confessor, hoc ipsum valuerit conferre, tamen in hoc Martyris non invidit gloriæ. Duo denique claudi, in anniversario sepulturæ suæ, ad sepulcrum ejus sunt erecti. Mulier quoque cæca & paralytica, sanitati est reddita. Quidam etiam puer a calculi liberatus est molestia.

[23] Dicendum est hic cujus fuerit pietatis, cum cuidam Folcardo Militi, [Unus carnificum pœnitens, bis exauditur.] qui unus fuit ex hostibus qui injecerunt in eum manus, reddiderit bona pro malis. Qui videlicet cum divina ultione, multo jam langueret tempore, tandem rediens ad se, & in Sanctum Dei se clamans & confitens peccasse, juxta cordis veram pœnitentiam, ejus meruit indulgentiam. Qui ut convaluit, non ingratus collati beneficii, vota veniens soluit, gratias egit, & nunc usque singulis annis censum suæ liberationis solvere non desinit. In eo tamen signum insanabilis infirmitatis apparet, ut quamdiu vivat, peccatum in servo Dei commissum luat. Eundem denique ab hostibus captum & compedibus vinctum, ejus nominis invocatione constat liberatum.

[24] Det certe frontem qui vult in parietem, quia non reticebimus de ejus persecutore Theodorico, quæ sunt nota orbi universo. [Theodericus persecutor,] Hic denique, auditis tot miraculorum præconiis, nequaquam fidem accommodans asserentium verbis, incredulo corde, an hæc vera essent, temeravit experiri per se. Qui dum adveniens, non sine fastu superbiæ, valvis appropiaret basilicæ, qua sacra pullulant pignora martyrizati a se; non sine sui persensit verecundia, quanta intro haberetur virtus divina. Nam repente invisibili obstaculo sacras ingredi ædes prohibebatur immeritus homo, cui nec Martyris tumulum videre, [nequit ingredi ecclesiam Martyris,] nec fui Oratorii limina concedebatur attingere. Cumque iteratis conatibus ingredi niteretur sæpius, huicque ex adverso resisteret eadem virtus; tandem quæ experiri venerat, cum nimia confusione abiit expertus. Quem dum, ut suæ consuleret saluti, hortarentur fideles & propinqui; Sancto scilicet satisfaciendo, & aliquid prædiorum pro eleemosyna suæ pauperi Ecclesiæ conferendo; surda aure floccipendit vir vanus audire, [& submergitur.] cui imminebat respectus iræ supernæ. l Non post multum temporis, nescio quo spiritu, tendens Hierosolymas, naufragium m passus, motus incurrit maris; & ad ima descendens profundi, irrevocabili fato, Deo judice, solvit pœnam n sui sceleris. De quatuor his qui eo jubente eum peremere, potius quam loqui, maluimus silere: hoc tantum sufficiat dicere, diversis pœnis & evidentibus malis ab hac substractos luce.

[25] [tres ejus complices male pereunt.] Sibi famulantes tardius, his aliquando correxit signorum increpationibus, Beatus Pater Conradus. Semel Natalis Domini die, cum excubitorum negligentia coram se posita non arderet candela; repente divinitus est accensa. Simili modo, ut superius diximus, cum vice altera eadem culpa inibi deesset lucerna, subito, fabrica totius sepulcri mota, eadem virtute cereus, qui forte aderat, luce enituit clara. Non dissimile & illud extitit, [miracula candelarū ad sepulcrū] quod coram se non firmus hærens cereus, dum super sarcophagum velamine opertum corruit, diutius ardendo jacens, & ardens jacendo, ipsum velamen inustum servavit.

[26] Non expectet quisquam a me tam multa audire, [Alia plura omissa.] quam ad indicium sanctitatis suæ divina gratia voluit declarare: quia, ut sæpius me memini dixisse, priorum nostrorum desidia, multa manent obliterata; plura etiam nos omittimus ex industria, partim multorum invidiæ, partim incredulorum condescendentes misericordiæ, qui nec scriptis, nec verbis præbent assensum, nisi viderint oculo ad oculum. Credant saltim ex suis uni, idest Folcardo suo comitis, cujus in præsentia cæcus alius amissa recepit lumina. Jam avidis auditoribus modum de his imponat stylus, quia (ut ait B. Gregorius) signa infidelibus monstranda sunt, non fidelibus; quibus ad salutem sufficere posset, etiam si minus dicta essent. Si fides non desit petentium, numquam deest suffragium: quia quod sibi adhuc carnis infirmitate circumdatus fieri noluit, utique aliis facere non refugit. Cujus assidua interventio nos commendet omnipotenti Deo, cui sit laus in secula seculorum.

ANNOTATA G. H.

a S. Mauritius Cœnobii Patronus, Dux Martyrum Thebæorum, colitur 22 Septembris.

b Mss. nostrum & Colon. Navelis.

c Ms. S. Maxim. die quadam. At festum S. Apollinaris incidit in diem 23 Iulii.

d Subuculam videtur intelligere Casulam, phrasi satis incongrua.

e S. Maxim. devotione, minus recte: mox enim infra dicitur, ipsum tunc juris Virdunensis fuisse.

f Ipso festo S. Iacobi 25 Iulii. Idem dicitur ad calcem Actorum in Ms. S. Maximini: & additur quod Octavo Idus Julii fuit inventio corporis ipsius, ad rupem ubi decollatus est.

g Hoc miraculum deest in Ms. S. Maximini.

h Idem Ms. Maceria ejus sepulcri quadam die funditus est mota.

i Die itaque 27 Iulii Ms. S. Maximini, In Solennitati Apostolorum Petri & Pauli, & ibidem mutato ordine res hæc narratur, post beneficia Militi Folkardo impensa num. 24. Sigebertus asserit, exilio mulctatum a Deo.

k Id est, ad Epternacense S. Willibrordi monasterium spectantes.

l Hermannus Contractus, Tres autem Milites, inquit, mortis illius auctores, digna ultio postmodum subsecuta est: nam unus illorum acceptum cibum deglutire non valens, alii duo manus suas lacerantes periere. De quarto ob pœnitentiam emendato jam egimus.

m Flores temporum Hermanni Ianuensis ista habent. Anno Domini MLXXII Ditricus, (aliis Theodericus aut Deodericus) Comes de Lutzelborgh, qui Conradum occidit, pœnitens Jerusalem ivit, & cum multis in mari submersus fuit. Andreæ du Chesne, in Historia Genealogica Luxemburgensi, inter quinque filios Frederici primi Comitis Luxemburgensis est Theodericus: sed num idem hic relatus fuerit, non constat, nisi quod tempora conveniant.

n Bertholdus Constantiensis in Appendice ad Hermannum Contractum, de salute æterna Theoderici bene sperans, ita scribit ad annum 1073. Theodericus Comes, pœnitentia ductus … licet multa pericula obstarent, ardenti tamen fide cum multis aliis Hierosolymam cœpit ire. Qui cum mare navigio intrarent, subita tempestate circumventi, statim obtenebrata die, quo irent incerti, cælesti lumine sæpius exhilarantur. Deinde non jam mortem in periculis timentes, sed vitam æternam præmeditantes, marinis fluctibus emundati a peccatorum sordibus, migrarunt ad Dominum, XIII Kalendas Martii, scilicet Theodoricus Comes, Wideroldus, Marquardus, cum aliis centum & tredecim.

EXPOSTULATIO
Sigefridi Archiepiscopi Moguntini,
ad Alexandrum II Pontificem Romanum.

Conradus seu Cuno, designatus Archiepiscopus Trevirensis (S.)

Quia maxima quæque Ecclesiasticæ disciplinæ negotia ab ipso Præsulum vertice debent examinari, cujus, ex injuncta omnium Ecclesiarum solicitudine, speciale privilegium est; quod per nos non possumus corrigere, ad patrocinium Almitatis Vestræ referimus. Quod etiam pridem ad vos pervenisse cognovimus, de crudelissima & inaudita vere designati Trevirensium Episcopi, qui Christianis temporibus nefandissima & sceleratissima Neronianæ & Decianæ persecutionis cruciamenta expertus, horribili & execrabili pœnarum genere addictus est morti. Ad cujus monstruosæ necis ultionem, testamenti sui recordatus, primum assurgat Dominus Jesus Christus, deinde vestræ Auctoritatis fortissima & patrocinialis manus. Sacris namque Canonum decretis sancitum est, ut sicubi Episcopus ordinetur, qui vita vel moribus a tanta discrepet dignitate, vel qui ad tantum ascendat apicem subreptione, non electione; ei audientiam non negari, & hoc etiam præter sententiam Romani Pontificis non debere fieri. In qua re si Clerus vel populus cujuslibet civitatis se seculari potentia viderit prægravari, ad sacram vestræ Sedis defensionem habeat confugium: cui, præcipiente domino, delegatus est Primatus omnium Ecclesiarum. Nunc vero, nedum isti, de quo agitur, canonica daretur audientia, nedum vestri examinis expectaretur sententia, quasi furtiva latrocinantium manu captus & spoliatus, dein gravissima de loco ad locum transportatione afflictus; tandem, ut asserunt, communi eorum consilio, morte turpissima multatus est. Qua de re quam graviter unanimitas Fratrum sit concussa, quam atrociter audacia facinorosorum hominum ad sacri Ordinis injuriam sit erecta, vestræ Sanctitatis est prudenter perpendere; & hoc nefarium scelus canonice ulciscendo, ne de cetero tale quid præsumatur, posteris exemplum relinquere. Orat ergo Sanctitatem Vestram socialis Fratrum nostrorum concordia, & hoc a Vestri Culminis patrocinio tota implorat Ecclesia, ut tanti sceleris auctores diligentissime perquiratis, inventos districtissime puniatis. Qui si forte dissimulando latent, gladio Spiritus sancti, velut putrida membra de corpore Christi abscindatis: & ut omnes etiam Sacerdotes nostri eos perpetuæ maledictionis anathemate feriant, firmissime præcipiatis.

Hæc, de communi Episcoporum sententia, Sigefridus Archiepiscopus apud Browerum: qui addit: Nec dubium, quin, tandem non solum in facinoris auctores, sed in ipsum quoque Trevericum Clerum, justa expetierit ultio atque censura.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Kuno von Trier

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Kuno von Trier

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung

Unser Reise-Blog:
 
Reisen zu den Orten, an denen die
Heiligen lebten und verehrt werden.


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Iunii I., Antwerpen 1695 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.

Sie könnnen mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt:


Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.