Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten

DE SANCTIS MARTYRIBUS
LUCIA VIRGINE, AUCIA REGE, ROGATO, GERMANO, SILVANO, BULLODO, CÆCILIA, TERTULO, LAUTA, VICTORIA, GAGO, FORTUNATO. MAXIMA, ROGATA, PAULINA, APPIA, CASTULA, COTEUSA, NOVELLA, AGAPA, CARRA, URURIA, BUBLASA, FORTUNATO, MARTINO, SATURNINO, BAIANO, ROGATIANO, HONORATO, DONATO, MARCIANO, SATURNINO, POTINO, PAULO, PETRUVIO, RUTILIA, FLAVIO, QUIETIA, JANUARIA, NOVELLA, JANUARIO, GOSIA, FOEDOSA, VICTORINA, MATRONA, CASTULA, ROGATIANA, QUINTO, MARCO, GEMINA, MARTIALE, MITUNO, PAULO, VERICO, CASSO, SATURNINO, FELICE, MARTINO, DONATO, ROGATO, JOANNE, FORTUNATO, DONATIANO, MARCIANO, SAILE, CASTO, JANUARIO, DONATO, HORTENSO, SATURNINA, MALCHO, SILVANO, QUINTO, FELICIA, SILLESIA, JANUARIA, FORTUNATA, VICTURIA, MARIA, PRIMO, GEMELLINA, FRUSTINA, NOVELLA, DONATA, GETULLA, BARICO, URBANA, ROMANA, PRIMA, TERTULA, CASTA, MAXIMA, URBANA, OPTATA, MATRONA, MELOSA, METUNO, MAJORO, SECUNDA, URBANA, GEMELLINA, SATURNINA, PROCULA, SURDIDA, SILVANA, RUFINA, NINA, SEPACO, VINCENTIO, PRISCO, HILARO, CASTULA, PUBLIO, ARABO, ET ALIIS CENTUM VIGINTI. LUPO CUM ALIIS XXIII. ITEM CATULINO, PUBLASO, MARTINO, GAJANO, MARCELLIANO, FLEDO, MARCELLIANO, MARCO, CASTO, MAJORE, PROCULO, EPAGATO, TERTIO, SILLICA, TERTULA, MAJOSA, TIMOTHEO, MARCELLINO, RUTILO, GERMANO, JOANNE, MAXIMA CUM ALIIS LXXVI, AUT CLXXII.


THESSALONICÆ, AUT EX PARTE ROMÆ PASSI.

Notitia nominum ex vetustis Martyrologiis.

Lucia Virgo, Martyr Thessalonicæ, aut ex parte Romæ (S.)
Aucia Rex, Martyr Thessalonicæ, aut ex parte Romæ (S.)
Rogatus, Martyr Thessalonicæ, aut ex parte Romæ (S.)
Germanus, Martyr Thessalonicæ, aut ex parte Romæ (S.)
Silvanus, Martyr Thessalonicæ, aut ex parte Romæ (S.)
Bullodus, Martyr Thessalonicæ, aut ex parte Romæ (S.)
Cecilia, Martyr Thessalonicæ, aut ex parte Romæ (S.)
Tertulus, Martyr Thessalonicæ, aut ex parte Romæ (S.)
Lauta, Martyr Thessalonicæ, aut ex parte Romæ (S.)
Victoria, Martyr Thessalonicæ, aut ex parte Romæ (S.)
Gagus, Martyr Thessalonicæ, aut ex parte Romæ (S.)
Fortunatus, Martyr Thessalonicæ, aut ex parte Romæ (S.)
Maxima, Martyr Thessalonicæ, aut ex parte Romæ (S.)
Paulina, Martyr Thessalonicæ, aut ex parte Romæ (S.)
Appia, Martyr Thessalonice, aut ex parte Rome (S.)
Castulus, Martyr Thessalonice, aut ex parte Rome (S.)
Coteusa, Martyr Thessalonice, aut ex parte Rome (S.)
Novella, Martyr Thessalonice, aut ex parte Rome (S.)
Agapa, Martyr Thessalonice, aut ex parte Rome (S.)
Carra, Martyr Thessalonice, aut ex parte Rome (S.)
Ururia, Martyr Thessalonice, aut ex parte Rome (S.)
Bublasa, Martyr Thessalonice, aut ex parte Rome (S.)
Fortunatus II, Martyr Thessalonice, aut ex parte Rome (S.)
Martinus, Martyr Thessalonice, aut ex parte Rome (S.)
Saturninus, Martyr Thessalonice, aut ex parte Rome (S.)
Bajanus, Martyr Thessalonice, aut ex parte Rome (S.)
Rogatianus, Martyr Thessalonice, aut ex parte Rome (S.)
Honoratus, Martyr Thessalonice, aut ex parte Rome (S.)
Donatus, Martyr Thessalonice, aut ex parte Rome (S.)
Martianus, Martyr Thessalonice, aut ex parte Rome (S.)
Saturninus II, Martyr Thessalonice, aut ex parte Rome (S.)
Potinus, Martyr Thessalonice, aut ex parte Rome (S.)
Paulus, Martyr Thessalonice, aut ex parte Rome (S.)
Petrurius, Martyr Thessalonice, aut ex parte Rome (S.)
Rutilia, Martyr Thessalonice, aut ex parte Rome (S.)
Flavius, Martyr Thessalonice, aut ex parte Rome (S.)
Quietia, Martyr Thessalonice, aut ex parte Rome (S.)
Januaria, Martyr Thessalonice, aut ex parte Rome (S.)
Novella, Martyr Thessalonice, aut ex parte Rome (S.)
Januarius, Martyr Thessalonice, aut ex parte Rome (S.)
Gosia, Martyr Thessalonice, aut ex parte Rome (S.)
Fœdosa, Martyr Thessalonice, aut ex parte Rome (S.)
Victorina, Martyr Thessalonice, aut ex parte Rome (S.)
Matrona, Martyr Thessalonice, aut ex parte Rome (S.)
Castula II, Martyr Thessalonice, aut ex parte Rome (S.)
Rogatiana, Martyr Thessalonice, aut ex parte Rome (S.)
Quintus, Martyr Thessalonice, aut ex parte Rome (S.)
Marcus, Martyr Thessalonice, aut ex parte Rome (S.)
Gemina, Martyr Thessalonice, aut ex parte Rome (S.)
Martialis, Martyr Thessalonice, aut ex parte Rome (S.)
Mitunus, Martyr Thessalonice, aut ex parte Rome (S.)
Paulus, Martyr Thessalonice, aut ex parte Rome (S.)
Vericus, Martyr Thessalonice, aut ex parte Rome (S.)
Cassus, Martyr Thessalonice, aut ex parte Rome (S.)
Saturninus III, Martyr Thessalonice, aut ex parte Rome (S.)
Felix, Martyr Thessalonice, aut ex parte Rome (S.)
Martinus II, Martyr Thessalonice, aut ex parte Rome (S.)
Donatus II, Martyr Thessalonice, aut ex parte Rome (S.)
Rogatus II, Martyr Thessalonice, aut ex parte Rome (S.)
Joannes, Martyr Thessalonice, aut ex parte Rome (S.)
Fortunatus III, Martyr Thessalonice, aut ex parte Rome (S.)
Donatianus, Martyr Thessalonice, aut ex parte Rome (S.)
Marcianus II, Martyr Thessalonice, aut ex parte Rome (S.)
Sailes, Martyr Thessalonice, aut ex parte Rome (S.)
Castus, Martyr Thessalonice, aut ex parte Rome (S.)
Januarius II, Martyr Thessalonice, aut ex parte Rome (S.)
Donatus III, Martyr Thessalonice, aut ex parte Rome (S.)
Hortensus, Martyr Thessalonice, aut ex parte Rome (S.)
Saturnina, Martyr Thessalonice, aut ex parte Rome (S.)
Malchus, Martyr Thessalonice, aut ex parte Rome (S.)
Silvanus II, Martyr Thessalonice, aut ex parte Rome (S.)
Quintus II, Martyr Thessalonice, aut ex parte Rome (S.)
Felicia, Martyr Thessalonice, aut ex parte Rome (S.)
Sillesia, Martyr Thessalonice, aut ex parte Rome (S.)
Januaria II, Martyr Thessalonice, aut ex parte Rome (S.)
Fortunata, Martyr Thessalonice, aut ex parte Rome (S.)
Victuria, Martyr Thessalonice, aut ex parte Rome (S.)
Maria, Martyr Thessalonice, aut ex parte Rome (S.)
Prima, Martyr Thessalonice, aut ex parte Rome (S.)
Gemellina, Martyr Thessalonice, aut ex parte Rome (S.)
Faustina, Martyr Thessalonice, aut ex parte Rome (S.)
Novella II, Martyr Thessalonice, aut ex parte Rome (S.)
Donata, Martyr Thessalonice, aut ex parte Rome (S.)
Getulia, Martyr Thessalonice, aut ex parte Rome (S.)
Baricus, Martyr Thessalonice, aut ex parte Rome (S.)
Urbana, Martyr Thessalonice, aut ex parte Rome (S.)
Romana, Martyr Thessalonice, aut ex parte Rome (S.)
Prima, Martyr Thessalonice, aut ex parte Rome (S.)
Tertula, Martyr Thessalonice, aut ex parte Rome (S.)
Casta, Martyr Thessalonice, aut ex parte Rome (S.)
Maxima II, Martyr Thessalonice, aut ex parte Rome (S.)
Urbana II, Martyr Thessalonice, aut ex parte Rome (S.)
Optata, Martyr Thessalonice, aut ex parte Rome (S.)
Matrona II, Martyr Thessalonice, aut ex parte Rome (S.)
Melosa, Martyr Thessalonice, aut ex parte Rome (S.)
Metunus, Martyr Thessalonice, aut ex parte Rome (S.)
Majorus, Martyr Thessalonice, aut ex parte Rome (S.)
Secunda, Martyr Thessalonice, aut ex parte Rome (S.)
Urbana III, Martyr Thessalonice, aut ex parte Rome (S.)
Gemellina III, Martyr Thessalonice, aut ex parte Rome (S.)
Saturnina II, Martyr Thessalonice, aut ex parte Rome (S.)
Procusa, Martyr Thessalonice, aut ex parte Rome (S.)
Surdida, Martyr Thessalonice, aut ex parte Rome (S.)
Silvana, Martyr Thessalonice, aut ex parte Rome (S.)
Rufina, Martyr Thessalonice, aut ex parte Rome (S.)
Nina, Martyr Thessalonice, aut ex parte Rome (S.)
Sepacus, Martyr Thessalonice, aut ex parte Rome (S.)
Vincentius, Martyr Thessalonice, aut ex parte Rome (S.)
Priscus, Martyr Thessalonicæ, aut ex parte Romæ (S.)
Hilarus, Martyr Thessalonicæ, aut ex parte Romæ (S.)
Felix II, Martyr Thessalonicæ, aut ex parte Romæ (S.)
Castula III, Martyr Thessalonicæ, aut ex parte Romæ (S.)
Publius, Martyr Thessalonicæ, aut ex parte Romæ (S.)
Arabus, Alii CXX, Martyr Thessalonicæ, aut ex parte Romæ (S.)
Lupus, Alii XIII, Martyr Thessalonicæ, aut ex parte Romæ (S.)
Catulinus, Martyr Thessalonicæ, aut ex parte Romæ (S.)
Publasus, Martyr Thessalonicæ, aut ex parte Romæ (S.)
Martinus, Martyr Thessalonicæ, aut ex parte Romæ (S.)
Gajanus, Martyr Thessalonicæ, aut ex parte Romæ (S.)
Marcellianus, Martyr Thessalonicæ, aut ex parte Romæ (S.)
Fledus, Martyr Thessalonicæ, aut ex parte Romæ (S.)
Marcellianus II, Martyr Thessalonicæ, aut ex parte Romæ (S.)
Marcus, Martyr Thessalonicæ, aut ex parte Romæ (S.)
Castus II, Martyr Thessalonicæ, aut ex parte Romæ (S.)
Major, Martyr Thessalonicæ, aut ex parte Romæ (S.)
Proculus, Martyr Thessalonicæ, aut ex parte Romæ (S.)
Epagatus, Martyr Thessalonicæ, aut ex parte Romæ (S.)
Tertius, Martyr Thessalonicæ, aut ex parte Romæ (S.)
Sillica, Martyr Thessalonicæ, aut ex parte Romæ (S.)
Fertula, Martyr Thessalonicæ, aut ex parte Romæ (S.)
Majosa, Martyr Thessalonicæ, aut ex parte Romæ (S.)
Timotheus, Martyr Thessalonicæ, aut ex parte Romæ (S.)
Marcellinus, Martyr Thessalonicæ, aut ex parte Romæ (S.)
Rutilus, Martyr Thessalonicæ, aut ex parte Romæ (S.)
Germanus II, Martyr Thessalonicæ, aut ex parte Romæ (S.)
Joannes II, Martyr Thessalonicæ, aut ex parte Romæ (S.)
Maxima, Martyr Thessalonicæ, aut ex parte Romæ (S.)
Alii LXXV aut CLXXII, Martyres Thessalonicæ, aut ex parte Romæ (SS.)

AUCTORE G. H.

Thessalonica, urbs Macedoniæ celeberrima, peregrinatione & duplici Epistola S. Pauli notißima, dein Archiepiscopalis, etiamnum ampla, populosa & dives, cum portu commodissimo in intimo recessu sinus Thermaici, Venetis ab Amurathe secundo Turcarum Imperatore erepta fuit circa annum MCCCCXXXII. Huic urbi adscribitur cohors Martyrum, promiscui sexus plus quam trecentorum: [Martyres adscripti Thessalonicæ:] quorum nomina centum triginta octo celebrantur in antiquo Martyrologio S, Hieronymi, ex tribus potißimum apographis, scilicet Epternacensi, Corbeiensi, & Lucensi; in quarto apographo Blumiano plurimorum nomina Sanctorum desunt, ab amanuensi prætermissa. Dividemus hos Martyres quasi sub suis Decanis in Decades, ut si quid annotandum observemus, facilius poßit a lectore percipi.

[2] Sic ergo autographa quatuor incipiunt: Thessalonica Luciæ Virginis, & Auciæ Regis, Rogati, Germani, Silvani, Bullodi, Ceciliæ, Tertuli, Lautæ, Victoriæ. In ductrice totius cohortis consentiunt omnia apographa dicti Martyrologii. In Ms. Augustano S. Udalrici & Parisiensi Labbei ista leguntur: Thessalonicæ Octavi, Luciæ. De S. Octavio supra egimus. Mss. Trevirense, S. Maximini Casinense, & Altempsianum; Thessalonicæ S. Luciæ Virginis. Ms. Reginæ Sueciæ ab Holstenio excusum. In Thessalonica, Luceiæ Virginis & Euceriæ Regis, & aliorum multorum. [Lucia Virgo & Aucia Rex.] Notkerus eosdem Romæ adscripsit, ab eoque dicitur Nativitas Lyciæ Virginis & Auceiæ Regis Barbarorum, Rogati, Germani, Silvani, cum aliis plusquam trecentis. Ms. Vaticanum S. Petri, ad Supplementum genuini Martyrologii Bedæ, ante tomum 2 Martii a nobis editi, ita habet; Thessalonica Luciæ Virginis, & Aucegæ Reginæ Barbarorum. In apographis Epternacensi & Blumiano legitur, Auciæ Regis; in Corbeiensi, Auceiæ Regis barbari; in Lucensi, Acacii Regis Barbarorum. Iterum die XVIII Decembris, in eodem Lucensi legitur, Romæ Lucæ Virginis & Auceie Regis; & in dicto Corbeiensi Rome Luciæ Martyris & Auceiæ Regis. Verum de sunt hæc tali die & mense in antiquißimo Epternacensi Ms. ut videantur illic forsan non debito modo intrusa. Iterum infra, ad diem XXV Iunii, Thessalonicæ tribuitur memoria Luceiæ Virginis & Aceiæ Regis, in apographis Corbeiensi & Blumiano; at solius Luceiæ Virginis in Epternacensi; nec non, Lucelæ Virginis, & Acciæ Virginis in Lucensi, sed vitio amanuensium. Interim dicto XXV Iunii eadem apud Rabanum, Notkerum, & auctorem Martyrologii sub nomine Bedæ excusi habentur, & Romæ tribuuntur; ubi apud Adonem & in Martyrologio Romano solum Lucia Virgo. Nos aliqua Acta habemus S. Luciæ Virginis, abductæ a Rege; quæ cum eo reversa, martyrio coronata esset Romæ; sed num forsan Thessalonicæ, & inde Romam translata, non liquet. [an Romæ potius coronati?] Interim ad dictum XXV Iunii accuratius de istis acturi, hic relinquimus antiqua Martyrologia in suo vigore. Quid autem si Aucias Rex, pralio aliquo victus captusque a Romanis, Thessalonicam venerit: & inde quasi in triumpho Romam sit transmissus, cum Lucia & parvo comitatu, reliquis concaptivis Thessalonicæ coronatis; & sic huic loco attribuantur etiam Rex cum Lucia Virgine? Id sane nobis maxime probaretur. Sed ad Socios progrediamur.

I, II, III, IV, V,

[3] Mentio Rogati, Germani & Silvani est in omnibus apographis, [ Decas] absque ulla mutatione; uti etiam apud Notkerum. Bullodus etiam Bulodius scribitur; uti Cæcilia etiam Cicilia. Tertulus & Lauta, invariata ubique scriptura, servantur: sed loco Victoriæ, etiam Victurie & Victuri habetur. Secundæ Decadis claßem faciunt SS. Gagus, Fortunatus, Maxima, Rogata, Paulina, Appia, Castula, Coteusa, Novella, Agapa. At alibi leguntur nomina Gai sive Egati, Fortunatæ, Maximi, & Agapiæ, loco Appie: Castula vero deest in Epternacensi, est tamen in aliis tribus: & loco Coteusae est etiam nomen Coteusi. Tertiam Decadem constituunt SS. Carra, Ururia, Bublasa, Fortunatus, Martinus, Saturninus, Bajanus, Rogatianus, Honoratus, Donatus. Pro varia lectione serviant scripta nomina Cassæ, Bublassæ, Marciani, Rogatianæ. Rogatiani autem memoria celebratur etiam in Mss. Pragensi, Leodiensi S. Laurentii, Trevirensi S. Maximini, & in Ms. Florario, ubi additur supra relatæ Luciæ, titulus Virginis, ipsaque adscribitur Thessalonicæ. In Ms. Richenoviensi, fit mentio Honorati & Donati. At nomen S. Fortunati est in quodam Kalendario ante opera S. Isidori, asservato in bibliotheca Vallicellana. In quartæ decadis serie collocantur SS. Marcianus, Saturninus, Potinus, Paulus, Petrunius, Rutilia, Flavius, Quietia, Januaria, Novella. Et variata lectione invenitur Probus pro Paulo: dein Perunius, Notilia, Quinta, Januarius, Novellius. Quintæ decadis ordinem tenent S S. Januarius, Gosia, Fædosa, Victorina, Matrona, Castula, Rogatiana, Quintus, Marcus, Gemina: variante autem scriptione leguntur nomina Januariæ, Gogosiæ & Sotiæ, Falosæ, Victorinæ, Castuli & Gastulæ, item Gemmæ pro Geminæ. Post Matronam vero desiderantur viginti duo Martyres, in Ms. Blumiano.

VI, VII,

[4] Sexta decade nominantur SS. Martialis, Mitumus, item Paulus, Vericius, Cassus, item Saturninus, Felix, item Martinus, Donatus, item Rogatus. Alia vero scriptione leguntur Martianus & Rogata: & nomen Felicis desideratur in Ms. Epternacensi. Septimæ decadis manipulus, SS. Joannes, Fortunatus, Donatianus; item Marcianus, Sailis, Castus; item Januarius; item Donatus, Hortensus; item Saturnina. Nomen Joannis deest in ecgrapho Lucensi: & variante lectione procedunt vocabula Fortunatæ, Sanlis, Ortiensis & Horninsi. Castus adjungitur S. Luciæ in Mss. Aquisgranen. Augustano, & Parisiensi Labbei; item apud Grevenum in Auctario Usuardi. Sequebatur vero hic repetitum Martini nomen, sed in solo Corbeiensi apographo, quem omittimus.

VIII, IX, X, XI, XII,

[5] Octavæ decadis ordo hic est, SS. Malchus, Silvanus; item Quintus, Felicia, Sillesia; item Januaria, Fortunata, Victuria, Maria, Prima. Pro varia lectione sunt nomina Quintini & Matriæ, loco Quinti & Mariæ. Nonæ decadi tribuuntur, SS. Gemellina, Faustina; item Novella, Donata, Getulla, Baricus, Urbana, Romana, Prima; item Tertula. Addebatur, præter Gemellinam, adhuc Gemella in solo Lucensi; quam omisimus: atque post Gemellinam iterum deerant quindecim nomina in apographo Blumiano: & in ceteris variant lectiones, Getuli & Zetulæ; Primiæ, & Tertullæ; loco Getullæ, Primæ & Tertulæ. Pro Faustina quoque videtur Faustinus cum sociis legi in Ms. Ultrajectino & Trevirensi; illo S. Mariæ, hoc S. Martini. Decimam decadem tibi faciant, SS. Casta & Maxima; item Urbana, Optata, Matrona, Melosa, Metunius, Majorus, Secunda, Urbana. Interim varie exprimuntur nomina, Orbani, Mittuni, Melosi, Secundicæ seu Secundi; loco Urbanæ, Metuni, Majori, & Secundæ. Nomen quoque Urbanæ bis erat in solo Lucensi. Undecimæ decadis claßi attribuendi, SS. Gemellina, Saturnina, Procula, Surdida, Silvana, Rufina, [cum aliis anonymus:] Nina, Sepacus, Vincentius, Priscus. Alia est scriptura Juli, Gordidæ, Nivæ; loco Proculæ, Surdidæ, Ninæ. Nomen Prisci est in Kalendario Ms. ante Psalterium S. Isidori. Duodecima turma sit sequentium, SS. Hilari, Felicis, Castulæ, Publii, Arabi, cum aliis centum viginti, Lupi, cum aliis XIII. Ex his in Ms. Augustano S. Udalrici refertur mentio SS. Castuli, Arabi, & aliorum CXX; sed Castulæ, Publii & Arabi etiam in Ms. Parisiensi Labbei. Item Lupi, in eodem & Aquisgranensi MS. atque in Greveni Auctario ad Usuardum: in quo etiam fit mentio Publii.

XIII, XIV

[6] Decimus tertius capitum decem manipulus, exurgit ex nominibus SS. Catulini, Publasi, Martini, Gajani, Marcellini, Fledi; item Martiani, Marcellini, Casti. Pro decima quarta decade habentur nomina, SS. Proculi, Epagati, Tertii, Sillinæ, Fertulæ, Majosæ, Timothei, Marcellini, Rotili, Germani; ubi alia lectio habet Pagati, Tertullæ & Festulæ, Rutili & Rogati, loco Epagati, Fertulæ, & Rotili. Demum pro conclusione restat Memoria Joannis & Maximæ, cum aliis centum sexaginta duobus. Ita Epternacense apographum; at Lucense Johanis, Maximi, cum aliis LXXV; quem numerum etiam habet Ms. Blumianum, & nomen Maximæ cum Epternacensi; quod nomen deest in Corbeiensi, [iterum anonymi,] & subduntur alii nonaginta. In pervetusto Martyrologio Gellonensi, sive S. Guilielmi de Deserto, Luca Acherio tomo 13 Spicilegii vulgante, ista leguntur. Kalendas Junii, Thessalonica Octavi, Luciæ, Casti, Publii, Lupi, Crispini, Claudii, Maximaæ, & consentiunt Mss. Codices Abbatiæ S. Galli, aliudque Ms. cum quibus Acherius suum contulit; aliisque interpositis adduntur nomina Castulæ & Arabi, de quibus hic agimus: additur etiam ibidem nomen Romani, cum interpunctione; ut videatur alius Martyr intelligi; sed quia Romana Martyr inter reliquos fuit, inde nomen Romani formatum videtur.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Lucia und Gefährten

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Lucia und Gefährten

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Iunii I., Antwerpen 1695 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.