Ökumenisches Heiligenlexikon

DE SANCTIS MARTYRIBUS, SENDOMIRIÆ IN POLONIA PER TARTAROS CÆSIS


ANNO MCCLX.

COMMENTARIUS HISTORICUS.
De tempore modoque Martyrii & cultu, ex Cromero & aliis.

Martyres, Sendomiriæ in Polonia, trucidati a Tartaris (SS.)

AUCTORE D. P.

Martinus Garnerus, Origines ac Gesta Polonorum, adhortante Sigismundo Augusto, libris triginta complexus, usque ad annum MDVI; cum lib. 9 pag. 237 narrasset civiles motus, quibus post annum MCCLVIII Polonia distracta fuit; mox subjungit, quomodo interim Tartarorum ingens vis, [Tartari Vistulam transgressi] Nogajo & Celega ducibus, in Poloniam sese per Russiam mense Decembri effudit, Russis ipsis adjutoribus atque ductoribus; summaque celeritate usi, & Lublinensem oram prætergressi, in Sendomiriensem fecerint impetum: ubi direptis monasteriis Zavichostensi Virginum Clarissarum, atque Lysseriensi, Sendomirense oppidum incenderint; & arcem, nullo respirandi spatio defensoribus dato, die nocteque cœperint oppugnare. Verum id illi faciebant, [per socios Russos ad se eliciunt Præfectum arcis Sendomirien.] inquit, nullo operæ pretio: nam a multis arx gnaviter defendebatur. Pleraque enim omnis vicina nobilitas, & oppidani atque agrestes multi, cum uxoribus, liberis & fortunis suis, ad primum adventum hostium, eo confugerant. Ibi Russorum Duces, qui in castris Tartarorum erant, primum per internuntios, deinde per se, cum Petro de Crempa Præfecto arcis agunt, ut, si se arcemque servatum ire velit, ad Tartarorum Duces in castra veniat; & imperata se facturum professus, parvo se arcemque & omnem multitudinem redimat: fidem dant nihil in ea re fore periculi; se hæc ita confecturos.

[2] Credidit Præfectus, Russos, Christiani sanguinis misericordia commotos, quemadmodum præ se ferebant, illa suadere & recipere: confirmabant autem promissa sua, impetratis aliquot dierum induciis. Itaque Præfectus, cum Sbigneo fratre & Primoribus ex nobilitate, [eoque perfide mactato improvise irrumpunt,] ad castra hostium proficiscitur: Duces barbarorum, ut erat edoctus a Russis, adorat; de salute sua & arcis supplex agit. Barbari, ut sunt fallacissimi fideique expertes, in supplices impetum faciunt; spoliatos & verberatos immaniter obtruncant; & confestim sublato clamore, effuso cursu in arcem, nihil tunc hujusmodi expectantibus defensoribus, invehuntur; & in cæde hominum, omnibus perterritis & latebras quærentibus, promiscue grassantur … defessi autem cædendo, [& fœdam stragem edunt,] reliquum vulgus gregatim in Vistulam impulerunt. Tanta vero cædes in arce tunc facta esse dicitur, ut sanguis cæsorum ad Vistulam usque deflueret. Fluvius, uti & ceteri tunc, glacie concretus, ripæ suæ sinistræ adhærentem Sendomiriam habet, Polonicarum versus Rußiam regionum ultimam: quæ ante annos circiter viginti hanc cladem prægressos, scilicet anno MCCXL, [sicut anno 1240 fecerant in Monast. Caprunicensi.] similem ab iisdem Tartaris fuerat incursionem passa. Etenim illi, ut ab eodem Cromero narratur lib. 8 pag. 211, similiter transmisso Vistula flumine glacie concreto, Sendomiriam expugnavere: Coprounicense monasterium, quod etiam Pocrivuniense appellatur, diripuere; utrobique præter cives magnam agrestium & nobilium multitudinem, quæ illuc confugerat, una cum Monachis, interfecere.

[3] [Cromerus opinatur arcem captam 2 Junii,] Hæc ideo ita inter se comparavi: quia Cromerus, loco prius citato, dubius hæret an revera anno MCCLX, an autem præcedenti invasa arx Sendomiriensis sit, propter auctoritatem Dlugloßi, priori anno id factum scribentis, in secundo scilicet qui necdum typis prodiit sed manuscriptus servatur Historiæ Polonicæ tomo. Dubium vero utcumque soluturus, suspicatur, bis Tartaros tunc in Poloniam incurrisse; quod quidem mihi, inquit fit credibile, [quia tunc festum agitur cæsorum in ea;] quod priorem illam sub brumam initio mensis Decembris factam esse scribit idem Dluglossus: eam vero, qua Sendomiria capta est, æstatis initio accidisse constat ex eo, quod in hodiernum usque diem strages illa, quasi Martyrum Christi, anniversaria celebritate, postridie Kalendas Junii, Sendomiriæ magno populi concursu recolitur, magna Alexandri quarti Pontificis maximi Indulgentia cumulata ac dedicata. Sedit Alexander IV ab anno MCCLIV ad MCCLXI, cladem istam immediate secutum, defunctus XXV Maji; cujus utinam Bulla proferretur, verosimiliter certius aliquid nos edoctura de tempore & veritate Martyrii! Etenim vix mihi possum persuadere, voluisse Pontificem, omnes & singulos quos publica ista calumitas involvit, [sed non est verosimile quod promiscue omnium.] Martyrum titulo honoratos. Nam licet Religionis Christianæ odio præsumi poßint moti fuisse Barbari ad scelus tam immane; verosimile tamen est, aliquorum specialiter eminuisse virtutem, in amplectenda morte potius quam fidem oblatæ vitæ causa ejurarent. Hac certe, non alia de causa, XIV Augusti censentur coli Hydrunti illi circiter octingenti cives, quos anno MCCCCLXXX, tertia post captam a Turcis urbem die, recusantes ad Mahometismum transire, barbarus gladius contrucidarit; non autem alii longe plures, quos cum Archiepiscopo suo, enecarit primus furor irrumpentium in urbem, nullo Ducum imperio.

[4] Sicut autem istos, uno in loco extra urbem pro fide trucidatos, varia postmodum cælestia prodigia docuerunt esse venerandos ut sanctos; ita crediderim, digreßis barbaris & redeuntibus, qui mortem aut vincula evaserant provincialibus, accidisse Sendomiriæ aliquid, quo isti docerentur, certam aliquam cæsorum congeriem speciali veneratione dignam censeri a Deo, [Quorumdam speciali honore dignorum corpora tunc honorari cœpisse,] corporibus forsitan per miraculum conservatis, aut cælesti lumine circumfusis. Illa autem in urbem illata fuerint II Iunii, præhabito Romani Pontificis assensu atque Indulgentiis anniversarie duraturis. Quibus positis, sicut vidimus Tartaros, in populatione anni MCCXL, occupata Sendomiria, expilavisse Procrivuciense monasterium (ita enim & Topographicæ tabulæ locum nominant, alias Copronitz dictum, sesquileucæ spatio Sendomiria dißitum, ad eamdem Vistulæ ripam circa annum MCLXXXV Cisterciensibus fundatum) sicut, inquam, tunc monasterium illud expilavisse Tartaros vidimus & Monachos occidisse; [eaque fuisse Monachorum Coprunicen.] ita credibile est fecisse eosdem etiam altera vice novemdecim post annos; & quidem in iis circumstantiis, in quibus dictorum Monachorum fides & constantia eluxit certius, & singularius meruit honorari. Id omnino supposuit Gaspar Iongelinus, in Notitia Abbatiarum Cisterciensium per regnum Poloniæ, de Monachis Martyribus in hoc cœnobio, jubens legi Cromerum pag. 236.

[5] Auctoritatibus istis nixus Chalemotus, [præsumi volunt Cistercienses.] in serie Sanctorum Beatorum ac illustrium Virorum Ordinis, diem II Iunii exorditur: In Polonia, in cœnobio Claræ-provinciæ, seu Cuprunicensis, memoria beatorum Martyrum, Monachorum hujus loci, qui in odium fidei a Tartaris Sendomiriæ occisi, suo sanguine locum illum illustrarunt; eorumque triumphus ibidem singulis annis fidelium concursu recolitur; concessis quibusdam Indulgentiis sacra eorum corpora visitantibus, ab Alexandro IV summo Pontifice, hac die qua inscripti sunt Kalendario. Sed cui? An Sendomiriensi? Utinam! Nam si ibi expressus est titulus Monachorum, facile credam, non solum Cuprunicenses, ante vicennium expertos furorem Tartarorum, hac vice in Sendomiriensem arcem confugisse; sed etiam, quod arce per dolum sic capta, aliquid circa eos vel vivos vel mortuos contigerit, ob quod eorum corpora fuerint deinde honorificentius quam aliorum collecta & publicæ venerationi exposita. Donec autem certius informatus circa hæc fuero, tenebo festum, cujus idoneum testem habeo Cromerum, Warmiensem Episcopum, vel tum cum scribebat vel postea creatum; atque illud Sendomiricensium Martyrum appellabo, suspenso ad Cupruniensium Monachorum appellationem calamo & judicio.

[6] Hactenus scripseram, quando opera R. P. Ignatii Diertins, [Sed ex authentica copia Indulgentiarum anni 1295,] post administratam laudabiliter supremo jure Provinciam nostram Flandrobelgicam, mißi in Poloniam Visitatoris, cum titulo Viceprovincialis, quod deinde etiam in vicina Lithuania fuit; accepi anno hujus seculi nonagesimo, ex Actis Actorum Officialatus Consistorii Sendomiriensis, sub sigillo Perill. & adm. Rev. Domini, D. Christophori de Dembika J. V. L. Canonici & Officialis Zendomiriensis, Præpositi Stolnicensis, S. R. M. Consiliarii, extractum & extraditum, quod fecit Albertus Carolus Mrouczynski, sacra auctoritate Apostolica & Consistorii Sendomiriensis Notarius Actuarius M. PP. transumptum ecgraphi authentici, ex quodam Brevi, quod fuit per Bonifacium PP. VIII datū Rome apud S. Petrum III Idus Novembr. MCCXCV: quod ecgraphū an. MDCXLVI, die Veneris XVI. Martii, fieri rogavit ad Officium Consistorii Sendomiriensis Actaque personaliter veniens Vener. Matthæus Brzostowski, Vicarius & Vicedispensator Vicariorum ecclesiæ Collegiatæ B. Mariæ Sendomiriensis, tenens in manu schedam certam, legibiliter descriptam, [scripta anno 1646,] Indulgentiarum certarum, ad ecclesiam suprad. Collegiatam B. Mariæ V. spectantium, & petens eamdem ad Acta suscipi & ingrossari. Schedæ vero ejus tenor talis erat.

[7] Bonifacius Octavus Episcopus, Servus Servorum Dei, [scitur desolatio illa facta anno 1259 2 Febr.] Filiis suis in Christo dilectis ac fidelibus, ad quos præsens scriptum pervenerit, salutem sempiternam & Apostolicam benedictionem.

Venientes ad nos Filii nostri dilecti, Rodzella, Decanus Sandomiriensis ecclesiæ, cum suo socio nomine Alberto, qui dicebat se esse Canonicum ejusdem ecclesie; nobis lacrymose narraverunt quod venientes impii Pagani, quos dicebant Tartaros, terram Sandomiriensem subintrarunt; & castrum Sandomiriense subvertentes, multimodam ibi multitudinem Christianorum occiderunt, quorum non erat numerus, & quorum sanguis defluebat usque ad fluvium qui vocatur Wisla. Hoc facto intraverunt ecclesiam S. Mariæ, quæ ibi est; & ipsam spoliaverunt, & incenderunt, & multos ibidem Christianos interfecerunt, & captivaverunt, & cremaverunt; & multas Sanctorum Reliquias, quæ ibi erant, disperserunt: & hoc factum esse dixerunt, in Festo Purificationis S. Mariæ Virginis. Et sub anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo nono, prædicti Pagani, sic talia mala facientes, recesserunt. Nos vero eorum petitionibus & lacrymis annuentes, interrogavimus quid postularent. Qui dixerunt petimus, ut ecclesia prædicta possit relevari, & reparari adhuc, & a vestra Paternitate aliquibus Indulgentiis & Privilegiis communiri.

[8] Nos vero inito consilio Fratrum nostrorum Cardinalium, auctoritate omnipotentis Dei, & sanctorum Petri & Pauli, & auctoritate nostra eidem ecclesiæ S. Mariæ Sandomiriensi, dedimus, [& Indulgentias esse datas pro 2 Junii,] donavimus & assignavimus, easdē Indulgentias, quas habet Ecclesia Nostra Romana, quæ S. Mariæ ad Martyres nuncupatur. Ut ergo ad eamdem solennitatem, avidius & cupidius Fideles convenirent Christiani; omnibus pœnitentibus & confessis, in die S. Mariæ ad Martyres in ecclesia Sanctæ Mariæ Sandomiriensis existentibus, secunda die mensis Junii, stipendia spiritualia, Apostolica largitione concedimus, trecentos sexaginta & sex annos, vel tot quot sunt dies in anno, de vera Indulgentia cum totidem carenis. Carena autem continet in se triginta dies, quibus anima in purgatorio pœnitere debet, una Carena delebitur; & eamdem Indulgentiam vere pœnitentes & confessi Fideles, in eadem ecclesia, [quales tunc erant Romæ pro festo S. Mariæ ad Martyres:] per Octavas festi ejusdem, quærentes, misericorditer consequentur. Statuimus etiam in eadem ecclesia S. Mariæ Romæ, & similiter Sandomiriæ, quod fiat Processio omni feria sexta, cum Vexillis & Reliquiis. Sanctorum, excepto festo Duplici vel novem Lectionum, cum Offertorio, Protege, & Litania; & a prædicta Processione, toties quoties contigit, omnibus vere pœnitentibus & confessis, qui ibi tunc interfuerint, septem annos & totidem carenas misericorditer præsentibus æviterne indulgemus.

[9] [non autem pro Martyribus habitos sic cæsos] Ex hac Bulla primum constat annus & dies cædis patratæ, scilicet MCCLIX, II Februarii, non Iunii: ex eadem deinde intelligimus prætensum Alexandri Papæ Privilegium, cujus nulla hic mentio perquam ambiguum esse; & Alexandri nomen ex hoc fortasse obrepsiste Crommero, quod audiens Indulgentias Roma obtentas fuisse, crediderit obtentas ab eo qui tunc, cum recens adhuc clades erat, Pontificatum obtinebat. Proinde nequaquam certum est, quod vel iste, vel alius ullus Romanus Pontifex, vel etiam ipsimet tunc Sendamiriensis, censuerint pro Martyribus venerandos, quos Tartari mactaverant; itaque corruit universa ratiocinatio conjecturalis prior, in eo fundata, quod illi nunc pro Martyribus habeantur. Apparet enim Bonifacium VIII aliud nihil intendisse, quam ut desolata ante annos XXXVI ecclesia, Indulgentiarum in ea constitutarum beneficio relevaretur, per eleemosynas fidelium eo alliciendorum: eumdemque Pontificem conceßisse ecclesiæ Sendomiriensi, in qua tanta fuerat cædes Christianorum a Barbaris patrata, easdem Indulgentias, quas Romæ concesserat pro die II Iunii ecclesiæ S. Mariæ ad Martyres, vulgo Rotundæ, sub tali titulo ante annos fere DCXC dedicatæ a Bonifacio Papa IV.

[10] [aut ipsis tale festum Romæ institutum;] Ostendi ego in Conatu Chronico historico ad Pontificum Catalogos Dissertatione 8, alias futura 13, Indulgentias ecclesiam aliquam visitantibus primum concedi cœptas seculo XI; easque initio paucorum dierum; sed easdem successu temporis sic fuisse amplificatas, ut tempore Nicolai IV, qui Bonifacium VIII ferme immediate præceßit, singulis pene diebus obtinerentur aliquæ in Vaticana Basilica. Proinde mirum videri non debet, si ipse Bonifacius tantas dederit alteri isti Bonifacianæ; quam si ab isto restauratam exornatamque conjectaverim, non puto id absque verosimilitudine futurum; jam enim fluxerant anni ferme DCC quod S. Gregorius id ultimum fecerat, plumbo ipsam contegens. Tali etiam occasione crediderim, potiusquam sub Bonifacio IV (quod in ipsius ecclesiæ Codice Ms. reperisse se ait Baronius in Notis ad XIII Maji) illata illuc esse duodetriginta curribus ossa Sanctorum Martyrum; [sed ob tunc illata in Rotundam plurium Martyrum ossa.] e diversis Urbis cœmeterijs effossa, solenniterque comportata ac decentissime collocata. Quam enim alienum fuerit prioris Bonifacii tempore, commovere Sanctorum corpora; patebit ex Epistolis S. Gregorii, producendis inter Analecta de SS. Apostolis Petro & Paulo §. 6. Processu tamen temporis exolevit Romæ festivitas diei II Iunii, & quidem cum Octava celebrandæ: remansit autem Sendomiriæ, unde hæc nobis notitia affulsit; credique paulatim cœpit, ibi occisis Christianis fuisse institutum festum, quod fuerat institutum Martyribus Romanis, in Bonifacianam Basilicam comportatis. Vide Propylæum Maji, ubi de Bonifacio Papa IV.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Märtyrer von Sandomierz

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Märtyrer von Sandomierz

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung

Unser Reise-Blog:
 
Reisen zu den Orten, an denen die
Heiligen lebten und verehrt werden.


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Iunii I., Antwerpen 1695 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.



Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.