Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten

DE SANCTIS MARTYRIBVS ROMANIS,
MARCELLINO PRESBYTERO, PETRO EXORCISTA, THOMATO, ROGATO, ET ALIIS QUADRAGINTA DUOBUS.


SUB DIOCLETIAN.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Eorum cultus, Ecclesiæ, Acta.

Marcellinus Presb. Martyr Romæ (S.)
Petrus Exorcista, Martyr Romæ (S.)
Thomatus, Martyr Romæ (S.)
Rogatus, Martyr Romæ (S.)
Quadraginta duo, Martyres Romæ (SS.)

BHL Number: 5231

G. H. & D. P.

Illustris est hic dies secundus Iunii Martyribus Romanis & Lugdunensibus. De hisce supra egimus: de Romanis, in pervetusto Ms. Martyrologio Trevirensi Ecclesiæ S. Martini, ista leguntur: Romæ Marcelli Martyris, cum aliis quadringentis. [Plurimi hoc die Martyres coluntur:] Princeps hic tot athletarum ab aliis Marcellinus appellatur. Damus nos suis nominibus expressos Martyres centum sexaginta quatuor, & certo numero signatos centum sexaginta sex, universim trecentos & triginta, quos in quatuor classes universales distribuimus, ut lector de singulis suum judicium ferat. Notkerus cum de SS. Marcellino & Petro egisset, ista addit: Item Romæ centum octoginta Martyrum, & multo plurium, quorum nomina Deus scit solus. Omnia porro Martyrologia auspicantur hunc diem ab iisdem SS. Marcellino & Petro, de quibus & aliquibus Sociis, in vetustißimo Martyrologii Hieronymiani apographo Epternacensi, ista leguntur. IV Nonas Junii, Romæ natalis Petri Exorcistæ, & Marcellini Presbyteri, Thomati, Rogati, cum aliis quadraginta duobus. In aliis tribus ejusdem apographis nomen Marcellini præponitur: in reliquis illa cum Epternacensi consentiunt, nisi quod in Lucensi mentio Thomati non fiat: qui etiam in uno Tomajus scribitur.

[2] At solennißima mansit veneratio SS. Marcellini & Petri, etiam Canoni sanctißimæ Missæ insertorum: quorum memoria in omnibus Latinis fastis sacris, [inter quos celeberrimi, Marcellinus & Petrus,] tam manu exaratis quam prælo excusis, celebratur. Usuardus ista habet: Romæ beatorum Martyrum Marcellini Presbyteri & Petri Exorcistæ, qui multos in carcere ad fidem erudientes, post dira vincula & plurima tormenta, decollati sunt sub Judice Sereno. Quibus in Martyrologio Romano additur; sub Diocletiano, in loco, qui dicebatur Silva-nigra, quæ postea in honorem Sanctorum mutato nomine Silva-candida appellata est. Plura ex ipsis Actis referuntur apud Rabanum, Adonem, Notkerum, & alios posteriores.

[3] Horum corpora, ut in iisdem Actis legitur, collegit Lucilla, & posuit in vehiculo noctu, & adduxit via Labicana milliario ab urbe tertio, & sepelivit sub die IV Nonas Junii in pace. [via Lavicana sepulti,] Verum Ado, cum aliis Actis Mss. ita legit: Quorum corpora, revelantibus se beatis Martyribus, tulerunt postmodum Lucilla & Firmina Christianissimæ feminæ; & juxta S. Tiburtium, in inferiore parte cryptæ, sepelierunt, quinto Kalendas Septembris. Quidquid de ista depositione sit censendum, certe natalem eorum hoc II Iunii celebrari consuevisse, Martyrologia omnia confirmant; iisque adstipulantur liber Sacramentorum S. Gregorii Papæ, eoque antiquior Codex, fere ex SS. Leonis & Gelasii ordinatione, ante nongentos annos descriptus, atque a Iosepho Maria Thomasio Romæ non ita pridem vulgatus; vetus item Kalendarium Romanum, a Ioanne Frontone illustratum. De titulari eorum Ecclesia ista leguntur in Vita S. Silvestri Papæ apud Anastasium Bibliothecarium: [ibique ecclesia honorati a Constantino Magno;] Eisdem temporibus Augustus Constantinus fecit Basilicam beatissimis Martyribus Marcellino Presbytero & Petro Exorcistæ, inter duas Lauros & Mausoleum, ubi beatissima mater ipsius sepulta est Helena. Augusta, in sarcophago porphyretico via Lavicana, milliario ab Urbe tertio. Hæc ibi, quibus similia habentur in Vita S. Helenæ ad diem XVIII Augusti excutienda, propter aliquos Græcos, asserentes Constantinopoli sepultam fuisse. Ast antiquißima Acta S. Silvestri, a nobis edita in Catalogo Antiquiorum Pontificum ante Tomum primum Aprilis, ista habent de Constantino Magno: Eodem tempore fecit basilicam sanctorum Martyrum Marcellini Presbyteri & Petri Exorcistæ; quæ, ut diximus, explicat Anastasius cum aliis, in eiusdem Silvestri Actis. Idem Anastasius asserit, in Actis Honorii Papæ, qui ab DCXXVI ad DCXXXVIII Ecclesiæ præfuit, eum innovasse cœmeterium beatorum Martyrum Marcellini & Petri, via Lavicana. Ibidemque adhuc retineri venerandas imagines Marcellini & Petri, musivo opere nobiles, asserit Baronius Tom. 9 Annalium ad an. 826 num. 16. Ichnographiam ecclesiæ, [cujus adhuc supersunt parietinæ.] forma rotunda extructæ, atque amplißimi atrii in quadrum circumdicti, & parietinarum etiamnum residuarum iconismum, vide Tom. 2 Romæ subterraneæ pag. 51. Imagines ipsas nobiscum rogatus communicare, talium eruderator curiosißimus Illustriss. Ioannes Ciampinus, Magister Brevium gratiæ, ac litterarum Apostolicarum Major Abbreviator, nec non in utraque Signatura Referendarius, uno alterove veterum Monumentorum præsertim Musivorum Tomo, Urbi ac Orbi notus, respondit, se quidem eo statim pictorem direxisse; sed hunc, cum nihil inveniret, ex accola sene didicisse, injuria temporis prorsus esse delapsas, ab ipso tamen ibi olim visas.

[4] Alia fuit ecclesia SS. Marcellini & Petri, in urbe Romana, quæ juxta Lateranensem basilicam sita est, & ipsa vetustißima, [Alia prope Lateranensem illis erecta,] quam nonnulli etiam a Constantino Magno constructam opinantur; sed hoc asserere nolumus. Ejus in Synodo Romana, sub S. Gregorio Magno habita & libro Registri cap. 88 relata, fit mentio; ubi inter Presbyteros subscribit, Albinus SS. Marcellini & Petri: quem tunc fuisse titulum Cardinalitium censet Onuphrius, de septem Urbis Ecclesiis cap. 2: ibidemque mansit Statio XVIII, Sabbato post Dominicam secundam Quadragesimæ. In eadem, [in alterutra homiliam habuit S. Gregorins.] aut forte in priore basilica, ab eodem Gregorio Magno habita fuit Homilia sexta in Matthæum, quæ ejusdem Ecclesiæ titulo hunc in modum prænotatur; Homilia habita ad populum, in basilica SS. Marcellini & Petri, die natalis eorum. De hac Ecclesia scribit Anastasius, Gregorium III fecisse a novo ecclesiam SS. Marcellini & Petri juxta Lateranis. Præfuit hic Papa ab anno DCCXXXI ad annum DCCXLI, quo obiit & colitur XXVIII Novembris. At seculo nono Benedictus Papa III & Nicolaus primus restaurarunt ecclesiam quamdam eorumdem Sanctorum; sed utram, plurimum disputat Aringhus lib. 4. Romæ subterraneæ cap. 9, quem consule. Ibidem adhuc eorum Reliquias esse scribit Carolus Bartholomæus Piazza, in Sanctuario Romano anni 1675.

[5] Ipsa Acta martyrii edidit Laurentius Surius, sed elimato stylo. [Acta martyrii ex Mss.] Nos eadem damus primigenia phrasi, ex vetustißimis codicibus Mss. scilicet Audomarensi, Ecclesiæ Cathedralis; Windbergensi, Ordinis Præmonstratensis in Bavaria; Trevirensi duplici, altero S. Maximini, altero S. Martini; ac duobus nostris, signatis AA & α, tertioque continente Acta mensis Iunii. Habuimus eadem in quatuor Mss. codicibus Reginæ Sueciæ numero 13, 81, 482, & 863 signatis. Eademque extare Capuæ in monasterio S. Ioannis & in Cæsaris-insula, & in Ms. Paßionali anni 1148 apud Præmonstratenses in Parchensi prope Lovanium Abbatia servato, intelleximus ex litteris Silvestri Ayossa Presbyteri Capuani, Ioannis Grothausen Societatis Iesu; & Adriani de Vaddere Supprioris Parcensis. Nec lubuit plures codices examinare, aut etiam Acta in aliis reperta annotare, potißimum quod esset magnus in plerisque Mss. consensus. In Ms. Trevirensi S. Martini erant hinc inde nonnulla omissa: [compendia in Martyrologiis.] in Ms. Ultrajectino erant plurima contracta. Simile huic compendium ab Adone editum est in ejus Martyrologio, quod seculo IX conscriptum fuit. Multo brevius est elogium, quod in genuino Bedæ Martyrologio, ex octo Mss. ante Tomum secundum Aprilis a nobis edito habetur hujusmodi. IV Nonas Junii, Romæ Marcellini Presbyteri & Petri Exorcistæ; qui multos in carcere ad fidem erudientes, post dira vincula & plurima tormenta decollati sunt, sub Judice Sereno: & qui eos decollavit, vidit animas eorum splendide ornatas ab Angelis ferri in cælum; & pœnitentiam agens, sub Julio Papa baptizatus est in senectute sua, nomine Dorotheus. Hæc ibi. Subjungimus Acta martyrii horum Sanctorum descripta versibus trochaicis, non omnino perfectis, quorum Auctorem Surius, [Eadem Acta Carmine scripta.] & cum eo paßim alii, censent Eginhartum, de quo infra agemus; quin & in Floriacensi Ms. reperisse se ait Mabilio hunc titulum; Incipit rythmus Einhardi, viri eruditissimi, de Passione Christi Martyrum Marcellini & Petri. Cum Eginardo vixit, sed aliquanto junior, B. Rabanus Abbas Fuldensis, dein Archiepiscopus Moguntinus, eruditione & sanctitate clarus; qui inter sua poëmata edidit hymnum XXIII, de SS. Marcellino & Petro Martyribus, ac præclare confirmat ipsa Acta martyrii; quem Hymnum, quia brevis est, etiam hic dabimus. Porro non de solis istis duobus historia hæc agit; partem ejus occupant Sancti, Arthemius, custos carceris; Candida, ejus uxor; & Paulina Virgo, a dæmone liberata; omnes per dictos Sanctos ad fidem Christi conversi & martyrio coronati: de quibus infra ad diem sextum Iunii, cum Usuardo, Martyrologio Romano, aliisque, seorsim erit agendum.

[6] Cremonæ in Italiæ, cultu admodum celebri, honorantur prædicti Sancti Martyres, [Cremonæ festum] ubi a Synodo diœcesana anni MDXCIX, proposita fuit tabula de diebus festis, ex præcepto seu consuetudine veteri colendis; præscribiturque ad hunc secundum Iunii, festum SS. Petri & Marcellini, in civitate Patronorum. Iosephus Brescianus, in Diario Cremonensi anni MDCXXXVIII, etiam scribit, coli hos Martyres ut Protectores hujus urbis: [ob Reliquias ibidē asservatas,] additque, in ecclesia Cathedrali sub Confessione asservari eorum sanctissima corpora. Esse eam Deiparæ Virgini in cælos assumptæ dedicatam, indicat Ughellus Tomo 4 Italiæ sacræ, in sua de Episcopis Cremonensibus præfatione: & in Arnulpho XLIII Episcopo de his Reliquiis ista scribit: Hujus Episcopi temporibus, [ab an. 1078,] satagentibus Guilielmo S. Benedicti Cremonensis, Abdoneque S. Laurentii Abbatibus, SS. Petri & Marcellini sacra ossa transtulerunt in ecclesiam S. Thomæ, a Benizone Episcopo Sutrino Legatoque Apostolico consecratam, anno MLXXVIII, die XII mensis Maji.

[7] Carolus Sigonius, lib. 16 de Regno Italiæ ad an. 1213, indicat exarsisse bellum Cremonenses inter & Mediolanenses, hosque ab illis in prælio cæsos tanta felicitate, ut non solum multi Mediolanenses fuerint occisi, sed etiam ad sex millia capti. Hanc, inquit, victoriam tam inopinatam cum mirabunda spectaret civitas, religiosa ac pia illa statim incessit opinio, eam non humano auxilio, sed præsenti sanctorum Martyrum Petri & Marcellini subsidio esse partam. [& propter victoriam anno 1212 obtentam.] Etenim cum imminente pugna imbellis multitudo supplex in urbe, ad eorum sepulcra, vota in æde Divi Thomæ pro victoria faceret, duas exinde exire, atque eodem subinde se referre columbas aspexit. Qui vero in castris erant, duos juvenes, equis albis insidentes ac vestibus albis indutos, acri sese impetu in aciem Mediolanensium incitantes, ac vi & virtute sua cuneos eorum tamquam cælesti quodam fulmine perrumpentes, ac demum terga dare cogentes, viderunt. Qua re animadversa, & cum duarum columbarum urbano omine comparata, Cremonenses pro certo habuerunt, se cælesti duorum Martyrum præsidio tanta victoria esse potitos. Itaque communi decreto festum eorum, quod IV Idus Junias agebatur, in posterum IV Nonas celebrari sanxerunt. Hæc ibi: quæ citato Sigonio Bzovius ad annum MCCXII retulit. Nec plura de hisce Reliquiis nacti sumus, unde, quando, & qua occasione, acceptæ sint. De eisdem corporibus in Germanam (ut creditur) anno DCCCXXVI translatis infra agemus; itemque de Reliquiis S. Marcellini, hoc primum seculo Roma translatis Pedemontium, Campaniæ felicis nobile oppidum.

ACTA MARTYRII.
Ex pluribus pervetustis Codicibus Mss.

Marcellinus Presb. Martyr Romæ (S.)
Petrus Exorcista, Martyr Romæ (S.)
Thomatus, Martyr Romæ (S.)
Rogatus, Martyr Romæ (S.)
Quadraginta duo, Martyres Romæ (SS.)

BHL Number: 5231

EX MSS.

[1] Benignitas Salvatoris nostri, Martyrum perseverantia comprobata, eo usque processit, ut & fidei amicos a coronaret, & inimicos eorum ex ipsis inferorum claustris erueret. Denique, dum Roma a Paganis teneretur; Petrus, Exorcistæ officium gerens, cum multis vicibus cæsus, [S. Petrus cæsus & carceri inclusus,] missusque fuisset in obscurissimam habitationem carceris, atque ibi in vinculis ferreis maneret immobilis; custos carceris, nomine Arthemius, unicam habens filiam, nomine Paulinam Virginem, quam unico diligebat affectu, cum a dæmonio vexaretur, & quotidie plangeret; dixit ad eum vir Dei Petrus Exorcista: Audi consilium meum, Arthemi; & crede unigenitum filium Dei vivi, Dominum Jesum Christum, qui est liberator omnium in se credentium: si vere credideris, mox salvabitur filia tua. [suadet Arthemio fidem,] Cui Arthemius respondit: Miror prudentiam consilii tui: te Deus tuus liberare non potest, cum illi credas, & quotidie pro ejus nomine plagas & vincula perferas: quomodo poterit filiam meam liberare, si ei ego credidero? Et Petrus dixit: Dominus meus potens est liberare me de istis vinculis, & de omnibus pœnis, sed non vult impedire coronam meam: [ut ejus filia a dæmone liberetur:] vult enim ut cursum meum perficiam per temporalem passionem, ut possim adipisci gloriam sempiternam.

[2] Arthemius dixit: Si me vis credere Deo tuo, ecce ego hodie multiplicabo super te catenas, & claustra omnia carceris muniam; te autem ipsum in tenebrosa custodia solum includam: [arctiusque vinctus, in ejus ædes se venturum addicit.] & si de his omnibus liberaverit te Deus tuus, credam illi: & hoc tamen tunc faciam, cum liberatam videro filiam. Tunc B. Petrus subridens, ait: Infirmitas fidei tuæ poterit curari, si hoc ipsum quod asseris facias. Arthemius dixit: Credam illi, si te ex istis vinculis eripuerit. Petrus dixit: Vade in domum tuam, & præpara mihi mansionem: quia, te non aperiente mihi, neque absolvente me ab his vinculis, neque mihi ducatum præbente, ibi ad te veniam, in nomine Domini mei Jesu Christi. At ubi illuc venero, palpabunt manus tuæ, & probabunt me oculi tui, & eosdem sermones tecum loquar: & si sic credideris, salvabitur filia tua. Hoc autem fiet, non ad libitum tentationis tuæ, sed ad declarationem deitatis Domini mei Jesu Christi. Tunc agitans caput Arthemius, dixit: Iste homo, nimiis passionibus fatigatus, aliena loquitur.

[3] Et hæc dicens abscessit: & veniens in domum suam, [quod dum ille narrat uxori,] enarrare cœpit conjugi suæ nomine Candide. Cui Candida dixit: Miror te existimare insanum, qui tibi sanitatem promittit; aut non esse sincerum, qui sanitatem nostræ filiæ se asserit collaturum. Numquid tibi longa tempora constituit? Arthemius dixit: Hodie venturum asserit. Candida dixit: Si hoc fecerit, quis dubitet verum esse Deum Christum, quem credit? Arthemius dixit: Horreo fatuitatem tuam. Si enim dii ipsi de cælo descendant, non eum absolvunt a vinculis: etiamsi ipse Juppiter ad eum vadat, b aperire ei non poterit. Respondit Candida: Utique ideo magnificabitur Deus ejus, & credendum illi erit si hoc fecerit, quod facere non potest, (ut asseris) nec Jupiter ipse. Et hæc dum ambo loquerentur, & clauso diei lumine nox initium suum splendore stellarum demonstraret; [supervenit Petrus,] adest homo Dei Petrus Arthemio & Candidæ, indutus vestibus candidis, habens in manu sua triumphum Crucis. Ad cujus vestigia corruit Arthemius cum uxore sua Candida, & exclamaverunt dicentes; Vere Deus unus est, & verus Dominus Jesus Christus. Statimque filia eorum, [& liberat puellam:] nomine & corpore Virgo Paulina, a spiritu immundo vexata, & ipsa Deum c confessa, ante pedes ejus corruens, purgata est; ita ut in aëre clamaret ipse dæmon, dicens: Virtus Christi, quæ in te est, Petre, ipsa me relegavit, & separavit a virginitate Paulinæ.

[4] Et cum hæc fierent, omnes qui in domo Arthemii erant, [conversos ad fidem ultra 300 ac plures mulieres] baptizati sunt & crediderunt. Nuntius vero cucurrit ad eos qui in vicino loco morabantur, ita ut fieret amplius quam trecentorum virorum multitudo; mulierum vero abundantior numerus, clamantium omnium & dicentium, Præter Christum non est alius Deus omnipotens: in conspectu enim eorum & a dæmonibus obsessi liberabantur, & omnes infirmi sanabantur. Cumque omnes unanimiter, qui in domo Arthemii convenerant, cuperent fieri Christiani; abiit vir Dei Petrus, & adduxit S. Marcellinum Presbyterum, [baptizat S. Marcellinus,] a quo omnes unanimiter baptizati sunt in domo Arthemii. Qui Arthemius, cum esset custos carceris, ingressus est ad eos qui erant in vinculis; & dixit ad eos; Si quis vult credere Christo, exeat liber, & veniat ad domum meam ut faciat se Christianum. At illi omnes, promittentes se Christo credere, egressi sunt; atque venientes ad domum Arthemii, [uti & captivos ab Arthemio adductos.] a S. Marcellino Presbytero baptizati sunt, consecratione illuminati: Interea dum hæc agerentur, pestilentissimus judex, Serenus; nomine, incurrit infirmitatem d & in omni spatio ægritudinis ejus, datum est tempus omnibus baptizatis, ut sermone quotidiano Marcellini Presbyteri & Petri in fide Christi confortarentur, [omnesque per 40 dies confortant.] per quadraginta & amplius dies.

[5] Posthæc Commentarienses miserunt ad Arthemium Carcerarium, ut noctu præsto esset cum personis quæ erant in carcere. [Quid actū, Judici indicat Arthemius,] Illi autem omnes qui baptizati fuerant, osculabantur manus eorum & dicebant: ut si quis vellet ad martyrium venire, intrepidus iret; si quis autem vellet excedere, abiret illæsus. Cum ergo primo pullorum cantu sederet Serenus Vicarius, & juberet audiendas intromitti personas; ingressus Arthemius dixit: Petrus, Exorcista Christianorum, quem castigatum & semivivum in carcere esse præcepisti, hic in nomine Dei sui vincula omnium solvit, & ostia omnium patefecit; atque omnes faciens Christianos, fecit eos abire quo vellent. Ipse tamen cum Marcellino Presbytero nusquam abscessit sua voluntate: nam quotiescumque volui eum custodire, nusquam comparuit.

[6] Tunc Vicarius Serenus, furore nimio accensus, jussit Marcellinum Presbyterum & Petrum Exorcistam intromitti sub voce quæstionaria. Quibus intromissis, Serenus dixit: [is jubet sisti Sanctos;] Mitius vobiscum carnifices agerent, si sacrilegium vestræ Christianitatis omitteretis: nunc autem & noxios & criminosos egredi carcerem fecistis. Marcellinus Presbyter dixit: Tamdiu criminosus in suo crimine est, quam diu Domino Jesu Christo non credit: at ubi crediderit, statim omni culpa ablutus, [& pugnis cæsum Marcellinū carcere claudi,] summi Dei filius nuncupatur. Cum hæc & his similia diceret Marcellinus Presbyter, jussit eum Serenus pugnis cædi in arteriis ambabus. At ubi defecerunt cædentes, præcepit eum separari a Petro, & mitti nudum, ubi vitrum fractum aspergi fecerat; & ibi vinctum claudi. & lumen & aquam ipsi negari.

[7] Petrus Exorcista, conversus ad Serenum, dixit: Cum sis Serenus nomine tuo, [ac deinde etiam Petrum,] totum te nubilum & tenebrosum factis ostendis: & cum sis homo mortalis, pœnas promittis: minis & terroribus conturbare te existimans immortalem fidem, quæ regnat in mentibus Christianis: insuper & Sacerdotem Dei summi Marcellinum Presbyterum, quem debueras exorare deprecari pro te, ut a criminibus incredulitatis tuæ potius fuisses ahsolutus, pugnis cædi fecisti, & gravissimæ mancipasti custodiæ: de quo facto ille quidem gloriatur & gaudet, tu autem in æterno luctu & lacrymis sempiternis eris. Tunc Serenus jussit & Petrum in vinculis recipi, & pedes ejus in cippo arctissimo constringi.

[8] Factum est autem, dum separati essent in custodiis, & Marcellinus Presbyter in vitreis acutis nudus mitteretur, [ambo ab Angelo educuntur ad nuper baptizatos.] Petrus vero Exorcista in ferro & cippo; apparuit Angelus Domini Marcellino Presbytero, oranti modo, & induit eum vestimentis suis, & dixit ei: Sequere me. Et dum sequeretur Angelum Domini Marcellinus Presbyter, ingressus est cum eo ubi Petrus Exorcista erat in cippo & ferro: & hunc absolvit, & dixit ad eos: Sequimini me. Et dum sequerentur eum, pervenerunt in domum, in qua erant omnes qui baptizati fuerant unanimiter orantes. Quibus dixit Angelus, ut per septem dies confortarent populum, qui per eos crediderat, & post septem dies ostenderent se Vicario Sereno.

[9] Postero die mittitur ad carcerem, & non inveniuntur Petrus neque Marcellinus ab inquisitoribus: [SS. Arthemius, Candida & Paulina educti ad mortem,] & dum non essent inventi, nuntiatum est Judici. Tunc Judex jussit mitti ad Arthemium, & uxorem ejus Candidam, & filiam eorum nomine Paulinam virginem: quos cum vidisset, coarctari fecit ut sacrificarent diis. Arthemius & uxor ejus Candida, una cum filia, sic dixerunt: Nos Dominum Jesum Christum confitemur, filium Dei vini, & ideo nulla ratione sacrificiorum possumus pollui ritu. Quibus auditis, Vicarius Serenus totos simul jussit immenso pondere ruderum obrui in via Aurelia. Factum est autem ut hora, qua ad passionem pergerent, in eodem loco omnes Christiani occurrerent S. Marcellino Presbytero & Petro Exorciste; [Missam S. Marcellini audiunt;] videntesque Officiales tantum populum, fugerunt. Sed post eos sequentes juniores de populo Dei, tenuerunt, & blandis sermonibus cœperunt eos hortari ad fidem. Illi autem dum nollent credere, tam diu a populo custoditi sunt, quo usque Missas faceret S. Marcellinus Presbyter in crypta, in qua puniendi venerant Sancti. At ubi completa sunt quæ sunt Dei, abcessit e a Presbytero omnis populus.

[10] Cumque silentium factum fuisset; Marcellinus cum Petro steterunt, [Arthemius gladio,] dicentes ad eos, qui credere nolebant; Ecce in potestate nostra fuit ut læderemus vos, sed non fecimus: in potestate nostra fuit, ut tolleremus vobis Arthemium & Candidam atque Virginem eorum, [SS. Candida & Paulina lapidibus occiduntur:] sed nec hoc fecimus: nunc autem in nostra potestate fuit, faciente Dei gratia, ut abscederemus, nec hoc fecimus. Quid vobis ad hæc? At illi, frementes in Dei homines, Arthemium gladio percusserunt, sanctam vero Candidam atque Virginem per præcipitium, id est per liminare cryptæ jactantes, lapidibus obruerunt: Marcellinum vero Presbyterum & Petrum Exorcistam alligaverunt, manibus a tergo ligatis, ad arborem, & reliquerunt qui eos custodirent, quousque nuntiaretur Vicario.

[11] [Marcellinus & Petrus decollati,] Cumque Vicarius omnia quæ gesta fuerant cognovisset; jussit eos duci ad Silvam-nigram quæ hodie in honore Sanctorum f Silva-candida appellatur, & in eadem ambos pariter decollari. Cumque ventum fuisset in media Silva, ipsi sibi manibus suis mundaverunt locum a spinis: in quo orantes & sibi dantes pacis osculum, genu posito decollati sunt. Hi autem qui decollaverunt eos, testificabantur, se vidisse animas eorum, exeuntes de corpore, quasi virgines, ornatas gemmis & auro, splendidissimis vestibus indutas, atque Angelorum manibus sublevatas, ad cælos per auras ferri gaudentes.

[12] Erant autem Lucilla & Firmina Christianissimæ feminæ, parentes g S. Tiburtii Martyris h, cujus nobilitas & in terris inter Senatores magna fuit, [a Lucilla & Firmina sepeliuntur:] & inter Martyres magnificentior probatur in cælis. Hæ dum amore parentis i Martyris a sepulcro non recederent, & sibi construxissent cubiculum, atque ibi [diu] noctuque perseverarent; apparuit eis in visu S. Tiburtius, cum his duobus Martyribus; & instruxit qualiter ambularent, & corpora eorum de Silva-nigra auferrent, atque ibi juxta se in inferiori parte in crypta sepelirent: quibus adjutorio fuerunt duo Acolythi Ecclesiæ Romanæ.

[13] [Epitaphiū a S. Damaso scriptum.] Hæc omnia Damasus, cum Lector esset, puerulus didicit ab eo qui eos decollaverat, & postea factus Episcopus k in eorum sepulcro his versiculis declaravit.

Marcelline tuos, pariter Petre, nosse triumphos
Percussor retulit l Damaso mihi, cum puer essem.
Hæc tibi carnificem rabidum mandata dedisse,
Sentibus in mediis vestra ut tunc colla secaret,
Ne tumulum vestrum quisquam cognoscere posset,
Vos alacres vestris manibus mundasse sepulcra,
Candidulo occulte postquam jacuistis in antro.
Postea commonitam vestra pietate Lucillam
Hic placuisse magis sanctissima condere membra.

[14] [Lictor conversus.] Ipse autem qui eos decollavit, nomine Dorotheus, publicam pœnitentiam gessit paganus, S. Julio Episcopo m & omni populo indicans quæ vidisset; & baptizatus est in senectute sua, & per bonam confessionem pervenit ad misericordiam Salvatoris, cui est honor & gloria, in secula seculorum. Amen. n Quorum corpora, beatissimorum scilicet Marcellini Presbyteri & Petri Exorcistæ Martyrum, collegit Lucilla, & posuit in vehiculo noctu, & adduxit via Lavicana o milliario ab urbe tertio, & sepelivit sub die quarto nonas Junias p in pace.

ANNOTATA G. H. ET D. P.

a Varia Mss. comprobaret,

b Ms. Trevir. S. Martini, non poterit eum liberare.

c Varia Mss. diu obsessa.

d Ita & melius unum ex nostris Mss. Ms. Trevir. S. Martini; Et omne spatium ægritudinis ejus dabatur eis baptizandi. Aliud Datur tempus baptizandi, baptizati autem …. confortabantur.

e Aliqua Mss. Sub Presbyterio. Ms. Audomar. jussu Presbyteri.

f Ibidem an. 260, pro Christo capite plexæ fuerant SS. Ruffina & Secunda, milliario ab urbe octavo, 10 Iulii; ubi hodieque superest vicus dictus Casale S. Ruffinæ, civitas olim Episcopalis & Cardinalitia; quam deinde desertam ab incolis, Calixtus II an. 1120 Portuensi conjunxit, unde dictum Casale distat 7 p. m. Inter utrumque autem locum, sita est Silvula, Kircheri judicio eo loco sita, ubi veteres Silvam-candidam nominarint. Vide ipsius Chronographicam tabulam, Latio illustrato præfixam.

g Parentes, id est, Consanguineæ.

h S. Tiburtius M. videtur esse is, qui sub Imperatore Diocletiano & Iudice Fabiano, circa hoc idem tempus, passus Romæ, recolitur II Augusti, notus ex Actis S. Sebastiani.

i Mss. Parentum Martyrum, cum interim solus nominetur Tiburtius; quare id sciolis imputarim, ratis agi de SS. Marcellino & Petro.

k Creatus est Damasus Pontifex anno 366, inter cujus Carmina, a Martio Milesio Sarazanio collecta, & cum aliis opusculis ejus edita Romæ an. 1638, hoc XII numeratur.

l Deest in aliquo Ms. nomen Damasi, & versus sic inchoatur; Olim percussor retulit mihi ---

m Julius, Episcopus creatus fuit an. 337, ergo annis minimum 30 post mortem Sanctorum; & sic eum potuit puer novisse Damasus; qui cum anno 384 octogenarius obierit, debuit natus fuisse ultimo anno Persecutionis; adeoque hæc audivisse ex Dorotheo, diu ante ejus baptismum sub Iulio, cujus initio Damasus jam tricenarius erat.

n Sequentia desunt in variis Mss. & apud Surium; neque satis apte cohærent præcedentibus.

o Notat Baronius ad II Aug. Non ab ipsis urbis portis milliarium numerari, sed a columna in foro Romano ad hoc posita, ut auctor est Plinius lib. 3 cap. 5, & ea Columna dicitur etiamnum Romæ in Capitolio servari.

p In pace promiscue inscribi epitaphia, tam martyrum quam aliorum, hinc intelligis: ut ergo ex hac formula non recte negabitur alicujus Martyrium; sic præsumi hoc non debet, ubi ea adest; nisi certiora passionis argumenta, pro corporibus sic repertis, pariter adsint.

ACTA METRICA,
Auctore (ut putatur) Eginharto,
ex Editione Suriana.

Marcellinus Presb. Martyr Romæ (S.)
Petrus Exorcista, Martyr Romæ (S.)
Thomatus, Martyr Romæ (S.)
Rogatus, Martyr Romæ (S.)
Quadraginta duo, Martyres Romæ (SS.)

BHL Number: 5232

A. EGINHARTO.

[1] Erat quidā Exorcista, [sanctus] Petrus nomine, [S. Petrus comprehensus, dire cæditur:]
Qui doctrinam magni Petri secutus Apostoli,
Veram fidem Jesu Christi prædicavit gentibus.
Malignorum adjurator fuit iste dæmonum,
Atque atros verbo potens effugabat spiritus,
Perque signum sanctæ Crucis ægros sanos fecerat.
Quem Pagani comprehensū duris nectunt vinculis,
Ac per multa laniatum tormentorum genera,
Ad extremum tenebroso manciparunt carceri:
Imprudentes arbitrati, quod per artus corporis
Pœna inflicta prævaleret Christi fidem tollere:
Sed cor cælo fixum manens nescit flagris cedere.
Cui custos deputatus præfuit Arthemius,
Qui reorum turbam diris constringebat vinculis,
Atque claustra caligosi servabat ergastuli:
Erat cui cara valde nata, Virgo * nomine,
Quæ invasa præferoci vexabatur dæmone,
Et paterna sæva pœna cruciabat pectora.

[2] Quod cū Petrus comperisset, compellat Arthemiū,
Monens simul & exhortans Christi miles inclitus,
Mercaretur sancta fide ut salutem filiæ. [suadet Arthemio fidem Christi, ut filiam a dæmone liberet:]
Deum, dixit, crede Christum, qui creavit omnia,
Qui cælum terramque sua continet in dextera,
Et qui miti potentatu protegit quod possidet.
Hæc beato proferente Petro Christi famulo,
Custos ille tenebrosi carceris Arthemius,
Plura dicta contra refert, sed eadem frivola:
Non est, inquit, verum, Petre, neque verisimile,
Meam tuus possit Christus ut salvare filiam,
Qui nullum exhibet suis solamen cultoribus:
Ferret, puto, si valeret, opem suis famulis.
Sed hoc illum non valere produnt illa verbera,
Quæ tu dudum propter ipsum tolerando deficis.
Ad hæc Petrus vultu læto pauca verba referens,
Christum, inquit, confitemur, & in ipsum credimus;
Qui est solus seculorum Salvator & Dominus.
Ipse valet, quidquid sibi placuerit, facere,
Tam celo terraque potens, quam & ponti fluctibus,
Cui servit totum suis cælum cum sideribus.
Ille potest, quandocumque sibi placet, solvere
Duros nexus catenarum, quibus vinctus teneor,
Et de cunctis tormentorum pœnis tutum reddere.
Sed meum credo quod nolit impedire bravium,
Quin peccatis depurgatum pervenire faciat,
Per tormenta passionis, ad perennem gloriam.
Vellem tamen, o Arthemi, faceres periculum,
Verum siet, anne falsum, quod de Christo credimus,
Quodque illum tam potentem omnes esse dicimus.

[3] Ad hæc antri carceralis custos, nondum credulus;
Fiat, ait, quod hortaris, hodieque clareat,
Valeat quid Christus tuus, quem me rogas credere. [acrius vinctus & clausus,]
En ego nunc tuis vinclis superaddam vincula,
Teque ipsum tenebroso clausum linquam carcere,
Atque antri postes seris stringam firmioribus.
Si te tantis innodatum liberarit nexibus
Christus vester, ac solutum sospitem reddiderit;
Credam illum, atque Deum colam sine dubio:
Ea tamen ratione, si redemptam videro,
Ipso Christo faciente, meam caram filiam,
Ab illius dominatu, quo vexatur, dæmonis.
Tunc subridens fortis ille Petrus Christi famulus,
Fides, ait, imbecilla confirmari poterit,
Si, quæ verbis promisisti, factis adimpleveris;
Meque, humana sine ope atque adminiculo,
Isto tetro quo includor liberatum carcere,
Domus tuæ limen pede penetrasse videris:
Et non tantum contemplatu, sed palmarum tactibus, [se ad ejus ædes venturum addicit,]
Explorando comprobabis ipsum tibi assistere,
Quem inclusum dimisisti tenebroso in carcere.
Ad hæc verba crebro caput agitans Arthemius,
Et non credens Deum posse tanta bona facere,
Tali Petro servo Christi respondet affamine:
Homo, inquit, mente captus, aliena loqueris,
Quod ex multis accidisse reor passionibus,
Quas tu diu propter sectam Christianam sustines.

[4] Ita dixit, & abscessit, seque domum contulit,
Conjugique cuncta suæ, cognomento Candidæ, [id dum Arthemius uxori narrat,]
Valde stupens atque mirans dicta Petri retulit.
Cui conjux dubitanti corde fatur credulo,
Se mirari quod insanum voluisset dicere,
Quem audisset sospitatem filiæ promittere;
Nec hoc diu differendum esse quod promiserat,
Sed præsenti se facturum fateretur tempore,
Et quod dixit ac spopondit, hodie clarescere.
Ille vero contra nitens, uxorem increpitat,
Cur his verbis fidem daret: & appellat fatuam,
Quia Christum Deum Petri tam potentem crederet.
Non est, ait, numen ullum, sed nec ipse Jupiter,
Quod eumdem sic conclusum possit vinclis solvere,
Vel ex antri tetro lacu liberum dimittere.
Illa Petri verbis credens, quibus se promiserat,
Per virtutem Jesu Christi mira posse facere,
Tali sibi resistentem repulit elogio:
Hoc est, inquit, quod augebit Dei sui gloriam,
Cum per illum erit factum, quod patrare nequeunt
Illa magna, quæ a nobis nunc coluntur, numina.

[5] Hec dum simul ac vicissim alternando conferunt, [supervenit cum Cruce in manu:]
Atque solis orbe merso, stellæ noctem proferunt:
Ecce Petrus, ut promisit, adest admirantibus,
Signum Crucis manu gestans, veste fulgens candida;
Seque verum Christi servum, & non falsum aliquid
Esse monstrat, dum multorū contrectatur manibus.
Hæc cernentem stupor ingens arripit Arthemium;
Atque Petri sine mora pedibus advolvitur,
Deum solum verū Christū magnis clamans vocibus.
Hoc & conjux, hoc & cuncta consonat familia,
Esse nullum nisi Christum, rerum potentissimum,
Quem beatus prædicasset Petrus atque coleret.
In adventu cujus ipsum, quod eorum filiam [& filiam liberat:]
Diu male possidendo vexabat, dæmonium
Fugit statim, & invitus Dei virum prædicat,
Ut in alto malum atrox audiretur aëre:
Virtus, dicens, Christi, Petre, in te manens pepulit
Me de illa, quam tenebam usque modo, Virgine.

[6] Hæc tum Petro faciente per virtutem Spiritus,
Fama velox per vicina statim loca volitans,
Multos valde congregait viros atque feminas.
Nam non minus quam trecenti convenere masculi, [accurrentes plures utriusq; sexus]
Mulierum quoque major numerus confluxerat,
Simul omnes admirantes sanctam Christi gloriam.
Etenim cernebant cuncti, quod in Christi nomine
Omnes morbi sanarentur per supernam gratiam,
Perque sacra Petri jussa pellerentur dæmones.
Et videntes, corde puro capere desiderant
Fidem Christi salutarem: simul atque flagitant,
Ut in sacri mererentur unda fontis ablui.
Huc statim, vocante Petro, venit Christi famulus,
Magnus Martyr & Confessor Marcellinus Presbyter,
Ut novellum confirmaret baptismate populum. [baptizat S. Marcellinus]
Quæ dum essent adimpleta competenti ordine,
Nutu Dei quaterdeni dies evoluti sunt,
Per quos Sancti novæ gentis nationem roborant;
Ut in Christo permanentes, creaturas colere
Nolint, vitam neque istam velut magni quippiam
Amplectantur; immo velint propter ipsum perdere.

[7] His exactis, adest sævi missus lictor Judicis,
Jubens omnes, qui fuissent tetro clausi carcere,
Ad conspectum nocte prima Arbitri assistere.
Quod extemplo cum audisset atri custos carceris, [Arthemius vinctos liberat:]
Blandis vinctos, qui aderant, vocibus alloquitur,
Irent cuncti, quoquoversum vellet quisque pergere:
Qui ad palmam, inquit, regni pervenire cogitat,
Ille mecum ad Sereni Judicis præsentiam,
Pœnas ibi subiturus, pergere non hæsitet.
Si quis vero nondum vitam mundialem spernere
Valet, atque tormentorum est pavore territus,
Eat liber, quo voluntas illum sua tulerit.
Ecce autem Judex, primo noctis gallicinio,
Surgit vigil, ac furenti voce jubet noxios
Suis omnes alligatos exhiberi visibus.
Huic præsto tenebrosi custos astans carceris,
Petrus, ait, Exorcista, quem puniri jusseras,
Per virtutem sui Christi cunctos vinctos solverat;
Et catenis absolutos, ire jussit liberos.
Ipse tamen Marcellinum quemdam secum retinens,
In qua semel missus erat permanet custodia. [& plumbatis cæditur,]
Hæc dicentem furibundus imperat Vicarius
Plumbo cæsum, atque vinctum carceris Arthemium
In obscuram atque arctam recipi custodiam.

[8] Sanctos vero Marcellinum atq; Petrum Martyres [ducuntur ad judicem Sancti:]
Quæstionem habiturus de illorum actibus,
Suo jubet sævus Judex tribunali assistere.
Quos ut torvis coram stantes conspicatur vultibus,
Blandis primo compellandos arbitratur vocibus:
Ut eorum permutaret mentium propositum.
Pœna, dixit, vos minore plecti posse dicerem,
Nisi cunctos criminosos, qui vobiscum carceris
Antro clausi tenebantur, effugisse cernerem,
Et hoc factum vestro nossem Christiano dogmate,
Per quod male miserorum mentibus illuditis,
Fascinantes ac fallentes magicis versutiis. [Marcellinus respondet; objurganti]
Cui magnus Christi martyr Marcellinus Presbyter,
Forti pectus pietatis plenum gerens spiritu,
Pauca quidem, sed non parva, verba contra reddidit;
Non est, inquit, criminosus, nec dicendus noxius,
Qui, omisso paganismo, Christo cœpit credere,
Atque illi sana mente serviendum judicat.
Hoc qui facit, Dei summi filius vocabitur,
Et a cunctis peccatorum absolutus sordibus,
Vere esse, quod vocatur, Deo dante visitur.
Hæc dicentem Marcellinum imperat minaciter
Sævus Judex, sub duorum pugnis cæsum subigi; [& cæsus pugnis,]
Et in locum, omni luce qui careret, projici;
In quo vitrum super humum fecit fractum spargier,
Ac desuper assertorem veri nudum sternier,
Atque vinctum volutari illis in fragminibus,
Omni victu abstineri Christi jubens famulum:
Ut his pœnis enecatus, interiret propere,
Cui fidem extorquere se non pose viderat.

[9] Tum deinde Petrum videns, talibus alloquitur:
Nolo, inquit, arbitreris, iterum eculeo [sternitur super vitri fragmina.]
Te torquendum, vel ignitis exurendum faculis.
Immo noris, quod nectendus nodis fortioribus,
Stipitique applicatus luce stabis crastina,
Ac ferarum laniatu vitam brevi finies.
Tum beatus respondendo Petrus forti pectore,
Iram volens contumacis concitare Judicis,
Tali voce sævientem provocat insaniam;
Cum Serenus vociteris, miror validissime,
Cur tam tetro vultum geras obfuscatum nubilo,
Ut mensuram pervidere propriam non valeas. [Petrus quoque judicē objurgat,]
Esse namque te mortalem universi novimus;
Et tu, velut quiddam magnum in te vigens lateat,
Grandes pœnas minitaris Christiano populo;
Stulta nimis ac feroci confidens audacia,
Immortalem Christi fidem, de credentum cordibus,
Exturbari unquam posse pœnis temporalibus.
Sacerdotem quidem Christi, quem rogare poteras,
Ut pro tuis exoraret plurimis excessibus,
Pugnis cæsum atque vinctum mancipasti carceri:
De quo tamen tristi facto, vero lætus gaudio,
Magnus ille Martyr Christi modo nihil queritur;
Immo rerum Conditori dignas refert gratias.
His auditis, efferatus tormentorum arbiter,
Petrum jubet catenarum comprehensum pondere [& vinctus truditur in carcerem.]
Oneratum, in obscuram recipi custodiam:
Et in cippo furibundus præcipit arctissimo,
Plantas simul atque crura pretiosi Martyris,
Ne abire prævaleret, includendo comprimi.

[10] Sed cum essent isto modo separati Martyres,
Celso missus visitator cælivenit culmine,
Ad beatum Christi testem consolandum, Angelus.
Qui dum Sanctum invenisset vitro superpositum [Unde utrumque educit Angelus,]
Marcellinum, sine veste nudo vinctum corpore,
Christo Deo supplicantem, sicut erat solitus;
Solvit statim, & opertum indumentis propriis,
Quoquoversum præcedentem se sequendū imperat,
Eo dicens perducendum, ubi Petrus fuerat.
Cumque esset illo ventum, verus Dei nuntius,
Petro statim absoluto, Marcellino præcipit,
Ut se ambo præcedentem sequerentur pariter.
Quem sequentes intraverunt domū quamdā subito,
In qua erat congregatus Christianus populus,
Qui per ipsos ad divinam doctrinam pervenerat.
Tum præcepit ille magnis Angelus Martyribus,
Ut catervam congregatam confirmare studeant,
Per septena proximorum dierum volumina: [ut baptizatos confirment:]
Ac tum demum sævienti se tyranno proferant,
Ostendantque parum posse illius potentiam,
Contra Dei continentis cuncta providentiam.

[11] Tum sequenti luce jussit Judex crudelissimus, [Capite damnati, Arthemius Candida & filia,]
Ut ministri visitarent loca, quibus Martyres
Clausos simul & ligatos custodiri jusserat.
Cumque ibi non repertos referentes dicerent;
Ire jussit, & adduci, una cum Arthemio,
Ejus quoque mulierem cognomento Candidam,
Atque natam eorumdem, nuncupatam Virginem;
De qua Petrus Exorcista dæmonem expulerat;
Et purgatam, Regi Christo credulam reddiderat.
Hos adductos ille truci intuitus oculo,
Diis jussit, immo tetris ut litarent larvulis,
Atque sacram Christi fidem abnegando linquerent.
Et cum nolle pervidisset imperata facere,
Jussit sævus in ingenti ruderum congerie,
More pressi noxiorum, necarentur pariter.
Qui cum vincti ducerentur viam per Aureliam,
Vident simul Marcellinum atque Petrum Martyres;
Et cum eis multam valde populi frequentiam.
Quibus visis, profugisse tremefactos asserunt,
Qui beatos Confessores, catenarum pondere [intersunt Missæ celebratæ a S. Marcellino,]
Prægravatos ac depressos, puniendos traxerant.
Quos ut pii fugientes turba vidit populi,
Præcurrendo festinavit prævenire pavidos:
Ac mulcere cor furentum verbis cœpit mitibus.
Sed non valens quod volebat pia plebs perficere,
Loco fixos retentavit, donec Christi famulus
Marcellinus obtulisset salutarem Hostiam.
Nam in specu, quo futura sperabatur passio,
Martyr Christi celebravit Missarum solennia.
Queis completis, abscesserunt quos abire jusserat.

[12] Tum conversi Marcellinus atq; Petrus Martyres
Ambo simul perfidorum alloquuntur populum,
Atque tali furibundos compellabant famine:
En vidistis, quod in nostra ditione fuerat,
Ut vos modo, quo vellemus, valeremus lædere,
Et quos vinctos tenebatis, vi ereptos tollere.
Sed hoc nolle Christiana fecit patientia,
Quam suorum inferendo famulorum sensibus,
Suo mites ac modestos Christus facit munere.
Et nunc quidem nos, superna suffragante gratia,
Hinc abire poteramus, si hoc ferret animus.
Vos contra quid possitis, tandem palam dicite.
Tum frendentes ac frementes satanæ satellites,
Primo ipsum, quē trahebant, trucidant Arthemium, [pater decollatur,]
Ense duro ferientes effecerunt Martyrem:
Cujus neci conjunxerunt conjugem ac filiam.
Quas per cryptæ liminare præceps datas, obruunt [uxor & filia saxis obruuntur,]
Saxis simul atque magnis arenarum molibus.

[13] Tum beatos assertores veritatis alligant
Marcellinum atque Petrum, avidos martyrii;
Annectuntque catenatos arborum stipitibus,
Donec tetro nuntiarent tormentorum arbitro, [SS. Marcellinus & Petrus abducti in Silvam nigram]
Atque ipso comperirent decernente Judice,
Quali morte magni forent consumendi Martyres.
Qui dum cuncta cognovisset gesta, queque jusserat,
Nigram jubet intra silvam sanctos duci Martyres,
Et inibi capitalem capere sententiam.
Quo cum eos deduxissent dæmonum satellites,
Illi læti & alacres laudantesque Dominum,
Locum suæ passioni largiorem faciunt:
Nam & spinas atque vepres evellebant manibus
Ipsi suis, ut purgando terram puram redderent, [plectuntur capite.]
Sacrum erat quæ illorum exceptura sanguinem.
Tunc orantes, atque pacis sibi dantes osculum,
Genuflexo percussorem patienter perferunt,
Ac projecta gravi petunt cælum carnis sarcina.
Quorum ipse, qui eosdem magnos Christi Martyres
Ferro jussus jugulavit, se vidisse fassus est,
Carnis vinclis absolutos evolasse spiritus
Forma quasi virginali, tectos veste fulgida, [ab Angelis in cælum deducti:]
Auro quoque radiantes ac gemmarum lumine,
Angelorum coruscantum circumdatos agmine,
Lætabundos cum immensa lucis affluentia,
Supra cuncta penetrando celsa mundi sidera,
Sublevatos ad æterna cæli regna scandere.

[14] Duæ quædam referuntur Romæ natæ femine,
Una dicta est Lucilla, Firminaque altera, [a Lucilla & Firmina sepeliuntur:]
Veram puris retinentes Christi fidem cordibus;
Quæ propinquæ ter beati Martyris Tiburtii,
Ad illius sacrosanctum assidentes tumulum,
Deo gratas vigilando ducebant ex cubias.
Quibus ipse, cum beatis semet comitantibus
Marcellino atque Petro, manifeste retulit
Per soporem, ubi sacra jacuissent corpora
Eorumdem electorum: atque simul admonet,
Ut euntes absque mora, illa statim auferant,
Et in crypta suum prope curent corpus ponere.
Quæ præceptis obsequentes, Nigram silvam adeunt,
Sublatosque Beatorum inde portant cineres;
Et in specu deponentes, jusso loco tumulant.
Quas ad ista peragenda adjuvisse referunt
Duos quosdam de sacratæ Sedis Apostolicæ
Clericis, quos ordo sacer nominat Acolythos.

[15] Hæc ut gesta referuntur, retulisse asserunt
Illum ipsum, qui eosdem interemit Martyres,
Et ab illo didicisse Damasum Pontificem, [Martyriū a S. Damaso Papa descriptum.]
Cum ætate puerili, per eadem tempora,
Sub magistro ministraret, & ad magnum cresceret
Rerum culmen, tunc Romana Lector in Ecclesia;
Post hæc cuncta memorasse, ac mandasse litteris,
Cum illius almæ Sedis obtineret apicem,
Et in tota Principatu polleret Ecclesia.
Ille autem, qui beatos Martyres percusserat,
Dorotheus cognomento, per divinam gratiam
Ad baptismi sacramentum pervenisse dicitur:
Sacram Sedem tunc regente Julio Pontifice,
Publicam simul puramque gessit pœnitentiam:
Atque morum probitate consequi promeruit
Sempiterni Salvatoris salutarem gratiam,
Per illorum, quos percussit, beatorum Martyrum
Nunc & semper memorandum miram patientiam.
Qui de mundi triumphantes principe diabolo,
In supernis collocati semper gaudent sedibus,
Coram Christo, per æterna seculorum secula.

[Annotatum]

* Imo Paula, alias Paulina.

HYMNUS
Auctore B. Rabano Abbate Fuldensi, Dein Archiepiscopo Moguntino.

Marcellinus Presb. Martyr Romæ (S.)
Petrus Exorcista, Martyr Romæ (S.)
Thomatus, Martyr Romæ (S.)
Rogatus, Martyr Romæ (S.)
Quadraginta duo, Martyres Romæ (SS.)

Claras laudes ac salubres, posco Fratres, dicite,
      Quas proferre cogit apte nunc Sanctorū gloria.
            O victores gloriosi his ovate laudibus.
Quot virtute Regis almi fortes vidi Martyres,
      Marcellinus atque Petrus jam vicernnt seculum.
            O victores gloriosi &c.
Quos arx orbis & regina Roma quondam protulit,
      Ipsa misit ad supernum Regis Christi solium.
            O victores &c.
Exorcista Petrus extat, Marcellinus Presbyter,
      Plebem sacram convocantes, ambo Christo præparant.
Verbo curant, ac medelam ægris præbent artubus,
      Ex insanis foras arcent vim horrendam demonis.
Qui torquentur, cæsi flagris, exarantur unguibus:
      Vincti retro hi catenis includuntur carcere:
Nam in cippo Petrus arcto, Marcellinus crustulis
      Fracti vitri decubando, toto nudus corpore.
Judex ater quos Serenus certat pœnis vincere,
      Illi laudes valde dignas Christo Regi personant.
Qui de cælis misit ipsis mox solamen Angeli,
      Ut de vinclis liberati, quoquo vellent, pergerent.
Ipsi vero roborati, confortati Martyres,
      Post Sereno jam parati præsentari properant.
Tunc Serenus turbulentus, valde iratus præcipit,
      Ut in silva tracti foras truncarentur candida.
Quo profecti gratulantes celsa scandunt sidera,
      Laudes illic sempiternas Christo dicunt Principi,
Hoc Hymnista carmē offert, pauper vobis, Martyres;
      Qualecumque sit tenete, servus vester obtulit.
            O victores gloriosi, his ovate laudibus.

DE TRANSLATIONE RELIQUIARUM IN GERMANIAM.
COMMENT. PRÆVIVS.

Marcellinus Presb. Martyr Romæ (S.)
Petrus Exorcista, Martyr Romæ (S.)
Thomatus, Martyr Romæ (S.)
Rogatus, Martyr Romæ (S.)
Quadraginta duo, Martyres Romæ (SS.)

AUCTORE G. H. & D. P.

§. I. Historia Translationis scripta.
Loca ad quæ translatæ Reliquiæ,
a Ludovico Pio Imperatore donata Eginhardo.

[1] Inter eximios ac summa claritudine nominis excellentes scriptores, [Eginhardus, illustris Scriptor,] qui sub Imperio Caroli Magni ac Ludovici Pii floruerunt, merito censendus est Eginhardus; sive Einhardus; a cujus eleganti calamo exaratam Vitam Caroli Magni, (huic autem a secretis sive Notarius fuisse dicitur) illustravimus ad diem XXVIII Ianuarii. Edidit etiam Andreas du Chesne, tomo secundo Scriptorum historiæ Francorum, Annales Regum Francorum Pippini, Caroli Magni, & Ludovici, quos ab eodem auctore conscriptos ait, & ab anno DCCXLI ad annum usque DCCCXVIII deductos, atque in Appendice ejusdem tomi secundi adjunxit ejusdem Eginhardi epistolas, ante non excusas. Verum quod huc potißimum spectat, digna tam illustri auctore, [edidit historiam Translationum SS. Marcellini & Petri.] est historia de Inventione & Translatione sacrarum Reliquiarum, sanctorum Martyrum Marcellini Presbyteri & Petri Exorcistæ, deque illustribus ad eorum merita atque interceßionem patratis miraculis. Egregium, inquit Baronius ad an. 826 num. 10, monumentum, quo cum historiæ sincerissima asseratur veritas, Deum plane mirabilem in Sanctis suis, novis signis atque prodigiis, omnes qui legunt, intelligant. Idem Baronius, cum quamplurima inseruisset suis Annalibus miracula, num. 35 sub finem interrogando ista subjungit: Sed quid ista divinitus prænuntiata inventio sanctorum Martyrum, translatio, & circumductio, & editio facta miraculorum? Nisi ut populis tunc extantibus, atque posteris successuris, cultus sanctorum Martyrum, velut in silice sculptus, amplissimis notis remaneret perpetuo consignatus; cum voluerit Deus ab eodem ista scribi, qui Caroli Magni res gestas scriptis mandasset, quo nullus fidelior, nec existeret (sententia Lupi Ferrariensis docti viri) hoc tempore luculentior. Hæc Baronius. Nos dictam Historiam reperimus in Ms. codice Reginæ Sueciæ num. 863 signato, [Ea hic datur ex Ms. & Surio.] & contulimus cum editione Laurentii Surii, ac more nostro illustramus. Mabilio, ipsam, quia prolixior ext, noluit seculi sui IV parti I inserere; sed compendio tradit præcipua puncta, cui præfigit insignem Epitomen de via Auctoris; qui cum inter alias plures Abbatias etiam Fontanellam in Gallia possedisset, eum ibidem ut Sanctum coli ait XX Februarii; quamquam eumdem esse putet, cujus Commemoratio in vetusto ibidem Breviario notatur XVIII; nec tamen de eo agit inter Sanctos Benedictinos, ac ne inter Prætermissos quidem ejus meminit: neque ipse nobis ad jam dictos dies alicunde innotuit ut Sanctus.

[2] [Loca, ad quæ translatio facta,] De sepultura horum Martyrum apud Romanos supra egimus. Nunc, quia de locis, ad quæ ab Eginhardo destinata & delata fuerunt, agendum nobis est; arbitramur gratum Lectori fore, si proferamus diploma Ludovici Pii, quo ea dicto Eginharto donavit; quod est hujusmodi. In nomine Domini, Dei & Salvatoris nostri Jesu Christi. [donata a Ludovico Pio,] Ludovicus, Divina ordinante providentia Imperator Augustus. Imperatoriæ Celsitudinis moris est, fideliter sibi famulantes donis multiplicibus atque honoribus ingentibus honorare atque sublimare. Proinde Nos, morem parentum nostrorum, Regum videlicet prædecessorum nostrorum sequentes, libuit Celsitudini nostræ, fidelem quemdam nostrum, nomine Einhardum, de quibusdam rebus proprietatis nostræ honorare, atque in sui juris potestatem liberalitatis nostræ gratiam conferre. Nec immerito: quippe cum & fidelitatis obsequio & obedientiæ devotione hoc apud Serenitatem nostram digne mereatur adipisci, qui totis nisibus usquequaque nostro servitio, & nostris jussionibus fideliter parere studet. Inde noverit experientia atque utilitas omnium fidelium nostrorum, tam præsentium quam & futurorum, quia concessimus eidem fideli nostro Einhardo, nec non & conjugi suæ Immæ, in partibus Germaniæ, [sunt Michlinstat,] locum qui vocatur Michlinstat, in silva quæ vocatur Odonawalda: in cujus medio est basilica lignea modica constructa, de qua in omnem partem quaquaversus pertinent ad eumdem locum inter campum & silvam leugæ duæ, id est rasta una. Intra cujus mensuræ circumplexum, manent præsenti tempore, servi nostri proprii quatuordecim, cum uxoribus suis & filiis. Præter hos sunt in eodem loco, inter masculos & feminas, mancipia quadraginta. Hunc locum cum terminis suis, sub integritate, & mancipiis suis, nec non & villam quæ dicitur Mulinheim, [& Mulinheim,] quæ est in pago Moynegowe, sita super ripam fluminis Moyni, que quondam Drogonis Comitis fuit possessio, & habet basilicam parvam muro factam; in qua villa sunt mansi novemdecim, & servi præsenti tempore manentes cum uxoribus & liberis numero tredecim: sicut & in altera villa eodem vocabulo, supra eumdem fluvium, quæ vocatur inferior Mulinheim, in qua sunt mansi quatuor, & servi manentes totidem, cum uxoribus & parvulis, qui pertinent ad superius dictam villam. Hanc villam, id est superiorem Mulinheim, cum appendiciis suis & mancipiis propriis ad eam pertinentibus, & hæc omnia suprascripta, cum ecclesiis, villaribus, domibus, mancipiis, silvis, terris, pratis, pascuis, aquis, aquarumve decursibus, cultum & incultum, cum omnibus adjacentiis & appenditiis, totum, & ad integrum, prædicto fideli nostro Einardo, & conjugi ejus Immæ, in proprium per hanc nostræ donationis auctoritatem concessimus; ita videlicet, [ut apparet ex diplomate,] ut quidquid ab hodierna die in futurum, de prædictis rebus & locis, ut & de his quæ ad eas pertinent, jure hereditario facere voluerint, in omnibus potiantur arbitrio faciendi; & nullus ex fidelibus Sanctæ Dei Ecclesiæ & nostris, de præscriptis rebus, memorato fideli nostro & conjugi suæ a nobis concessis, aliquid abstrahere aut minuere tentet: sed liceat eis ipsas res quiete habere & possidere, & cui voluerint jure hereditario relinquere. Et ut hæc auctoritas largitionis nostræ, per curricula annorum, inviolabilem atque inconvulsam perpetuo obtineat firmitatem, & a fidelibus nostris tam præsentibus quam & futuris, seu etiam a successoribus nostris, a nobis facta verius certiusque credatur, ea manu propria subterfirmavimus, & annuli nostri impressione signari jussimus.

Signum HLudovici Sereniss. Imperatoris.

Helisachar recognovi. Data III Idus Januarii, anno, Christo propitio, primo Imperii Domini HLudovici piissimi Imperatoris Augusti, Indict. VII. Actum Aquisgrani palatio regio. In Dei nomine feliciter. Amen. Annus is erat DCCCXV.

[3] Hactenus Diploma Ludovici Pii, nobis Helingenstadio, de quo mox agemus, transmissum, [cujus sinceritas probatur,] & apud Iustum Reuberum inter veteres scriptores Germaniæ excusum: quod omnino genuinum sincerumque censemus. De formula, qua diploma est inchoatum, egimus ante Tomum secundum Aprilis parte I Propylæi antiquarii de Diplomatis discernendis num. 29, & diximus, quod Ludovicum Pium patrem avumque secuti fuerint Lotharius Imperator & Lotharius Iunior. Signum seu monogramma est ipsius etiam Ludovici Pii. Eodem modo Helisachar recognovit diplomata signata pro monasterio S. Dionysii & pro monasterio S. Maximini, & in hoc ista habentur. Signum Ludovici Serenissimi Imperatoris. Helisachar recognovit & notavi. Datum IV Nonas Junii, Christo propitio, anno secundo Imperii D. Ludovici piissimi Imperatoris Augusti Indictione VIII. Actum Aquisgrani Palatio regio I. D. N. F. A. Id est, ut supra exponitur, In Dei nomine feliciter Amen. Arbitramur autem superius reponendam Indictionem VIII, facili descriptoris errore in VII mutatam. Iam vero ipsum diploma expendamus. In hoc primum donationes fiunt Einhardo & conjugi suæ Immæ, ut si ipse prius ex hac vita deceßisset, ista frueretur donationibus.

[4] Quæ fuerit ista Imma non constat. Lupus Ferrariensis epistola 2 ad Eginhardum, agens de ejus obitu, appellat, [Imma Eginhardi uxor.] venerabilem conjugem. Mortua autem est sub adventum Reliquiarum SS. Marcellini & Petri, uti constat ex epistola tertia Eginhardi ad Lupum, & quarta Lupi ad Eginhardum. Quod aliqui scripserint fuisse filiam Caroli Magni, in citati diplomatis silentio & ipsius Eginhardi in Vita Caroli Magni, atque aliorum antiquorum, plerique recusant admittere.

[5] Fabulam certe sapiunt, quæ de utriusque amoribus, ab ipsomet patre deprehensis, & indulto ad dedecus operiendum matrimonio honestatis, narrat Chronici Laurishamensis scriptor. [an filia Caroli Magni?] Sed quid facias, si ipse Eginhardus, id quod in Vita Caroli dißimulavit, videtur prodere Epist. 34, ad Lotharium Imperatorem, hunc appellando suum nepotem? non aliter utique quam per uxorem, quæ illi amita fuerit. Ita Mabilio, ubi de S. Angilberto agit, qui ex Bertha, ejusdem Caroli Magni similiter filia, & similiter Eginhardo præterita, negari non potest, Nithardum & fratrem ejus Harnidum genuisse; nisi ipsimet Nithardo id asserenti fidem quis audeat derogare. Neptitas quidem, sive Nepotismus Lotharii ad Eginhardum, salvari posset, etiamsi hic non fuerit gener Caroli; si Imma concipiatur fuisse filia Engueranni Habasniæ Comitis, soror Ermengardis Imperatricis, unde natus Lotharius est, primogenitus filiorum Ludovici Pii. Sed Nithardi mater, [non certe vel ex Regina vel ex Concubina legitime ducta.] filia esse Caroli non potuit, nisi notha vel spuria; quales cum etiam fuerint Pippinus Gibbosus, ex Hilmitrude natus; Euphrasia, S. Laurentii apud Bituriges prima Abbatissa; Rotildis, Mater Hetti Trevirensis Episcopi; & Anonyma, mater Richbodi Abbatis apud Labbeum in Tabulis Genealogicis; liquet Carolum, octies vel novies viduum, saltem viduitatis tempore aliquos liberos genuisse extra matrimonium; inter quos Angilberti & Eginhardi uxores numerari, cur tantopere absurdum censeatur, non video; sed bene cur eam Ludovicus Pius, in prælaudati diplomate, dißimulet sororem agnoscere: item cur omnes tales nominare prætermiserit Eginhardus in Vita num. 23. satis utique habens nominasse liberos, aut gloriose genitos ex Reginis tribus, aut saltem sine dedecore procreatos ex Concubinis quinque; quarum primam, post mortem secundæ uxoris Fastradæ; alias quatuor, post mortem tertiæ Luidgardis succeßive duxit Carolus. Hæ quippe, licet nec Uxorum nec Reginarum decore & privilegiis gaudebant, erant tamen veræ conjuges, Christiano more conjunctæ, adeoque honestæ probes sic natæ. Hujusmodi matrimonia (quæ aliqui hodie vocant, matrimonia conscientiæ, aut sinistri lateris) antiquo Iuri Romano satis nota, etiam ecclesiastico obtinuisse ut absque turpitudine essent, sicut erant absque peccato, apparet ex Concilii Toletani I can. 17, ubi præcipitur, quilibet unius mulieris, aut Uxoris aut Concubinæ (ut ei placuerit) sit conjunctione contentus. Atque hæc dicenda mihi semel fuerunt, ne extrema Caroli Magni ætas, tanta cum virtutis opinione traducta, ut Sancti titulum mortuus meruerit, fornicario concubitu existimetur polluta, ex vulgi errore, Concubinæ appellationem solis iis tribuentis, quæ corporis sui usum uni viro commodant, nullo interim legitimo nexu devinctæ. Imma porro & vir ejus, mutuo consensu sequestrati thoro fuisse cognoscuntur, ex hujus epistola ad Lupum Ferrariensem, in ordine aliarum tertia, cujus tale est exordium; Omnia mihi studia omnesque curas exemit atque excussit dolor, quem ex morte olim fidissimæ conjugis, jam nunc carissimæ sororis sociæ, gravissimum cœpi. Sejunctio autem illa videtur facta esse ante annum DCCCXXVI; si jam tum Abbas & Sacerdos erat, uti videtur, Eginhardus.

[6] Donationes in prælaudato diplomate factæ sunt duorum locorum, de quibus mox in ipsa Translationis SS. Marcellini & Petri historia late agitur. Horum locorum primus nominatur Michlinstat in Silva Odonawalt: [Locum Michlinstat amat Eginhardus,] quem locum, inquit infra sub initium, Eginhardus, secretum atque a populari frequentia valde remotum, se liberalitate Ludovici Principis consecutum, inter Neccarum & Moinum fluvios medium interjacentem: & addit num. 14, a Moino fluvio circiter leugas sex distantem. Est etiamnum illud oppidum in Comitatu Franconiæ Erpacensi, super fluvium Mimmilingum. At Silva Odonawalt, dicitur hodieque Otttenwalt, ubi spatium terræ latißimum & aliquot veterum pagorum capax. Consule Marquardum Freherum par. 2. [& ibi curat deponi Reliquias.] Originum Palatinarum cap. 6, & Matthæm Merianum in descriptione Franconiæ pag. 34. Hunc ergo locum valde amavit Eginhardus; in eoque, non solum domos & habitacula ad manendum, verum etiam basilicam, divinis officiis faciendis congruentem, non indecoris operis ædificasse se testatur, in quam Reliquias SS. Marcellini & Petri Roma delatas curavit inferri, & velut in perpetuo permansuras deponi. Hinc porro varia visione monitus, sacras Reliquias transtulit in Mulinheim, quando (ut Sacerdos & Abbas) sicut inquit num. 20, in loco editiore altare sub divo ereximus, ac feretro prope altare deposito, Missarum solennia celebravimus.

§. II. Reliquiæ Selingenstadii asservatæ,
quando eo translatæ: in variis ecclesiis aliæ atque aliæ.

[7] Est Mulinheim alter locus, liberalitate Ludovici Pii Imperatoris donatus Eginhardo, in pago Moynegowe, super ripam fluminis Moyni, seu Mœni, & habebat basilicam parvam muro factam, uti supra in diplomate legitur, cui villa Mulinheim inferior adjuncta. De hac Translatione Rudolfus, [Transferuntur Reliquiæ Mulinheim,] Presbyter & monachus Fuldensis ac discipulus B. Rabani, in præfatione Vitæ hujus necdum Archiepisopi, a nobis edita ad diem IV Februarii, ista habet: Ossa quoque beatorum Martyrum Marcellini & Petri, Proti atque Hyacinthi, cum Reliquiis S. Hermetis, non minore miraculorum gloria, in diversis sanitatibus infirmantium quotidie fulgent: quæ & ipsa Roma translata, & Einhardo Abbati adducta, juxta Mœnum Germaniæ fluvium, in villa quæ prius Mulinheim, nunc autem Saligunstat dicitur, digna celebratione a fidelibus venerantur. De quarum translatione simul & virtutibus, quas per eos Deus operatus est, quia diligenter memoriæ traditum est, hic dicere omitto. Vides ut post scriptam ab Eginhardo Translationis historiam, quam laudat iste Rudolfus, ipsum Mulinheim, ob virtutem miraculorum patratorum, meritis & interceßione horum Martyrum, Saligunstat seu Seligenstadium, id est Beatorum civitas, appellari cœperit. De Reliquiis SS. Proti & Hyacinthi, nec non S. Hermetis. agitur sub finem cap. 10 historiæ jam dictæ. Distat autem Seligenstadium, [mox Seligenstadium dictum.] Franco-furto tribus leucis, Aschaffenburgo duabus, in diœcesi Moguntina situm. Nos anno MDCLX per Germaniam tenentes iter in Italiam, pervenimus Seligenstadium XXV Augusti; humaniterque ab Abbate excepti, sequenti die sacris operati sumus in Abbatiali templo, quod a SS. Marcellino & Petro nomen præcipue habet: in choro autem vidimus sepulcrum Eginhardi fundatoris & primi Abbatis, absque alio religiosiori cultu, quem Fontanellæ ipsi deferri, potius quam ibi, mirum satis est.

[8] De novo templo, a se construi cœpto, Eginhardus Epistola XLVI ista alteri Abbati scribit: [Novam ibi ecclesiam construit Eginhardus,] Quando in Palatio simul positi, de tecto basilicæ beatorum Christi Martyrum Marcellini & Petri, quam ego nunc, licet cum magna difficultate, construere molior, locuti sumus; constitit inter nos de plumbo emendo, contra pretium quinquaginta librarum. Sed quamvis opus basilicæ nondum ad hoc perductum sit, ut tegendi necessitas me admonere compellat; tamen propter incertum vitæ mortalis terminum, semper videtur esse festinandum, ut bonum, quod nobis inchoatum, Domino auxiliante perficiatur. Hæc ibi. Ejusdem constructionis mentio habetur epistola quinquagesima: perfecti vero ab Eginhardi successore Rathlaico operis, meminit B. Rabanus, qui eodem cum Eginhardo tempore vixit, sed aliquanto junior, his editis versibus:

Salvator mundi, qui cæli sceptra gubernas,
      Imperio & dominans cuncta regis proprio,
Adsis propitius, servorum atque annue votis,
      Tu miserans præsta quæque rogant famuli:
Martyribusque tuis hoc addas justus honori,
      Reddere quod possint munera larga suis,
Hos Christi testes Romana ascivit ab urbe
      Vir probus Einhardus, constituitque locum. [adjungit Ratlaicum.]
Cujus successor, perfecta Presbyter aula
      Ratlaicus, Sanctis tradidit hunc titulum.
Quos tu, Christe, Deus æterna in secula serva,
      Cumque tuis Sanctis præmia redde poli.

Christophorus Browerus, in suis ad hos versus scholiis, Einhardum, inquit, basilicæ conditorem memorat; hujusque successorem Ratlaicum, Presbyterum & Abbatem (cujus industria solertiaque corpora illa in Urbe extracta & ad Mœnum translata sunt) basilicæ novam fabricam vel aulam adjecisse, qua Martyres decentius accubarent; atque ad tituli decus poposcisse ingenium amici poëtæ. Hæc latius explicantur. Nonnulla etiam attinguntur in Einhardi Epitaphio, per eumdem Rabanum conscripto, quod inter Poëmata ejus videri potest.

[9] [Ex Reliquiis istis] Translationem porro istam factam esse decimo sexto Kalendas Februarias, testatur infra num. 20 Eginhardus: qui dies Seligenstadii celeberrimus mansit, festo S. Antonii Abbatis in alium translato, & inscribitur Florario Sanctorum, memoraturque a laudato Rodulpho in dicta Vita B. Rabani num. 13. Annum tunc fuisse DCCCXXVII constat ex sequentibus. Nam ordinatis Clericis, ad Palatium Imperatoris Aquisgranense, magna cum exultatione regressum se fuisse asserit Eginhardus num. 21; [an. 827] ac dein cap. 3 describit congressum cum Hilduino Abbate, & Reliquias, olim ablatas, ab eoque sibi Aquisgrani redditas, deponit in oratorio; ac tum (ut num. 68 & 69 dicitur) anno quarto decimo Imperii Ludovici Pii (is est Christi DCCCXXVII) aliquæ Reliquiæ SS. Marcellini & Petri Aquisgrani ab Einhardo Abbate acceptæ, & inde ad monasterium S. Salvii versus Valencenas sunt delatæ; [aliquæ Valencenas transferuntur:] ad quos in pago Hasbanio tertio decimo Kalendas Julii miraculum factum, ibidem narratur. Dein cum præmemoratis Reliquiis disceßit Mulinheimium Eginhardm: qui inde mense Novembrio (ut dicitur num. 44 in palatio hiematurus ad Comitatum ire disposuit, & conventui Procerum interfuit mense Februario. Inde regressus Mulinheimium, rogatu monachorum Gandensium monasterii S. Bavonis, misit eo Reliquias memoratorum Martyrum: quæ illuc (uti num. 76 dicitur) anno DCCCXXVIII venerunt, [aliæ Gandavum & Trajectum an. 828:] quinto Nonarum Julii. Quo etiam anno misit idem Eginhardus partem aliquam suarum Reliquiarum Trajectum, ubi miraculum factum XVIII Kalendas Julii die Dominico num. 85 narratur, anno scilicet eodem DCCCXXVIII.

[10] Et hi sunt characteres temporis, circa translationem horum Sanctorum ab Eginhardo indicati, optimeque inter se cohærentes. Ex quibus corrigendi Annales ipsiusmet Eginhardi, aut potius sub ejus nomine editi, vel sub finem ab aliis aucti, potißimum dum ad finem anni DCCCXXVII ista leguntur addita. Corpora beatissimorum Martyrum Marcellini & Petri de Roma sublata, & Octobri mense in Franciam translata, ibi multis signis atque virtutibus clarificata sunt. Ubi Francia Orientalis intelligitur, cujus pars Franconia hodierna, & Metropolis Moguntia est.

[11] Verum, ut ex supra dictis liquet, jam a die XVII Ianuarii anni DCCCXXVII sacra istæc pignora Mulinheimium allata erant, [id est 2 post earum ab urbe evectionem annis.] cum aliquantulo tempore Miglinhemii quievissent, quo mense Octobri præcendentis anni debent advecta dici; adeoque auctor prædictorum Annalium, quisquis est, loco jam allegato utramque translationem dici debet confudisse. Sed quomodo, inquies, jam a mense Octobri anni DCCCXXVI erant in Franconia Reliquiæ SS. Marcellini & Petri, quarum Romæ requirendarum occasio prima, sumpta est ex sermone Eginhardi cum Hilduino de translatione S. Sebastiani? hujus autem Reliquiæ, ut patet ex Actis 20 Ianuarii editis, illatæ in ecclesiam S. Medardi primum sunt, die IX Decembris anni jam dicti. Respondeo, sermonem illum fuisse de translatione, non facta jam tum, sed facienda, destinandoque eum in finem Legato ad Pontificem. Ea enim res operosioris tractatus fuit, itaque facillime fieri potuit, ut Eginhardi Notarius, qui rem suam furtim egit, prius fortaßis eam peregerit, quam Hilduini legatus Romam appelleret. Peregerat enim eam ante mensem Iunium: siquidem is jam in reditu constitutus, Ticini fuit perterrefactus fama advenientium Legatorum illorum, qui Ingelhemii ab Imperatore auditi fuerunt illo eodem anno, circa Kalendas Junii, ut scribitur in gestis Ludovici Pii.

[11] Rayzzius in Hierogazophylacio Belgico non solum meminit Reliquiarum, [Reliquiæ aliæ in variis Belgii locis.] cum Hasnoniensi Abbatia communicatarum; sed etivm asserit particulas de ossibus SS. Marcellini & Petri asservari Tornaci in Ecclesia Collegiata S. Amati, & Cameraci in cœnobio Canonicorum Regularium S. Autberti. Item duo ossicula esse in monasterio Crispiniensi Ordinis Benedictini, duabus a Valencenis leucis. Et hæc de Reliquiis eorum, in Belgio honoratis. Eginhardus epistola X, Hetti Archiepiscopo Trevirensi circa has Reliquias ista scribit: Sicut ex litteris Sanctitatis vestræ vos velle cognovimus, ita sine dilatione facere curavimus, mittendo videlicet vobis Reliquias, quas vos habere velle ad dedicationem novæ basilicæ vestræ scripsistis. Et quidem libenter id facimus, qui talem fiduciam in vobis habemus, ut quæcumq; pars de sacris beatorum Martyrum cineribus ad vos pervenerit, talis ei honor exhibeatur, [Aliquæ donatæ Archiepiscopo Trevirensi,] qualem totis eorum corporibus exhibere debueramus. Hæc ibi, quæ de SS. Marcellino & Petro intelligenda esse ostendit singularis ejus erga hos Martyres affectus, paßim in epistolis Eginhardi elucens, ac potißimum epistola XL, XLIII, XLV, XLVI, L, & aliis. Est in diœcesi Trevirensi infra Confluentiam pagus Valendar, oppido similis, amplus & pulchra ecclesia decorus, in qua dicuntur asservari notabiles Reliquiæ SS. Marcellini & Petri, earumque memoria ad diem XVII Ianuarii inscripta est Martyrologio, Coloniæ & Lubecæ sub annum 1490 excuso, [in pago Valendar honorantur.] his verbis: In villa Valendar, sub Confluentia, territorio Trevirensi, SS. Marcellini & Petri Martyrum. Quæ fere eadem leguntur apud Grevenum in Auctario Usuardi, & in Martyrologio Germanico Canisii: atque intelligenda esse puto de Reliquiis, prænominato Archiepiscopo Trevirensi conceßis.

[12] Carolus du Fresne Dominus du Cange cum magno reipublicæ litterariæ damno vita functus Parisiis anno MDCLXXXVIII, [Bonæ-vallis ecclesia SS. Marcellini & Petri.] pro sua humanitate & affectu erga studia nostra, misit Ambianis anno MDCLXVIII quoddam extractum ex Tabulario Abbatiæ Bonæ-vallis in diœcesi Carnotensi, cujus istud est exordium: Anno ab Incarnatione Domini octingentesimo quadragesimo secundo, regnante Karolo, fratre Lotharii & Ludovici, anno tertio regni ipsius Karoli, instructum est cœnobium Bonæ-vallis, per ipsum Imperatorem & quemdam militem, Fulconem nomine, in honorem sanctorum Martyrum Marcellini & Petri, quos Eynardus de partibus Germaniæ in Gallias transtulit. Prædictus miles bonæ memoriæ, scilicet Fulco, videns locum habilem ad habitationem Monachorum … tradidit prædictis Sanctis & Monachis totam Bonam-vallem, cum omnibus, quæ ad se pertinere videbantur. An etiam aliquæ Reliquiæ horum Martyrum ibi asservatæ fuerint, non indicatur. Gabriel Bucelinus in Sacrario Benedictino, ad hunc diem 11 Iunii, asserit, SS. Marcellini & Petri corpora requiescere in cœnobio Hasnoniensi, plura tamen ossa in S. Victoris Massiliæ. Quæ per auxesim sunt in chartam conjecta. Nam Hasnonii sunt solum eæ Reliquiæ, quas Eginhardus dono miserat Gandavum ad monasterium S. Bavonis: & Honoratus Bouche lib. 4 Chorographiæ Provinciæ cap. 4 §. 2 enumerat sacras Reliquias monasterii S. Victoris, [& alia Bononiæ in Italia,] absque ulla mentione horum Martyrum. Accuratior est Masinus in Bononia perlustrata, qui indicat ibidem antiquam esse ecclesiam SS. Marcellini & Petri, eamque anno MCCCXII fuisse hospitale sub regimine S. Mariæ, de Umiareto dictæ, & anno MCCCLXXIII fuisse adhuc parœciam, sed anno MDCXXIV exoneratam, [ac Pragæ in Bohemia.] & datam S. Barbatiano, in eamque anno MDCXXXVI translatam confraternitatem S. Georgii. Præterea scribit, aliquas horum Martyrum Reliquias esse in basilica S. Stephani. Denique in Metropolitana Pragensi S. Viti habentur eorum Sanctorum particulæ, de quibus Peßina Decanus in Phosphoro pag. 513 ait, quod sunt simul in fascia sericea rubri coloris religatæ: sed unde allatæ, non constat.

§. III. Inspectio Reliquiarum Selingenstadii,
facta anno MDCVII.

[12] [Scriptore Joanne Conrado Baur,] Joannes Suicardus, Elector & Archiepiscopus Moguntinus, ob contagionem circumcirca grassantem, in cœnobio Selingenstandiensi anno MDCVII commorans, devotione erga sanctos Martyres Marcellinum & Petrum motus, solennem lustrationem Reliquiarum instituit: quam Ioannes Conradus Baur, dicti monasterii Prior, ocularis inspector & testis, sequentibus verbis descripsit. Anno supra millesimum sexcentesimum sexto, gliscente in Germania passim epidemiæ morbo, præsertim Moguntiæ Metropolitica, & Aschaffenburgi Archiepiscopali residentia insigni, dum quilibet asylum tutioribus in locis requirit, [Suicardus Archiep. commorans Selingenstandii,] Reverendiss. Illustrissimus Archi-Præsul & Princeps Elector Moguntinus, Joannes Suicardus, habita secum deliberatione cum suo Comitatu aulico (relicta tamen sua Cancellaria ordinaria in arce oppidi Hostensis) ad nostrum sanctis Martyribus Marcellino & Petro dicatum monasterium in oppido Selingenstadiensi, velut ad locum aëris temperie præcipuum, de consilio medicorum, quinto Octobris dicti anni, se contulit; ac ibidem in septimam Maji anni sequentis MDCVII permansit. Fuit vero tanta hiberni istius temporis humiditas & imbrium inundatio, ut cuivis admirationi esset; aëris autem tepiditas, ut vix glacies reperiri potuerit, quæ unius anseris ponderositati resisteret. Interim Illustriss. Princeps Elector, pro animi sui magnitudine, diversis muniis & exercitiis se occupans, sedulo divinis assistebat Officiis; ita ut dies numquam præterierit, qua non vel ipse Sacrificium in altari incruentum Deo offerret, vel offerenti assisteret, ac festivis Dominicisque diebus, [pietati indulget:] superpelliceo seu rocheto indutus, crucem pectoralem gestans, summo Sacro & Vesperis devotissime interesset. Interdum etiam munia Episcopalia, licet grandævus, libenter & generose obibat. Nam cœmeterium prope Osteine sacravit; & in festivitate S. Thome Apostoli, decantata prius solenni Missa, in Pontificalibus & Pallio Archiepiscopali, pluribus utriusque sexus personis diversæ ætatis, Sacramentum Confirmationis contulit. Erat quoque ei solenne, nonnumquam pro animi & corporis relaxatione venationi operam dare.

[13] [thecam Reliquiarum inspecturus.] Certis etiam temporibus sacræ se dabat lectioni, atque Doctorum virorum discursibus seu colloquiis delectabatur; inter quæ incidit historica quædam relatio de gloriosis Sanctorum Martyrum Patronorum nostrorum Marcellini & Petri Reliquiis, eorumdemque miraculis, quam in Annalibus suis Ecclesiasticis Illustriss. Cardinalis Baronius ad annum Christi DCCCXXVI intexuerat. Perplexitatis occasionem dedit, quod in Gallias translatæ asserentur, & nonnulli scriptores Belgici idem referrent. Hinc incitati animi ad veritatis inquisitionem; præsertim quod ex antiqua traditione & historica relatione viderent & intuerentur sacram illam tumbam præsentem, in qua firmiter censerentur sacra illa Lipsana recondita esse; quæ sibi Galliæ, sinistro forsan rumore, non venerentur asserere. Itaque Illust. Archiepiscopus pro ratione officii sui, ad omnem submovendam dubitationis ansam, [indicit triduanum jejunium:] proque majore Dei Sanctorumque gloria & honore, resolvit thecam illam sacram, pretiosissimum continentem Reliquiarum thesaurum, solenniter lustrare & elevare. Itaque ut augustiori id fieret ritu, penultima Januarii MDCVII, quæ incidebat in feriam quintam, triduanum cum vigiliis ac orationibus indixit jejunium. Unde triduo illo pendente, quod Purificationis B. Mariæ festum antecedebat, magna devotione tumba sacra ex altari summo, per Religiosos vestibus sacris indutos, ipso etiam Archi-Præsule devote manus applicante, in mensa decenter ad hoc aptato, ante summum altare deposita est, perque diem noctemque continuatæ preces. Et quia summum altare non inveniebatur more ceterorum munitum sepulcro, nisi quod sacra tumba cum Reliquiis in eo firmata fuisset; a viris summis & sacræ Theologiæ Doctoribus breviter est ventilata quæstio, num amota sacra arca liceret super eo altari Missas tenere vel celebrare. Habita ergo inspectione loci ac altaris constitutione, visisque in saxo signis consecrationis, resolutum est licere: pro majori vero scrupulorum assecuratione, superpositæ sunt minoribus thecis inauratis inclusæ prædictorum Sanctorum Reliquiarum particulæ, simulque caput S. Marcellini, [inspectam,] quod extra sarcophagum servabatur. Finitis vero precibus primæ diei, accessit ad tumbam sacram Archi-præsul curiosior, eam nonnihil aperturus & scrutaturus: metuebat enim, ne forte per dolum Reliquiæ aliquando fuissent sublatæ, signanter, quod nulla extaret hominum memoria de scrutatis iisdem, sicque actum ageret. Sed vix introspexit, quin subito perculsus divino quodam timore, supernaturalem quamdam virtutem in iis quæ viderat persentiens, statim recluserit; & scrutationem lustrationemque accuratam in diem Purificationis Virginis Matris distulerit. Quo autem festivitas illa celebrior redderetur, delata sunt Aschaffenburgo, aliisque locis ornamenta Ecclesiastica, ut pluvialia, dalmaticæ, ex auro argentove fabricata, quibus Præsules præcipuæque personæ amicirentur.

[14] Adveniente igitur sacro B. V. Mariæ Purificationis die, [festo Purificationis,] Illustrissimus Archi-Antistes divina peracturus, Basilicam ingrediens, sacrisque indutus, ante omnia, recepto ac laudabili Catholicorum ritu, & juxta Sanctæ Romanæ Ecclesiæ antiquam institutionem, benedicens dispositos cereos, singulis distribuit adstantibus. Deinde sacrum Missæ officium decantaturus, Thiara Pontificali ac Pallio redimitus, ornatusque, altare accessit; Cantoribus interim omni instrumentorum Musicorum genere, nec non vocum dulcisona medulatione, adstantium aures demulcentibus, devotionemque excitantibus. Diaconi officio fungebatur Rev. & Prænobilis Dominus Fridericus a Sickingen; Subdiaconi vero Rev. itidem ac Prænobilis Dominus Daniel Adamus a Vechenbach; Sacellanorum officio fungentibus Rev. & Eximiis Viris, P. Joanne Nellingio, Ordinis Prædicatorum Concionatore; & Friderico Hamerman, S. Theologiæ Doctore.

[14] Peracto Missæ sacrificio, solennis admodum instituta est processio, ex æde Monasterii ad Parochiam, deportantibus sacrum feretrum quatuor Presbyteris Religiosis, [solenniter circumfert,] albis casulis indutis. Præibant Religiosi Conventuales, canticis spiritualibus Deum in Sanctis suis laudantes. Subsequebatur Reverendissimus Archi-Mysta, Venerabile Sacramentum Eucharistiæ deferens, quem antecedebant Nobiles Ephœbi, tædas seu faces accensas portantes. Latera Antistitis claudebant Ministri altaris; thurificantibus Rev. & Eximiis Dominis Stephano Webero Juniore, S. Theologiæ Doctore; & Joanne Bertzio, Collegiatarum Ecclesiarum B. Mariæ ad gradus Moguntiæ, & SS. Petri & Alexandri Aschaffenburgensis, respective Canonicis & Scholasticis. Pone subibant Reverendissimus D. Stephanus Weberus Senior, Misiensis Episcopus, suffraganeus, & in Pontificalibus Vicarius Moguntinus; Et Rever. Dominus Monasterii nostri Abbas, Martinus Kreys; uterque pluviali, mitra, & baculo pastorali decorati. Post quos Processionem ornabant, & sequebantur Rev. D. Christophorus Weberus, Decanus Aschaffenburgensis, & in spiritualibus Commissarius; [in Magno comitatu ordinis utriusque] R. D. Cornelius Cobelius, Sigillifer, & Canonicus S. Petri Moguntiæ; ambo S. Theologiæ Doctores, ac decursu temporis sibi invicem succedentes Suffraganei Erfordienses; R. D. Judocus Dreyserus, Canonicus Aschaffenburgensis; Duo Patres Societatis Jesu, P. Joannes Busæus scriptis clarus, & P. Joannes Michaelis; cum nonnullis aliis Ecclesiasticis, modo memoriæ non occurrentibus.

[17] Nobilium vero subsequentium hæc sunt nomina; Guilhelmus a Exonexberg, Magnus Baliuus, Equestris Ordinis Joannis Commendator Moguntinus; Casparus ab Eltz, Supremus Aulæ Præfectus; Hartmutus a Cronenberg Senior, Vicedominus Aschaffenburgensis; Joan. Philippus ab Hoheneck, Mareseallus; Hartmutus a Cronenberg frater Junior Illustriss. Principis, Satrapa in Hoest; Joannes Adamus ab Hoheneck, Satrapa in Beensseim; Marsilius Christophorus ab Ingelheim, Venatorum Magister; Joannes Florentia Blumingen, Stabuli Præfectus; Joannes Conradus a Vorburg in Delsburg, Consiliarius aulicus; Wolffgangus Fridericus ab Ulm, Erardus a Muckentall, Casparus ab Eltz, Gualterus a Cronberg, Philippus Julius a Weiler, Antonius Loefch ab Hilckershausen, Joannes Wolffgangus von der Leyen, Fridericus a Disonborn, Joannes Nicolaus a Stockheim, Conradus Nicolaus a Sponheim, Joannes Udalricus ab Hedersdorff; Nobiles Ephœbi, Quirinus Wolffskeel a Wolckenburg, Joannes a Weichsell, Rudolphus a Wildenstein, Hermannus a Belnitz, Reinhardus a Schutz ab Holtzhausea, Otto a Kerflingeroda, Philippus a Florentia a Blumingen. Hos sequebantur Clarissimi Jurium Consiliarii; Casparus Fleiserbein, Joannes Petrus Ebersheim, Joannes Fabricius Medicinæ Doctor, Joannes Ludiger Cameræ Magister, Jacobus Henfel, Wendelinus Faber, Conradus Scherer, Secretarii; Wendelinus Rodt Quæstor, Adamus Hoffman scriba Cameræ, Wolffgangus Erlenbach Cancellista, ceterique Aulæ sectatores, secundum statum suum, qui plerisque cum sua Celsitudine Seligenstadium venerant, ibidemque permanserant. [Senatus populique:] Claudebant processionem Senatus populusque Seligenstadiensis, cum vicinis incolis & parochianis, qui frequentes convenerant.

[18] Hac igitur solenni processione finita, repositaque in Chori medio tumba sacra, cum benedictione dimissus est populus. Et quia tardior se hora protraxerat, Reverendiss. Archi-Præsul, sumpta prius refectione, ad Basilicam sese rursum contulit, comitatus præcipuis ex antenominatis personis, simulque Prælato nostro, & duobus Patribus Conventualibus; ac clausis undique ostiis, præmissis orationibus, Illustriss. Princeps discooperuit, & prout Eginhardus monasterii Fundator, [inspiciuntur Reliquiæ.] sequenti in historia sua de translatione Sacrarum Reliquiarum beatissimorum Martyrum Marcellini & Petri scribit, magnis saccis sericis sacras Exuvias involutas, cum singularum inscriptionibus, magno cum stupore reperit. Nec eo contentus, reclusa decenter tumba oblatoque pretioso tapete serico, aurea cruce insignito, quo ea cooperiretur, continuo ad lustrandum quoque eas, quæ in sacrario servabantur, Reliquias perrexit, & singularum catalogum fieri mandavit: completaque visitatione, Caput S. Marcellini Presbyteri & Martyris, quod separatum a ceteris erat, in tumba pro majori custodia reposuit, atque diversis signaculi arcam obsignavit. Quibus omnibus peractis, cum debita devotione sacrum feretrum in loco pristino repositum est, absolutoque omnium indice, ad sua quisque se recepit.

[19] Hactenus Seligenstadiensis Prior, haud paulo melius posteritatis instructioni consulturus, si indicem repertorum intra tumbam sacrarum oßium voluisset exhibere, cum suis singulorum inscriptionibus; [Eæ postea sunt confusæ cum aliis.] unde intelligi posset, quid quantum de uniuscujusque corpore istic conditum aut reliquum fuerit. Certe ad irruptionem hæreticorum, præcipitantibus se in fugam Monachis anno MDCXXXI, minori cum incommodo accidisset, SS. Marcellini ac Petri Reliquias in saccis confundi, cum Reliquiis SS. Marii, Marthæ, Audifacis & Abacuc, item Proti & Hyacinthi; sicut confusas fuisse didicimus, cum ibidem anno MDCLX essemus; unde nec data fuit opportunitas eas videndi. De Reliquiarum earumdem translatione Sueßionas, est Epistola, sub nomine Odilonis Monachi ad Ingrannum, cujus partem pridem edidit Andreas du Chesne, Tomo 2 Francicorum pag. 650; integram vero inseruit Mabilio Sec. 4 part. 1 pag. 411: sed ea tam contraria es relationi Eginhardi, totaque scatet figmentis, ut omnino indigna hoc opere videatur, scripta fortaßis seculo XII.

HISTORIA TRANSLATIONIS
Auctore Eginhardo
tunc Selingenstadiensi Abbate, ex Ms. Reginæ Sueciæ & Surio.

Marcellinus Presb. Martyr Romæ (S.)
Petrus Exorcista, Martyr Romæ (S.)
Thomatus, Martyr Romæ (S.)
Rogatus, Martyr Romæ (S.)
Quadraginta duo, Martyres Romæ (SS.)

BHL Number: 5233

A. EGINHARDO.

PROLOGUS.

[1] Veris veri Dei cultoribus, & Jesu Christi Domini nostri Sanctorumque ejus non fictis amatoribus, Einhardus peccator. [Scopus sacrarum historiarum,] Qui vitas & facta justorum, ac secundum divina mandata conversantium hominum, litteris ac memoriæ mandaverunt, non aliud mihi efficere voluisse videntur, nisi ut ad emendandos pravos mores, & collaudandam Dei omnipotentiam, per ejusmodi exempla, quorumque animos incitarent. Fecerunt hoc, non solum, quia livore carebant; sed quia caritate, quæ omnibus cupit esse consultum, granditer abundabant. Quorum laudabile propositum quia tam in propatulo est, ut, præter ea quæ dixi, nihil aliud eos moliri voluisse lucidissime clareat; cur a multis imitari non debeat, omnino non video. Ac proinde quia mihi conscius sum, [& hujus scriptionis.] quod libri, quos de translatione corporum beatorum Christi Martyrum Marcellini & Petri, signisque ac virtutibus, quæ per eos Dominus ad salutem credentium fieri voluit, qua potui facultate conscripsi, eadē sunt voluntate atq; intentione compositi; eosdem edere, ac Dei amatoribus ad legendum offerre decrevi. Arbitror enim, quod hoc opus non solum inane ac supervacuum cuilibet fidelium videri non debeat: sed etiam fructuose atque utiliter me laborasse præsumo, si efficere potuero, ut in laudem sui Conditoris animus illa legentis assurgat.

CAPUT I.
Missi ab Eginhardo Romam ad procurandas Reliquias.
Obtentæ Sanctorum Marcellini & Petri
.

[2] Cum adhuc in Palatio positus, ac negotiis secularibus occupatus, [Eginhardus solicitus, cui Sancto dedicaret Ecclesiam,] otium quo aliquando perfrui cupiebam, multimoda cogitatione meditarer; quemdam locum secretum atque a populari frequentia valde remotum nactus, atque illius, cui tunc militaveram, Principis Ludovici liberalitate consecutus sum. Is locus est in saltu Germaniæ, qui inter Neccarum & Mœnum fluvios medius interiacet; ac moderno tempore ab incolis & circummanentibus a Odanwald appellatur. In quo cum, pro modo facultatum ac sumptuum, non solum domos & habitacula ad manendum, verum etiam basilicam, divinis Officiis faciendis congruentem, non indecori operis ædificassem; dubitare cœpi, in cujus potissimum Sancti vel Martyris nomine atque honore dedicari deberet. Cumque in hac animi fluctuatione plurimum temporis esset evolutum, contigit ut quidam Diaconus Romanæ Ecclesiæ, nomine Deusdona, pro suis necessitatibus Regis opem imploraturus, ad Palatium veniret: [cum Deusdona agit de Reliquiis obtinendis;] ibique aliquandiu moratus, cum, peracto propter quod venerat negotio, Romam redire pararet; quadam die humanitatis causa, velut peregrinus, ad prandium nostræ parvitatis a nobis est invitatus: ibique inter prandendum plura locuti, eousque sermocinando pervenimus, ut de translatione b corporis B. Sebastiani ac neglectis Martyrum sepulcris, quorum Romæ ingens copia est, mentio fieret. Inde ad dedicationem novæ basilicæ nostræ sermone converso, perconctari cœpi, quonam modo ad id pervenire possem, ut aliquid de veris Sanctorum Reliquiis, qui Romæ requiescunt, mihi adipisci contingeret? Hic ille primo quidem hæsitavit, & qualiter id fieri posset, se nescire respondit. Deinde cum me de hac re solicitum simul & curiosum esse animadverteret, altera die se perconctationi meæ responsurum esse promisit.

[3] [& spem facienti, concedit viaticum, ac socium Ratleicum:] Post hæc, cum iterum a me fuisset invitatus, protinus e sinu libellum mihi porrexit, rogans ut eum solus perlegerem; sibique de his, quæ in eo scripta erant, quid mihi placeret, indicare non dedignarer. Accepi libellum, & ut ille petiit, solus secrete perlegi. Continebatur in eo, esse sibi domi plurimas Sanctorum Reliquias, easque se mihi dare velle, si meo fultus adjutorio Romam reverti potuisset. Compertum sibi fore, quod duos mulos haberem, quorum si alterum sibi darem, ac secum hominem meum fidelem mitterem, qui illas Reliquias ab illo reciperet, mihique deferret, statim eas mihi se missurum. Complacuit mihi suadentis consilium, statuique fidem sponsionis incertæ celeriter experiri: ac proinde, dato quod petebat jumento, addita propter viaticum pecunia, notarium meum, nomine Ratleicum, quia & ipse orandi causa Romam eundi votum habebat, cum eo pergere jussi. Igitur de Aquisgrani Palatio profecti (nam ibi eo tempore Imperator cum suo comitatu erat) c Augustam Suessionis venerunt: ibique cum d Hildoino Abbate in monasterio S. Medardi locuti sunt, quia memoratus Diaconus ei pollicitus est, se efficere posse, [adjungit eisdem Hildoinus Ab. Hunum Presb.] ut corpus B. Tiburtii Martyris in ejus veniret potestatem. Quibus ille promissionibus illectus, misit cum eis quemdam Presbyterum, hominem callidum, nomine Hunum, jubens ut acceptum ab eo memorati Martyris corpus sibi deferret. Inde iter ingressi, Romam, quanta potuerunt celeritate, perrexerunt.

[4] Contigit autem, postquam Italiam intraverunt, ut puer notarii mei, nomine Reginbaldus, [Uni e comitibus, febres patienti, apparens Sanctus habitu Diaconi] tertiana febre correptus, non modicum profectioni eorum suis laboribus faceret impedimentum: quoniam his horis, quibus ille febrium æstibus tenebatur, iter agere non potuerunt. Erant enim pauci, ac per hoc ab invicem separari nolebant. Cumque hoc incommodo iter illorum non mediocriter fuisset retardatum, illi tamen prout poterant illud accelerare contenderent; tribus diebus priusquam ad Urbem venirent, apparuit in visu illi febricitanti quidam homo in habitu Diaconi, perquirens ab eo, quam ob rem dominus suus Romam ire festinaret? Cui cum ille & promissa Diaconi de Reliquiis Sanctorum mihi mittendis, & de his quæ Hildoino Abbati pollicitus est, prout illi comperta erant, exponeret; Non ita erit, inquit; sed longe aliter, quam vos existimatis, causarum propter quas venistis, exitus adimplebitur. Nam Diaconus iste, qui vos Romam venire rogavit, aut parum, aut nihil de his, quæ vobis promisit, facturus est; ac proinde volo sequaris me, atque ea quæ tibi ostensurus atque dicturus sum, mente solicita cures advertere.

[5] Tunc manu comprehensum, ut sibi videbatur, montis præcelsi cacumen secum conscendere fecit: in quo cum simul positi consisterent; Convertere, [ostendit Romam, & ecclesiam,] inquit, ad Orientem, & subjectos oculis tuis campos intuere. Quod cum fecisset, & campos, de quibus sibi dixerat, fuisset intuitus; videt in eis molis immensæ fabricas, in modum magnæ cujusdam civitatis extructas: & interrogatus ab eo, si sciret quid hoc esset; se nescire respondit. Tum ille; Roma est, inquit, quam vides; statimque addidit; Dirige oculos in interiora civitatis, & contemplare si aliqua tibi in his locis appareat ecclesia. Cumque sibi quamdam ecclesiam e apparere dixisset: Vade, ait, & Ratleico nuntia, quoniam in ecclesia, quam modo vidisti, illa res est recondita, quam ille Domino suo debet adferre: & ideo det operam, ut eam quanto celerius fieri potest accipiat, & ad dominum suum revertatur. Cumque ille diceret, quod nemo de his, qui secum venerant, in hujusmodi re fidem dictis suis esset habiturus; respondit & dixit: Tu nosti, quod omnes qui tecum hoc iter agunt, tibi conscii sunt, quia complures dies in febre tertiana laborasti, [in qua reperiendæ Reliquiæ,] & nondum te ab illa ullam habuisse remissionem. Et ille, Ita est, inquit, ut dicis. Quapropter, ait, volo ut pro signo tibi sit, atque his quibus verba quæ dixi relaturus es, quoniam ex hac hora, febre, qua usque modo detinebaris, sic per Dei misericordiam cariturus es, ut te ulterius in hoc itinere non contingat. His dictis expergefactus, omnia quæ sibi vidisse vel audisse videbatur, Ratleico referre curavit. Quæ cum Ratleicus Presbytero secum pergenti exposuisset, [atque infirmumcurat.] visum est ambobus, ut experimentum somni ex veritate promissæ sanitatis approbarent: nam eadem die, juxta qualitatem febrium, quibus laborare consueverat, febricitare debebat is qui somnium viderat. Et ut non vana illusio, sed potius vera revelatio fuisse ostenderetur, neque illa die, neque ceteris quæ illam secutæ sunt, ullum in corpore suo consuetarum febrium sensit indicium. Sicque factum est, ut & visioni crederent, & fidem Diaconi promissis non haberent,

[6] Igitur Romam venientes, juxta basilicam B. Petri Apostoli, quæ dicitur Ad Vincula, in domo ipsius cum quo venerunt Diaconi, hospitium acceperunt; manseruntque cum eo per aliquot dies, opperientes promissorum ejus adimpletionem. Sed ille, qui suas pollicitationes perficere non valebat, ipsum quod non poterat, [sic Romam advecti,] quibusdam procrastinationibus palliabat. Tandem locuti cum illo, cur eis illo modo vellet illudere percontati sunt; rogantes simul, ne se diutius fallendo detineret, & reversionem suam vanis spebus impediret. His ille auditis, cum cerneret se hujusmodi calliditate eis jam amplius non posse imponere; primo notarium meum certum fecit de Reliquiis mihi promissis, quod eas habere non posset; eo quod frater suus, cui & domum, & cuncta quæ habebat, inde abiens commendaverat, negotiandi gratia Beneventum esset profectus, [dum se a Deusdona deceptos, queruntur,] ac se penitus ignorare quando esset reversurus. Et quia ei Reliquias illas, sicut & ceteram suppellectilem, ad servandum commiserat; nec omnino se scire posse, quid de his fecisset, quoniam eas in eadem domo nusquam invenisset: proinde videret quid faceret, quia de parte sua nihil restaret, quod sperare posset. Postquam hæc notario meo dixit, & ille se ab eo illusum ac male sibi impositum quereretur; nescio quibus vanis ac frivolis etiam Presbyterum Hildoini allocutus, spe simili animatum, a se fecit abscedere. Postridie vero cum valde tristes videret, hortatus est ut simul cum illo ad cœmeteria Sanctorum pergerent, videri sibi quod in eis aliquid tale inveniri posset, quo eorum desideriis satisfieret; nec fore illam necessitatem, ut in patriam vacui reverterentur. Cumque eis hoc consilium placuisset, vellentque ut quantocius id, ad quod faciendum eos hortabatur, inchoarent; more solito negotium dissimulavit, & eos, quorum animi tunc paululum erant erecti, in tantam desperationem hac dilatione dejecit, ut, omisso illo, statuerent in patriam, quamvis infecto negotio reverti.

[7] Sed notarius meus, recolens somnium quod puer suus viderat, [explorat Ratleicus Basilicam S. Tiburtii,] cœpit comitem suum hortari, ut sine hospite suo irent ad cœmeteria, ad quæ visenda ille eos se ducere velle promisit. Itaque invento atque conducto duce locorumque monstratore, primo ad basilicam B. Tiburtii Martyris, in via Lavicana, tribus ab urbe passuum millibus distantem, veniunt; Martyrisque tumbam quanta possunt diligentia contemplantur; & utrum sic, ut alii non sentirent, aperiri posset, cauta circumspectione considerant. Deinde in cryptam ejusdem basilicæ contiguam, in qua beatorum Christi Martyrum Marcellini & Petri corpora erant tumulata, [inventisq; ibi Reliquiis SS. Marcellini & Petri;] de scendunt; atque explorata etiam illius monumenti qualitate discedunt, æstimantes hoc factum hospitem suum posse latere. Sed aliter evenit, quam arbitrati sunt. Nam licet ipsi nescirent, quibus indiciis, cito tamen ad illum hujus facti notitia pervenit: veritusque ne sine illo voluntati suæ satisfacere debuissent, statuit consilio eorum festinando prævenire. Et quia ille eorumdem locorum plenariam atque omnimodam notitiam habebat, blande illos alloquitur, hortaturque ut illuc simul veniant; & si Deus votis eorum favere dignaretur, communi consilio facerent, quidquid eis videretur faciendum.

[8] [cogit hospitem illuc se comitari,] Assensi sunt ejus voluntati, tempusque id aggrediendi pari consensu constituunt. Tunc peracto jejunio triduano, noctu ad locum nullo Romanorum civium sentiente perveniunt: ingressique basilicam S. Tiburtii, primo altare illud, sub quo sacrum ejus corpus situm credebatur, aperire tentaverunt. Sed parum successit eorum voluntati molitio operis inchoati: nam monumentum, durissimo marmore extructum, inermes id aperire conantium manus facile repellebat. Igitur, omisso illius Martyris sepulcro, ad tumbam Beatorum Marcellini & Petri descendunt; atque ibi, invocato Domino nostro Jesu Christo, & adoratis sanctis Martyribus, lapidem, quo summitas sepulcri tegebatur, de loco suo levare moliuntur. Quo sublato, vident sacratissimum S. Marcellini corpus, in superioribus ejusdem sepulcri partibus positum, tabulamque marmoream ad caput positam; quæ titulo, quem continebat, evidens indicium dabat, cujus in eo loco Martyris membra jacuissent. Quod, ut par erat, cum summa veneratione suscipientes levant, [& aufert S. Marcellini corpus:] & munda sindone involutum Diacono ferendum atque servandum tradunt. Ac ne ulla sublati corporis indicia remanerent, lapidem loco suo reponentes, in urbem ad hospitia sua revertuntur. Diaconus autem corpus beatissimi Martyris, quod acceperat, juxta basilicam B. Petri Apostoli, quæ vocatur Ad Vincula, ubi & ipse domum habebat, se servare velle ac posse affirmans, fratri suo nomine Lunisoni ad custodiendum commisit: arbitratusque, notario meo hoc satis factum esse, cœpit illum hortari, ut accepto corpore B. Marcellini, rediret in patriam.

[9] Sed ille longe aliud meditabatur ac mente volvebat. Nam (ut mihi postea retulit.) videbatur illi nequaquam sibi licere, cum solo B. Marcellini corpore in patriam regredi; quasi nefas esset, ut corpus B. Petri Martyris, qui ei socius in passione fuerat, & per quingentos & eo amplius annos in eodem sepulcro una cum illo requieverat, illo inde transeunte, [optans & S. Petri Reliquias nancisci,] ibi remaneret. Atque hac cogitatione mente concepta, tanta animi sui parturitione simul ac perturbatione laborabat, ut nec cibum capere, nec somno acquiescere dulce sibi videretur atque jucundum, nisi Martyrum corpora, sicut in passione ac monumento conjuncta fuerant, sic etiam peregre profectura jungerentur. Sed de hoc qualiter fieri posset, vehementer ambigebat: noverat enim neminem a se Romanum inveniri posse, qui sibi ad hoc ullum ferret auxilium; sed ne talem quidem, cui hæc animi sui secreta auderet ostendere. In hac cordis anxietate constitutus, reperit quemdam Monachum peregrinum, nomine Basilium, qui ante biennium de Constantinopoli Romam venerat; atque ibi in monte Palatino apud alios Græcos, qui ejusdem professionis erant, cum quatuor discipulis suis hospitium habebat. Hunc adiit, atque ei quam patiebatur solicitudinem aperuit. Tum consiliis ejus animatus, & orationibus fretus, [Consulit monachum Græcum;] tantam accepit in corde suo constantiam, ut statueret rem, quamvis cum periculo capitis sui, celerrime experiri. Vocatoque ad se comite suo Hildoini Presbytero, cœpit cum eo tractare, ut iterum ad basilicam B. Tiburtii, sicut prius fecerant, clanculo pergerent; ac tumbam, qua Martyris corpus reconditum credebatur, aperire denuo molirentur.

[10] Placuit consilium; assumptisque, quos secum adduxerant, [eoque juvante illas tollit,] pueris, hospite eorum penitus ignorante quo irent, clam noctu profecti sunt. Cumque ad locum ventum esset, votis pro re prosperanda ante ædis januam factis, ingrediuntur: divisisque sociis inter se, Presbyter ad corpus B. Tiburtii quærendum in ipsius basilica cum aliquibus remansit; Ratleicus cum reliquis in adhærentem eidem ecclesiæ cryptam, ad B. Petri corpus accessit: apertoque sine ulla difficultate sepulcro, sacra sancti Martyris membra nullo prohibente sustulit; & serico pulvino, quem ad hoc paraverat, recepta diligenter inclusit. Interea Presbyter, qui corpus Beati Tiburtii quærebat, magno labore frustra consumpto, postquam se vidit nihil posse proficere, relicto opere, in cryptam ad Ratleicum descendit; & quid sibi faciendum esset, ab eo quærere cœpit. Cui cum ille arbitrari se diceret, quod S. Tiburtii essent inventæ, eique id de quo dicebat ostenderet (Nam paulo ante, quam idem Presbyter ad eum in cryptam venisset, reperit in eodem sepulcro, in quo SS. Marcellini & Petri sacra corpora jacuerunt, foramen quoddam rotundi schematis, trium ferme pedum longitudine introrsus excavatum, [nec non cineres creditos esse S. Tiburtii;] pedali amplitudine patens, & in eo minuti pulveris non modicam portionem repositam) visum est ambobus, quod hic pulvis de corpore B. Tiburtii ossibus inde sublatis remanere potuisset: & ob hoc, ut difficilius inveniretur, medio loco inter B. Marcellinum & Petrum in eadem tumba fuisset repositus: convenitque inter eos, ut eum Presbyter sumeret, & pro Reliquiis B. Tiburtii secum deferret.

[11] His ita transactis atque dispositis, cum rebus, quas repererunt, ad hospitia sua reversi sunt. Post hæc Ratleicus cum hospite suo locutus, rogat ut sibi sacros B. Marcellini cineres, quos ei ad servandum commendaverat, reddat, seque in patriam redire volentem nulla non necessaria dilatione detineat. Cui ille non solum quod repetebat sine mora restituit, [& alias quasdam ab hospite accipit.] verum etiam de sanctorum Reliquiis in una ligatura collectis, haud parvam portionem mihi deferendam obtulit: & requisitus de nominibus eorum, mihi se illa dicturum, quando ad me venisset, respondit. Monuit tamen, ut eadem veneratione, qua ceteræ sanctorum Martyrum Reliquiæ colerentur, eo quod non minoris apud Deum essent meriti, quam B. Marcellinus & Petrus: & hoc me esse crediturum, cum primum ad me nominumillorum notitia pervenisset. Suscepit ille munus oblatum, atque id, ut sibi persuasum erat, sanctorum Martyrum corporibus sociavit.

ANNOTATA D. P.

a Ms. Reginæ, Hodanuhuald, alibi Odonowald.

b Nondum quidem facta, sed postulanda, ut supra dixi.

c Surius Augustam Suessorum, quo etiam modo in Vita S. Medardi 8 Iunii a Fortunato appellatur num. 36 post Acta quæ dabimus.

d Hilduinus factus Abbas anno 817, sed anno 830 in exilium pulsus, & revocatus anno 833, mortuus & in Abbatia S. Medardi sepultus anno 842. Fuit idem etiam Abbas S. Dionysii & S. Germani apud Parisienses.

e Hanc esse ecclesiam SS. Marcellini & Petri, a Constantino Magno constructam, asserit Baronius anno 826 num. 16, quod esset ob sui amplitudinem & altitudinem longius perspicua.

CAPUT II.
Sacræ Reliquiæ per diversa loca delatæ in Michilmstat,
& post varias visiones in Mullinheim, postea Selingenstat dictam
.

[12] Inito consilio cum hospite suo, sacrum illum ac desiderabilem thesaurum, [Ratleicus socios Papiam præmissos sequitur.] in scriniis reconditum atque signatum, per Lunisonem fratrem ejus, cujus superius fecimus mentionem, nec non & Presbyterum Hildoini, qui secum venerat, Papiam usque deportari fecit: ipse cum eodem hospite suo Romæ substitit, opperiens atque auscultans per continuos septem dies, si de sublatis Sanctorum corporibus aliquid ad notitiam civium pervenisset. Cumque vidisset nullam a quolibet extraneo de hoc facto fieri mentionem, latere illud existimans, post eos, quos præmiserat, sumpto secum hospite suo, profectus est. Quos cum Ticini, apud basilicam B. Joannis Baptistæ, quæ vulgo a Domnanæ vocatur, ac tunc ex beneficio Regum ad meam pertinuit potestatem, adventum eorum præstolantes invenissent; statuerunt etiam, ut & ipsi aliquot diebus ibi morarentur; & propter jumentorum, in quibus venerant, refectionem, & propter seipsos ad longiorem viam præparandos.

[13] In hoc morarum suarum articulo fama exiit, Legatos sanctæ Romanæ Ecclesiæ a Pontifice ad Imperatorem b directos, illo brevi esse venturos. Itaque veriti de adventu illorum aliquid sibi incommodi, vel etiam impedimenti accidere posse, [& Deusdona cum socio Suessionas dimisso,] si se ibi deprehenderent; decreverunt ut quidam ex eis abeundo, adventum eorum festinando prævenirent; alii in loco remanerent, & re, de qua soliciti erant diligenter investigata, post eorumdem Legatorum abscessum socios suos, quos præmiserant, sequi properarent. Cum ita iter eos de hac re constitisset, Deusdona cum Presbytero Hildoini Legatos Roma venientes præcessit: & Augustam Suessiorum, ubi Hildoinum esse rebatur, quanta potuit festinatione contendit: Ratleicus vero cum thesauro, quem secum habebat, Papiæ remansit, exspectans donec Legati Sedis Apostolicæ præterirent: ut illis Alpes transgressis, viam suam securius carpere potuisset. Veritus itaque ne Presbyter Hildoini, qui cum Deusdona præcesserat, quique omnium, quæ apud eos gesta vel tractata fuerant, plenariam atque integram notitiam habebat, quia vaferac lubricæ fidei videbatur, aliquid impedimenti sibi in via, qua ire dispositum habebat, machinari debuisset, altera sibi eundum judivavit: missoque ad me procuratoris nostri Ascolfi puero cum literis, quibus me & de reversione sua, [ipse cum Reliquiis Agauno] & de allatione thesauri, quem divinitus adjutus invenerat, certum efficeret; ipse, postquam Romanos ex conjectura mansionum, quæ eis parabantur, Alpes superasse putavit, Papia relicta, sexta die ad c S. Mauritium venit. Ibique, comparatis quæ ad hoc necessaria videbantur, sacra illa corpora, loculo inclusa, feretro imposuit; atque inde promovens, palam & aperte, cum adjutorio populi occurrentis, portare cœpit.

[14] Ubi autem locum, qui Caput-laci d vocatur, prætergressus, bivium e, quo itinera in Franciam ducentia dirimuntur, attigit; dexteriorem viam ingressus, [Solodurum pervenit:] per Alamannorum fines usque ad Solodorum f Burgundionum oppidum venit. Ibi obvios habuit, quos ego, post indicium adventus illius mihi factum, de g Trajecto ei occurrere jussi. Nam ego tunc temporis juxta Scaldim fluvium in monasterio S. Bavonis h eram, quando litteræ notarii mei per puerum procuratoris nostri, cujus superius mentionem fecimus, mihi redditæ sunt. Ex quarum lectione de adventu Sanctorum certior factus; [atque inde post acceptos Clericos submissos,] illico unum ex familiaribus nostris Trajectum ire, ibique Presbyteros atque alios Clericos, nec non & laicos secum sumere, ac Sanctis venientibus ubicumque primum potuisset, obviam festinare præcepi. Et is nihil moratus, cum his quos secum duxerat in loco memorato, post paucos dies his, qui Sanctos adferebant, obviavit: junctique simul, comitantibus jam atque hinc inde concurrentibus hymnidicis populorum turmis, cum ingenti omnium lætitia Argentoratum i urbem, quæ nunc Strasburg appellatur, celeriter veniunt. Inde per Rhenum secunda aqua navigantes, cum ad locum, qui Portus k vocatur, venissent, orientalem fluminis ripam egressi, quinta mansione ad locum Michilunstat l nuncupatum; cum immodica hominum in Dei laudibus exultantium multitudine, [Argentoratum, & Michilstadium:] perveniunt. Is locus est in eo saltu Germaniæ, qui tempore moderno m Odonowald appellatur, & distat a Mœno flumine circiter leugas sex. In quo cum basilicam noviter a me constructam, sed nondum dedicatam invenissent, in hanc illos sacros cineres intulerunt, & velut ibi perpetuo permansuros deposuerunt.

[15] Cumque id mihi fuisset allatum, confestim illuc, quanta potui celeritate n, venire festinavi. Ubi cum triduo post adventum nostrum exacto, quidam puer Ratleici, jubente eo, officio Vesperarum completo, ceteris exeuntibus solus in ecclesia remansisset; & clausis januis, juxta illa sacra corpora in parva sellula quasi vigilaturus consedisset; [ubi Sancti indicant se velle alio transferri.] subitaneo somno depressus, vidit quasi duas columbas per dexteriorem absidæ fenestram volando intrare, & in culmine lecti super ipsa Sanctorum corpora considere: quarum altera tota alba, altera cani & albi coloris mixturæ variæ videbatur. Cumque in eodem culmine diutius deambularent, & consuetum columbis gemitum vicissim velut colloquentes ederent, rursus per eamdem fenestram egressæ, non comparuerunt: secutaque vox supra caput pueri sonuit: Vade, inquit, & dic Ratleico, ut indicet domino suo, quia isti sancti Martyres nolunt, ut eorum corpora in hoc loco requiescant: alium enim elegerunt, ad quem celeriter migrare dispositum habent. Hujus vocis auctor ab eo videri non potuit: qua tamen finita, evigilavit, somnoque excitus, reverso ad basilicam Ratleico, quid vidisset indicavit. At ille in crastinum, ubi me primum convenire potuit, quid sibi puer suus retulisset, mihi nuntiare curavit. Ego autem, licet hujusce visionis arcanum spernere non auderem, statui tamen operiendum alicujus signi certioris indicium: atque interim illos sacros cineres, de linteis in quibus ligati venerant sublatos, sericis ac novis pulvinis insuere feci. Cumque in eorum inspectione Reliquias B. Marcellini minoris quantitatis, quam S. Petri esse cernerem; arbitratus sum cum in statura corporis sui minoris fuisse mensuræ, quam S. Petrum. Sed hoc aliter se habere, furtum postea patefactum approbavit: quod ubi, vel quando, vel a quo, vel qualiter admissum ac proditum sit, suo loco dicturus sum: nunc ordo narrationis inchoatæ texendus atque tenendus est.

[16] Igitur postquam illum magnum atque mirabilem, omnique auro pretiosiorem, inspexi thesaurum; loculus, in quo idem continebatur, propter vilitatem materiæ. de qua compactus erat, cœpit mihi oppido displicere. Quem emendare cupiens, quadam die, post completum vespertinum Officium, præcepi uni ex ædituis, ut mensuram loculi virga collectam mihi afferret. Cum ille hoc facturus cereum accenderet, & circumpendentia pallia, [Sanguis e Reliquiis eorum fluit diebus septem;] quibus idem loculus tegebatur, sublevaret; animadvertit loculum mirum in modum humore sanguineo undique distillantem & rei novitate perterritus, hoc quod viderat propere mihi nuntiare curavit. Tum ego, cum his, qui aderant Sacerdotibus accessi, & illud stupendum atque omni admiratione dignum miraculum aspexi. Nam ut columnæ atque abaci vel signa marmorea, pluvia instante, sudare ac circumfluere solent; sic loculus ille, qui sacratissima corpora continebat, vero cruore madens, & ex omni parte perfusus inventus est. Terruit nos insolita & numquam prius audita miraculi species. Quapropter, inito consilio, triduanum jejunium cum supplicationibus facere decrevimus, ut ex revelatione divina scire mereremur, quid sibi vellet, quidve faciendum moneret magnum illud & ineffabile prodigium. Itaque peracto illo triduano jejunio, cum jam advesperasceret, humor ille cruoris horrendi subito cœpit arescere; ac mirum in modum, [qui post triduanum jejunium sistitur quidem,] qui per continuos septem dies more perennis aquæ sine intermissione distillabat, sic intra paucissimas horas exiccatus est, ut eo noctis tempore (nam Dominica erat) quo signo dato ad antelucanum Officium celebrandum ecclesiam intravimus, nullum jam in loculo vestigium illius posset inveniri. Lintea vero, quæ circa loculum pendebant, ut eodem fuerunt humore respersa, ita ut erant sanguineis maculis infecta servare jussi: in quibus adhuc magnum illius inauditi portenti paret indicium. Constat enim humorem illum saporis fuisse subsalsi, ad lacrymarum videlicet qualitatem: & tenuitatem quidem aquæ, colorem autem veri sanguinis habuisse.

[17] Eadem nocte cuidam ex pueris nostris, nomine Ruodlando, [pergunt tamen Sancti translationem urgere] per quietem duo juvenes visi sunt adstitisse, qui ei, ut ipse testatus est, de transferendis Sanctorum corporibus multa mihi dicenda mandaverunt; & ad quem locum, vel qualiter id fieri deberet, ostenderunt: & ut hoc mihi sine mora fuisset nuntiatum, terribiliter comminando præceperunt. Qui mox ut me adire potuit, omnia que jussus fuerat, mihi intimare curavit. Quibus auditis, curis ingentibus æstuare, & quid mihi esset agendum, animo tractare cœpi: utrum iterum jejunia & supplicationes celebrandæ, ac Deus rursus pro nostra curiositate solicitandus; an aliquis, Deo devote ac perfecte serviens, esset quærendus, cui anxietatem cordis nostri & curarum nostrarum querimonias indicare, quemque rogare potuissemus, [variis apparentes.] ut orationibus suis a Deo nobis hujus re manifestationem impetraret. Sed ubi vel quando ille talis Christi famulus a nobis posset inveniri, præsertim in illa regione, in qua tametsi quædam cœnobia, ab eo loco in quo eramus, haud longe posita, esse constabat; tamen, propter rudem in his locis ejus conversationis institutionem, aut rarus aut nullus erat, de cujus sanctitate tale aliquid vel tenuis fama loqueretur. Interea dum his anxiatus curis sanctorum Martyrum suffragium implorassem, atque omnes qui una nobiscum erant, ut idem facerent, sedulo commonuissem, factum est ut per continuos dies nulla nox præteriret, in qua vel uni vel duobus, vel etiam tribus sociorum nostrorum, in somnis revelatum non fuisset, quod illa Sanctorum corpora de eo loco in alium essent transferenda. Ad extremum autem cuidam Presbytero de his qui ibi nobiscum erant, nomine Hildfrido, apparuit in visione, ut ipse fatebatur, vir quidam habitu Sacerdotali, canitie veneranda conspicuus, candida veste indutus, qui eum talibus verbis compellavit: Cur, inquit, Einhardus tam duri cordis tantæque obstinationis est, ut tot revelationibus non credat, ac tot monita ad se divinitus missa arbitretur esse contemnenda? Vade & dic ei, quia hoc, quod beati Martyres de suis corporibus fieri desiderant, infectum remanere non poterit, quamvis ille hactenus voluntatem eorum in hac re facere distulisset. Etiam nunc, si non velit ut hujus facti meritum ad alium transeat, festinet eorum adimplere jussionem; & ad locum, quem ipsi elegerunt, corpora illorum deportare non negligat.

[18] Post has aliasque multimodas ad me perlatas admonitiones, [Istis motus Auctor] visum est mihi illam sacrorum cinerum translationem non esse diutius differendam: ac proinde, initio consilio, decrevimus, ut id, quanto celerius fieri potuisset, perficere certaremus. Igitur omnibus, quæ ad hanc devectionem necessaria videbantur, raptim & cum summo studio præparatis; prima luce, post completum matutinum Officium, sacrum illum & inæstimabilem thesaurum, cum ingenti luctu ac mœrore illorum qui in loco erant remansuri, sustulimus, atque iter ingressi portare cœpimus; comitante nos pauperum turba, quæ illo per eos dies ob eleemosynam accipiendam undecumque confluxerat: nam circa manentes populi, quid apud nos ageretur, penitus ignorabant. Erat cælum grave sordidis nubibus, & quæ in ingentem pluviam cito resolvi possent, nisi id divina virtus fieri prohiberet: [illam orditur serenato repente cælo.] nam tota nocte illa intantum sine intermissione pluebat, ut nobis iter illud ea die inchoari posse minime videretur. Sed illam nostram dubitationem, ex infirmitate fidei venientem, superna gratia per suorum merita Sanctorum, longe aliter atque existimavimus, habere se fecit; quando viam, per quam incessimus, in aliam quam sperabatur qualitatem vidimus fuisse commutatam: nam & luti parum invenimus; & rivos, qui in tam grandi ac jugi pluvia, ut ea nocte erat, crescere solebant, pene nihil crevisse reperimus. Ubi vero de saltu egressi, proximas villas accessimus, frequentibus obviorum ac Deo laudes dicentium turbis excipimur: qui nos per octo fere leugarum spatium comitati, nobis ac nostris & in sacro onere ferendo devoti adjutores, & in divinis laudibus dicendis impigri fuere concentores.

[19] At ubi vidimus, quod ea die ad locum destinatum pervenire non poteramus, [Ad eas in Ostheim depositas,] divertimus ad villam Ostheim o appellatam, quæ viæ nostræ contigua cernebatur: & inclinante jam vespera, in basilicam B. Martini, quæ in eadem villa est, sancta illa corpora intulimus: & sociis nostris ad excubias ducendas ibi dimissis, ego cum paucis, ad locum quo tendebamus, festinando præcessi; & ea, quæ ad receptionem sanctorum corporum usus postulabat, per noctem præparavi. Ad basilicam vero, in qua illorum sacrosanctum thesaurum dimisimus, sanctimonialis quædam paralytica, nomine Ruodlang, de monasterio Machesbach, quod ab eadem ecclesia unius leugæ spatio disparatum erat, ab amicis suis ac propinquis in carro adducta, [paralytica sanatur:] cum juxta feretrum Sanctorum inter ceteros vigilans atque orans pernoctaret, recepta omnium membrorum sanitate, propriis pedibus, nullo sustentante, vel quolibet modo adminiculante, ad locum unde venerat, in crastinum regressa est.

[20] At nos albescente cælo surgentes, sociis nostris venientibus obviam ire perreximus; [eædem in Mullinheim perferuntur.] habentes nobiscum immodicam vicinorum nostrorum multitudinem; qui fama adventus Sanctorum exciti, ad hoc primo diluculo pro foribus nostris constiterunt, ut una nobiscum Sanctis obviam procederent. Et occurrimus eis in eo loco, ubi Gaspentia p fluviolus Mœno miscetur. Inde pariter incedentes, ac Domini nostri Jesu Christi misericordiam collaudantes, sacras illas beatissimorum Martyrum exuvias ad Mulinheim q superiorem (Sic enim moderno tempore locus ille vocatur) cum magna omnium qui ibi adesse potuerunt lætitia & exultatione, [coramiis Missa sub dio celebratur,] detulimus: sed præ nimia populi multitudine, quæ præcedens cuncta compleverat, neque ecclesiam adire, neque feretrum in eam inferre valuimus: idcirco in campo adjacente, atque in loco editiore, altare sub divo ereximus; ac feretro pone altare deposito, Missarum solennia celebravimus. Quibus expletis, ac multitudine ad sua recedente, in ecclesiam a beatis Martyribus jussam, eorum sacratissima corpora intulimus: ac feretro propter altare locato, iterum Missam celebrare curavimus: ibique inter celebrandum, puer quidam, annorum circiter quindecim, nomine Daniel, de pago Portiano, qui illuc inter alios pauperes mendicando venerat; atque ita curvus erat, ut nisi supinus atque jacens cælum aspicere nequivisset, ad feretrum accessit; ac subito, velut ab aliquo impulsus, corruit: cumque diu velut dormienti similis jacuisset, correctis omnibus membris, & recepta firmitate nervorum, coram oculis nostris surrexit incolumis. [& puermisere contractus revalescit.] Facta sunt hæc decimo sexto Kalendas Februarias r, & erat ejus diei tanta & tam clara serenitas, ut æstivi splendorem solis adæquaret; atque ipsius aëris tam mitis arque jucunda tranquillitas, ut veris temperiem apricitate blanda præcederet.

[21] Postridie vero sacra beatorum Martyrum corpora, novo loculo recondita, [Iisdem reconditis, adjungitur Clericoreū collegium.] in absida basilicæ locavimus; & (sicut in Francia mos est) superposito ligneo culmine, linteis ac sericis palliis ornandi gratia conteximus, apponentes altare; ac duo vexilla Dominicæ passionis, quæ in via feretrum præcedere solebant, hinc atque inde erigentes; locum illum divinis Officiis celebrandis, pro modulo paupertatis nostræ, idoneum atque aptum facere curavimus: Ordinatisque s Clericis, qui inibi assidue & excubias ducerent, ac divinis laudibus dicendis curam solerter impenderent, ipsi non solum nostra sponte, sed etiam regali diplomate, quod nobis in via obviam venerat, evocati, Domino iter nostrum prosperante, ad palatium t sumus cum magna exultatione regressi.

ANNOTATA D. P.

a Impressa Donnarum, seu Dominarum: duæ enim erant Papiæ S. Joannis Bapt. Ecclesiæ, quarum una, a Theodelinda Regina fuit magnificentißime extructa & dotata, de qua Bernardus Scaccus Hist. Ticinen. lib. 9 cap. 5; eamdemque Stephanus Breventanus, lib. 3 cap. 11, ait a Burgo cognominari, quia sit extra primum murorum ambitum; aut etiam a Palude. Aliud tamen vetus cognomen fuit: nam Paulus Diaconus, de gestis Longobard. lib. 4 cap. 49, de Gundiberga Regina, Theodelindæ filia, agens; Hæc, inquit, id exemplum suæ genetricis, sicut illa in Modicia, sic & ista intra Ticinensem civitatem, basilicam in honorem B. Joannis Bapt. construxit. Scaccus addit, lib. 9 cap. 9, quod eam, in honorem sui sexus, Donnarum (id est mulierum) nuncupavit. Quomodo autem aut quando hæc data sit Monachis, atque ita in Eginhardi jurisdictionem venerit, Ticinensibus indagandum relinquo: interim Platinam recte corrigit Scaccus, qui in Vita Ioannis IV, illam ecclesiam Terracinæ adscripsit, & in eumdem errorem (cujus nulla uspiam occasio apparet) traxit Sabellicum.

b Scriptor Gestorum Ludov. Pii, ad an. 826, hujus legationis meminit, & Ingelhemii auditam ait ad Kalend. Junias; eaque functos, Leonem Centumcellen. Episcopum, & Theophylactum Nomenclatorem, pro tunc Romano Pontifice Eugenio II.

c Agaunum intelligit, ubi S. Mauritius cum Thebæis martyrio coronatus, nomen loco dedit, uti dicetur 22 Septembris: est autem locus in Sabaudia ad Rhodanum, 9 circiter Leucis distans Seduno Helvetiorum, quod ei ad Orientem jacet.

d Lacus Lemanus seu Genevensis, initium sumit ad oppidum Neuville, ita forsan mutato nomine hic dictum, 5 leucis infra S. Mauritium.

e Bivium hoc haud longe ultra Lacum concipio, distinctiorem notitiam libenter a locorum peritis accepturus.

f Hoc tempore Solodorum seu Solodurum est urbs fœderatorum Helvetiorum, quorum tota ditio olim inter Alamannos & Burgundos divisa fuit, sic ut horum pars etiam Minor Burgundia diceretur. Distat autem Solodurum ab oppido S. Mauritii plus quam 40 leucis in Boream.

g Trajectum ad Mosam infra Leodium intelligitur.

h S. Bavonis monasterium erat in urbe Gandensi, quo loco castrum nunc est erectum: nam & hanc Abbatiam, eique vicinam S. Petri in monte Blandinio, Eginhardus tenebat, qui utriusque in suis epistolis meminit.

i Iter Soloduro Strasburgum, civitatem ad Rhenum sitam, atque Alsatiæ Metropolim, censetur esse leucarum circiter 50.

k Videtur hic Portus inveniendus paulo infra Neckari & Rheni confluentes, id est, infra Manhemium, unde 8 circ. leucis distat, qui signatur locus. Mansiones autem hic dicuntur, quæ Germanis Rast, loca quietis & sesquihora fere ab invicem distant, ad commoditatem onera portantium instructa reclinatoriis, 4 fere pedes elevatis a terra.

l Michelstadium, seu Michelstad in Comitatu hodierno Erpachensi.

m Hodie Ottenwald.

n Emenso circiter 120 leucarum itinere, quantum Gandavum (ubi tunc erat Eginhardus) distat Michelstadio: adeo ut, si mense Octobri illatæ illuc Reliquiæ sunt, credi poßit Ratleicus huc appulisse mense Novembri, vel etiam Decembri.

o Ostheim, notatur ad exitum Silvæ Ottonianæ, tribus fere leucis antequam veniatur Selingenstadium.

p Utique inter Selingenstadium & Aschaffenburgum; quamvis nullum ibi rivulum exprimant tabulæ topographicæ, nedum Gaspentiæ nomen.

q Mullinheim, est Selingenstadt, ut supra dictum,

r Festo scilicet S. Antonii, eo anno 827 cadente in Feriam 5.

s Putat Mabilio, quod Eginhardus, hoc in opere, Clericorum nomine Monachos intelligat; Aut certe dicendum est, inquit, Clericos primum, postea Monachos institutos fuisse eo in loco. Posterior conjectura magis genuina mihi videtur: nec enim tam facile fuit statim monasterium condere, quam Clericos aliquot, interim ibi deservituros, ordinare; monasterium tamen vivente adhuc Eginhardo factum, colligit Mabilio ex ejus Epist. 4, ubi Werdricus quidam Fuldensis Monachus, per sui Abbatis licentiam, dicitur Selingenstadii conversatus: quæ licentia haud ita facile data fuisset, si nullos dum Monachos locus habuisset.

t Intelligitur Aquisgranense, ubi tum Ludovicus Pius Imp. residebat.

CAPUT III.
Aliquæ Reliquiæ S. Marcellini, olim ablatæ, impetrantur,
& ad alia loca transferuntur. Miracula facta
.

LIBER II.

[22] Transactis admodum paucis, postquam ad Comitatum a veneram, diebus; ego, secundum consuetudinem aulicorum maturius surgens, primo mane palatium petii. Ibi cum ingressus, [Aquisgrani colloquens cum Hilduino de Reliquiis Auctor,] Hildoinum, cujus libro superiore mentionem feci, ante fores regii cubiculi sedentem, atque egressum Principis operientem, invenissem; ex more salutatum surgere, atque ad quamdam fenestram, de qua in inferiora palatii conspectus erat, mecum accedere rogavi. Ad quam pariter stando incumbentes, de translatione sanctorum Martyrum Marcellini & Petri, nec non & de miraculo, quod in fluxu cruoris, quo loculum eorum septem diebus sudasse commemoravi, ostensum est, mirando multa sumus locuti. Cumque ad id loci sermocinando venissemus, ut etiam de vestimentis, quæ cum corporibus eorum inventa sunt, mentio fieret; atque ego miræ subtilitatis vestem B. Marcellini fuisse dicerem; ille, velut qui rem æque ut ego notam haberet, vera me de vestibus dixisse respondit. Hic ego stupefactus atque admirans, percontari cœpi, unde illi hæc vestimentorum, quæ numquam viderat, notitia contingere potuisset. At ille me intuitus, paululum siluit: ac deinde, Satius, inquit, esse arbitror, ut per me cognoscas, quod me tacente, tamen per alios celeriter es cogniturus: & ego illius rei sim proditor simplex, quam fortasse alter si prodiderit, non simpliciter enuntiabit: neque enim potest, quia sic natura comparatum est, ut hoc quisquam veraciter dicere nequeat, cujus notitiam non per seipsum, sed aliorum relatione fuerit assecutus: tuæ tantum fidei committo, qualiter inde mecum acturus sis, postquam meo relatu omnem rei gestæ veritatem agnoveris.

[23] Cui cum me non aliud acturum, quam quod inter nos conveniret, brevi sermone respondissem; Presbyter, inquit, ille, qui ad deferendas B. Tiburtii Reliquias Romam meo jussu profectus est, cum id, propter quod illo venerat, ita ut volebat perficere nequivisset, jamque notarius tuus, acceptis, de quibus loquimur, sanctorum Martyrum Reliquiis, domum redire statuisset; iniit cum illo consilium, ut illo Romæ paululum moras faciente, ipse, cum Lunisone b fratre Deusdonæ & cum hominibus ejus, qui illos sacros cineres ferre debebant, Papiam usque præcederet, [partem earum Papiæ sublatam audit,] ibique illius ac Deusdonæ præstolaretur adventum. Placuit ambobus ista conventio, illisque Romæ substantibus, Presbyter cum Lunisone a pueris Reliquias ferentibus Papiam proficiscitur. Quo cum esset perventum, scrinia sacros cineres continentia in ecclesia tua pone altare sunt posita, atque ab excubantibus in eadem basilica Clericis ac laicis diligenti solertia custodita. Quadam vero nocte, cum & ipse inter ceteros ad easdem excubias in ecclesia vigilaret; contigit, ut ipse asserit, circa mediam fere noctem, ut obripiente paulatim somno, universi qui intra eamdem basilicam vigilandi gratia convenerant, præter se solum obdormirent. Tum sibi in mentem venisse, visumque fuisse non sine magna quadam causa factum, ut tot hominibus tam subitaneus sopor obrepserit: ratusque sibi oblata occasione utendum, surrexit, atque accenso lumine, ad scrinia silenter accessit. Tum filis sigillorum admota mota cerei flamma crematis, scrinia sine clave celeriter aperuit; ac de utroque corpore portionem, que ei videbatur accipiens, ligilla ut erant integra filorum crematorum summitatibus annectit; nulloque id factum sentiente, in loco suo resedit. Post hæc sublatas tali furto Sanctorum Reliquias, [& ipsi Hilduino allatam:] cum ad me fuisset reversus, detulit: primoque illas non S. Marcellini vel Petri, sed S. Tiburtii esse asseveravit. Deinde cum nescio quid vereretur, secrete mecum locutus, quorum Sanctorum essent Reliquiæ, quoque modo eas fuisset adeptus, patenter aperuit. Habemus illas apud S. Medardum in loco celebri honorifice collocatas, ubi ab omni populo cum magna veneratione coluntur; sed utrum eas nobis habere liceat, in tuo manet arbitrio.

[24] His auditis recordatus sum, quid in itinere, quo proxime ad Palatium proficiscebar, [quod quia jam fama spargere cœperat;] a quodam hospite meo audierim. Qui inter cetera, quæ mecum loquebatur, Numquid nosti, ait, qualis de sanctis Martyribus Marcellino & Petro per hanc regionem fama dispersa sit? Cumque id me nescire responderem; tum ille; Dicunt, inquit, qui de c S. Sebastiano veniunt, quod Presbyter quidam Hildoini Abbatis, qui una cum notario tuo Romam profectus est, cum inde reverterentur, & in quodam loco communi diversorio uterentur, tuis omnibus ebrietate ac somno depressis, & id quod agebatur penitus ignorantibus, scrinia quibus Sanctorum corpora continebantur, aperuisset, eaque inde sustulisset, atque abiens Hildoino detulisset, & modo apud S. Medardum sint: in scriniis vero tuis parum quiddam sacri pulveris remansisse, quod ad te per notarium tuum perlatum sit. Horum reminiscens, eaque cum his quæ ad Hildoino dicebantur conferens, non modica mentis perturbatione commotus sum; ob hoc præcipue, quia nondum inventum habebam consilium, quo illam execrabilem atque astutia diaboli ubique divulgatam famam extinguere, ac de cordibus deceptæ multitudinis depellere potuissem. [restitutionem petit:] Illud tamen optimum judicavi, ut Hildoinum rogarem idipsum mihi reddere, quod de meis scriniis sublatum, & ad se delatum atque a se receptum, post illam spontaneam confessionem, negare non poterat. Quod etiam quanta potui instantia facere curavi: & licet ille paulo durior ac difficilior, quam optaveram, in assensione fuisset; victus tamen est sedulitate precum mearum, cessitque improbitati meæ, qui se paulo ante nullius jussioni, in hac præsertim causa, cessurum pronuntiaverat.

[25] Interea missis ad Ratleicum & Lunisonem litteris (erant enim in eo loco, [aliis furtum Romæ se consciis factum, asserentibus,] ubi Martyrum corpora collocavi) qualis per totam pene Galliam de iisdem sanctis Martyribus fama esset, eis indicare curavi: commonefaciens eos, ut cogitarent si aliquid tale vel simile his, quæ Hildoinus de facto Presbyteri sui asserebat, in via eorum factum advertere vel reminisci potuissent. Qui statim ad me in palatium venientes, valde disparem his, quæ Hildoinus dicebat, fabulam detulerunt. Nam in primis omnia, quæ Presbyter ille Hildoino retulerat, falsa esse testati sunt; neque ullam posteaquam Roma exierunt, vel illi Presbytero vel cuilibet alteri datam fuisse occasionem, per quam ad ejusmodi facinus perpetrandum aditum habere potuisset. Sed hoc ipsum, quod de sacris Martyrum cineribus aliter atque debuerat accidisse, constabat Romæ in domo Deusdonæ, per avaritiam Lunisonis & vafritiam memorari Presbyteri contigisse: eo videlicet tempore, quo corpus beati Marcellini de tumba sua sublatum, in domo Deusdonæ servabatur: modumque facti talem fuisse dixerunt. Memoratus ille Hildoini Presbyter, spe, quam de S. Tiburtii corpore adipiscendo conceperat, frustratus, ne omnino vacuus ad dominum suum reverteretur, quod fide non poterat, fraude assequi molitus est. Nam Lunisonem aggressus, quia pauperem ac proinde cupidum esse cognoverat, oblatis ei quatuor aureis nummis, quinisque argenti solidis, [idque de corpore solius S. Marcellini:] ad proditionem faciendam illexit. Accipiens enim oblatam pecuniam, arcum in qua corpus beati Marcellini erat a Deusdona depositum atque inclusum, aperuit, & illi nequissimo nebuloni auferendi ex ea, quod vellet, qualem ipse optaverat potestatem fecit. Nec ille in ea rapina parcus fuit: nam tantum de sacris beati Martyris cineribus sustulit, quantum vas, sextarii mensuram habens, capere posse videbatur. Hoc eo modo factum esse, ipse qui id cum memorato Presbytero machinatus est Luniso, pedibus meis provolutus flendo testatus est.

[26] Tum ego, rei veritate comperta, Ratleicum ac Lunisonem eo unde venerant redire præcepi. Ac deinde cum Hildoino locutus, [Mittit tamē Suessionas, qui ablata Aquisgranūferant:] conventione inter nos facta, quando sacræ mihi Reliquiæ redderentur, duos Clericos de domo nostra, Hiltfridum videlicet ac Filimarum (Alter Presbyter, alter d Subdiaconus erat) ad recipiendas eas Augustam e Suessionis pergere jussi: mittens per eosdem ad locum, de quo eædem Reliquiæ auferendæ erant, benedictionis gratia nummos aureos numero centum. Qui ubi ad monasterium S. Medardi in die Palmarum f venissent, per triduum ibi morati sunt: & recepto illo, propter quem missi fuerant, incomparabili thesauro; comitantibus secum duobus ex eodem monasterio Fratribus, quanta potuerunt celeritate, ad palatium reversi sunt: Reliquias tamen non mihi, sed Hildoino detulerunt. Quas ille recipiens, in oratorio domus suæ fecit custodiri, [ubi ab Hilduino altari imposita recipit;] usque dum transactis Paschalis festi occupationibus vacuum tempus haberet, quo mihi id, quod reddendum erat, priusquam redderet, ostendere potuisset. Completisque post sanctum Pascha octo vel eo amplius diebus, cum Rex venandi gratia de palatio fuisset egressus; Hildoinus, secundum quod inter nos convenerat, memoratis Reliquiis de oratorio suo, ubi servabantur, sublatis atque basilicæ sanctæ Dei Genitricis illatis, altarique superpositis, me ut eas susciperem fecit acciri. Tum capsam, in qua Reliquiæ continebantur, aperiens, ostendit mihi ut viderem quid esset, quod & ille redderet, & quod ego reciperem.

[27] Exin sublatam de altari eamdem capsam manibus meis imposuit, dataque oratione competenti, [& ad oratoriū suum defert,] præcentoris etiam officio functus, antiphonam laudi Martyrum convenientem Clericis ad psallendum paratis imposuit; nosque cum illo inæstimabili thesauro recedentes, usque ad ostium basilicæ concinendo prosecutus est. Processimus inde paulatim cum crucibus & cereis, laudantes Domini misericordiam, usque ad oratorium, quod erat in domo nostra vili opere constructum; eique, quia aliud ibi non habebatur, illas sacras Reliquias intulimus. In illa vero processione nostra, quam de basilica usque ad oratorium nostrum nos fecisse dixi, quid miraculi acciderit, censeo non esse tacendum. Egredientibus enim nobis de ecclesia, laudemque Domino Deo nostro excelsa voce canentibus, tanta vis suavissimi odoris eam partem vici Aquensis, quæ ab ecclesia ad Occidentem respicit, totam implevit; ut illa fragrantia pene omnes ejusdem partis habitatores, itemque universi, qui pro quibuslibet causis atque negotiis eadem in parte fuerant constituti, ita divinitus commoverentur; [odore suavissimo viam implente:] ut omissis quæ in manibus habebantur operibus, cuncti cursu rapidissimo primo ad ecclesiam, deinde quasi per vestigium ad oratorium nostrum, in quod illas Reliquias illatas esse audierant, summopere festinarent. Fit immodicus intra septa nostra exultantis simul atque admirantis populi concursus: & cum magna pars eorum, qui confluxerant, id quod agebatur quid esset ignoraret; gaudio tamen & exultatione repleti, Dei omnipotentis misericordiam collaudabant.

[28] [crebra ibidem patrantur miracula:] Postquam autem fama crebrescente divulgatum est, Reliquias S. Marcellini Martyris in eum locum esse delatas; non solum de eodem vico Aquensi, & vicinis atque adjacentibus villis, verum etiam de longinquioribus locis ac pagis adeo frequens atque immanis multitudo congregata est; ut nobis ad Officium in eodem oratorio celebrandum, præter vespertinas horas atque nocturnas, haud facilis pateret introitus. Adducebantur undique debiles, & variis affecti languoribus, circa oratorii parietes, a propinquis suis atque amicis collocabantur. Videres ibi pene omnia infirmitatum genera, per virtutem Christi Domini, & per meritum beatissimi Martyris, in omni sexu & ætate curari. Cæcis visus, claudis incessus, surdis auditus, mutis sermo redditur: paralytici etiam, & qui totius corporis viribus destituti, alienis manibus apportati sunt, sanitate recepta, propriis pedibus ad sua revertebantur. g

[29] Hæc ubi ad regias aures relatione Hildoini perlata sunt, statuit primo, ut ad palatium regressus, oratorium nostrum in quo hæc fiebant, Martyrem venerabundus accederet: sed ne id faceret, eodem Hildoino suggerente prohibitus, [Imperator offert prædiolum, Imperatrix cingulum.] ad majorem basilicam Reliquias deferri præcepit: ibique delatas, humili supplicatione veneratus est: celebratisque Missarum solenniis, obtulit beatis Martyribus Marcellino & Petro quoddam prædiolum, situm juxta fluvium Aram, vocabulo h Ludovesdorf, habens mansos quindecim, & vinearum aripennes novem. Obtulit & Regina cingulum suum, ex auro & gemmis factum, pensans libras tres. Quibus expletis, relatæ sunt Reliquiæ ad locum suum, in oratorium videlicet nostrum, fueruntque ibi diebus quadraginta vel eo amplius i, usque dum Imperator palatio egrediens, venandi gratia solenni more silvas peteret. Quo facto, & nos comparatis, quæ ad profectionem nostram necessaria videbantur, cum eisdem Reliquiis de vico Aquensi promovimus. [Contracta 50 annis sanatur.] In ipso autem nostræ egressionis articulo, cum Missarum solennia celebrarentur, anus quædam in palatio notissima, annorum circiter octoginta, nervorum contractione laborans, in conspectu nostro curata est. Quæ, ut ipsa narrante didicimus, per quinquaginta annos hoc morbo detenta, more quadrupedum genibus manibusque nitendo, officium ambulandi reptando impleverat.

[30] Inde iter ingressi, suffragantibus Sanctorum meritis, [In occursu Reliquiarum,] sextodecimo die Mulinheimum vicum, in quo sacros beatorum Martyrum cineres ad Comitatum profecturi dimisimus, Domino adjuvante pervenimus. In quo itinere quantum gaudii, quantumque lætitiæ, de illarum adventu Reliquiarum, populis in eadem via consistentibus accesserit, neque mihi silendum est, nec tamen ita ut fuit, plene dici atque enuntiari potest. Dicendum tamen est, ne res ad Dei laudem maxime pertinens, quasi per desidiam silentio suppressa videatur. Ac primum quidem gestit animus id referre, quod palatio egressi, in multorum presentia nos vidisse reminiscimur. Vurmius k dicitur fluviolus, duobus fere passuum millibus ab Aquensi palatio distantem habens pontem. Ad quem venientes, propter multitudinem, quæ nos eousque de palatio prosequebatur, [creditor debitorem absolvit,] jamque redire volebat, ut orandi locum haberet, parumper constitimus. Ibi quædam de orantibus cum alio ad Reliquias accedens, sociumque respiciens; Propter amorē, inquit, atq; honorem hujus Sancti ære alio, propter quod te mihi obnoxium esse non ignoras, absolvo: debebat enim ei, ut ipse fatebatur, dimidiam argenti libram. Itemque alter socium suum manu comprehensum ad Reliquias trahens, Patrem, ait, meum occidisti, ac proinde inimici eramus ad invicem: [& filius mortem patris inimico condonat:] nunc autem, propter amorem atque honorem Dei, & hujus Sancti, deposita simultate, fœdus tecum jungere atque inire volo, ut ab hinc in futurum perpetua inter nos amicitia permaneat: sitque hic Sanctus condictæ in invicem caritatis testis, & ultor in eum, qui hanc pacem prior irrumpere tentaverit.

[31] Hic illa turba, quæ nobiscum de palatio fuerat egressa, adoratis atque osculatis sacris Reliquiis, [illæ magna devotione deferuntur in Mulinheim] cum multis lacrymis, quas præ nimio gaudio continere non poterat, domum revertitur: alia multitudine, quæ ibi nobis obviavit, nos comitante, atque Kyrie eleison sine intermissione cantante, usque ad eum locum, in quo simili modo ab aliis occurrentibus excipiebamur: quæ tunc similiter, ut prior, supplicatione facta ad sua reversa est. Hoc modo per singulos dies, a prima luce usque ad vesperam, comitatibus ac Domino Christo laudem dicentibus populorum turbis, ad Aquensi palatio usque ad memoratum Mulinheim vicum, Domino iter nostrum prosperante, pervenimus. Atque ibi illas Reliquias super altare, pone quod loculus sacros Martyrum cineres continens positus erat, gemmata capsa reconditas collocavimus: fueruntque ibi sic positæ, usque dum nos mense Novembrio ad palatium ire parantes, per revelationem admoniti sumus, [& in gemmata capsa reconduntur:] ne prius de illo loco proficisceremur, quam eas corpori, de quo sumptæ erant, conjungeremus. Qualiter autem revelatum fuerit, ut hoc fieri deberet, non est silentio transeundum: quia non solum somnio, ut fieri solet, sed etiam signis quibusdam ac terroribus, ad vigilantium curam pertinentibus, ostensum est, beatos Martyres omnimodis voluisse, ut in hac re jussio illorum fuisset adimpleta.

[32] Erat unus de Clericis, qui ad excubias basilicæ deputati fuerunt, nomine Landolphus, [S. Marcellinus innuit se velle socio conjungi:] cui tunc signi tangendi cura commissa fuerat, habens stratum suum juxta australem basilicæ januam. Qui cum, secundum consuetudinem nocturni ac matutinalis Officii, solenni more surgeret, signumque moveret; completoque ante lucem eodem Officio, rursum dormire vellet; clausis ecclesiæ foribus, coram sanctis Martyrum cineribus supplicandi gratia se prostravit. Ibi cum Psalmum quinquagesimum, ut ipse asserit, dicere inciperet; audivit juxta se in pavimento velut sonitum pedum hominis, huc atque illuc ibidem deambulantis. Consternatusque pavore non minimo, erexit se paululum in genua, & in omnem partem circumspicere cœpit, æstimans aliquem de pauperibus, clausis ecclesiæ januis, in quolibet angulo delituisse. Cumque nullum alium, quam se solum intra parietes basilicæ esse cerneret; iterum se ad orationem inclinavit, ac Psalmum, quem prius inchoaverat, repetivit: sed antequam unum ejus versum complere potuisset, capsa quæ latari imposita sacras B. Marcellini Reliquias continebat, repentino crepitu tam vehementer insonuit, ut quasi malleo percussa dissiluisse putaretur. Duo quoque ostia basilicæ, quæ jam clausa erant, occidentale videlicet atque australe, velut aliquo pulsante atque impellente, simili modo sonuerunt.

[33] Quibus exterritus ac stupefactus, cum quid sibi agendum esset penitus ignoraret; surgit ab altari, & in lectum suum se pavitando projecit: subitoque sopore depressus, vidit sibi quemdam ignoti vultus virum assistere, qui se talibus verbis compellaret: Certumne est, ait, Einhardum sic ad palatium properare velle, [ac dein etiam claris verbis id mandat:] ut Reliquias S. Marcellini, quas huc detulit, prius in locum, de quo sublatæ fuerant, non reponat? Cum ille se hujus rei ignarum esse respondisset; Surge, inquit, primo diluculo, eique ex auctoritate Martyrum præcipe, ne hinc abire vel alicubi pergere præsumat, antequam Reliquias illas loco suo restituat. Ex pergefactus surrexit, & ubi me primum convenire potuit, hoc quod sibi fuerat imperatum, mihi intimare curavit. Sed neque ego segniter in hujuscemodi negotio aliquid agendum arbitratus, imo id quod jubebatur sine ulla morarum interpositione adimplendum esse judicans; ipsa quidem die ea, quæ ad hoc necessaria videbantur, præparare jussi; sequenti vero sacras illas Reliquias corpori, de quo sumptæ fuerant, cum summa diligentia sociare curavi. Quod factum quam gratum beatissimis Martyribus foret, attestatione miraculi subsequentis liquido comprobatur. Nam proxima nocte, cum ad matutinum Officium in basilica solenniter sederemus; [quo facto surdus & claudus senex sanatur.] senex quidam gressuum officio destitutus, genibusque ac manibus nitens, reptando ad orationem intravit. Is coram omnibus nobis, per virtutem Dei & merita beatissimorum Martyrum, eadem qua ingressus est hora, ita perfecte curatus est, ut ad incedendum ne baculi quidem sustentatione ulterius indigeret. Qui etiam & surdum se per continuum quinquennium fuisse, simulque cum officio pedum auditum sibi redditum affirmabat. His ita peractis, ad Comitatum, sicut superius me facere voluisse retuli, ibidem hiematurus, multa mecum reputando profectus sum.

ANNOTATA D. P.

a Hæc ad annum 827 peracta fuisse censuit Baronius, qui eadem retulit. Comitatus autem hic dicitur Curia Imperialis, tunc, ut dixi, Aquisgrani manens.

b Hic jam quater Junizo scribitur, usque ad num. 15, ubi iterum recurrit Lunizo.

c Scilicet ex monasterio & ecclesia S. Medardi, ubi Reliquias S. Sebastiani collatas jam supra diximus: ita rursum infra num. 87 quidam ductus dicitur ad S. Sebastianum.

d Aliquibus Diaconus.

e Surio Suessorum.

f Ergo 14 Aprilis: nam Pascha eo anno 827 celerandum erat 21.

g Aliqua ex his miraculis infra toto capite sexto referuntur.

h Surio Ludovestropf. Fluvius Ara, cui adjacet, in Iuliacensi Ducatu oriens, per Eyfliam intrat diœcesim Coloniensem; seque Rheno immergit inter Coloniam & Confluentiam, ad Zunichium oppidum.

i Ergo usque ad exitum Maji, vel initium Iunii.

k Vulgo Worm, haud longe supra civitatem exoriens, ac circa Hensbergam Ruræ influens. Mabilio, nescio quo errore, Wimiobum legit, ad eumque locat Mulinheimium vicum, contra expressam hujus loci sententiam.

CAPUT IV.
Miracula in surdis & mutis, contractis & aliis ægris,
Mullenheimi patrata. Cerevisia in vinum mutata.
Cereus ultro accensus
.

LIBER III.

[34] Scripturus virtutes atque miracula, quæ beatissimi Martyres Christi Marcellinus & Petrus, postquam eorum sacratissima corpora de Roma in Franciam delata sunt, per diversa loca fecerunt; imo quæ, [Prologus de Ordine in narratione miraculorum.] per illorum beata merita & pias orationes, ipse Rex Martyrum Deus & Dominus noster Jesus Christus, ad salutem hominum, operari dignatus est; necessarium judicavi brevi præfatione perstringere, quod ex his quæ scribere disposui, major pars ad notitiam meam aliorum relatione perlata est: quibus tamen ut fidem haberem, ex his quæ ipse vidi & coram positus agnovi, tam firmiter mihi persuasum est, ut sine ullo dubitationis scrupulo vera esse crederem, quæ ab his dicebantur, qui se illa vidisse testati sunt; tametsi personarum, a quibus hæc audieram, aut parvam aut nullam eatenus notitiam haberem. Ceterum de his omnibus ea primum scribenda videntur, quæ in eo loco gesta, & a meipso visa sunt, ad quem suos sacratissimos cineres iidem beatissimi Martyres transferri præceperunt. Deinde illa, quæ in Aquensi palatio sub ipsis aulicorum obtutibus facta memorantur. Tum ea quæ per diversa loca, ad quæ, religiosis viris petentibus ac me tribuente, sacre illorum Reliquiæ delate sunt, gesta referuntur, censui esse ponenda: ut hoc ordine in relatione servato, nihil remaneat ex omnibus signis atque miraculis, quæ ad nostræ parvitatis notitiam pervenire potuerunt. Sed jam nunc præfatione completa, ipsa quæ dicenda sunt, miracula proferamus.

[35] Postquam sacra beatissimorum Martyrum corpora, sicut jam in superioribus demonstratum est, [Sanantur adolescens contractus,] ipsis jubentibus & nobis morem gerentibus, ad locum, in quo nunc requiescunt, cum ingenti fidelium populorum exultatione perlata; & celebratis in campo Missarum solemniis, manibus Sacerdotum, quorum ibi tunc non parvus numerus erat congregatus, in basilicam deportata sunt; feretrumque quo vehebantur juxta altare positum est, & iterum aliud Officium ibidem celebrari cœptum; subito quidam adolescens, renum dissolutione affectus, atque ideo curvus ac baculis innitens, de media circumstantis populi multitudine, prorupit, seque ad adorandum inclinare cupiens, in genua procubuit; sed mirum in modum, velut aliquo se revellente vel potius retrahente, supinus cecidit, similisque dormienti diutissime jacuit. Tum quasi evigilans, in sessum se erexit: ac deinde post paululum, nullo adminiculante surrexit; stansque in medio circumfusæ multitudinis, una cum ceteris de recepta sanitate gratias agendo, Dei misericordiam collaudavit. Hic se de a pago Portiano cum aliis pauperibus ac peregrinis illuc venisse, Danielemque vocari, nobis percontantibus indicavit. Eadem fere hora, eodemque (ut ita dicam) momento, quo is de quo nunc diximus, intra ecclesiam & coram ipso altari, per virtutem Christi & intercessionem Martyrum, sanitatem est consecutus; [paralytica,] mulier quædam paralytica, & pene omnium membrorum officio destituta, pro foribus ecclesiæ jacens, in auxilium sui sanctos Martyres invocavit; & mox, cunctis cernentibus qui circa steterant, cœpit commotis visceribus velut nauseabunda concuti, ac deinde magnam vim phlegmatis ac bilis vomendo projicere. Quo facto, paululum aquæ frigidæ sumens, de loco in quo jacebat se levari rogavit, & baculo nitens basilicam introivit; adoratisque Martyribus ac recepto membrorum vigore, ad propria repedavit.

[36] Interea quidam homo, Vuillibertus nomine, haud longe a basilica, in qua nunc beatorum Martyrum corpora requiescunt, domum habens; inter ceteros, qui advenerationem Sanctis exhibendam convenerant, ad feretrum accessit, & quasi pro dono quadraginta denarios obtulit. Qui cum a nobis fuisset interrogatus quis esset, quidque sibi vellet hujusce muneris oblatio; retulit, se ante paucos dies gravissimo languore correptum, ad extrema fuisse perductum, [languore lethali correptus,] adeo ut ab omnibus, qui se viderant, desperatus admoneretur, ut omnes facultates suas pro remedio animæ suæ celeriter erogaret: seque ita fecisse. Jamque omnibus quæ habebat, ad quæ pia loca danda forent dispositis, unum ex servis suis cum ingenti gemitu fuisse conquestum, quod perperam ac valde negligenter ab eis factum esset in eo, quod nihil de bonis ejus Sanctis nuper de Roma venientibus datum esset. Tum se circumstantes interrogasse, si aliquid de rebus suis superesse scirent, quod ad Martyres mitti potuisset. Erant enim adhuc in Michilunstat, & nondum aliquibus signis inclaruerat, quod inde migrare deberent. Tum quemdam respondisse, quoniam de omnibus rebus ejus unus tantum porcus remansisset, & non esse deputatum, quo dari deberet; tunc sibi complacuisse, seque præcepisse, ut venundaretur; & post obitum suum pretium illud ad Martyrum luminaria mitteretur. Quibus verbis expletis, tam subitam se asserit sensisse medelam, ut protinus omni dolore fugato, etiam edendi desiderium habuerit; ciboque sumpto in tantum breui confortatus sit, ut in crastinum ad omne opus, quod rei familiaris necessitas postulasset, procurandum vel faciendum percommode ire potuisset. Post hoc porcum illum fuisse venditum, & hoc esse pretium ejus, quod ex voto beatis Martyribus offerebat.

[37] Reliquas virtutes atque miracula, quæ per eos Dominus ad salutem hominum operatus est, quoniam quo ordine dicantur nihil referre video, ita ut memoriæ occurrerint censui describenda: quia in earum relatione magis quid & quare, quam quando aliquid gestum sit, considerandum est. Collocatis igitur in eadem basilica more solenni beatorum Martyrum Reliquiis, [a nativitate surdus ac mutus Clericus.] cum secundum ecclesiasticæ institutionis consuetudinem sacra Missarum solennia quotidie celebrarentur; contigit ut quadam die, cum divina res ageretur, & nos in superioribus ejusdem ecclesiæ locis constituti, super subjectum atque in inferioribus constitutum populum intenderemus; Clericus quidam seminudus, qui inter ceteros ad idem Officium venerat, atque in media multitudine consistebat, tam gravi ruina subito collapsus est, ut mortuo similis in pavimento diutissime jacuisset. Quem cum stertentem aliqui ex circumstantibus levare atque erigere conarentur; tanta vis sanguinis ex ore & naribus erupit, ut tota anterior pars corporis, id est, pectus & venter, & usque ad vestem qua inguina tegebantur, hac esset exuberatione perfusa. Qui cum allata aqua fuisset refocillatus, resumptis viribus clare locutus est. Nam postmodum a nobis interrogatus, testatus est se ab infantia sua usque in præsens neque audire aliquid, nec loqui potuisse. Patriam sibi esse Britanniam, se natione Anglum; matrem suam visitandi gratia, quæ Romæ peregrinaretur, iter arripuisse, atque ita inter ceteros peregrinos, qui una Romam ire volebant, in illum locum pervenisse: sed sociis suis abeuntibus se substitisse; ipsumque diem, quo sanus factus est, septimum esse ex quo in locum illum venerat. Cumque ab eo nomen ejus quæreremus, respondit se nomen suum penitus ignorare, pro eo, quod ex eo tempore, quo obsurduit, numquam nomen suum audierit.

[38] Exin post aliquot dies, cum more solenni ad vespertinum Officium in ecclesia fuissemus congregati, [Similiter mulier,] puella quædam surda & muta, quam de b pago Biturigum pater ejus ac frater salutem quærendi gratia per multa Sanctorum loca trahentes, tandem illuc perductam inter ceteros in eadem ecclesia stare fecerunt, subito velut insania quadam excitata, tabulas, quarum crepitu ad eleemosynam petendam utebatur, quanta potuit virtute concussit, atque in populum ante se constitutum furibunda projecit. Tum ad sinistrum ecclesiæ parietem accurrens, velut in eumdem ascensura, trium vel eo amplius pedum saltu in altum dato, supina corruit: & cum ibi paululum mortuo potius quam dormienti similior jacuisset; atque eruptione sanguinis, qui ex ore ac naribus nimius profluebat, esset pene tota respersa; a circumstantibus sublata, atque in medium basilicæ deportata est. Cumque & ibi aliquandiu jacuisset, velut de gravi somno experrecta resedit: ac deinde manus his qui astiterant porrigens, ut in pedes erigeretur, quibus poterat nutibus oravit. Erecta ad altare deducitur: ubi cum Ratleicum inter alios Clericos, [a Sanctis apparentibus nomen & gesta Ratleici edocta.] qui juxta altare constiterant, stantem ac se respicientem cerneret, protinus in hæc verba prorupit: Tu es, inquit, Ratleicus: tu, ait, hoc nomine vocitaris: tu es servus horum Sanctorum. Quam cum ille percontaretur unde hoc scisset, vel quis ei nomen suum indicasset: Sancti, inquit, isti, qui hic requiescunt, quando velut dormiens jacui, accesserunt ad me, & miserunt digitos suos in auriculas meas, dixeruntque mihi; Cum surrexeris, & ad altare accesseris, Clericus ille juvenis, quem coram te assistere ac te intendere videris, scito quod ille Ratleicus vocatur, & ille servus noster est: nam ipse est, qui ad hunc locum corpora nostra detulit. Et revera ita erat. Siquidem ipse erat, quem, propter Sanctorum Reliquias a quodam Diacono recipiendas, nobisque deferendas, Romam nos misisse in primo libro memoravimus. Et hæc quidem hoc modo coram nobis, per virtutem beatissimorum Martyrum, depulso infirmitatis spiritu, integerrimam corporis sui sanitatem est consecuta: quam pater ac frater qui eam illo deduxerunt, a tempore nativitatis suæ surdam & mutam semper fuisse testati sunt.

[39] Miraculum autem, quod nunc narraturus sum, ego ipse non vidi, sed verbis eorum, [Item toto corpore tremulus, mercator] quorum hoc relatione mihi compertum est, non minus quam propriis oculis credere possum: ideoque non ut auditum, sed potius ut a meipso visum, incunctanter ac sine ulla dubitatione proferre decrevi. Mercatores quidam de civitate Moguntiaca, qui frumentum in c superioribus Germaniæ partibus emere, ac per fluvium Mœnum ad urbem devehere solebant, cæcum quemdam natione Aquitanum, nomine Albricum, mercedis a Deo promerendæ gratia navi suæ impositum, sicut ipse petiverat, ad basilicam beatorum Martyrum deduxerunt. Qui cum ibi egressus, atque in domo custodis ecclesiæ esset hospitio receptus; septem vel eo amplius dies ibidem moratus est. Habebat enim præter cæcitatem (quæ ei propterea quod oculis carebat, naturalis jam esse videbatur) horribilem ac fœdam totius corporis infirmitatem. Erat enim omnium membrorum ingens tremor, qui eumdem tam gravi quatiebat incommodo, ut propriis manibus cibum ori suo porrigere penitus non valeret. Is cum die quadam, horis antemeridianis in hospitio jacens, obdormisset; vidit per soporem quemdam sibi assistentem, seque monentem, ut cito surgeret, atque ad ecclesiam festinaret; tempus dicens advenisse, quo de illa miserabili passione per virtutem Sanctorum liberari deberet. Expergefactus, atque ad ecclesiam ductus, pro foribus in quodam lapide consedit. Agebatur tunc in ecclesia more solenni divinum Officium, & expletis orationibus quæ sacram Euangelii lectionem præcedere solent, ipsum legi cœptum est. Cujus cum vix duo versus fuissent legendo completi, ecce repente velut vim patiens, tremulosus ille vociferatus est, dicens: Adjuva me, S. Marcelline. Quo clamore tametsi omnes, qui in ecclesia erant, haud parva forent perturbatione commoti, majore tamen parte propter reverentiam Euangelicæ lectionis in loco remanente, plures ad videndum quænam causa hujusce clamoris existeret accurrerunt: & ut postea testati sunt, invenerunt eumdem, in eo quo consederat loco, extento ac resupinato corpore jacentem, mentumque ac pectus cruore ex naribus profluente inundatum. Qui cum ab eis erectus, & paululum aquæ frigidæ sumens fuisset recreatus; retulit sibi visum fuisse, tunc cum illam vocem emiserat, quod aliquis eum pugno in cervicem percussisset, atque ideo beati Martyris auxilium implorasset. Ceterum hunc ictum tam salutarem ei fuisse constat, ut ex illo temporis momento nullum illius fœdæ agitationis vestigium in ejus corpore ulterius appareret. Is postea per duos fere annos in eodem loco mansit, & ut ipse testatus est, nulla nox in hoc biennio fuit, in qua per somnium eosdem, qui eum salvum fecerunt, Martyres non vidisset; multa quoque ab eis audisset, quæ aliis dicere jubebatur: ex quibus pleraque nunc impleri cernimus, quæ ille tunc futura esse prædixit.

[40] Post paucos dies vidimus & alium quemdam, simili morbo implicitum, in eadem basilica, per eorumdem Sanctorum merita, [& Clericus:] non dissimili modo curatum. Nam quadam nocte, cum ad matutinum Officium celebrandum, & divinæ legis lectiones audiendas in ecclesia sederemus, intravit quidam habitu Clericali, trementibus membris; baculoque nitens, titubantia vestigia ægre gubernabat. Cumque se juxta parietem ad orandum inclinaret; ingenti voce emissa, repentino casu cernuus ruit; ac parva temporis mora interposita, ab eo quo tenebatur incommodo sanus surrexit. Is, cum ab eo quæreremus, si aliud aliquid præter quod nos omnes videre potuimus, sibi visum fuisset ea hora, qua salutem est consecutus: dixit, se paulo ante quam basilicam fuisset ingressus, ad ecclesiam veterem (quæ Occidentem versus a nova basilica, in qua Martyres tunc quiescebant, parvo spatio distabat) orandi gratia venisse, & cum eam clausam offendisset, pro foribus orasse. Deinde cum se erexisset, & ad ecclesiam ire cœpisset, vidise quemdam Clericum, veneranda canitie, stola alba indutum, eo quo & ipse ire volebat se præcedentem. Quem, ut ipse asserit, secutus est usque ad ostium basilicæ: quo cum ambo venissent, is qui præcedebat substitit, sinistro posti se applicans, quasi vellet ut ille prius ingrederetur, quem ipse paulo ante præcesserat: cunctantique ut ante se intraret, annuendo imperavit. Qui cum intrasset, & ad orandum se inclinasset, post tergum ejus stetit. & cum pugno in cervicem percussit atque prostravit, & confestim evanuit. Quem tamen nemo alius, nisi solus ille qui sanatus est, videre potuit.

[41] Sub idem fere tempus, cum quadam nocte surgentes, ad ecclesiam iremus; invenimus pro foribus ecclesiæ quemdam puerum, in porticu jacencentem, adeo miserabiliter contractum, [Contracti, quindennis puer,] ut mento genua jungerentur. Qui unum, ex his qui nos sequebantur, rogavit, ut se in ecclesiam deportaret; & ille, misericordia motus, sustulit eum, & in ecclesia juxta cancellos jacere fecit. Qui confestim irruente sopore, ubi jacuit obdormivit; nec prius evigilavit plene, quam de illa miserabili contractione, per suffragia Sanctorum, ita perfecte sanatus est, ut evigilans per se, de loco in quem alio portante delatus est, surgeret, atque ad altare Deo gratias acturus accederet. Is tamen, ubi dies illuxit, & nos cum eo loqui potuimus; retulit se tribus vicibus, prius quam signum ecclesiæ sonuisset, a quodam sibi ignoto Clerico excitatum, atque admonitum, ut nequaquam prætermitteret, quin tempore matutini Officii in ecclesiam veniret. Se quoque ita fecisse, ac postea, sicut nos vidimus, in ecclesia dormientem integram sui corporis sanitatem recepisse. Et hic quidem annorum circiter quindecim esse videbatur.

[42] Alium itidem vidimus, non puerum, ut hic erat, sed valde senem atque decrepitum, pari morbo affectum, eodem in loco, simili modo, simili in tempore curatum: quem & ipsum nocte quadam, cum propter matutinum Officium celebrandū ad ostium ecclesiæ venissemus, in ipso limine reperimus: qui genibus nitens, duobus se baculis sustentabat, ac sic illo tardissimo motu ad ingrediendum nos morabatur. [& senex, etiam surdus:] Cumque post tergum ejus constituti, illam pigram promotionem præstolaremur; tanta suavissimi odoris fragrantia, de basilica procedens, nares nostras implevit, ut omnium aromatum ac thymiamatum artificiosam compositionem sua prestantia superaret. Intravit tandem, & coram nobis juxta cancellos quasi ad dormiendum procubuit: nos quoque basilicam ingressi, nostris locis constitimus, ac simul cum aliis Psalmos, qui dicebantur, solenni more cantavimus. At ubi prima Lectio recitari cœpta est, audivimus eumdem senem gemere, &, quasi qui vim pateretur, auxilium implorare; ac deinde interjecto parvi temporis spatio, vidimus in sessum se erigere; ac protinus baculis, quibus incessum regere solebat, assumptis, etiam in pedes constitisse. Et nos quidem hæc vidimus: ipse autem fatebatur sibi visum fuisse, quod se jacentem quasi duo quidam apprehendissent, unus per humeros ad brachia, alter per crura & pedes, ac si trahendo, nervos suos qui contracti erant extendissent. Et quia præter hoc contractionis incommodum etiam surdum se fuisse asserebat, dixit sibi cum in fessum fuisset erectus, velut ictum pugni validissime ferientis in caput supervenisse; vocemque simul ut in futurum audiret imperantis audisse. Hic senex hoc modo sanatus, de pago Helvetiorum qui nunc d Aragaovin vocatur, se venisse, & natione Alamannum esse testatus est.

[43] Alius, autem simili modo nervorum contractione debilitatus, qui se de vico Leodico, ubi S. Lambertus e corpore requiescit, venisse dicebat, quadam Dominica nocte, post peractum matutinale Officium, nobis jam de ecclesia regressis; cum, propter eos qui de longe venerant, [ac Leodiensis quidam.] & ad sua redire festinabant, Hostiæ salutaris sacramenta Presbyter ex more celebraret; coram omnibus qui aderant, in pavimentum cecidit, ibique parvo temporis spatio velut soporatus jacuit; dein, quasi de somno expergefactus, nemine se sublevante surrexit. Cumque unus ex circumstantibus baculos, quibus ante uti solebat; &, cum caderet, de manibus ejus elapsi procul jacebant; sumeret, eique porrigeret; renuit, dicens: Absit a me, ut eos ulterius attingam. Sed & iste ad hunc modum curatus, in patriam repedavit, de qua, reptando potius quam incedendo, ad Martyrum limina pervenerat.

[44] Nec multo post, cum ego mense Novembrio, secundum consuetudinem in palatio hiematurus, ad Comitatum ire disponerem; jamque iter ingressus, transmisso flumine Rheno, in villam regiam, cui Sinciacus f vocabulum est, ad manendum venirem; & post cœnam, quæ aliquam noctis partem occupaverat, [Auctori pernoctaturo Sinciaci, nuntiatur] in cubiculi secretum, ubi quieturus eram, cum familiaribus meis me recepissem; minister qui potum nobis porrigere solebat, quasi novi aliquid nuntiaturus, festinanter intravit. Quem ego intuitus; Quid tu, inquam, narrare vis? Nam ut video, habes nescio quid, quod ad nostram vis perferre notitiam. Tum ille, Signa, inquit, duo coram nobis modo facta sunt, quæ vobis indicare veni. Cumque eum, quidquid vellet, dicere jussissem; Modo, ait, cum de cœna surgentes hoc cubiculum intrastis, ego cum sociis meis descendi in cellarium, quod huic cœnaculo subjectum est. Ubi cum cervisiam ministris petentibus distribuere cœpissemus, supervenit puer missus a quodam conservo nostro flasconem ferens, quem sibi impleri flagitabat. Qui cum esset impletus, petiit ut etiam sibi de eadem cervisia quantulumcumque daretur ad bibendum. Datum est in vase, quod casu vacuum supra cupam, in qua cervisia erat, [cervisia mntata in vinum:] positum fuerat. Sed ubi hoc hausturus ori admovit, cum ingenti admiratione; vinum hoc, non cervisiam esse, clamavit. Cumque eum is, qui & flasconem impleverat, & idipsum, quod illi datum fuit, de eodem foramine traxerat, mendacii cœpisset arguere: Sume, inquit, & gusta; & tunc me non falsum, sed potius verum dixisse probabis. Sumpsit ille atque gustavit, sibique similiter vinum hoc, non cervisiam sapere testatus est. Tunc tertius & quartus, ceterique qui aderant, singillatim gustando & mirando, totum quod in vase fuerat ebiberunt. Quotquot autem inde gustaverunt, meri, non cervisiæ id saporem habuisse, testati sunt.

[45] Interea, cum in hujus signi admiratione attoniti stuperent, contigit ut cereus, cujus lumine ibidem utebantur, & tunc propter cupam parieti affixus ardebat, nemine contingente in madens humore pavimentum caderet; atque ita esset extinctus, ut ne parvissima quidem in eo scintilla remaneret. Quem unus eorum arripiens, ad ostium cucurrit; sed horrore tenebrarum permotus, priusquam egrederetur, in ipso limine stans, Sancti, inquit, Martyres Marcellinus & Petrus nos adjuvent. [& cereus divinitus accensus.] Ad quam invocationem cereus ille, quem manu tenebat, accensus est. Hæc ubi audivi, confestim Deo omnipotenti, ut par erat, laudem dixi & gratias egi, qui Sanctos suos semper & ubique glorificat, & nos famulos suos, qui sacras eorum Reliquias tunc nobiscum habebamus, de tantis virtutibus lætificare dignatus est. Illum autem, qui hæc mihi nuntiavit, expleta narratione ad mansionem suam secedere jussi. Ceterum cum me ad quiescendum in lectulo collocassem, cœpi mecum multa volvendo tractare atque mirari, quidnam sibi vellet, quidve portendere posset illa cervisia in vinum, id est, deterioris potionis in meliorem facta mutatio; aut cur in eo loco, id est, in regia domo, ac non potius in eo, ubi beatorum Martyrum, qui hæc prodigia per virtutem Christi fecerunt, sacratissima corpora recondita sunt, hujuscemodi miraculum evenisset. Sed licet ad hujus quæstionis certam indaginem longa ac solicita cogitatione pervenire nequirem, certum tamen habui & certum semper habebo, illam divinam atque supernam virtutem, per quam hæc atque alia hujusmodi miracula fieri creduntur, nihil unquam sine causa vel facere vel fieri sinere in creaturis, quas ad suam providentiam & gubernationem pertinere non dubito.

ANNOTATA G. H.

a Id jam supra num. 20 legimus: sed Pagus Portianus quis sit, adhuc requirimus.

b Scilicet in Aquitania prima, ad quam fama miraculorum devenerat.

c Scilicet ex Marchionatu Culembachio, Episcopatu Bambergensi, & contiguis Bohemiæ locis.

d Nunc Argow, ad interfluente Ara sic dictus Pagus, totius Helvetiæ veluti centrum occupat, ac Lucernatibus paret.

e S. Lambertus, Episcopus Trajectensis, colitur 17 Septembris.

f Sinciacus, vulgo Zinsich, oppidum diœcesis Coloniensis, supra Bonnam leucis 4.

CAPUT V.
Alia miracula Mulinheimi facta, surdis & mutis, paralyticis
& amentibus sanatis. Lumen iter agentibus nocte concessum.
Libellus Imperatori oblatus
.

[46] Igitur inde digressus, sicut superius dixi, ad Comitatum perrexi. [Ad Conventum Procerum Aquisgranū profecto Eginhardo,] Nam Imperator Ludovicus eo tempore Aquisgrani palatio consistens, conventum Procerum ibi fieri a media fere hieme præceperat: ubi & ego inter ceteros adesse jussus, quia de vicinia beatorum Martyrum abesse cogebar, parum jucundas in palatio moras faciebam. Ideoque post unum ex quo illo veneram mensem exactum, misi quemdam ex nostris, nomine Ellenhardum; præcipiens ei, ut ad limina beatorum Martyrum quanta posset celeritate festinaret; visitatisque Fratribus nostris, quos inde digrediens ad divinum servitium faciendum ibi dimiseram, atque omnibus quæ ibidem agerentur diligenter exploratis, ad nos cito recurreret. Qui cum illuc venisset, tribus ibi mansit diebus. Quarto vero cum jam ad nos reverti disponeret, cæcus ille, nomine Albricus, cujus in superioribus * fecimus mentionem, detinuit abire parantem; affirmans eum non prius iter suum ingressurum, quam tale signum fieri vidisset, [nuntiatur gibbosus & curvus curatus,] cujus relatione me lætum atque oppido gaudentem efficeret. Addidit etiam, beatissimos Martyres præterita nocte sibi in somnis apparuisse, atque hoc in mandatis dedisse, ut perquireret quemdam pauperem, nomine Gisalbertum, immani gibbo depressum, ac proinde curvum & brevibus baculis innitentem; atque inventum in cœnaculo, quod supra porticum basilicæ est, tempore matutini Officii, juxta Reliquias quæ ibi erant, collocaret: eo quod ibi, per merita & virtutem Sanctorum, quorum illæ Reliquiæ essent, de illa gibbi deformitate atque curvitatis incommodo liberari deberet. Paruit ille suadenti, atque iter, quod aggredi paraverat, distulit in crastinum. [ad Reliquias SS. Marii, Marthæ, Audifacis & Habacum.] Ac cæcus ille, jussum pauperem perquirens, invenit; & ut sibi præceptum erat, in superioribus ecclesiæ partibus juxta prædictas Reliquias, Officii matutini tempore, collocavit. Erant autem illæ Reliquiæ, quod nondum noveramus b, B. Marii Martyris, & uxoris ac filiorum ejus, Marthæ videlicet, Audifacis & Habacum. Quæ utique simul cum Sanctorum Marcellini & Petri corporibus, & in eodem loculo ad nos perlatæ sunt: sed is qui eas detulit, cujus essent Reliquiæ nescivit: nam ille, qui eas mihi miserat, promisit se ad me esse venturum, ac nomina Sanctorum, quorum hæ Reliquiæ forent, per semetipsum mihi indicaturum, quod postea factum est. Pauper vero, qui juxta illas a memorato cæco fuerat collocatus, cum secunda Lectio ad nocturnum Officium ex more legeretur, edito ingenti clamore, non modicum pavorem audientibus incussit. Ad quem cum nonnulli Clericorum, una cum illo qui hoc ibi opperiri jussus fuerat, accurrissent; invenerunt eum, pronum atque extentum propter altare jacentem; pavimentumque; quod ori ejus subjectum erat, plurimo sanguine madens. Quem levantes, & allata aqua refocillantes; sanum & rectum, neque ulla camelinæ illius tortitudinis signa retinentem, in inferiores ecclesiæ partes gratulabundi deduxerunr. Quo miraculo in hunc modum peracto, is quem illuc miseram, ad me cum summa festinatione regressus, cum ea quæ viderat retulisset, magno nos gaudio atque exultatione replevit.

[47] Nec multo post Ratleicus, qui sacros Martyrum cineres, sicut in superioribus demonstravimus, Roma detulit; ut ipse asserebat, jussus venit, deferens libellum, complura capitula continentem: cujus rationem talem esse retulit, dicens, sibi cæcum illum, cujus modo fecimus mentionem, ex auctoritate Martyrum præcepisse, [libellum quemdam, Ludovico Imper. offerendum,] ut ea capitula describeret, mihique deferret, ac diceret ut ea susciperem, atque Imperatori legenda offerrem. Suscepi ab eo libellum atque perlegi, emendatumque ac noviter scriptum Imperatori, ut jusserat, obtuli. Et ille quidem suscepit atque perlegit: sed de his quæ per hunc libellum facere jussus vel admonitus fuerat, perpauca adimplere curavit. Quid autem illa capitula continerent, aut quid ab eo factum, quidve dimissum sit, alio potius in loco, quam in isto, commemorandum est. Illud tamen non solum non prætereundum, quin imo aperte ac dilucide censeo conscribendum, qualiter revelatum & jussum sit, ut libellus ille fieri, atque Regi dari debuerit: quæ Ratleicus hoc modo contigisse retulit. Ante paucos, inquit, dies, cum in ecclesiam ad agendum nocturnum Officium ex more convenissemus, adiit me cæcus ille, quem nostis, rogans ut in partem aliquam secretiorem cum illo secederem. Feci ut volebat, & cum eo cellulam, in qua quiescere solebam, ingressus sum. Tum ille prior, Hac, inquit, nocte, paulo ante quam sono signorum excitati surgeremus, apparuit mihi per visum quidam vir, canitie venerabilis, veste candida indutus, virgam auream manu tenens, ac talibus me verbis compellavit: Vide, inquit, Albrice, ut cuncta quæ tibi dixero, bene intelligas, eaque adeo tenaci memoria retineas, ut etiam aliis qui illa scripturi sunt exponere valeas. Volo enim ut scribantur, & Ludovico Imperatori ad legendum per Seniorem vestrum ostendantur: sunt quippe valde necessaria c, non solum ad cognoscendum, verum etiam ad faciendum Principi, in cujus regnum isti Martyres divina jussione venerunt.

[48] [Angelus Gabriel jubet. scribis] Tunc incipiens, duodena vel eo amplius capitula per ordinem pronuntiavit; mihique præcepit, ut tibi & aliis quatuor, quos tibi dicturus sum, illa enumerem atque exponam: & post hæc tu libellum facias, eumque Seniori tuo, qui nunc in palatio moratur, deferas; eique ex Martyrum auctoritate præcipias, ut eumdem, quanto celerius possit, Imperatori offerat. Deinde subjungens, Nostine, inquit, quis ego sim, qui tibi ista præcipio? Tum ergo nihil hæsitans, S. Marcellinum eum esse respondi. Et ille, Non ita est, inquit, ut opinaris: sed Gabriel Archangelus ego sum, personamque ac formam Marcellini idcirco assumpsi, quia Dominus Deus, omnium rerum atque causarum ad istos Martyres pertinentium, curam mihi commisit: & nunc veni, [& veritatē visionis] ut hæc tibi indicarem, quæ scribere præcepi: quoniam divinæ voluntatis est, ut ea ex auctoritate eorum ad notitiam Regis sine morarum interpositione perveniant. Tu vero, sicut tibi præcepi, primo diluculo post completum matutinum Officium, nuntia quæ audisti his quibus ea nuntiare jussi. Tum ego, Nemo est, inquam, qui credat, quod Angelus mecum locutus sit, aut me ista nuntiare mandaverit. Non erit, inquit, ita; sed dabo signum, quod facias coram eis: quo viso, nullam ultra dubitationem habebunt, de his quæ ad eos ex mea jussione pertuleris. Proinde volo diras Ratleico, ut exhibeat tibi duos cereos novos, qui nondum accensi fuissent: & unum ex eis dextra, alterum sinistra tenens, sta coram altari: & cum omnia quæ tibi præcepi narrando compleveris, dic eis qui hæc audiunt, [ultronea accensione 2 cereorum probari.] ut in hoc credant vera & ab Angelo Dei esse mandata, quæ dixisti, si hi cerei in manibus tuis, sine adhibitione ignis visibilis, fuerint videntibus illis illuminati. Quo facto, scriptus est libellus, mihique allatus, ac per me Regi oblatus. ab illo quoque acceptus atque perlectus est. Idcirco visum est mihi, inter cetera miracula libelli hujus facere mentionem: quia per occasionem, qua ille scribi jubebatur, contigit illa mirabilis & inusitata cereorum accensio, quam per merita beatorum Martyrum fieri debere, ipse qui eos illuminavit Angelus prænuntiavit.

[49] Sub idem fere tempus, cum Ratleicus a nobis ad basilicam Martyrum regressus est, allatus est nobis inde alter libellus, continens verba & ratiocinatione cujusdam dæmonis, qui se Vuiggonem nominavit: quæ facta est ab eo coram multis testibus ante altare, juxta quod sacri Martyrum cineres repositi sunt, ad interrogationem Presbyteri, qui exorcismum super energumenum legerat: quod hoc modo contigisse narratur. Prædium est in pago d Nithagonne, vocabulo Hecgstat, pertinens ad e Monasterium S. Nazarii, de quo puella quædam, annorum circiter sedecim, ab eodem erratico spiritu possessa, ab basilicam Martyrum a parentibus fuit adducta est. Quæ cum ante tumbam sacra corpora continentem venisset, & Presbyter super caput ejus exorcismum, secundum consuetudinem, [Diabolus per obsessa puellā multa Latine loquitur;] perlegisset; ac deinde dæmonem, qualiter & quando in eam fuisset ingressus, percontari cœpisset; non Barbara lingua, quam solam puella noverat, sed Romana locutione Presbytero respondit. Cumque Presbyter miraretur atque interrogaret, unde illi Latinæ linguæ notitia, cum parentes ejus, qui ibi præsentes astabant, hujuscemodi sermonem penitus ignorarent? Parentes, inquit, meos numquam vidisti. Tum Presbyter, Tu ergo, inquit, unde es, si isti non sunt parentes tui?

[50] [asserens, se ad populi & magistratus peccata punienda deputatum,] Et dæmon per puellam, Ego, ait, sum satelles atque discipulus satanæ, & multos jam tempore apud inferos janitor fui: sed modo per annos aliquot, cum sociis meis undecim, regnum Francorum vastavi; frumentum & vinum, & omnes alias fruges, quæ ad usum hominum de terra nascuntur, juxta quod jussi eramus, enecando deleuimus; pecora morbis interfecimus, luem ac pestilentiam in ipsos homines immisimus; omnes quoque adversitates & cuncta mala, quæ jam diu pro meritis suis patiuntur, nobis facientibus atque ingerentibus eis acciderunt. Hic cum Presbyter ab eo quæreret, quanam de causa ei fuisset hujus modiconcessa potestas; Propter malitiam, inquit, populi hujus, & multimodas iniquitates eorum, qui super eum constituti sunt: qui munera & non justitiam diligunt, qui plus hominem quam Deum metuunt, qui pauperes opprimunt, viduas & pupillos ad se vociferantes exaudire nolunt, nulli justitiam nisi mercanti faciunt. Preter hæc sunt & alia multa ac pene innumerabilia, quæ tam ab ipso populo, quam a rectoribus ejus quotidie committuntur; ut sunt, perjuria, ebrietates, adulteria, homicidia, furta, rapinæ; quæ nemo fieri prohibet; & cum facta fuerint, non est qui vindicet. Potentiores quique turpibus lucris inserviunt; & loco superiore, quem propter regendos inferiores acceperunt, ad superbiam & inanem gloriam abutuntur: odium & invidiam, non tam inter extraneos, quam inter propinquos & affinitate conjunctos exercent: amicus amico non credit, frater fratrem odit, pater filium non diligit: rari sunt, qui fideliter ac devote decimas dent, rariores qui eleemosynas faciant: & hoc ideo, quia quidquid Deo vel pauperibus dare jubentur, id sibi perire arbitrantur. Iniquas Mensuras & injusta pondera, contra Dei præceptum, habere non verentur; fraude se alterutrum circumveniunt; falsa testimonia dicere non erubescunt; dies dominicos ac feriatos non custodiunt, sed in his, acsi in ceteris, prout voluntas eorum tulerit, operantur. Propter hæc & alia multa, quæ Deus aut præcepit hominibus ut facerent, aut prohibuit ne facerent, quia populus hic per contumaciam mandatis ejus inobediens effectus est; permissi, immo jussi sumus ea facere in rebus humanis, quæ superius enumeravi, ut perfidiæ suæ pœnas luant. Sunt enim perfidi atque mendaces, cum hoc servare non curant, quod in baptismo promiserunt. Hæc omnia dæmon per os barbaræ puellæ Latine locutus est.

[51] Et cum Presbyter imperando urgere cœpisset ut exiret, [sed Sanctorum potestate cogi ad discessum.] Exibo, inquit, non propter tuum imperium, sed propter Sanctorum potestatem, qui me in illa diutius manere non permittunt. His dictis, puellam in pavimentum projecit; atque ibi aliquantulum, velut dormientem, prono corpore jacere fecit. Post paululum vero illo recedente, quasi de somno evigilans, per virtutem Christi & merita beatorum Martyrum, puella, cunctis qui aderant cernentibus atque mirantibus, sana surrexit, nec post exactum a se dæmonem Latine loqui potuit: ut palam posset intelligi, non illam per se, sed dæmonem per os ejus fuisse locutum. Heu! proh dolor! ad quantas miserias tempora nostra sunt devoluta, in quibus non boni homines, sed mali dæmones doctores sunt; & incentores vitiorum, ac persuasores criminum, de nostra nos correctione commonent.

[52] Eodem fere tempore Sanctimonialis quædam, nomine Marethrudis, de pago f Vuetareiba, quæ dira paralysis ægritudine per decem annos tam immaniter tenebatur, [Paralytica annis 10 semel iterumque revalescit,] ut tanto temporis spatio pene nullo ad humanos usus corporis officio fungeretur: & jam a parentibus suis erat desperata, quoniam ad omnia Sanctorum loca, ad quæ ipsi poterant pervenire, eamdem deduxerant. Sed tandem ab eisdem tunc ad basilicam Martyrum adducta, & tempore nocturnalis Officii juxta cancellos posita, per merira & intercessionem eorumdem Sanctorum, diu desiderata sanitate sine mora donata est, adeo integre atque perfecte, ut omnium membrorum firmitate recepta, quæ illuc lectica venerat, pedibus ad propria remearet. Sed ubi domum redire cœpit, in ipso itinere eadem, qua liberatam se gaudebat, infirmitate corripitur. Itaque reversionis suæ pœnitentiam agens, iterum se ad Martyrum limen reduci rogavit. Moxque ut reducta est, quam discedendo amiserat sanitatem, sine ulla dilatione recepit. Voto igitur facto, ut sua sponte de Sanctorum obsequio jam amplius discedere non deberet, parvam sibi cellulam haud procul ab ecclesia ad manendum construxit: ac deinceps religiose conversata, in obsequio beatorum Martyrum cum magna devotione permansit.

[53] Aliam quoque feminam constat, [feminæ os distortum,] non multo post, per eosdem beatissimos Martyres, magno incommodo liberatam: quæ res hoc modo gesta esse cognoscitur. In pago Nithagonne fundus est, Ursella vocatus, qui a basilica Martyrum sex fere leugarum intervallo dirimitur. In quo mulier quædam, cum mane facto de somno evigilans in lecto suo resideret; & juxta consuetudinem expergiscentium, protensione brachiorum & assidua oscitatione, ad discutiendum marcorem, se extenderet; os paulo diductius, quam debebat, aperuit; disjunctisque juxta aures maxillarum coagmentis, hians rictus constitit immobilis: nec jam os claudere valens, personæ g quam homini similior effecta, gravissimas incautæ oscitationis pœnas luebat. Hoc ubi mulierculis in eodem fundo habitantibus innotuit; accurrunt, herbisque & frivolis incantationibus male habenti succurrere moliuntur: sed non habuit effectum vana ac superstitiosa præsumptio, vexabatque potius laborantem atque lædebat, quidquid imperitæ manus, velut studio medendi, eidem adhibuerunt. Interea frater mariti ejusdem mulieris supervenit, salubrique consilio rogavit, ut ad basilicam Martyrum sine mora duceretur, ibi affirmans esse sanandam, si unquam foret receptura sanitatem. [visa turri basilicæ rectificatur.] Statimque jumento impositam ducere incipiunt: appropinquantes autem basilicæ, de jumento depositam pedibus incedere faciunt. Cumque eo loci ventum esset, ut jam turricula, quæ signa basilicæ continebat, ab eis conspici potuisset; eique ut ad eam videndam oculos levaret, hi qui eam ducebant imperarent; aspexit, vidit, ac sine ulla interposita mora sanitatem recepit. Ibi omnes pariter in terram corruunt, divinam misericordiam, quibus valent laudibus extollunt, surgentesque ad basilicam properanter pergunt; & adoratis sanctissimis Martyribus, ac votis pro modo facultatum persolutis, ad propria cum multa exultatione revertuntur. Vidimus nos eamdem feminam, & cum illa locuti sumus; & ea, quæ circa illam gesta fuerunt, ipsa narrante didicimus.

[54] Nunc illud referre volo, quod ipse in die natalitio beatorum Martyrum contigisse vidi. Puer quidam surdus & mutus, [Surdus & mutus, triennio ibi moratus.] qui ante triennium illuc venerat, & in domo custodis ecclesiæ ostiarius ab eo fuerat constitutus; festo die jam finito & Officio vespertino consummato, cum juxta ostium sederet, repente consurgens basilicam intravit, & a dextris altaris pronus corruit. Cumque eum ædituus, qui candelabrum cum cereo ante altare ponebat, ibi jacentem invenisset, continuo mihi hoc indicare curavit. Nos autem, qui tunc una eramus, ecclesiam celeriter ingressi, eumdem, sicut ab ædituo repertus est, jacentem invenimus. Quem cum levari juberemus, velut gravissimo sopore depressus, excitari non potuit. Tandem igitur quasi evigilans erexit se, cernensque nos circumstantes surrexit, atque ad eos prope sibi assistebant, [sanatur & Latine loquitur;] Latine locutus est. Sunt quidam ex nostris qui dicunt, eumdem puerum fere ante sex menses, cum in cujusdam hominis nostri domo noctu dormisset, duo quedam verba per soporem fuisse locutum; & auditum, quo eatenus itidem ut loquela carebat, in illa hora recepisse: quod ita factum inde conjiciebatur, quia, postquam de illo somno experrectus est, cuncta que ei a quolibet imperabantur, ac si intelligeret, facere curavit. Sed hoc videtur in hac virtute præcipuum, quod idem, non Latine, sed Barbarice sibi loquentem intelligebat; curatus autem, non Barbaro, sed Latino sermone loquebatur. Qui etiam beatos Martyres se vidisse, & multa quæ aliis dicere deberet, ab illis se audisse narravit: sed cum ea, velut in crastinum dicturus, in præsenti referre distulisset; in tantum illi per oblivionem deleta sunt, ut nihil de his omnino se audisse recoleret. Hunc ego, quia nomen suum ignorabat, propter prosperum virtutis effectum, Prosperum vocari jussi. Qui adhuc superest, & apud custodem ecclesiæ, in eodem quo prius fuerat, permanet officio.

[55] [item alius, sed Teutonice:] Pridie vero quam hic Prosper loquelam recepisset, hoc est, in vigilia ejusdem festivitatis, venit quidam juvenis, similiter surdus & mutus, in basilicam: & cum supplici gestu opem Sanctorum imploraret, adjuvante Domino, & ipse plenariam de utroque morbo meruit recipere sanitatem. Hunc itidem, ut priorem, quia nomen suum numquam audierat, Godescalcum appellavi. Is tamen, non ut Prosper, sed ut sibi gentilitium erat, Barbaro sermone loquebatur, postquam ei per merira Sanctorum copia fandi concessa est.

[56] Cum me quædam necessitas, secundum consuetudinem, Comitatum Regis adire compelleret mense Decembrio, [noctu difficillimū iter aggressi,] in ipsis (si bene recolo) Kalendis de loco Martyrum promovens, sequenti die ad Castrum, quod moderno tempore Vuisibada h vocatur, ibi mansionem habiturus, adveni. Ibi cum, propter saltum, qui eidem loco contiguus est, commodius transeundum, solito maturius surgeremus; profecti sunt pueri, qui nos cum impedimentis precedere debuerunt. Sed postquam, de vico in quo mansimus egressi, viam carpere cœperunt, tanta eos tetræ noctis caligo circumdedit, ut quo se vertere deberent, omnino scire non possent. Erat præterea frigus ingens; & tecta pruinis terra, videndæ viæ copiam denegabat. Ipsa quoque montium juga, per quæ eundum erat, nubibus obsessa, quam longe vel prope essent videri non poterant. Accessit ad hæc etiam vallibus insidens nebula, [ad Crucem S. Marcellino positam orant,] quæ sua crassitudine visum impediens, iter moliri cupientes remorabatur. Qui cum tot obstaculis se impediri cernerent, nec quid agerent in promptu haberent; equis desiliunt, & viam, quam videre non poterant, palpando quærere tentant. Sed ubi hoc parum successit, ascensis denuo equis, errori quem abominabantur, se potius committere, quam moras facere decernunt. Igitur paululum per tenebras procedentes, ad Crucem, que in via, per quam ituri erant, ob memoriam B. Marcellini erat posita, perveniunt. Causa autem ejusdem Crucis ibi ponendæ erat, quod in eo loco habitatores vici, in quo eadem nocte mansimus, mihi ante biennium de palatio revertenti, & Reliquias beati Martyris Marcellini, quæ tunc mihi redditæ fuerunt, deferenti occurrerunt; eamque ob recordationem hujus facti, ad venerationem beati Martyris, quasi pro titulo vel monimento ponere curaverunt. Quo cum prædicti pueri, errando potius, quam iter agendo pervenissent; inierunt consilium, ut ibi socios suos qui sequebantur operiri deberent; eosque, ne aberrarent, sonitu buccinæ ad se congregarent; ac deinde cum simul essent, beatos Martyres ad opem sibi ferendam invocarent, sublatisque in altum vocibus Kyrie eleison ter decantarent.

[57] Quo facto, tantus super eos totidem vicibus cælitus emissi luminis fulgor emicuit, ut diurnæ claritatis candorem adequaret. Que coruscatio tantum eis commodi ad iter suum agendum attulit, ut consumpta nebula tenebrisque discussis, via quoque qua ire debebant clare conspecta, iter suum, quamvis per silvas & opacos nemoribus montes, [missoque cælitus lumine juvantur.] absque erroris impedimento, usque ad ortum auroræ peragerent. In prima siquidem coruscatione tantus calor una cum illo lumine venit, ut eum se velut accensæ fornacis vaporem sentire faterentur: cujus afflatu non solum nebula, verum etiam illa, quæ tum & montes totamque silvam operuerat, pruina ita consumpta est, ut tertia corruscatione peracta, nullum illius algoris vestigium penitus appareret. Hæc nobis ad vesperam ejusdem diei, postquam ad mansionem venimus, hi qui viderunt atque experti sunt, narraverunt. Quorum verbis fidem adhibentes, Dei omnipotentis misericordiam cum gratiarum actione laudavimus, eo quod nos per merita Sanctorum suorum in omnibus necessitatibus nostris adjuvare & consolari dignatus est.

[58] Quamquam omnia magna sint, & ad divinam debeant referri potentiam, [Presbyter furiosus,] quæ propter mortalium salutem ex meritis beatorum Martyrum gesta cognovimus; in eo tamen miraculo, quod nunc memoriæ mandare decrevi, tam patenter Dei omnipotentis virtus clare cognoscitur, ut nulli dubium relinquatur, quin in omni creatura sua quidquid voluerit facillime possit efficere. Suntiligua i dicitur villa in pago Nithagonne, in qua Presbyter quidam, nomine Vualtbertus, tenebat ecclesiam. Is mente captus, magno suorum mœrore, ad basilicam Martyrum adductus est. Ex quibus tres erant fratres ejus, unus Presbyter & duo laici, quartus erat Monachus propinquus ipsius de monasterio Hornbach, k in quo & ipse Presbyter a parva ætate fuerat educatus. A quibus cum requirerem, si adhuc aliquid medelæ a quolibet medico eidem fuisset impensum; Statim, inquiunt, [post irritū medicorum conatum ad Martyres ductus,] cum eum hac passione comperimus fuisse correptum, ad monasterium in quo nutritus fuit, a nobis adductus est. Ubi cum ei medici secundum artis suæ peritiam multa fecissent, nec morbum ab eo depellere potuissent; suaserunt nobis amici nostri, ut eum ad horum Sanctorum misericordiam duceremus: confidimus enim, quod illum salvare possint, sicut alios multos accepimus hic fuisse salvatos. Post hæc hospitio recepti, quatuor diebus fuere nobiscum, ducentes eum quotidie ad ecclesiam, & coram sacris Martyrum cineribus jacere facientes. Quinta vero die, frater ejus Presbyter, & Monachus qui cum eo venerat, petierunt ut eum cum duobus fratribus suis laicis reciperem, donec ipsi reverterentur: nam post triduum se dicebant esse reversuros. Feci ut voluerunt, eumque Presbytero nostro Hilfrido commendavi. Is cum a Presbytero receptus, & in cellulam in qua ipse manebat fuisset inductus; circa vesperam ejusdem diei, commota vehementius qua tenebatur insania, unum e fratribus suis, qui eum custodiebant, arrepto cultro, quod furenti casus obtulerat, voluit occidere: sed ille necem fugiendo declinavit, & nostris hominibus, qui prope erant, de vesania illius indicavit. Tum Presbyter, cui cura eum custodiendi a nobis erat injuncta, suggessit mihi simulque persuasit, ut eum vinciri permitterem. Vinctus igitur catenis ferreis, in lecto collocatur; obseratisque foribus, solus in cubiculo relinquitur. Excubant ante ostium fratres ejus, & velut erumpere valentem pervigili cura custodiunt. Ceterum vincula, quibus tenebatur adstrictus, ejusmodi erant, ut dum in his esset, non in dextrum aut sinistrum latus se convertere, neque aliter nisi supino corpore jacere potuisset.

[59] Dormivit itaque, ut ipse testatur, neque ante mediam noctem evigilavit. At ubi galli cantare cœperunt, expergefactus, vidit se non solum vinculorum nexibus solutum; [menti redditur, ablatis ultro vinculis,] verum etiam morbo insaniæ, quo laboraverat, liberatum: statimque ad laudes Deo dicendas tota mente conversus, Psalmis & Hymnis, quos præ nimia gratulatione tametsi solus erat satis clare decantabat, omnes in vicinia ejusdem cubiculi dormientes excitavit. Tum surgens, ad ostium accessit; fratresque suos, qui ibi excubabant, ut se ad requisita naturæ foras exire permitterent, rogavit. Illi autem hunc insanientis dolum rati, nequaquam ei assentire ausi sunt; sed accersito hospite suo, qui eum ibidem incluserat, ut cum eo loquatur exorant. Qui postquam cum eo locutus est, atque ex ratione responsionum suarum sanæ mentis esse intellexit; aperto ostio, quo volebat, ire permisit; reversumque recipiens, quid de vinculis, quibus eum oneratum incluserat, factum esset, inquisivit. Et ille, Catena, inquit, qua me vinxisti, salva est: & si vis scire ubi sit, quære eam & invenies. Accenso itaque lumine, invenerunt eam ante lectum, in quo ipsum quiescere fecerant, jacentem eo modo compositam, atque eisdem nodis adstrictam, quibus tunc fuerat, quando eum cum ea in eodem lecto collocarunt, ac solum in eodem cubiculo dimiserunt. Quis hoc fecisse credendus est, nisi ille qui de nihilo creavit omnia; & qui in rebus quas condidit talia potest facere, [citra solutionem nodorum.] quæ nec intellectu comprehendi, nec humanis possunt sermonibus explicari? Quis enim aut cogitatione conjicere, aut verbis valeat enarrare, qualiter ille Presbyter his vinculis fuerit absolutus; cum nobis certissimum sit neminem esse, qui se solus possit ejusmodi nexibus exuere, si eis fuerit simili modo constrictus, sicut idem Presbyter fuit, quando solus in illo cubiculo inclusus est? Hi vero, qui eum ibidem dimiserunt, postquam reversi sanum & mentis ac memoriæ suæ compotem invenerunt, læti & laudantes Deum simul cum eo ad propria regressi sunt. Hoc ita gestum, non quorumlibet testium relatione didicimus, sed ipsi per nos, quia ibidem tunc eramus, Deo volente cognovimus: atque ideo fiducialiter scribimus, quod nos contigit oculata, ut dicunt, fide cognoscere. Verum quia cuncta, quæ de Martyrum virtutibus scribenda suscepimus, nequaquam possunt præsenti sermone compleri; hic liber iste finem accipiat, ut ea quæ restant, ab alio rursus exordio commodius inchoentur.

ANNOTATA D. P.

a Eginhardus in Annalibus de Gestis Ludovici Pii asserit, ad annum 828, Conventum Aquisgrani factum esse mense Februario.

b Hæc late deduximus ad diem 19 Ianuarii, quo coluntur hi Martyres Marius, Martha, Audifax & Habacuc.

c Annalium Fuldensium Auctor, ad an. 874 putat, quod si Ludovicus ea observare curasset, forsitan passurus non fuerit in purgatorio per annos 34, quæ se pati filio suo Ludovico, Seligenstadii Comitia habenti, revelavit, petens inde suorum precibus liberari.

d Existimo legendum, tum hic, tum infra num. 53 Nithagouue: est autem tractus ille sic dictus a Nitha fluvio, vulgo Nid, qui Mœno illabitur infra Francofurtum, eo loco ubi nunc est oppidum Hoechst; quod hic nominari Heccostat nolim divinando suggerere; cum inter Moguntinæ diœceseos loca inveniam nominari Hetstat, haud prorsus absimili vocabulo, sed in topographica tabula præterito.

e Monasterium S. Nazarii ultra fluvium Rhenum, vulgo Laurisham aut Lorishaim, ubi corpus S. Nazarii depositum esse a S. Godegrando Episcopo, diximus ad hujus Vitam 6 Martii: idem latius dictum ad Vitam S. Nazarii 12 Iunii. Consule Marquardum Freherum parte 1 de Originibus Palatinis cap. 6.

f Hoc quoque nomen, ut recte scriptum sit, vereor; quia suspicor, Wetteraviam legi debere, Wettera fluvio irriguam regionem; inter Licham oppidum, ubi is oritur; & Assenheim, ubi se Nithæ jungit.

g Persona, proprie ac Latine, dicitur larva; hinc personatus id est larvatus.

h Vulgo Wisbaden id est Alba-balnea, in Rhingavia, fere e regione Moguntiæ, sesquileuca ab urbe.

i Fortaßis Suntilinga, terminatione Alamannis familiari; ipsam tamen nusquam exprimunt tabulæ.

k Horenbach, duabus leucis a Bipontina civitate distans, oppidum sub diœcesi Metensi, in finibus Palatinatus, paulo propinquius ad urbem, habet sibi contiguum Alt Horenbach, id est, Vetus; quod ibi forte monasterium fuerit, postea, hæresi ibidem prævalente, in profanos usus conversum, teste Bucelino.

* num. 39

CAPUT VI.
Miracula in palatio Imperatoris ad Reliquias horum Sanctorum facta.
Cæcitas, contractio, paralysis, febris sublata
.

LIBER IV.

[60] In relatione signorum atque virtutum, quas me in hoc libro scribere velle proposui, illæ in capite ponendæ videntur, quæ in palatio factæ, [Præfatio de ordine sequentium miraculorum.] non solum ad plebis, verum etiam ad ipsius Principis ac Procerum ejus, omniumque (ut ita dicam) aulicorum pervenere notitiam: & non tantum propter hoc, sed etiam propter illud, quod in a oratoriolo nostro, ubi eadem miracula gesta sunt, non aliæ tunc temporis, quam beatorum Marcellini & Petri Reliquiæ fuerunt: ut quidquid ibi sanitatum atque signorum factum esse cognoscitur, singulariter ac proprie ad illos pertinere ac referri debeat, quorum solas constat ibi fuisse Reliquias. Fecerunt ibidem beatissimi Martyres, sicut in sequentibus demonstrabimus, in aliorum Sanctorum locis multas virtutes atque miracula, quæ quibusdam velut communia illis, cum his Sanctis in quorum basilicis facta sunt, non immerito videri possunt; ob hoc præcipue, quoniam qui apud Deum æqualis creduntur meriti, non absurde putantur in patrandis miraculis communiter operari. Sed hoc aliter esse ea ratione convincitur, qua liquido demonstratur, nullas in his locis factas fuisse virtutes, antequam in illa memoratæ beatorum Martyrum essent delatæ Reliquiæ. Sed jam nunc, ut promisimus, ea quæ in prædicto palatio sunt gesta miracula proferamus.

[61] Erat quidam juvenis inter cubicularios Regis, natione Græcus, nomine b Drogo: qui febre correptus, aut negligentia suorum, aut inscitia medicorum, jam per aliquot menses longa atque adversa valetudine laborabat. Is, [Curantur febris;] posteaquam Hildoinus Abbas Reliquias B. Marcellini, sicut in secundo libro demonstratum est, nobis reddidit; admonitus in somnis, ut ad oratorium nostrum veniret, ibique cereum quatuor denariis emptum accenderet, ac S. Marcellinum Martyrem, cujus caput ibi esse asserebat, sibi in adjutorium invocaret; sciretque se si hoc faceret, ea qua jam diu laboraverat infirmitate cito esse cariturum; credidit admonenti, & id quod imperatum fuerat, quanta potuit celeritate complevit. Statimque sanus factus, & receptis membrorum viribus, propriis pedibus ad sua regressus est.

[62] Erat ibidem alter æque juvenis, nomine Gerlacus, [contractio nervorum in viro,] de urbe Remorum, inter eos, qui, propter ædificia palatii construenda, jussi de illa civitate venerunt. Is ante dimidium fere annum in eodem vico, tam valida atque immani nervorum contractione correptus est, ut pedes natibus & genua mento cohærerent. Hunc socii atque propinqui in ulnis suis ferentes, ad memoratum oratorium detulerunt; & quia aliter non poterat, pronum jacere fecerunt; sanctumque Martyrem, ut ei sanitas redderetur, cum magna devotione rogaverunt. Dies erat Dominica, atque hora diei tertia, quando illuc allatus est: jacuitque ibi usque ad horam nonam. Cumque Officium ejusdem horæ a Clericis esset solenniter impletum; ecce de capsa, quæ sacras beati Martyris Reliquias continebat, tanta suavissimi atque insueti odoris fragrantia egrediens sic totam oratorii cellulam implevit, ut in admirationem ejus, omnes qui aderant, incunctanter assurgerent; ac se mutuo, an idem omnes æqualiter sentirent, curiosa interrogatione perquirerent. Cum subito vident eum. qui juxta jacebat, velut a quibusdam tenentibus trahi; & membra, quæ morbo erant contracta, extendi: intelligentesque divinam adesse virtutem, tulerunt hominem, & coram altari collocaverunt. Qui cum ibi positus, cum multis lacrymis divinum imploraret auxilium; cunctis cernentibus ita correctus est, ut qui manibus alienis subvectus in oratorium venerat, propriis pedibus de oratorio procederet. Testimonium tamen quam perpessus est passionis, adhuc in suo corpore circumferre cognoscitur: nam crure ac pede sinistro sic postea claudicavit, ut ad regendum incessum baculo semper indiguerit. Hoc cur non sit percuratum, dicant qui velint: ego id me video non aliter posse conjicere, nisi ut existimem, interiori ejus saluti competere, ut aliqua in eo exterioris debilitatis vestigia remanerent.

[63] Juliacus c vocatur antiquum municipium, a vico Aquensi octo leugarum spatio disparatum, de cujus territorio puella quædam, simili morbo, similique modo affecta, [& in puellæ.] a matre atque aliis propinquis suis ad memoratum oratorium adducta; cum præ multitudine hominum, qui tum forte propter Missarum audienda solennia illuc convenerant, introferri non posset; extrinsecus eam ad orientalem oratorii fenestram collocarunt, expectantes opportunitatem, ut recedente populi frequentia, facilius oratorio inferri potuisset. Sed ubi ad medium fere Officium ventum est, & expleto Euangelio Hostiæ salutaris oblatio peracta est; cernunt eam angustiis affici; & erumpente per totum corpus sudore, velut in somnum labi. Quibus signis divinam adesse virtutem haud inaniter conjicientes, de illo loco levatam, quadro lapidi, qui propter jacebat, soporatæ similem superponunt. Ibi coram omnibus, qui hujus miraculi conspiciendi gratia concurrerunt, integerrimam omnium membrorum sanitatem, in unius horæ momento, Domino opitulante recepit. Erant ibi inter ceteros spectatores & Judæi, quorum unus David nomine, post hujus signi expletionem, ad fenestram cubiculi, in quo ego tunc eram, celeriter accurrens, meque compellans; miraculum quod viderat indicavit, gratias agens Deo, qui per Martyres suos tanta miracula ad salutem mortalium operari dignatus est.

[64] Erat in eodem vico cæcus quidam provectæ ætatis, qui, ut ipse asserebat, ante triennium subita cæcitate percussus, inter alios pauperes stipem ostiatim mendicare solebat. Is cum in tuguriolo suo dormiret, vidit per soporem, quemdam sibi assistentem atque dicentem, ut si videre vellet, ad oratorium nostrum iret; ibi esse medicum, [Illuminantur, cæcus invitus,] qui ei roganti lumen reddere potuisset. Renuit ille, & lumen quod offerebatur abominatus, Quid, ait, mihi nunc cum visu, quem jam olim perdidi? melius mihi est, si eo caruero, quam si habuero. Modo mendicantem omnes exaudiunt, & ea quæ necessaria sunt, præstant: nam videntem mendicare non decet: senex autem & debilis operari non possum. Tum ille qui cum eo loquebatur, Vade, inquit, & noli morari: nam velis nolis visum recepturus es. Paruit ille imperanti, perrexitque ad oratorium, atque in eo pernoctavit; & cum illa nocte nihil esset factum, ad tugurium suum reversus est. Cui denuo is qui prius per soporem apparuit, & similiter ut ante imperaverat, ad oratorium pergere præcepit. Fecit ille, ut jussus fuerat, sed ne tunc quidem aliquid actum est. Tertio vero commonitus venit, & ubi coram altari ad orandum se prostravit, visum recepit. Hunc nos, dum adhuc cæcus esset, inter alios pauperes ac debiles multoties in domo nostra mendicantem vidimus: ideoque alium illuminationis ejus testem non quæsivimus, quia sufficere nobis credebamus testimonium non fallentis conscientiæ nostræ.

[65] Cum ex his aliisque compluribus virtutum operationibus, per circumpositos vicos & pagos, salutaris fama crebresceret; mulier quædam de pago d Ribuarensi, multo jam tempore cæca, visum recipiendi & desiderium simul & fiduciam habens, ad memoratum oratorium se rogavit adduci. Cumque illo venisset, tres totos dies, [& cæca,] totidemque noctes ibidem orando & jejunando continuavit. Sed cum ad præsens nullum in se exoptatæ sanitatis sensisset indicium, domum reducta est: paucisque interpositis diebus, spe recipiendi luminis haud vane concepta, iterum se ad sacras Reliquias deduci rogavit. Quo cum ab uno puero duceretur (nam qui prius eam illo deduxerunt, spem ejus velut inanem ac supervacuam judicantes, ulterius cum illa ire noluerunt) ubi ad cœmeterium Aquensis palatii, quod in monte, qui eidem vico ab orientali parte imminet, situm est, eodem comitante atque ducente pervenit; ibi, quasi obviante sibi divina gratia, diu desideratum lumen recepit. Tum mirans atque attonita constitit, pueroque ducenti ut sequeretur imperavit: Hactenus, inquiens, quo tu præcedens ducebas secuta sum: modo autem tuo ductu non egeo: quia viam, qua ire debemus, video: & hunc vicum in quo sacræ Reliquiæ sunt, ad quas venire disposui, Domino adjuvante conspicio. Tu tantum vide & cura, ut me recta via ad oratorium Martyrum in ipso vico adducas. His dictis ad oratorium perrexit, gratias egit, factique in se miraculi nobis indicium fecit, vidensque & gaudens ad propria remeavit.

[66] Ascvilarem vocant fundum Regium, ab Aquensi palatio quatuor e leugarum spatio distantem, in quo quidam homo erat diutina præcordiorum infirmitate detentus atque laborans; [levatur diutina præcordiorum infirmitas,] jamque a suis eo modo desperatus, ut non aliter nisi cauterio curari posse videretur. Quæritur ad hoc medicus, & ustioni non profuturæ dies constituitur. Interea cuidam feminæ, in eodem fundo habitanti, in somnio revelatum est, non debere illum ad suam curationem ejusmodi medelam admittere, quæ & pro sui molestia vix tolerari posset, &, quia supervacua esset, salutem patienti non afferret. Ceterum si sanus fieri vellet, ad Aquense palatium iret, oratorium nostrum inquireret, inque eo se collocari faceret, & ante triduum completum inde non recederet: hoc modo plenariam eum consecuturum sanitatem. Quod ubi ei annuntiatum est, convocatis amicis ac proximis, petiit ut erga se illius revelationis jussa complerent. Qui mox jumento impositum, ad oratorium adducunt; atque in eo, ut jussum fuerat, collocantes, abeunt, post triduum reversuri. Ille autem ibidem dimissus, per tres dies & noctes, Domino pro salutis suæ recuperatione haud inaniter supplicans, ita perfecte sanatus est; ut nullum in suis visceribus morbi, quo multo tempore tenebatur, assereret remansisse vestigium. Suis igitur sicut promiserant ad se reversis, ac sanum sicut optaverant invenientibus; non dorso jumenti, ut venerat; sed pedum suorum officio ad propria, cum ingenti & sua & illorum gratulatione atque lætitia, regressus est.

[67] Est item fundus regius in pago Mosano, octo circiter leugis ab Aquensi vico disparatus f Gangluden habitatores appellant: in quo mulier quædam, quæ octo fere annorum filiam dira paralysis ægritudine adeo confectam habebat, [Paralyticæ puellæ curatio,] ut jam ex longo tempore nullum pene membrum ad officium suum movere potuisset: audita virtutum fama, spem de recuperanda filiæ salute pio corde concepit; protinusque sublatam ulnis propriis, ad memoratum oratorium deportare curavit. Quæ cum illo antemeridiano tempore, hora videlicet prandii, pervenisset, & Clericorum neminem ibidem invenisset (nam reficiendi causa paulo ante discesserant) tamen introgressa, filiam juxta se in pavimento collocavit. Ipsa autem perparuum cereum, quem pro munere detulerat, accendens; ante illam in eodem pavimento posuit, seque ad orandum coram sacris cineribus cum summa devotione prostravit. Quo facto, sine ulla interposita mora, puella, per supernam gratiam omnium membrorum sanitate ac firmitate recepta, matre non sentiente, surrexit; cereumque qui coram se jacebat sustulit, ac post tergum jacentis constitit. Quæ cum oratione completa, caput de pavimento levasset; & nec cereum, nec filiam in eo quo posuerat loco esse vidisset, surrexit; conversaque, filiam pone se cum cereo stantem, Deum laudans ac lætabunda, conspexit. Igitur cum nullum ibi, cui de virtute quæ gesta fuerat referre posset, adesse videret (nam præter pauperes, [ex relatu regii bibliothecarii, Auctori innotescit.] qui ibidem mendicandi gratia excubabant, nemo intra oratorii parietes, excepta se ac filia sua, tunc erat, quando illud miraculum factum est) votis cum gratiarum actione solutis, domum cum filia sana atque incolumi repedavit. Cujus virtutis indicium qualiter ad nos perlatum sit, paucis expediam. Gerwardus, g Palatii Bibliothecarius, cui tunc temporis etiam palatinorum operum ac structurarum a Rege cura commissa erat, de Noviomago veniens, palatium Aquense petebat. Is cum in memorato fundo quadam nocte mansisset, quæsivit ab hospite suo, si aliquid novi de palatio nuper audisset. Cui ille, Nihil, inquit, modo apud aulicos tam celebre est, quam signa & virtutes, quæ fiunt in domo Einhardi, per quosdam Sanctos, quorum Reliquias in oratorio domus suæ habere dicitur: ad quarum venerationem omnes vicini nostri quotidie festinant, & quicumque infirmus illo fuerit adductus, illico curatur. Cœpitque ei de filia mulieris illius, qualiter ante paucos dies salva facta sit, intimare. Tum Gerwardus: Vade, ait, & eamdem mulierem adduc ad me, ut ipsa mihi dicat, quod audire desidero. Venit mulier, & omnia prout gesta erant, patenter exposuit. Gerwardus vero, cum in crastinum ad Regem venisset, ea quæ de hoc signo revelatione illius feminæ compererat, eidem indicavit. Rex autem, cum ego secundum consuetudinem ingressus coram illo starem, quid sibi Gerwardus de hoc miraculo retulisset, tam mihi, quam ceteris sibi astantibus, divinam misericordiam atque potentiam admirando simul atque laudando, insinuavit. Sic nos contigit signum, quod nobis ignorantibus in domo nostra gestum est, ex hujusmodi relatione cognoscere.

ANNOTATA D. P.

a Huc spectant, quæ supra habentur num. 21 & 22 de Reliquiis in oratorium perlatis.

b Teutonicum nomen ægre crediderim allatum ex Græcia, sed potius in Germania assumptum; nisi forte legendum sit Græcius seu Græciensis, id est, Græcii in Styria natus.

c Juliacum, oppidum munitißimum cum arce, & caput illustris Ducatus Iuliacensis sub Archidiœcesi Coloniensi.

d Ribuarii seu Ripuarii, a ripa Rheni custodienda dicti, quorum regia olim Colonia Agrippina erat: sic infra num. 93 dicitur, hæc Metropolis esse in finibus Ribuariorum, super Rhenum posita.

e Hoc fere intervallo distat locus in Iuliacensi ditione prope Linnichium, vulgo Wiler dictus; olim forte addita Asc, quod cineres significat, distinctus ab altero duabus leucis remotiori, vulgo Holztwiller, quod lignorum-villare.

f Gangelt est oppidum agri Iuliacensis, ex quo oriundus Iacobus Krietzradt indicavit nobis, Gangluden fuisse circum illud oppidum districtum aliquem certum, & sic sæpius appellari het landt van Mille, Gangelt, ende Vucht eaque loca dici funiculum triplicem fuisse.

g Huic Gerwardo scribens Eginhardus Epistolam 14, inter alia habet ista: Hortaris imo consilium das, ut omissis Martyrum excubiis, quibus indesinenter adesse & interesse jussus sum, Palatium petam.

CAPUT VII.
Miracula Valencenis in Hannonia patrata
ad Reliquias horum Sanctorum.
Cæci decem illuminati, alii ægri sanati
.

[68] Hæc de miraculis beatorum Martyrum, quæ in Palatio gesta sunt, in præsenti opere commemorasse sufficiat. Nunc ad eas virtutes veniendum est, quæ in locis factæ sunt, ad quæ, religiosis viris petentibus ac me largiente, venerandæ eorumdem Martyrum Reliquiæ venerunt, & in quibus hactenus cum magna reverentia coluntur. Quas primus omnium Georgius Presbyter & Rector monasterii S. Salvii a Martyris, quod in pago Fanomartensi, in vico Valentianas appellato, in ripa Scaldis fluvii situm est, me dante suscepit, & per quemdam Diaconum ad memoratum monasterium de Aquensi palatio destinavit. Is unum tantum comitem secum habens, cum in pago Hasbanio ad vicum regium, quem b Vuasidium vocant, venisset; atque in prato, quod vico proximum erat, reficiendorum jumentorum gratia descendisset; ecce unus de habitatoribus loci gibbo depressus; maxillis etiam, ex nimio dentium dolore, [Curatur tumor faciei, dolor dentium & gibbus:] quem ut ipse dicebat, diutinum patiebatur, nimio tumore distentis, furcam ferratam in collo ferens, idem pratum furibundus intravit; & cur pratum suum depascerentur, stomachando perconctatur. Cui Diaconus, qui Reliquias Martyrum ferebat, & eas tunc in summitate virgæ, quam ob hoc in eodem loco fixerat, suspendere parabat; Melius, inquit, tibi est, ut coram his Sanctorum Reliquiis, quas hic in manibus habeo, prosternaris; Deumque roges, ut te, per merita eorumdem Sanctorum, de dolore, quem pateris, liberare dignetur: nam tumor, qui in facie tua videtur, testatur aliquem magnum in ore tuo esse dolorem. Ad hæc homo, projecta furca quam manu ferebat, ante Reliquias pronus corruit; &, ut Diaconus ei suasit, pro salute sua Domino supplicavit. Nec longa interposita mora, ita sanus ab oratione surrexit, ut nec tumor in facie, nec dolor in dentibus, nec gibbus, quo premebatur, remaneret in dorso. Ac proinde concito gradu vicum ingressus, omnes propinquos ac vicinos suos, in eodem loco constitutos, ad laudem Deo dicendam, & gratias Christo Domino referendas, invitavit. Confluxit in pratum ingens populi multitudo, & pro eo qui sanatus fuerat, gratias actura circumjacentis regionis turba congregata est. Rogant omnes Diaconum, ut illam noctem ibi moraretur: nec ille eis hoc negare poterat, quia parati erant, nisi assentiret, etiam invitum detinere. Ducunt deinde pervigilem noctem, & in Dei laudibus tota regio resonabat: in crastinum autem, cum Diaconus iter suum capere cœpisset, omnis illa congregati populi frequentia abeuntem cum ingenti devotione comitata est; nec ante vel subsistere vel discedere voluit, quam ab aliis, quos miraculi hujus fama commoverat, obviam sibi venientibus fuisset exceptus. Hoc modo sacræ Martyrum Reliquiæ, ex hujus occasione miraculi, a populis illarum regionum exceptæ, & ad basilicam S. Salvii, quo eas memoratus Georgius miserat, Domino ducente perlatæ sunt. Hoc signum ipsius Georgii relatione constat mihi esse compertum: de ceteris autem, quæ nunc dicenda sunt, ab eo libellum accepi, cujus ordo vel series hunc modum habere cognoscitur.

[69] Anno quarto decimo c, Christo propitio Imperii Ludovici Augusti, cum ad corroborandam Christiani populi fidem, [quod & libello, scripto de miraculis, confirmatur:] sicut in initio nascentis Ecclesiæ, signa & prodigia in ipso Regis palatio, per merita Sanctorum suorum, Dominus dignaretur ostendere; petiit & obtinuit Georgius Presbyter Aquisgrani palatio, ab Einhardo Abbate, Reliquias beatorum Christi Martyrum Marcellini & Petri, quorum corpora ipse de Roma per homines suos allata nuper acceperat: easque in capsa, quam auro & gemmis decenter ornaverat, reconditas per Diaconum suum, nomine Theothardum ad basilicam S. Salvii Martyris, quam ipse tunc temporis per beneficium Regis tenebat, dirigere curavit. Qui Diaconus cum ad villam regiam, quæ Vuasidium vocatur, venisset, [ex quo referuntur etiam curationes,] occurrit ei homo gibberosus, & ex dentium dolore ita vexatus atque confectus, ut jam per dies quindecim nullum alium victum quam solam aquam posset assumere. Qui cum hortante Diacono coram Reliquiis, quas ille ferebat, se ad orandum prostrasset; & Dominum Christum ut sui misereretur, devote ac suppliciter invocasset; per intercessionem Sanctorum Marcellini & Petri, cuncta corporis incommoditate depulsa, sanus ab oratione surrexit. Factum est hoc miraculum tertiodecimo Kalendas Julii, [quod a me superius plenius est enarratum: quia ego illud juxta relationem memorati Georgii conscribere curavi.] d

[70] Diaconus autem cum Reliquiis tertia die Valentianas veniens, cum eas in basilicam S. Salvii, sicut ei fuerat imperatum, reverenter & honorifice inferret; quidam juvenis de villa regis, quæ e Listina vocatur, [spasmi integro anno tolerati,] Dominicus nomine, qui eo morbo, quem Græci spasmum appellant, jam per annum integrum sic vexabatur, ut manus ejus dextera penitus contineri non posset; sed agitatione continua, quasi qui molam verteret, moveretur in gyrum; statim in ipso introitu, per merita beatorum Martyrum, coram omni populo ita curatus est, ut post hæc nullum illius horrendæ agitationis pateretur incommodum. [& cæcitatis,] Exinde die quarta, in festivitate videlicet B. Joannis Baptistæ, anus quædam nomine Gerrada, quæ se annum unum cæca fuisse testata est, dum Missarum solennia celebrarentur, invocatis beatis Martyribus, lumen, quod ex fide petierat, cunctis qui aderant videntibus, per illorum merita recepit. [item surdi & muti,] Similiter in festivitate S. Salvii, quæ evenit sexto Kalendas Julii, quidam homo surdus & mutus, inter solennia Missarum, per suffragia Martyrum, [cæcæ 33 annis] & auditum & loquelam recipere meruit. Eadem die anus quædam de pago Laudunensi, Rodeltrudis nomine, que per tres annos lumen cæli non vidit, in eadem celebratione Missarum, visum recepit. Quinto Kalendas Julii, puer quidam annorum circiter septem, f Donitianus nomine, qui fuit cæcus a nativitate, [cæci unius,] dum divinum celebratur Officiuim, per merita beatorum Martyrum illuminatus est.

[71] In vigilia vero beatorum Apostolorum Petri & Pauli, id est, quarto Kalendas Julii, [& cæcærum trium atque contracti,] puella quædam parva, nomine Theobalda, habens ætatis annos, ut putabatur, novem, quæ tribus annis nihil viderat, tempore salutaris Officii in media populi multitudine constituta, Martyrum suffragantibus meritis, lumen amissum ex divina miseratione recepit. Eadem die quidam homo, nomine Dado, de villa g Ponticuli vocata, qui annos sex curvus erat, & ad cælum se erigere non poterat; ideoque brevibus anticulis, sustentandi se gratia sub axillis positis, cernuus incedebat: is eadem hora, eodemque in loco, per misericordiam Dei & per merita beatorum Martyrum, erectus ac sanus effectus est.

[72] Die quarto Nonarum Juliarum, quædam vidua nomine Adalrada, quæ annis quatuor oculorum lumine privata nihil videbat, audita virtutum fama, spem visus recipiendi non vana fide concepit; arreptoque baculo, sola sine ductore ad Valentianas ire contendit. Cumque vico appropinquare cœpisset, visum est ei, quod velut unum solis radium oculo dextro conspiceret: ac proinde divinam clementiam puro corde deprecata est, ut per intercessionem Sanctorum suorum ecclesiam B. Salvii se videre permitteret. Statimque exaudita est, & quod optaverat, Domino miserante, sine mora est consecuta. Ipsa quoque die, altera quædam femina de pago Noviomensi, nomine Ruoitla, quinquennio cæca, inter Missarum solennia lumen quod amiserat, Christo Domino per merita Sanctorum suorum donante, recepit.

[73] In octavis Apostolorum, id est, pridie Nonas Julii, quidam homo, Gunthardus nomine, [nec non paralytici,] de eodem pago, velut paralysi percussus, ad basilicam S. Salvii a suis adductus est: qui (ut dicebant) jam unum annum habebat in eadem infirmitate; & tam vehementer in sinistra parte corporis sui debilitatus est, ut nec manum ad os ducere, nec se vel lavare vel calceare valeret. Hic, per misericordiam Dei meritaque Sanctorum, tempore matutinalis Officii, in ipsa solennitate sanus offectus est.

[74] Similiter & alius homo, nomine Hildebonus, veniens de monasterio, quod ad duos h Gemellos appellatur, cum ab infantia cæcus esset, ac lumen cæli in tota vita sua non vidisset, [item duorum cæcorum & cæcarum totidem,] in celebratione Missarum, eadem die, in eadem basilica, per eosdem Sanctos, eodem Domino miserante atque auxiliante, visum recepit, & omnia quæ prius non vidit, clare videre meruit. Die vero Nonarum Juliarum, puella quædam parvula, nomine Reginlindis, quæ non amplius quam septennis esse videbatur, cum tribus annis oculorum suorum lumine caruisset, & inter ceteros in basilica ad divinum Officium audiendum constitisset; intervenientibus Sanctorum meritis, coram omni multitudine, illuminata est. Quarto Idus Julii cæca quædam, nomine Alagia, quæ duobus fere annis visu carebat, intra sacra Missarum solennia, suffragantibus sibi Sanctorum precibus, a Domino Jesu Christo illuminata est. Eadem die cæcus quidam valde senex de villa i Gauliacas, Ermenwardus vocabulo, qui annis quatuordecim nihil videre potuit, ad vespertinum Officium ecclesiam ingressus, beatos Martyres invocavit; ac statim cæcitate depulsa, diu desideratam lucem, Domino adjuvante, recepit.

[75] [atque energumenæ.] Septimo Kalendas Augusti, puella quædam, quæ ab immundo spiritu vexabatur, in basilicam adducta, dum sacræ oblationis Officium celebratur; per virtutem Christi & merita beatorum Martyrum, fugato dæmone, integerrimam mentis & corporis meruit recipere sanitatem. Hæc sunt miracula atque virtutes, quas Dominus noster Jesus Christus, per merita sanctorum Martyrum suorum Marcellini & Petri, in vico Valentianas, ad salutem humani generis, operari dignatus est: quæ memoratus Georgius Presbyter brevi libello collecta nobis mittere curavit, & nos huic operi nostro censuimus inserenda. Hic est k Georgius Veneticus, qui de patria sua ad Imperatorem venit, & in Aquensi palatio organum, quod Græce hydraulica vocatur, mirifica arte composuit.

ANNOTATA D. P.

a Colitur S. Salvius 26 Iunii, ubi ostendemus fuisse cœnobium Clericorum, quod Baldericus lib. 2 Chronici Cameracensis cap. 31 appellat monasterium Canonicale S. Salvii Episcopi & Martyris. Est modo Prioratus Ordinis Cluniacensis ab anno 1103, prope Valencenas ac fere in suburbiis, quem locum vulgo Famarts dici, notat Mabilio.

b Wasidium, forsan Weset, seu Veltweset inter Trajectum & Bilsenam, quod Wased potest fuisse dictum.

c Est is annus Christi 827, potißimum mense Iunio, quo hæc contigerunt.

d Hæc verba, ab Eginhardo interposita, [] includenda censui.

e Forte Lessina oppidum Hannoniæ, aut Liptines prope Laubium, ubi sub Carolomanno in villa Regis Synodus habita est.

f Putem scribendum, Domitianus, vel Donatianus.

g Sunt quidem in vicina Valencenis Flandria Gallicana, inter Duacum & Tornacum, Pont à Rache, & Pont à Marq; sed alterutrum locum hic signari nomine Ponticuli, temere quis dixerit:

h Monasterium ad duos Gemellos hic dici videtur, quod Ambianis in Picardia vulgo nominatur S. Martin des jumeaux, a Guidone Episcopo sub an. 1073 postea restauratum.

i Gauliacas adhuc nescio invenire circa Valencenas.

k In Annalibus Francorum Pithœanis ad an. 826, ista leguntur: Georgius quidem Presbyter de Venetia, cum Baldrico Comite Forojuliense veniens, organum hydraulicum Aquisgrani fecit. Quo perfecto, factus est Rector monasterii S. Salvii; & anno 827 obtinuit Reliquias dictas.

CAPUT VIII.
Miracula Gandavi, in monasterio S. Bavonis,
ad Reliquias horum Sanctorū.
Cæci octo illuminati: alii ægri adjuti
.

[76] Alter libellus mihi oblatus est de monasterio S. Bavonis, [Inter miracula Gandavi facta,] quod situm est juxta Scaldim in loco Ganda vocato, ubi idem amnis Legiæ flumini conjungitur, a a Fratribus ibidem Deo servientibus: quorum rogatu Reliquias memoratorum Christi Martyrum ad idem monasterium misi, in quo hæc per ordinem gesta reperta sunt. Anno ab incarnatione Domini nostri Jesu Christi octingentesimo vicesimooctavo, venerunt Reliquiæ sanctorum Christi Martyrum Marcellini & Petri ad monasterium S. Bavonis, die quinto Nonar. Julii feria sexta b, Indictione VI. Tertia vero die, id est, Dominica proxima, quæ fuit tertio Nonas Julias, quædam puella cæca, nomine Hartlinda, de villa quæ c Fursenum appellatur (quam pater & mater testati sunt octo annis oculorum officio caruisse) cum ante altare, super quod sacræ Martyrum Reliquiæ erant positæ, fuisset adducta; [sanantur] coram omnibus qui aderant, visum, Domino miserante, recepit. Inde post dies octo, id est, quarto Idus Julii, adducta est altera puella similiter cæca, nomine Helmrada, de villa d Magle nuncupata: cujus parentes de ea retulerunt, quod octava die postquam baptizata fuit, subita cæcitate percussa fit. [cæca ab infantia,] Quæ & ipsa statim coram sacris Martyrum cineribus lumen, quod jam dudum perdidit, Domino sibi reddente, recepit. Exin die tertia, quod fuit pridie Idus Julii, venit illuc puella quædam curva, nomine Bildrada, [incurvata,] de villa Boderetio e, quæ pertinet ad monasterium S. Vedasti. Quæ cum ante memoratas Sanctorum Reliquias, pro restitutione salutis suæ, Dominum Christum suppliciter invocasset; coram omnibus qui aderant erecta est, & integrum corporis sui statum in momento temporis recipere meruit.

[77] Postea vero, duodecimo die Kalendarum Augustarum, femina quædam, nomine Eddela, [4 cæci,] ancilla Sancti Amandi, de villa Baceroda vocata, quæ plurimis f annis oculorum lumine caruisse dicebatur, ibidem fideliter orans visum recepit. Eodem die servus quidam S. Bavonis, Eberaldus vocabulo, de villa g Millinio, qui & ipse per plures annos lumen cæli non vidit, cunctis qui aderant cernentibus, eodem in loco diu desiderata luce donatus est. Ipsa quoque die duæ viduæ, quæ plurimis annis cæce fuerant, ibidem illuminatæ sunt: quarum altera nomine Blidwaa, de villa h Accinio; altera Ricberta vocata, de villa Vuerminio i fuisse narratur.

[78] Deinde post dies vigintiquinque, id est, in festivitate Assumptionis S. Mariæ, femina quædam vocabulo Angarihilda, de villa Goiaco k, coram sacris Martyrum Reliquiis, omni populo cernente, [incurvata alia,] & id, quod evenerat admirante, ita incurvata est, ut penitus se ad cælum videndum erigere non posset. Eademque sequenti die, id est decimoseptimo Kalendas Septembris, in eadem ecclesia cum Euangelium legeretur, eodem populo teste, ita erecta atque in statum pristinum restituta est, ac si numquam per ullam corporis sui læsionem ad terram fuisset inclinata. Postea vero, [claudus,] secunda & vicesima die mensis Septembris, id est decimo Kalendas Octobris, homo quidam de pago l Texandria, ex villa que Apennia nominatur, vocabulo Liodoldus, qui propter sinistri cruris ac pedis imbecillitatem duobus se baculis ad incedendum sustentabat; ita ibidem in conspectu populi perfecte curatus est, ut ultra jam in ambulando baculorum adminiculo non egeret.

[79] Quarta vero die post patrationem hujus miraculi, id est septimo Kalendas Octobris, [surdus & mutus,] juvenis quidam surdus & mutus, sinistra quoque manu contractus, nomine Hunwaldus, de villa m Corvio nuncupata; cum ante sacras Martyrum Reliquias venisset, atque ibi suppliciter orasset; statim per virtutem Christi, depulsis universis quibus afficiebatur incommodis, ita sanus effectus est, ac si numquam aut surdus, aut mutus, aut ex contractione nervorum in manu fuisset aliquo modo debilitatus. Sequentique die, hoc est sexto Kalendas Octobris, femina quædam, [paralyticæ duæ,] nomine Engilgarda, quæ per multos annos dira paralytis passione tenebatur, eadem in basilica, per merita beatorum Martyrum, coram omni populo, est curata. Erat eadem ancilla pertinens ad Episcopium Tornacense, de villa quæ n Vuerecundia nominatur: in crastinum vero, id est quinto Kalendas Octobris, altera quædam femina, nomine Ramburga, de villa o Bertingaheim, simili passione in inferiori corporis sui parte valde debilitata, cunctis qui aderant videntibus, coram eisdem Sanctorum Reliquiis, perfectam membrorum suorum firmitatem recepit; atque a morbo, quo per decem annos laborasse ferebatur, Deo volente, in momento temporis liberata est.

[80] Eadem die vir quidam cæcus, nomine Germarus, de villa p Schaltheim, quæ juxta ostium Scaldis fluminis in maritima Frisconum regione posita est; [cæci 2.] cum ibi, pro calamitate quam patiebatur, Domini misericordiam & beatos Martyres invocasset, diu negatum lumen cum lætitia recipere meruit. Quarta autem die, postquam hoc signum Domino volente contigit, id est, pridie Kalendas Octobris, quædam ancilla S. Bavonis, vocabulo Gundrada, de villa q Aldingaheim, quæ tribus fere annis solem non viderat, ubi se coram altari ad orandum prostraverat, lumen quod amiserat, Christo Domino per merita Sanctorum suorum largiente, recepit.

ANNOTATA G. H. & D. P.

a Horum Fratrum sive Monachorum Abbatem fuisse Eginhardum, ab anno 826, scribit Meyerus in Annalibus Flandriæ; addens, quod is, Sacerdos Cæsaris Ludovici, cœnobium, incendio deformatum, restituerit, vagosque Monachos in unum reduxerit. Hisce addit Sanderus lib. 4. Rerum Gandavensium cap. 4, eum impetrasse a Ludovico Imper. approbationem privilegiorum cœnobii Gandensis & alia privilegia nova. Quæ utinam extarent, ad confirmandam collationem hujus Abbatiæ Eginhardo factam. Quod autem asseratur eum scripsisse in Vita Caroli Magni, ambos frequentius simul Gandavi fuisse, non habetur in hujus Vita, ad diem 28 Ianuarii a nobis illustrata. Sed anno 826 se fuisse Gandavi in monasterio S. Bavonis scribit ipsemet supra num. 4. Fuit Lupus, ejus familiaris, Abbas Ferrariensis in diœcesi Senonensi, & simul S. Iudoci super mare in Pontivo. Ita potuit simul habuisse Eginhardus aliquam curam monasterii S. Bavonis, licet habitaret Helingenstadii. Idem Epistola 12 petit censum, sibi apud S. Bavonem & in Blandinio debitum.

b Hæc accurate conveniunt in dictum annum 828 cyclo Solis 25 litteris Dominicalibus ED.

c An Fursenum, contractiori nomine dictum sit 12 seculo Furnas, alteri conjectandum relinquo, donec aliquid propius huc referibile inveniatur.

d Videtur esse hodiernum Machelen, inter Cortracum & Gandavum via fere media. Relictæ fuere horum Sanctorum Reliquiæ in dicto S. Bavonis monasterio usque ad annum 1070; quando Balduinus Montensis, Comes Flandriæ & Hannoniæ, in cœnobio Hasuoniensi ad Scarpum fluvium, tribus ab urbe Valencenensi leucis, pro Canonicis secularibus monachos Benedictinos introduxit, eisque templum reparavit: ad quod curavit transferri ex dicta S. Bavonis ecclesia Reliquias SS. Marcellini & Petri, capsæ inauratæ impositas, & gemmis pretiosis exornatas, ut referunt Guilelmus Gazetus in Historia Ecclesiastica Belgii, in Lietberto 32 Episcopo Cameracensi & Atrebatensi pag. 162; Henricus Doutremannus lib. 1 Historiæ Valincennensis, cap. 8, Locrius & alii. De hisce Reliquiis ista annotat Razzius in Hierogazophylacio Belgico: Quod Molanus aserit, iconomachorum rabie feretrum ac omnia pene eorum sacra ossa devastata esse, ex falsa aliquorum relatione scripsisse autumo. Ea enim piarum quorumdam hominum studio Valentianis occultata, hodieque salva Hasnonienses Ascetæ pie in pulcherrima ac pretiosissima auro argentoque celato capsa commonstrant; quod ex solenni informatione, facta & exhibita Domino Georgio Colvenerio, Universitatis Duacensis Cancellario, ac sacræ Theologiæ Doctori, nec non ordinario Professori, mihi certissime constat. Hæc ibi.

e Bodereti vestigium nullum tota Flandria invenio.

f Baceroda, vulgo Baesroy, ad Scaldim in Brabantia, in capite viæ Alostum ducentis, sub Episcopo Gandensi in Decanatu Teneramondano.

g Millinium, an Melle ? item ad Scaldim in Flandria, duabus leucis infra Gandavum? an potius Mullem, in districtu Aldenardensi?

h Accinium, verosimiliter Eessene, prope Dixmudam, sub Episcopatu Iprensi.

i Werminium, nunc fortaßis deflexum in Wormhout, quasi Werminii-silva, in Castellania Bergensi.

k Gojacum, hodie forsan Coyegem, unus ex Pariatibus Castellaniæ Cortracensis.

l Texandria, alias Taxandria, hodierno usu Campinia seu Campania Brabantica; ubi tamen Apenniam necdum reperi.

m Corvium ubi quærendum sit, necdum potui divinare.

n Werecundia in diœcesi Tornacensi, vulgo Warcoin ad Scaldim, inter Cortracum & Tornacum, huic quam isti proprior.

o Bertingaheim, fortaßis contractim Bernem, in Decanatu Ardenburgi sub Episcopo Brugensi.

p Schaltheim, mutatis per tot secula vehementer æstuariis Scaldis, verosimiliter nunc latet, aquis haustum & deletum.

q Aldingaheim, forte Maldingaheim, ut sit hodiernum Maldeghem, Brugis distans ad tres leucas, Gandavo ad quinque.

CAPUT IX.
Ad Reliquias Trajecti depositas sanati cæci,
surdi, muti, contracti, paralytici
.

[81] Tertium quoque libellum detulerunt mihi Fratres de monasterio a S. Servatii Confessoris, quod situm est in ripa Mosæ fluminis, in vico qui hodieque Trajectus vocatur, [Trajecti ad Mosam] & distat ab Aquensi palatio octo circiter leugas, estque habitantium & præcipue negotiatorum multitudine frequentissimus. Cujus textus, si bene recolo, in hunc modum videtur esse compositus. Adventus Sanctorum Christi Martyrum Marcellini & Petri, ad vicum Trajectum, contigit pridie Nonas Junii. Nam ipso die venit eis obviam de eodem vico immanis multitudo populi, ad susceptionem illorum congregata, laudans & benedicens Deum super immensa atque inenarrabili misericordia sua, qua per tantos Patronos populum in se credentem & confidentem visitare dignatus est. Cumque his laudibus, & lætitia spiritali usque ad basilicam B. Servatii perventum esset, celebratisque cum magna omnium gratulatione Missarum solenniis, & universis ad sua reversis, [post acceptas devote Reliquias,] feretrum, quo sacri cineres advecti sunt, a dextris altaris juxta cancellos collocatum est: totusque ille dies, cum ingenti eodem in vico consistentis populi exultatione atque jucunditate, consummatus est.

[82] Cumque ad vespertinum Officium juxta consuetudinem celebrandum, eamdem basilicam fuissemus ingressi; aderat inter ceteros puer quidam, nomine Berngisus, quem propinqui sui de pago b Cundensio, ante paucos dies illuc venientes, adduxerunt cæcum a nativitate. Qui subito coram omnibus in pavimentum cecidit, [sanantur cæci, muti, surdi,] ibique aliquamdiu velut sopore depressus jacuit: moxque apertis oculis lucem, quam numquam ante vidit, Christo Domino per merita Sanctorum suorum donante, conspexit. Exin quinta die, id est, sexto Idus Junii, homo quidam, cognomento Hildimarus, qui surdus erat & mutus, coram eisdem sacris Sanctorum Reliquiis, & auditum pariter & loquelam per virtutem Christi recepit.

[83] Eodem quoque die puella quædam, de familia S. Lamberti, nomine Adallinda, quæ non solum surda & muta, sed etiam cæca, totoque corpore tam miserabili modo ex nervorum contractione erat complicata, ut genua pectori jungerentur: juxta sacras Martyrum Reliquias a suis posita, & visum & auditum, loquelam etiam omniumque membrorum rectitudinem ac salutem, coram omnibus, qui aderant, mirabili celeritate divino munere consecuta est. Postridie vero, id est, quinto Idus Junii, [contracti:] quidam servus regius, nomine Berohadus, de villa Cresciaco c, in dextera sui corporis parte per totum ex nervorum contractione debilitatus & inutilis factus, cum ante memoratas Sanctorum Reliquias venisset, statim erectus, & sanitati quam desiderabat sine mora est redditus. Similiter & puella quædam de ipso vico Trajecto, vocabulo Theothildis, cujus dextera manus erat simili contractione in tantum complicata atque distorta, ut ad omnem usum esset inutilis: hæc, eadem die, ante easdem Sanctorum Reliquias, pari modo curata est.

[84] Quibus visis, populus in basilica congregatus, cœpit, [& Reliquiis altius elevatis,] præ nimia exultatione atque lætitia, in hymnis & litaniis, sublatis in altum vocibus, laudes Domino decantare. Cum subito intravit puer quidam surdus, atque in media plebis multitudine stupefactus & attonito similis constitit. Ac deinde, cum ante altare sancti Salvatoris, quod in media ecclesia positum est, pervenisset; erumpente protinus de naribus ejus sanguine, quo diu privatus fuerat, auditus officio donatus est. In crastinum autem, id est, quarto Idus Junii visum est nobis, ut feretrum, quod sacros Martyrum cineres continebat, altius elevari deberet; ad hoc videlicet, ut aliquanto eminentius esset, quam altare cui appositum erat, & facilius ab accedentibus cerni potuisset. Idque nobis facientibus, & inter faciendum Litanias cum Dei laude canentibus, [paralytica & muta,] puella quædam de familia S. Servatii, a nativitate sua pedibus ex contractione distortis, manibus etiam ex nervorum distensione dissolutis, insuper & muta, quam paulo ante in basilicam sui detulerunt, & coram feretro posuerunt, subito sanitati est reddita; ita ut eadem hora & loqui, & incedere, & manibus ad omnia necessaria perfecte uti potuerit.

[85] Femina quædam de ipso vico Trajecto, cum haberet ancillam cæcam, nomine Adalgardam, ingressa basilicam tradidit eam sanctis Martyribus Marcellino & Petro, [cæca.] ut per eorum suffragia visum recipere mereretur, ibique dimisit. Quæ cum, post peractum vespertinale Officium, in eadem ecclesia substitisset; subito, velut ab aliquo impulsa, in pavimentum cecidit; atque ibi diu volutata, tandem, cum ingenti circumstantis populi stupore atque admiratione, clare videns surrexit. Contigit hoc Idibus Juniis ad vesperum, ipso noctis incipiente crepusculo. Homo quidam de Provincia Burgundia ex territorio d Gennavensi, nomine Theotgarius, ea passione laborans, quam medici Græco vocabulo Spasmon appellant, Latine autem, ab assidua membrorum agitatione, [spasmum patiens,] Tremulosa non incongrue vocari potest; venit in basilicam: atque in media populi turba, quæ ad audienda Missarum solennia, ut in die Dominico moris est, fuerat congregata, constitit. Cumque, post recitatam Euangelii lectionem, Christianæ credulitatis symbolum recitaretur; tremulosus ille subito ad terram corruit; & dum divinum Officium peragitur, pene immobilis ac mortuo quam viventi similior jacuit: multoque ex naribus ejus sanguine manante, post completum sacrum Officium, cum magna inspectantis populi admiratione, sanus ac sine ulla trepidatione surrexit. Factum est hoc miraculum decimooctavo Kalendas Julii e die Dominico, sicut superius comprehensum est.

[86] Quarta autem feria, id est, decimoquinto Kalendas Julii, puer quidam, nomine Folchardus, [contractus,] de monasterio quod f Meldradium vocatur, qui erat cruribus ac pedibus miserabili contractione distortus, eodem in loco, coram omni populo, curatus est. Undecimo Kalendas Julii venit quidam homo ad ecclesiam, & inter ceteros intravit, [tremulus,] cujus dextra manus simul cum brachio modo mirabili movebatur in gyrum, acsi molam vertere deberet, idque incessanter agebat. Is dicebat, ob hoc sibi hanc inquietudinem accidisse, quia die Dominica contra vetitum moleret; & jam annum integrum evolutum esse, ex quo hujusmodi pœna mulctatus est. Qui cum ad sacras Martyrum Reliquias appropiasset, ibique fideliter eos invocasset, molaris illa commotio subitanea quiete sopita est. Hic homo de monasterio Scotorum, quod Fossæ g vocatur, se venisse, Dothiumque appellari dicebat.

[87] [surdus & mutus.] In vigilia S. Joannis Baptistæ, quæ est die nono Kalendarum Juliarum, venit quidam vir Trajectum ad basilicam S. Servatii, qui se de civitate Tornaco esse fatebatur. Is, ut ipse ajebat, fuit ab infantia surdus & mutus: ductusque a suis ad S. Sebastianum, cœpit ibi & audire & loqui, sed inefficaciter, quoniam verba ejus vix intelligebantur: ipse quoque, cum alii ad eum loquerentur, tenuitatem auditus sui dissimulare non poterat. Qui ubi ad matutinum Officium venit, coram sacris Reliquiis procumbens, obdormivit. Nec multo post, velut aliquo excitante evigilans, quis os suum pugno percussisset, a circumstantibus perquisivit. Cui cum omnes, neminem hoc fecisse, respondissent, surrexit: eademque hora sanus factus, perfecte, sine ullo impedimento, & audivit & locutus est.

[88] [Cereus ultro accenditur.] Eadem die, dum sacra Missarum solennia celebrantur, fœmina quædam nomine Adallinda, duos cereos ad lumen in ecclesia faciendum detulit: quorum unum dextra manu cuidam ex custodibus, ut accenderetur, porrexit; alium autem interim, quasi de illo postea illuminandum, manu sinistra retinuit. Sed mirum in modum, dum custos sibi datum accendit, ille qui in manu feminæ remansit, cunctis cernentibus divinitus accensus est.

[89] Monasterium Sanctimonialium, Eike h vocabulo, situm super Mosam fluvium est; in quo quædam Deo sacrata, [Paralytica, ter in visu monita Trajectum ire,] nomine Saliga, toto corpore, excepto dextro brachio, diro paralysis morbo dissoluta jacebat. Huic per quietem quidam ex vicinis suis astitisse, ac tali sermone eam compellasse visus est, ut diceret: Quid agis? Cui cum illa non aliud, quam se in lecto suo quiescere, respondisset, Audistine, inquit, aliquid de Sanctis, qui in Trajecto ad S. Servatium venerunt? Cui cum nihil de his se audisse respondisset; Surge, ait, velociter, atque illuc properanter venire contende: nam ibi es omnium membrorum tuorum receptura sanitatem. Sed cum expergefacta nihil de his facere curasset, iterum sequenti nocte ab eodem simili modo est admonita, ut Trajectum pergeret: illa tamen, ut prius, spreta monentis voce, quo jubebatur distulit proficisci. Tertia vero nocte vidit eumdem sibi astare, & cum quadam severitate, cur monita sua contempsisset, interrogare; baculoque, quem tunc manu tenere videbatur, latus ejus percutere, atque ut Trajectum velociter pergeret, imperare. Nec illa jam ausa trinæ visionis auctoritati resistere, [ibi sanatur.] accitis ad se propinquis & amicis, Trajectum ut sibi jussum erat deducitur, & in basilica B. Servatii juxta sacros Martyrum cineres collocatur. Cumque ibi promisse sanitatis præstolaretur eventum, quinto demum die postquam illuc venerat, cum magna omnium admiratione, perfectam totius corporis sui meruit recipere sanitatem.

ANNOTATA G. H.

a

De hisce Reliquiis ibidem repertis, ista nobis pro sua humanitate transmisit D. Alardus Laurentius van Eyll, Canonicus Ecclesiæ Trajectensis: Anno Domini MDCXXIII, mensis Aprilis die XXV, cum aliquantulum elevaretur lapis altaris S. Petri Apostoli, in crypta Ecclesiæ Collegiatæ S. Servatii, & nonnihil ex una parte inclinatus esset; deprehensum est corpus altaris, cui lapis innititur, intus esse cavum & confectum ex unico lapide, intus cavato, ad instar vasis, ad capacitatem duorum pedum in longitudine, & sesquipedis in latitudine & profunditate; in eaque concavitate repositam capsulam plumbeam, longitudinis fere unius pedis, cujus operculo insculptum & exaratum erat, Reliqviæ Marcellini et Petri Mart. Erant autem dictorum Martyrum cineres, involuti sudario adhuc integro, sed quod minimo attactu in cineres resolvebatur. Erant autem cineres illi in ea quantitate, quam sudarium capere poterat. Has Rellquias viderunt in dicto altari, Reverendus Dominus Decanus Winandus a Gelria, Guilielmus Tophius Cantor, & Joannes Stevart, Canonici prædictæ Ecclesiæ S. Servatii. Carmen de dicto S. Petri altari.

Hac Marcellini cineres clauduntur in ara,
Nec non ossa Petri, patratis inclita signis:
Hunc dedit Einhardus thesaurum nobilis Abbas,
Quando recensebant a partu Virginis almæ
Bisque quater centum annos, nec non bis decem & octo.

Hactenus a dicto Canonico van Eyll submissa. S. Servatii acta & miracula illustravimus ad diem XIII Maji.

b Condensium, an forte Condrusium? Diœcesis Leodiensis portio, vulgo le Condroz?

c Ex pluribus Cresciaci nomine dictis locis, celebrius est illud, quod in Melodunensi Galliæ diœcesi situm, regia etiam nunc jurisdictione pollet.

d Gennabum in finibus Aurelianensium ad Ligerim, hodie Gien, ut quibusdam cum aliquo in nomine fundamento placet; Genabus, Lucano.

e Cum hic concursus exigat litteram Dominicalem D, & hæc habeatur anno 828, nec deinde ante annum 834; verosimile fit, eodem circiter tempore Valencenas & Trajectum Reliquias missas fuisse. Idemque opinari licet de Gandavo.

f Meldradium, vulgo Meldert, in Brabantia prope Hugardam, ubi B. Pipinus, ad honorem S. Ermelindis Virginis, Sanctimoniales constituit, uti pluribus dicetur ad 29 Octobris.

g Fossæ, oppidum districtus Leodiensis, de quo actum a nobis I Maji ad Vitam S. Ultani, primi istic Abbatis.

h De hujus monasterii constructione egimus 22 Martii, ad Vitam Herlindis & Relindis Virginum & sororum, quæ cum patre Adalhardo dictum monasterium construxerunt.

CAPUT X.
Duo miracula, intercessione SS. Proti & Hyacinthi
atque S. Hermetis in ecclesia SS. Marcellini & Petri patrata
.

[90] [Alia duo miracula a scriptore visa.] Restant adhuc duo valde præclare miracula, quæ non solum tegenda silentio non censeo, quin potius illorum conscriptione convenientissimum quarto volumini, quod in manibus habetur, finem me facturum esse confido. Et licet eadem signa beatis Martyribus Marcellino & Petro cum aliis Sanctis possint videri communia, ex eo quod unum ex his in adventu Reliquiarum Sanctorum a Proti & Hyacinthi, & juxta ipsas Reliquias gestum est; alterumque in die natalitio S. Hermetis, suis ipsius Reliquiis contigisse certum est; ideo tamen ipsis præcipue adscribenda videntur, quoniam in ea basilica facta sunt, in qua eorum sacratissima corpora requiescunt. Gestorum autem fides ad nos pertinet, qui præsentes fuimus, & quibus ea divina pietas videre concessit. Ac proinde omissa præfatione, ad ipsa quæ dicenda sunt miracula veniamus.

[91] Gregorius Romanæ urbis Episcopus, qui b Eugenio simulque Valentino in Pontificatus honore successit, cum Titulum S. Marci Euangelistæ, in quo Presbyter fuerat, ampliare, [sub Gregorio IV,] & in eo monasterium vellet extruere; quæsivit per cœmeteria & ecclesias longius ab Urbe constitutas, sicubi Sanctorum Martyrum corpora posset invenire: inventaque Titulo, quem opere magnifico extruxerat, curavit inferre. Casu igitur factum est, ut eo tempore, quo sepulcrum beatissimi Hermetis erat aperturus, & sacrum illius corpus inde fuerat sublaturus; unus ex nostris, qui eodem anno supplicandi gratia, ut moris est pœnitentibus, Romam venerat, congregatæ ad basilicam Martyris multitudini cum ceteris peregrinis interesset. Is negotio, quod agebatur, diligenter inspecto, spem adipiscendarum memorati Martyris Reliquiarum, licet corde simplici, non tamen sine causa concepit: & Deusdonam Diaconum, cujus in primo libro crebram fecimus mentionem adiens, obnixe rogavit, ut ex his quantulumcumque a custodibus loci acciperet, [post exceptas Reliquias SS. Proti & Hyacinthi.] mihique deferendum sibi præstaret. Qui confestim precibus ejus annuens, id se sine mora facturum pollicetur: datoque custodibus pretio, non solum S. Hermetis, sed etiam Sanctorum Proti atque Hyacinthi, quorum in eadem basilica corpora erant posita, Reliquias accepit. Et illas quidem per quemdam familiarem suum, cui Sabbatino cognomen erat, simulque & nostrum, qui ei ut hoc faceret persuasit, mittere curavit: quod autem de corpore B. Hermetis potuit adipisci, ipse ad nos veniens, pro ingenti munere detulit. Cum autem de adventu Reliquiarum Sanctorum Proti & Hyacinthi nobis esset indicatum, obviam illis processimus; easque, ut par erat, honorifice suscipientes, atque basilicæ cum hymnis & orationibus inferentes, propter corpora beatorum Marcellini & Petri, cum feretro quo venerant, collocavimus. Ubi cum in crastinum mulier quædam de proximo prædiolo, quod Baldradestat nuncupatur, dæmone possessa cum cetero populo fuisset ingressa; cœpit nequam spiritus fremere, ac prostratam in pavimento collidere, suamque malitiam coram omnibus confitendo publicare. Cumque a Presbytero se exorcizante fuisset interrogatus, [Dæmon per energumenum multa loquitur,] quis esset, unde venisset, quando & cur in eam intrasset; ad singula respondit, seque non solum dæmonem, sed etiam omnium viventium pessimum esse testatus est. Et cum Presbyter ab eo causam tantæ nequitiæ requisisset, malam voluntatem hanc sibi tribuisse fatebatur. Rursus cum ab eo quæreret, si unquam in cælo fuisset; in cælo se fuisse, & inde propter superbiam dejectum esse, confessus est. Eidem percontanti, utrum Christum Dominum, nec ne vidisset; ait, in inferno eum a se visum, tempore quo pro humani generis salvatione mori, atque illuc descendere dignatus est.

[92] Ubi vero ad id ventum est, ut eum interrogaret, si nomina Martyrum nosset, [& fatetur per Martyres torqueri se,] quorum Reliquiæ pridie eidem ecclesiæ illatæ sunt; Notissima, inquit, mihi sunt eorum nomina: quia quando passi sunt, præsens astabam, ac de eorum sempiterna gloria ingenti torquebar invidia: quos etiam hic modo patior infestissimos: cruciant enim me tormento incredibili, atque invitum de hoc vase, in quo diu latitabam, exire compellunt. Cui Presbyter, Cum exieris, inquit, quo perrecturus es? Ego, ait, in viam pessimam perrecturus, & longinquas desertasque regiones petiturus sum. Post hæc cum & occasionem & modum ingressionis suæ jubente Presbytero exposuisset, conversus ad feminam; Ego, inquit, infelix mulier, antequam exeam, ossa tua collidam atque confringam, teque debilem ac nostræ societatis memorem relinquam. Et cum illa, velut infirmitatis suæ conscia, cœpisset voce supplici atque submissa Sanctorum auxilium implorare; [qui aliquamdiu altercatus] ille statim, per os ipsius cum ingenti austeritate fremens & increpitans, loqui volenti silentium imperavit. Erat enim nobis, qui præsentes eramus, ad videndum valde mirabile, quod ille spiritus immundus per os ejusdem mulierculæ tam diverso modo loquebatur; & nunc masculinæ, nunc femininæ vocis qualitatem sic ad purum exprimebat, ut non una sed duæ in ea acriter altercantes, seque adinvicem convitiis lacessentes personæ, esse viderentur. Et revera duæ erant, diversa inter se voluntate dissidentes: dæmonis una, possessum a se corpus collidere cupientis: mulieris altera, hoste quo tenebatur liberari desiderantis: quæ diversitas voluntatum, ex disparitate vocum ac dissimilitudine verborum, quæ inter se jactabant, satis clare atque aperte poterat intelligi. Completo igitur juxta consuetudinem Mysterii cælestis Officio, nobisque ad curanda corpora de basilica egredientibus; jussimus feminam cum custodibus ibidem, [tandem discedit.] donec reverteremur, opperiri; fiduciam habentes, quod per virtutem Christi & merita Martyrum suorum, perfidus possessor ejus cito foret exiturus. Neque nos spes nostra fefellit. Nam post refectionem ad ecclesiam regressi, exacto dæmonio sanam illam & incolumem, ac per omnia mentis suæ compotem, atque in Dei laudibus exultantem invenimus. Et hoc quidem signum in adventu Reliquiarum beatorum Christi Martyrum Proti & Hyacinthi, juxta modum a nobis comprehensum, constat esse completum: illud autem, quod S. Hermeti adscribitur, quo sit ordine gestum, præsenti narratione clarebit.

[93] Colonia metropolis est in finibus Ribuariorum, super Rhenum posita: ex qua femina quædam erat, a renibus deorsum diutina nervorum distensione in tantum debilitata, ut negato sibi crurum ac pedum officio, non aliter quam sedens, porrectis in anteriora pedibus, ac manibus in terram positis innitens, seque hoc modo promovens, vicem ambulandi explere potuisset. Hæc, auditis miraculis atque virtutibus, quas Dominus per sanctos Martyres suos Marcellinum & Petrum, in curatione infirmorum atque debilium, operatus est; [Femina contracta,] ad basilicam eorum venire gestivit: & quoniam aliter commode nequiverat, in nave mercatorum, qui illo ad festivitatem eorumdem Sanctorum ibant, advecta est: venitque illuc ad diem natalitium, atque ibi spe recuperandæ salutis aliquamdiu morata est. Sed ubi vidit curationem suam esse dilatam (& revera dilata erat, non negata: quia non alibi, sed ibi; neque tunc, sed alio tempore fieri debuit) statuit Moguntiacum proficisci. Erat enim in proximo festivitas S. Albani c Martyris, cujus apud eamdem urbem & basilica & percelebre monasterium est. Quo cum venisset, & apud memoriam Martyris, pro restitutione salutis suæ, Domino supplicasset; [& ad S. Albanum profecta,] vidit per soporem quemdam juvenem Clericum sibi assistentem, ac novos calceos manu ferentem, atque ut eos acciperet pedibusque indueret imperantem: se quoque ita fecisse. Illum deinde præcepisse, ut his calceata ad locum, unde illo venerat, reverteretur, ibique adventum. Medici præstolaretur, qui eam esset proculdubio sanaturus. Quæ ubi evigilavit, visioni fidem accomodans, quanta potuit celeritate ad Sanctorum Martyrum salutifera limina reversa est: ac per duos menses in eodem loco inter alios pauperes conversata, pollicitationem visionis opperiebatur. [per visionem jussa redire,] Cum interim circa medium fere mensem Augustum Deusdona Diaconus, cujus in primo operis hujus libro crebam fecimus mentionem, Roma veniens, unum articulum digiti B. Hermetis Martyris pro magno nobis munere detulit. Quem accipientes, capsula reconditum, in superiori parte basilicæ, supra ipsum occidentalem ecclesiæ introitum, collocavimus. At femina, quæ, ut dixi, visione divinitus admonita illuc venerat, & duobus jam exactis mensibus, nihil promissæ opis sibi advenisse cernebat, delusam se vano somnio existimans, reditum in patriam meditari cœpit. Statuitque cum negotiatoribus, qui se reducerent, ut proxima d Dominica, quæ quinto Kalendarum Septembrium die simul cum anniversaria S. Hermetis solennitate erat futura, navem eorum in regionem suam reversura conscenderet. Jamque instante nocte, [in festo S. Hermetis sanatur.] quæ diem profectioni condictum erat sine dubio præcessura, cum nos secundum consuetudinem, completo nocturnali Officio, ad quiescendum fuissemus egressi; ceteris exeuntibus, femina illa introire volens, in ipso limine consedit: ibique coram omnibus stupore quodam oppressa, parumper obticuit: ac deinde erumpente ex omnibus pedum unguibus aliquanto sanguine, ad se reversa, manum circumstantibus porrexit; erectaque in pedes, ad sepulcrum Martyrum ambulare cœpit. Quo cum pervenisset, ad orationem coram altari prosternitur, ibique tamdiu jacuit, quoadusque Hymnus, quem exultantium simul atque mirantium multitudo Deum laudans devotissime cantabat, compleretur. Quo finito, sana surrexit, sed in patriam ulterius redire noluit. Merito igitur miraculum istud B. Hermeti adscribitur, cujus die natalitio, & sub cujus Reliquiis gestum esse constat. Sed nequaquam sanctissimi Martyres Marcellinus & Petrus ejusdem operis exortes esse possunt, in quorum basilica patratum est; & quos ipsa, quæ curata est femina, toto peregrinationis suæ tempore, ut se adjuvarent, semper invocavit.

[94] Hæc sunt, quæ de innumeris Sanctorum virtutibus, aut a nobis visa, aut fidelium veraci relatione comperta, [Epilogus de veritate scriptorum.] litteris ac memoriæ mandare decrevimus; quæ Christi amatoribus ac Martyrum ejus veneratoribus ad legendum grata fore non ambigo: quoniam nihil eis videtur impossibile, quod ut fiat, Deo omnipotenti placuerit. Incredulis autem ac Sanctorum gloriæ derogantibus, quia fastidiosa esse non dubito, ne omnino legere velint, suadendum censeo: ne sorte vilitate nostri sermonis offensi, blasphemiam & invidentiam devitare non valeant; ac sic Deum & proximum, quos amare jubentur, se odisse declarent.

ANNOTATA G. H.

a Coluntur SS. Protus & Hyacinthus II Septembris, ac S. Hermes 28 Augusti.

b Eugenio 2 anno 827 die 27 Augusti mortuo, constituitur Valentinus: eique, post 40 dies circiter vita functo, succedit Gregorius IV, mortuus II Ianuarii anni 844, secundum nostram Chronologiam. At res hic gestas refert Baronius ad annum 829.

c S. Albanus Martyr Moguntiæ colitur 21 Iunii.

d Annus hic fuit 830, littera Dominicali B.

APPENDIX I. D. P.
De prætensa earumdem Reliquiarum existentia in Suessionensi
S. Medardi ecclesia, ex Epistola, sub nomine Odilonis ad Ingrannum edita.

Marcellinus Presb. Martyr Romæ (S.)
Petrus Exorcista, Martyr Romæ (S.)
Thomatus, Martyr Romæ (S.)
Rogatus, Martyr Romæ (S.)
Quadraginta duo, Martyres Romæ (SS.)

AUCTORE D. P.

[95] Is fuit Eginhardus, auctor præmissæ Historiæ, ut nihil ab eo scriptū in illa credi poßit, [Eginhardi summæ in præmissis auctoritati,] nisi id fide quam optima verum existimarit; nihil autem tale ab eo æstimatum, nisi prudenti judicio; quod & stylus ipse scribentis per se suadere potest Narrat ille, ingenue ac sine fuco, num. 15, quo modo in sacrorum cinerum inspectione, Reliquias B. Marcellini minoris quantitatis invenerit, quam S. Petri; ignorans majorem illarum partem furtim sublectam. Narrat deinde num 23, quid sibi, de loco ac modo patrati furti, narraverit Abbas Hildoinus, & num. 25, quomodo & alibi & aliter id factum juraverit is, qui præcipuus fuerat adjutor facinoris. Utrique consentiunt, ad solum S. Marcellinum pertinuisse rapinam; quamvis interim diffamatum fuerit per Gallias, de SS. Marcellino & Petro nihil ad Eginhardum pervenisse, [ac sinceritati,] nisi parum quiddam sacri pulveris; quapropter is apud Hildoinum institerit, & facile impetraverit, ut ablata sibi pars sacri thesauri restitueretur, eo successu qui reliquo cap. 3 exponitur. Non dißimulat præterea Eginhardus, de eodem thesauro communicasse se aliquid Valencenensi S. Salvii, & Gandensi S. Bavonis monasteriis; unde mirandum non fuerit, si Sueßionensi quoque S. Medardi cœnobio, post fideliter reddita quæ male erant ablata, similem quoque gratiam fecerit. Verum id factum id esse annum DCCCXXX, & ante completam jam scriptionem, præsumi non debet in illius ea de resilentio. Si enim id factum citius esset, non videbatur prætermittendum a tam accurato scriptore fuisse.

[96] [contraria Epistola,] His non obstantibus, semel impressa Monachis San-Medardensibus, aut potius vulgo Sueßionensio opinio prior, ex-mendaci relatu ipsorum raptorum, non sic tota potuit aboleri, quin prava quædam æmulatio, religionis prætextu fallens, illam resuscitaret, ampliorem etiam quam nata fuerat. Nam cum de solo S. Marcellino subducto se jactaret Presbyter Hildoini, idque etiam de Petro vulgus crederet; resuscitata post liminio fabula illis addidit etiam ceteros Sanctos, quorum pulveres Eginhardo deferendos tradiderat Deusdona num. 11, & nomina præsens postea indicavit, [adscripta Odiloni,] ut dicitur num. 46; quamquam de ipsis prior apud Suessiones fama siluerat; nec non aliorum nomina, qui quando vel quomodo istuc pervenissent fortaßis ignorabatur, Reliquiæ autem ostendebantur. Deerat sic auctæ historiolæ idoneus scriptor: sed hic ne longe quæreretur, fecit Liber de translatione Reliquiarum S. Sebastiani Martyris & S. Gregorii Papæ, in Suessionense S. Medardi monasterium, scriptus ab Odilone Monacho seculo X, ut habet titulus apud Mabilionem. Quibus titulus in Ms. Iolyano talis est: Epistola Oydolonis ad Ingrannum. Hujus autem exordium hoc legitur: Merito magnificæ fidei reverendo, omniumque laudum præconio efferendo Ingranno, [eidem qui dissimili fide & stylo edidit translationē S. Sebastiani;] omnium sub norma cœnobitalis disciplinæ degentium peripsema. Ergo simili modo, sed stylo & fide valde dißimili, composita est, nescio quando, certe nonnisi XI vel XII seculo, Epistola Odilonis ad Ingrannum, de adventu & susceptione corporum sanctorum Martyrum Tiburtii, Marcellini & Petri, Marcelliani & Marci, Probi & Hyacinthi, Marii & Marthæ, Audifax & Abacum, Abdonis & Sennis, quæ est pridie Idus Julii. Sic Epistolam illam edidit Mabilio, non indicato unde accepta sit loco: sic nos eamdem transcriptam habemus, ex Ms. Codice perantiquo ecclesiæ S. Stephani Bizonticensis, manu nostri Petri Francisci Chiffletii.

[97] [auctorem arguit ex amaro zelo] Zelo ductum se fatetur Auctor, quia multi multa loquuntur de Beatorum Marcellini & Petri …. Martyrum translatione, ab urbe Roma in Gallias; & repausationis eorum locum, vel se nescire dissimulant, vel negligenter dissimulando invidiose abnegant: quibus verbis haud dubie Germanos perstringit. Tum addit; Nihilominus & B. Tiburtii Martyris adventus, & exceptio corporis ejus ratiocinando describitur, & gloriosa sanctarum Reliquiarum depositio, Hermetis, & Juliani …. describenda suscipitur. Paßi sunt SS. Abdon & Sennen XXX Iulii, & corpora creduntur in Basilicam S. Marci a Gregorio IV illata. Hic vero cum eodem inferre vellet corpus S. Hermetis, de quo agendum erit XXVIII Augusti, anno DCCCXXX, quidam ex Eginhardi Monachis ibi casu præsens, concupivit ex eo aliquid; &, sicut num. 91 narratur, adjuvante Deusdona accepit; nec non ex corporibus SS. Proti & Hyacinthi, quorum Natalis occurrit XI Septembris. S. Julianus, [multa incongrua commentū,] cum S. Petro & aliis XVIII passus Romæ, refertur VII Augusti: sed neque de hoc, neque de S. Hermete verbum posthac in Epistola ullum. SS. Marcus & Marcellianus celebrantur XVIII Iunii; eorumque corpora jam olim in ecclesiam SS. Cosmæ & Damiani in Campo vaccino illata, ibidem etiam anno MDXXII fuerunt reperta, uti suo loco dicemus.

[98] Horum quia non meminit Eginhardus, uti nec SS. Hermetis atque Juliani, præsumere possumus, particulas aliquas, velut ab eorum corporibus sumptas, Roma esse advectas Sueßionem; licet auctor & tempus translationis lateat. [tam de corpore S. Tiburtii quam de aliis,] De S. Tiburtio narrat Eginhardus, quomodo frustra quæsitum ejus corpus fuerit; ejus tamen habiti sint cineres, reperti in sacculo, corporibus SS. Marcellini & Petri adjuncto: quæ quia non valde fundata præsumptio fuit, placuit Presbytero Hilduini de Reliquiis S. Marcellini subducere: & de his fortaßis verificabitur, quod pridie Idus Julii, sicut in fine hyperbolymææ Epistolæ dicitur, venerabilis Hilduinus suscepit corpora sanctorum Martyrum Tiburtii & Marcellini: non item, qui pariter nominantur, Petri, Marii, Marthæ, Audifax & Abacum. Non etiam hoc factum fuerit anno Dominicæ Incarnationis DCCCXXVIII, ut ibi præmittitur: jam enim ostensum est, id factum esse biennio citius; idque prius quam S. Sebastiani Reliquias idem acciperet, sub finem anni XXVI. Proinde fallitur aut fallit Epistolæ auctor, quando istorum septem Sanctorum corpora dicit insimul fuisse apud S. Medardum, in loco celebri honorifice collocata, penes venerabile corpus incliti Martyris Sebastiani, cujus adventus & exceptionis corporis ille tertius annus tunc extitit. [& tempora fœde confudisse:] Nam (ut taceam, quod a die IX Decembris anni DCCCXXVI, usque ad XIV Iulii DCCCXXVIII, solum intercesserit annus unus, menses VII, dies IV) non est ulla ratione verosimile, quod restitutis fideliter S. Marcellini Reliquiis, ex tunc Roma allatis quidquam remanserit penes Hilduinum, præter cineres, sub nomine S. Tiburtii acceptas: si quid autem ex aliis ad Eginhardum delatis postea idem Hilduinus suscepit, suscepit illud post scriptam ab Eginhardo Historiam translationis; & hæc scripta non fuit ante annum XXX istius seculi.

[99] Ex his intelligitur scriptoris San-Medardensis, res ac tempora confundentis zelus, quam fuerit indiscretus. Fide autem nihilo meliori proceßisse, demonstrari ex eo potest; quod Historiam ab Eginhardo descriptam habens præ oculis (hoc enim probant integræ lineæ inde sumptæ ipsißimis ejus verbis) dißimulat tamen quidquid ille de se suoque Notario Romam misso narrat; [ac dissimulasse, quod usus Eginhardi historia,] imo Eginhardum eo solum nominat, quia ipsius hospitio usus fuerit Aquisgrani Deusdona, & cum ipso Sueßionas venerit ad Hilduinum. Deinde corpus S. Tiburtii, quod num. 10 Eginhardus negat potuisse inveniri; adhibito frustra primo conatu, repertum fuisse asserit auxilio supervenientis illuc Basilii Monachi; quem quidem studiose requisitum, ducemque & præcipuum ministrum præfatæ actionis adhibitum fuisse, sed frustra, Eginhardus testatur. Tertio fingit, inter aptandos trium jam repertorum Sanctorum corporibus loculos, [eamdem truncando vitiarit;] contigisse, ut dum Sanctorum Martyrum Marii, Marthæ, Audifax & Habacum, noctu causa orationis, cum præfato Archidiacono (Deusdonam intelligit, quem satis erat Diaconum dixisse) circuirent cœmeteria; divinæ commonitionis perceperint oracula, quorum consolationibus & indiciis evidenter instructi, eorum pariter quatuor tollerentur corpora, & prefatorum celerius admiscerentur loculis Sanctorum, testante interim Eginhardo, quod eorum cineres ultro sibi obtulerit Deusdona, ferendos in Franciam. Denique comminiscitur Auctor Epistolæ, Hilduini legatarios, cum legatis Apostolicis Papiæ repertis in Gallias venisse; & quos intellecto furto prius querulos habuere derogatores, postmodum per omnem viam fidissimos reperisse suffragatores; edoctos scilicet quantum Legationi suæ pondus accedere posset, per gratiam Hilduini apud Imperatorem Ludovicum maximam: cum tamen ex Eginhardo sciamus, quod Deusdona, cum Presbytero Hilduini, Legatos Roma venientes præcessit (utique male sibi ab illis metuens) ut in tutum subduceret quas Eginhardi Notario furatus erat S. Marcellini reliquias; cum cineribus, creditis esse S. Tiburtii, Augustam Suessorum quanta potuit festinatione contendens.

[100] Unum ergo ex tota hac Epistola videor mihi posse, ad honorem S. Marcellini, excerpere, quod missi Sueßionenses, æque atque Notarius Eginhardi, transitis Alpibus jam in tuto positi; seque SS. Tiburtii Marcellini & Petri corpora adferre profeßi, [in hoc tamen verax, quod Reliquias honorifice exceptas Suessione dicat.] Thesaurum desiderabilem palam & aperte, cum adjutorio populi accurrentis, usque ad diu præoptati ruris confinia, deportavere. Jam tunc temporis adventus Sanctorum fama non minima longe lateque sese resperserat; & ideo, velut ex umbilico terræ, innumerabilis erumpebat populus circumquaque. Ipsa denique Augusta suessorum, a duobus fere millibus, tota pene civitas eis obviam ruit; & sacras illas beatorum Martyrum exuvias, usque ad transitum fluminis Axonæ, laudantes Deum in jubilo vocis, cum laudibus deduxere. Ex alia parte fluminis religiosa Monachorum concio, ecclesiasticis redimita infulis, cum pluribus aderat fidelium turmis; quæ geminatis gaudiis, tantis se frui gaudet patrociniis, & adesse præsentium Martyrum spectaculis. Inde pariter incedentes, & diem variis luminibus augentes, cum thymiateriis procedunt & Crucibus, auro gemmisque affabre pretiosis, distinctis ordinibus solenniter exultantes; inque hymnis & canticis spiritualibus invehunt in secretis basilicæ S. Medardi penetralibus.

[101] Atque hæc etiam eo servient, ut librum de translatione SS. Sebastiani & Gregorii, serium totum ac gravem, [Falsus Odilo potuit vixisse sec. 12.] & stylo pro ætate seculi X satis elimato scriptum, cum hac Epistola, turgidæ magis ac minus puræ Latinitatis conferens, discernere poßit Auctores diversos: quorum primum Oydilonem vocatum, quam facile credimus Iolyano Ms. aliis nomen reticentibus; tanto difficilius recipimus Odilonem, scripti secundi Auctorem, eoque magis suspectabilem, quod etiam ipse ad Ingramnum sicut & ille dirigat scriptionem suam. Quamquam enim Sammarthani, nobis Ingrannum nominent, ex Priori Corbeiensi, primum Abbatem Marchianensem, dein Sanmedardensem factum anno MCXLVIII, cujus tempore scripta esse potuerit fallax epistola; Translatio tamen SS. Sebastiani & Gregorii omnino videtur dirigi ad multo seniorem Ingrannum, Decanum Monasterii S. Medardi, [verus ad Ingrannū Decanum scripsit ante an. 932] Episcopum postea Lauduni ordinatum, ut constat ex Chronico Flodoardi ad annum DCCCCXXXII: ubi observat Mabilio, tum temporis pleraque monasteria, quibus seculares Abbates præerant, administrata fuisse per Decanos Monachos, quos etiam Pro-Abbates & Præpositos vocabant Hinc ei tamquam superiori suo scribens Oydilo, suscepto, inquit paternitatis vestræ minime spernendo imperio, stupens hæreo: licet enim Monachale cingulum in agonia spiritualis militiæ professus sim; & ad omnia, tametsi difficilia imponantur, paratum me esse debere, decretum sanciat regulare; ingenue tamen testor, ad exequendum id quod injungitis, nequaquam me fore idoneum.

[102] Ita ille, de se humiliter & erga Ingrannum reverenter, utrumque autem phrasi clara: e contrario suppositicius Odilo, nihil tale præfatus, incipit a fide, relationi suæ fallaci superciliosius sic exigenda; Omnia quæ dicuntur, nequaquam certæ rationis auctoritate discutiuntur: quæ vero visa dicuntur, audita referuntur, habita demonstrantur, veridicis attestationibus approbata roborantur. Ita ille.

Quid dignum tanto dabit hic promissor hiatu?

Eginhardi contextum truncatum mala fide, pejori interpolatum; ut vel hoc titulo discernendi Auctores fuerint, ne unius scripti accusatio fidem detrahat narrationi alterius, nullo alio ex capite suspectabilis. [non autem uno seculo citius,] Hic enim, licet non fuerit regi gestæ coævus, uti Bollandus noster in Ianuario suspicatus est, tractis eo nonnullis phrasibus auctoris Anonymi, propter Tituli Prologique defectum; tamen proximo seculo vixit & scripsit, quo longe posteriorem esse eam de qua agimus Epistolam, omnino crediderim; ut diuturnitas præterlapsi temporis potuerit fiduciam dedisse fingendi relationem, tam contrariam indubitabili Eginhardi scripto.

[103] Quod autem Oydilo ad Ingrannum scribens de translatione S. Sebastiani, hoc quo facta est tempore vixerit; [uti Bollando visum, ante cognitum illius nomen.] adeo non probant verba in Comm. prævio num. 37 allegata, ut ex Historiæ num. 83 contrarium potius argui poßit. Cum enim gratulatur Auctor sibi ac suis, quod suorum dapsilitate Patrum tanti pignoris meruerint esse participes; numquid non patitur plures (ut sic loquar) generationes interjici Translationi illorum & scriptioni suæ? Dicit quidem num. 84 denuntiatum Sueßionis eversionem, per S. Sebastiani Reliquias propulsatam; quam rem, inquit, a multis qui nostris superfuere temporibus, sine suspicione falsi, consono relatu audivi: sed non dicit id se audivisse immediate; solumque præfatur audivisse ab iis, qui ab his qui audiere se protestantur accepisse, denuntiationem istam. Corrigendus ergo in Ianuario erit hic locus.

APPENDIX II. D. P.
De Reliquiis S. Marcellini, Roma Pedemontium
in Campania, hoc seculo translatis.

Marcellinus Presb. Martyr Romæ (S.)
Petrus Exorcista, Martyr Romæ (S.)
Thomatus, Martyr Romæ (S.)
Rogatus, Martyr Romæ (S.)
Quadraginta duo, Martyres Romæ (SS.)

[104] [Roma allata ossa duo,] Horum Sanctorum Reliquias aliquas servari in eorum ecclesia Romæ, ad radices montis Celii, de qua in prævio Commentario Henschenius num. 4, asserit Octavius Pancirolius, in libro cui Titulus, Thesauri absconditi urbis Romæ, edito sub nota anni MDCXXV. Idem in suo Sanctuario Romano anni MDCLXXV scripsit Carolus Bartholomæus Piazza pag. 184: ubi vereor, ne is simpliciter transcripserit Pancirolium, absque ullo prævio examine, utrum eædem ibi adhuc habeantur. An autem revera adhuc habeantur, dubium facit, non solum Translatio in Germaniam præmemorata, sed etiam recens memoria oßium quorumdam S. Marcellini, translatorum Pedemontium, Alifanæ diœcesis in Campania Felici oppidum, De hoc, deque ipsis eo allatis hoc seculo Reliquiis, Fr. Bartholomæus a S. Ioanne Baptista, Guardianus ibidem Fratrum Minorum strictioris Observantiæ, a S. Petro de Alcantara introductæ, scripsit in hunc modum, ad P. Iosephum de Luciis: qui nobis primam dictæ translationis notitiam rogatus dedit, & spectantia eo monumenta subinde misit anno MDCXCII, sic ex Italico Latine sonantia.

[105] [ad ecclesiam Mariæ Majoris Pedemontii,] Pedemontium, ad Matesii montis, qui Apennini procursus quidam est, radices situm, Dominos Cajetanos de Aragonia, pluribus jam seculis toparchas agnoscit; oppidum duodecim millibus animarum hodiedum habitatum, postquam totidem sustulit celebris illa anni MDCLVI epidemia. In eo propter aëris salubritatem Alifanus Episcopus ordinarie residet; & tres Collegiatæ numerantur ecclesiæ, præter alias variarum utriusque sexus religiosorum plures; sub Titulis S. Mariæ Majoris, S. Mariæ Annuntiatæ, & S. Crucis. Prior hoc etiam præcellit duabus aliis, quod dotata sit Reliquiis S. Marcellini, Presbyteri ac Martyris Romani, cujus cranium ferme dimidium illuc attulit anno MDCXLII Petrus Paulus Medices Episcopus Alifanus; [an. 1642 & 1685:] & nuper, anno scilicet MDCLXXXV, os brachiale integrum adjunxit Episcopus Lazzara.

[106] Ambo honorantur intra capellam, sub Episcopo Medicæo ædificatam, inclusa statuæ argenteæ: quam, mox ut prior Reliquia allata est, fabricandam curavit Illustriss. D. Diana de Capua, [inclusa argenteæ statuæ:] Ducissa Laurentiani, avia Ducis nunc dominantis; qui majorum suorum insistens vestigiis, non desinit curare, ut quotannis ad diem II Junii quam solennissima ordinatissimaque supplicantium pompa instituatur, novo hujus sui Dominii Patrono. Talem enim decreto publico optavit Pedemontana Communitas, & habere concessit sacrorum Rituum Congregatio, per Decretum anni MDCXLV; addito etiam, per novum sequentis mox anni Decretum, præcepto, quo aliæ etiam duæ Collegiatæ, nescio quo æmulationis spiritu detrectantes, obligari se intelligerent ad Officium ritu Duplici de S. Marcellino celebrandum.

[107] Ex hinc innumerabiles pene gratias Pedemontani cives acceptas referunt novo suo Patrono: [qua processionaliter circumlata,] sed earum litteris authenticis consignandarum curam sumpsit hactenus nemo. Ex his quædam sunt tam publicæ notæ, ut impossibile sit eas oblivione deleri. Puta, quod urgente communi necessitate, numquam processionaliter fuerit elata prædicta statua, quin semper secuta sit optata vel pluvia vel serenitas. Imo notatum sæpius est, [eliciuntur aut cohibenter pluviæ,] quod cadente pluvia educta pompa, numquam fuerit impedita progredi, quasi suspensis tantisper imbribus, donec ea regressa in ecclesiam esset. Anno quoque MDCLXXVI supervenit locusta tam copiosa, ut de totius anni messe actum omnes existimarent: cum autem Episcopus sacram statuam perduxit ad locum, [pelluntur locustæ,] ubi ea nocte pestis ista consederat; visa est tota in momento diffugere, & agros nostros inviolatos reliquit. Anno MDCLXXXVII die V Junii, cum gravi terræ motu concussa Campania, [sistitur terræ motus,] tot oppidorum ruinam luxit; Pedemontium se præservatum profitetur, mediante tributo ceræ quotannis ex voto offerendæ, quod etiamnum servatur.

[108] Denique hoc anno MDCXCII, cum propter resuscitatas duorum Collegiorum Canonicalium adversus primam contradictiones, [extincta lampas cælitus accenditur,] novæ a sacra Congregatione impetratæ litteræ, ipsis ab Episcopo prælegerentur, quibus declarabantur S. Marcellino competere omnes prærogativæ, quibus gaudent ex Apostolica constitutione primarii quique civitatum Patroni; cum forte per ædituorum incuriam extincta esset lampas in ipsius Sancti sacello ardere solita; eadem inspectantibus omnibus cælitus accensa reluxit; quemadmodum juratis testibus mox declaratum fuit, scriptisque publicis consignatum. Ad ejusdem cultus confirmationem facit, quod nonnullis abhinc annis ferrarius faber, obloquiis æmulorum prædictorum stimulatus, [festum violans castigatur.] cum contempto celebrandi festi mandato præsumeret solito operi diem istum impendere; rupta ei intra manus est forceps qua ferrum formandum apprehenderat a fornace: idemque accidit etiam secundæ eidem usui applicitæ: quibus ille experimentis culpam suam agnovit, & quod evenerat, ad honorem Sancti sciri etiam publice voluit.

[109] Hactenus litteræ prælaudati Guardiani: qui non omisit notarialiter transcripta mittere Decreta sacræ Congregationis præmemorata: [Optantur litteræ quibus constet,] necdum tamen misit, quas requisieram majorisque momenti esse censeo litteras testimoniales prædictorum Alifanorum Episcoporum, non solum de donatis ecclesiæ isti Reliquiis S. Marcellini; sed etiam de ipsis, a Romana Sanctorum Marcellini ac Petri ecclesia sumptis; misit tamen de iis a se curiose cum legerentur auditis, fidem certam successor Guardianus Fr. Ioannes Ioseph a Cruce, sua & quatuor Discretorum chirographis firmatam, asserens rens omnia in Archivo Episcopalis mensæ custodiri. Absque istis interim numquam cessabit rationabilis formido, omnibus Roma allatis Reliquiis communis, ne illæ, [unde acceptæ Reliquiæ sint.] quibus Pedemontani gloriantur, alicujus Anonymi aut etiam sub tali nomine revera inventi, sint, nuper ex cœmeterio quopiam elevati. cum notis Martyrii pro Christo tolerati, & ad cultum publicum exponi permißi; qui sine fundamento & omnino gratis credatur esse sanctus Presbyter Petri Exorcistæ socius, cujus nunc festum agitur. Quamquam ne tali quidem casu improbanda sit pietas Pedemontanorum, verum Martyrem, sub aliena forsitan persona, venerantium; eoque dignorum ipso intercedente frui gratiis, quas is, cujus Reliquiæ haberi putantur eisdem potest divinitus obtinere; cum intalibus sæpe secundum or antium fidem contingat, quod curiose scrutantium non impetraret diffidentia.





DVD Heiligenlexikon als DVD oder USB-Stick als USB-Stick


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Marcellinus und Petrus und Gefährten

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Marcellinus und Petrus und Gefährten

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Iunii I., Antwerpen 1695 - zuletzt aktualisiert am 21.12.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.